BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thietmarus Merseburgensis

ca. 975 - 1018

 

Chronicon

 

Liber VI

 

cod. Dresd.

 

________________________________________________________________

 

 

Liber sextus.

 

1. [fol. 97] Post salutiferum intemeratae virginis partum consummata millenarii linea numeri, et in quinto cardinalis ordinis loco (an. 1004 Febr.), ac in ejusdem quartae inicio ebdomadae, in Februario mense, qui purgatorius dicitur, clarum mane (cf. PERS. III, 1) illuxit seculo, et Heinricus, Dei gratia rex, antecessorum nevam suorum cupiens emundare sibique veniam promereri aeternam, dispositis secundum suimet placitum ad haec pertinentibus cunctis, perrexit ad demum suam, ubi se corporaliter semper solebat reficere, ut ibi desiderato diu alimento paululum recrearetur in mente. Convocansque ad se omnes regni primates, dedit episcopatum sanctae Merseburgensis aecclesiae cuidam capellano suimet, nomine Wigberto, cum archiantistitis baculo Taginonis, cum quo ipse, quicquid antecessor suus injuste de hac auferre presumsit aecclesia, renovationi ejusdem arridens reddidit, consentiente hoc Arnulfo presule, Eido quoque et Hilliwardo episcopis, quibus diocesis illa fuit divisa, ac omni populo applaudante. Ductus mox cum divina jubilatione ad sedem suam Wigbertus [fol. 97'], eodem die ab archiepiscopo suimet Taginone, et a confratribus Hillerico et Wigone cum predictis coepiscopis consecratur.

2. Interim Bolizlavus suo furore et comitis Heinrici instinctu magnam vim Bawariis omnibusque concivibus suis intulit. Ob hanc causam rex indicta prius expeditione, Milzini fines hostiliter invasit, et ni superflua nivis effusio celeriter resoluta eum impediret, omnis haec regio habitatore vastata caruisset. Inde reversus, tristis Guncelioni marchioni caeterisque patriae defensoribus positis auxiliatur presidiis; ac tunc Merseburg veniens, fratrem suum fugisse ad Ungariorum regem veniae gratia acquirendae, Heinricum autem incepti multum penituisse, ab fidis intercessoribus ab eo missis comperit. Quorum et maxime percari suimet Taginonis et Bernhardi ducis supplicaciones etsi invitus suscipiens, prefato comiti suimet gratiam ea ratione indulsit, ut predium sibi suisque fautoribus et incolatum redderet, ipsum autem, quamdiu voluisset, in custodia detineret. Heinricus vero se nimis in omnibus culpabilem lacrimabiliter professus, more et habitu penitentis regi se tradidit, ejusque jussione [fol. 98] ab archipresule predicto in castellum Ivicansten detruditur, diligenterque a suis militibus die noctuque servatur. Ibi tunc preter aliud bonum opus in una die psalterium cum 150 veniis cantavit.

3. Interea rex Italicae haud inmemor injuriae, omnes suos fideles ad hanc ulciscendam hortatur, ac instanti quadragesima ipse eo cum armato milite destinavit pergere. A Merseburg tunc exiens, sancti Mauricii apud Deum intercessionem itinerisque prosperitatem Magadaburg peciit. Inde per Thuringiae orientalisque fines Franciae transiens, ad Ratisbonam venit; ibique habito regali placito, militi suimet generoque Heinrico 12 Kalendas Aprilis cum omnium laude presentium, cumque hasta signifera ducatum dedit. Dehinc Augustanam urbem itinere attingens, a Sigifrido antistite ejus honorabiliter introducitur et habetur. Ibi tunc duas tantum noctes commoratus, reginae diligenti salutatione licentiam dedit ad Saxoniam abeundi, dilectoque eam commisit Taginoni. Ipse autem cum exercitu progreditur usque ad locum qui Tinga dicitur. Ibi domnus Brono, frater ejus, cum Ungaricis intercessoribus regi presentatur, et ab eo data sibi gratia misericorditer suscipitur. Equidem ab archiepiscopo Taginone rogatus, ad predictam civitatem veni, et cum eodem [fol. 98'] redii (Mart.). Venimus ad saltum Geronis, ibique cum venerabili abbatissa Hathui palmas sollemniter peregimus; 4 feria ad Magadaburg regina veniens, cenam Domini et subsequentem dominicae resurreccionis sollempnitatem ibidem celebravit.

4. Rex autem per multas itineris asperitates ad Tridentem veniens urbem, ibi palmarum festa colit (Apr. 9), et exercitum nimii laboris necessitate afflictum hac celebri sollempnitate paululum respirare permisit. Quem adventantem Hardwigus rex presciens ac multum expavescens, ad municiones supramemoratas nuntios probatos misit; ipse autem collectis agminibus in Veronensi planicie considens, sperabat presentia preteritis prosperitatibus forsitan respondere. Hunc transitum Heinricus rex interclusum aut vix aut nequaquam expugnandum comperit; et alio se vertens, cum suis tractat familiaribus, si clusas hinc longe remotas, Carentanis auxiliantibus, intercipere ullatenus valuisset. Quod consilio prudenti, quamvis arduum multis videretur, effectum est. Carentani regalibus jussis ilico obtemperantes, in duas dividuntur legiones; unam, quae ante ipsum diei crepusculum montem clusis [fol. 99] superpositum cum peditibus clam preoccupabat, alteram quae jam facto mane ad has expugnandas subsequitur, audito a premissis commilitonibus signo tam vehementi, ut ex latentibus hostium insidiis audiri potuisset. Qui post tergum, ut opinabantur, securi, venientibus obviam armati properant. Sed nostri eos ex latere irruentes alios effugarunt, quosdam autem precipicio et in Brenti fluminis inundacione compellebant interire. Sicque victores clusas usque ad regis adventum sollicite tuebantur. Hoc rex ab internunciis ut audivit, relictis omnibus impedimentis, optimis satellitibus exceptis, cum magna difficultate eas pertransit, et juxta litus aquae supramemoratae in quadam grata planitie castra metatus est, ut ibidem cenam Domini et chrismatis consecracionem ac passionem dominicam et sanctam ejus resurrectionem sumopere veneraretur (April. 13-16). Interdicta est omnibus per bannum regalem a palatino comite fuga, et resistentibus viriliter promittitur solatio futura. Rex autem in 3 feria aquam transiens predictam, fixis iterum tentoriis requievit, exploratores prestolans, sollicite ad quaerendam Hardwigi hostis conversationem clandestinam.

5. [fol. 99'] Longobardorum vero mens hactenus in malo unanimis, divinae pietatis instinctu dividitur, et ab injusto supplantatore disjuncta, a Deo coronato regi Heinrico securum fuga patefecit ingrussum. Verona primo eundem succipiens, exultat in Domino, advenisse defensorem patriae, auctorem vero abisse totius miseriae. Huic occurrunt diu expectato Thiedoldus marchio cum predictis auxiliatoribus, gaudens tempus advenisse, quo secretum bonae voluntatis sibi liceret huic aperire. Tunc rex tali comitatu Brixnam veniens, ab archiepiscopo Ravennate et ab hujus sedis provisore Ethelberone, cum provincialibus succipitur. Inde Pergamam, ab Arnulfo imperatore olim devictam, itinere attingens, Mediolanensem archipresulem fide sacramentis firmata recepit. Post haec Papiam visitans urbem (Mai.), ab archiantistite hoc et a primis illius regionis susceptus, cum admirabili laude ad aeclesiam ducitur, et communi electione sublimatus in solium regale collocatur.

6. Eademque die revelatur, qua mutabilitate totius mundi hujus instabilis cursus in pronum semper volvatur. Namque inter tot gaudia subito insevit inimica pacis discordia, [fol. 100] et a superflua vini ebrietate de vili causa interrupta est miserabiliter fidei connexio et sacramenti. Concives adversus noviter electum regem, armantur, ad palatium properant, et maxime hii, quibus jus Heinrici displicebat, Hardwigi autem relaxatio mulcebat. Clamor ut a rege auditur, et quid hoc esset, explorari cicius ab eo jubetur. Cui protinus respondetur, plebeios furore subitaneo inflammatos et servili presumptione animatos, hanc commotionem primitus incepisse; caeteros quoque omnes in detrimentum sui vel dedecus convenisse. Quos jam irrumpentes Heribertus, Agripinae provisor egregius sedare conatus, de fenestra ut causam tantae invasionis inquirit, lapidum imbre et sagittarum infusione retruditur. Palatium autem ab hostibus graviter impugnatum, a domesticis regis facile numerandis est viriliter defensum. Divisis etenim in plura necessaria nostris, major vis excrevit inimicis. Tandem audito clamoris immensi strepitu, nos ri gregatim ad regem properant, hostesque adhuc insanientes paululum expellunt; sed imminente jam nocte sagittis atque lapidibus obviis tardantur. Quae ad providenda, urbis tunc incendunt moenia. Nostri autem qui foris erant, urbis propugnacula [fol. 100'] fortiter ascendunt, quibus hii sic melius resistebant. Ibi tum quidam egreius juvenis, Gisilbertus nomine, frater reginae, a Longobardis V Ineratus oppeciit, et consociorum tristiciam vehementer adauxit. Quem Vulferam miles, in medium agmen prosiliens unumque ex his per galeam usque in jugulum feriens, securus vindicavit. Sic alternando quietem cunctis amicam belli asperitate mutabant. Nonnullos ex hostibus, quos vi capiebant nostri, vivos regi presentabant. Subito ibidem una domus, quae nostros tuebatur defatigatos, a Longobardis incensa ruit, at eos nulla spei certitudine potitos alacriores bello reddidit. Interim Alemanni cum Francis et Liuthariensibus tandem haec mala rescientibus fractis intrantes muris, in tantum concives persecuti sunt, ut a municione domnum suarum nec unus egredi presumeret (an. 1004, Mai.). Harum sumitate hii nostros jaculis gravantes immissis. incendio perierunt illato. Difficile est cuiquam ad enarrandum, quanta ibidem strages diversis efficitur modis. Milites regis tum victores sine ulla offensione spoliis interemptorum utuntur. Hoc miserabili [fol. 101] aspectu rex motus, et ut residuis parcerent firmiter precipiens, se ad municionem sancti Petri contulit, hostibusque veniam suppliciter implorantibus misericorditer indulsit. Tunc absentes quiqui accepta regis victoria, aut ipsi veniunt, ut talia declinarent, aut obsides mittunt, fidem, auxilium et subjectionis debitum regi promittentes.

7. Sedatis tunc Papiae calamitatibus, rex ad Pontem longum venit, Longobardorumque residuum agmen per manus suscipit; habitoque ibidem cum omnibus conloquio, rebusque maximis prudenter ordinatis, Mediolanum sanctissimi presulis Ambrosii amore peciit; moxque ad prata predicti reversus, presentem populum, de subito ejus conquerentem discessu, promissa celeri suimet reversione ceterisque consolationibus multis placavit pontis. Insistentem vero tunc pentecostes sollemnitatem (Jun. 4) in loco, qui Grommo vocatur, celebrat. inde tum procedens, Tuscos sibi obviantes in consorcium sibi firmiter servientium suscepti. Dehinc patriam revisere festinans, Alemanniae fines, nuper a ducis Herimanni solatio privatos, filioque ejus et equivoco adhuc puerulo deditos [fol. 101'] ad regendum et confirmandum invadit. Inde in Alsacia positam petens Argentinam, venerabilem Christi precursoris ibi excolit nativitatem. In cujus vigilia quae Dominus per eum fecit mirabilia, non sunt mihi pretereunda, quia haec piis ad delectacionem, reprobis autem dicuntur ad terrorem. Domus, in qua rex populo legis justiciam dabat, subito cecidit, uni dumtaxat presbitero nocens, cum domna excommunicati injuste sedulo commoranti. Ille pre caeteris in hoc crimine culpabilis, morte sua, prius confractis cruribus, luit poenam commissi facinoris. Quam dulcia piorum gesta ad aedificationem animae ipsi legimus et ab aliis visu ac auditu didicimus, et tamen obdurato corde miseri desipimus, nec amovemur inolita nequicia certis malorum poenis, neque delectamur inestimabilibus justorum premiis. Hinc rex discedens, sancti Martini presulis limen Magontia supplex adiit, ibique natale apostolorum (Jun. 29) venerabiliter coluit.

8. Post haec per Franciam orientalem iter faciens, Saxoniam, ut sepe professus est, securitatis ac tocius ubertatis quasi florigeram paradisi aulam, revisit. Ibi tunc diu reconditum zeli latitantis archanum ab simplici corde evomuit, et ad compescendam [fol. 102] Bolizlavi arrogantis seviciam, omnibus in sua dicione Christo sibique fidelibus expeditionem Augusto jam mediante indixit. Statuto igitur termino in Merseburg exercitus fit collectio ac in hostem tandem secreta promocio. Assimulato namque in Poleniam itinere, naves Boruz et Nisani glomerantur, ut ficta suorum benivolentia non fieret inimico circumeundi propalatio ulla. Interim magna inbrium effusio in transeundis fluminibus exercitui ineffabilis fit retardatio, et cum minime quis hoc conicere potuit, in Boemiam rex celeriter perrexit. Hujus adventum leo rugiens cauda subsequenti impedire satagens, in silva, quae Miriquidui dicitur, montem quendam cum sagittariis prorsus intercluso omni aditu firmat. Rex autem id comperiens, premissis clam loricatis militibus electis, hostibus invitis arduam irrupere viam, facilem subsequentibus parantes callem. Inter haec Bolizlavo in una dierum cenante, unus ex nostris, capellanus Reinberni presulis sui, de adventu nostri exercitus loquitur, et ab eo mox auditus quid diceret rogatur. Cui responsa referenti, tum id infit: Si reperent ut ranae, jam possent huc advenisse. Et verum est hoc [fol. 102'], ni asspiraret regem divina pietas, et hunc non inflaret superbie magnanimitas, non proveniret nobis tam subito victoriae prosperitas. Adjuvit eciam regem exulis Jaremiri, qui firma pax interpretatur, comitatus, et adoptatus ejusdem adventus Boemiorum delinivit agmen. Horum consultu et vocatione regi introitus patefecit, et in ipsa regionis istius janua unum castellum sua eidem sponte reddidit. Rex propter Bawarios nondum adventantes, tardato paululum itinere, ad urbem Satzi dictam venit, et concives hos, portas sibi ilico aperientes et Polenos intus presidio positos occidentes, suimet cognovit amicos. Videns rex tantam stragem, commovetur, et superstites in una precepit aecclesia retrudi. Adest eciam, qui Bolizlavum a comprovincialibus esse interemptum pro certo referret. Letantur in Deo familiares regis, corruptique tristantur fautores adulterini ducis. Hii invicem mussantes ex injusti cordis sui secretario hoc evomuere mendacium: si rex umquam in bona securitate consisteret, se tunc ad nihilum valere multaque ab eo pati contraria debere. Propter hoc latente igniculo sub cinere [fol. 103], in hoc itinere ac postea sepissime regi suo cunctorum hostem fidelium brutis pejores animalibus preposuerunt, ignorantes, quod ab eorum fraude vicarium suimet in terris Deus pater ingenitus, speculator desuper, liberaturus erat e coelis.

9. Tunc Jarimirus jussu regis cum optimis militibus ex nostris ac cum incolis sibi adherentibus ad capiendum seu occidendum serpentem venenosum Pragam premittitur. Quem preoccupantes nuncii prescriptorum, rem ordine pandunt (Cf. VIRG. Aen. III, 179) Bolizlavo, de tali periculo prius securo. Hic legatione tali commonitus, clam se preparavit, et subsequenti nocte jam mediante, audiens in urbe proxima, que Wissegrodi dicitur, campanas cives ad bellum sonitu hortantes, cum prima legione exivit, et patriam fugiendo revisit. Quem Zebizlovo, frater Adthelberti presulis et Christi martyris, subsequutus, in ponte vulneratus oppetiit, et magnum hostibus gaudium, suis autem luctum ineffabilem reliquit. Crastina autem die Jarimirus adveniens, populis jura veniamque commissi poscentibus ante portam dedit, ilicoque intromissus, pristinis honoribus magna [fol. 103'] jocunditate inthronizatur, ac tunc depositis vilibus indumentis, preciosioribus ornatur. Huic ibi tum presentatur, quicquid unusquisque militum hosti fugitivo vel occiso spoliorum abstulit. Muneribus idem delectatus plurimis ad Wissegrodi introducitur, ibidemque in dominum exclamatur, regis indulgentiam et secum huc usque perseverantibus diu elaboratum promisit bravium. Confluit undiquesecus tam vulgi quam seniorum ineffabilis turba, ad gratiam novi ducis percipiendam, et ad prestolandum gloriosi regis accessum. Hic tandem adveniens, ab antistite Thieddego et a duce Jarimiro cum immenso cleri tociusque populi tripudio succipitur, et ad eclesiam sancti Georii deducitur. Cunctis mox dignitatibus a rege honoratur Jaremirus paternis, convocatis indigenis coram omnibus.

10. Sed cum ibi sanctae Dei genitricis ortum omni celebrem mundo (Septb. 8) rex veneraretur, Goddescalcus, sanctae Frisingensis aecclesiae venerabilis pastor, nomen cum re possidens, missam canere ac populos instituere ab eo precipitur et ab episcopo sedis illius permittitur. Perlecto tunc evangelio, presentes idem ammonet de timore divino et de conservando geminae dilectionis vinculo, de obedientia Dei sublimiorumque [fol. 104] honore potestatum, et ad ultimum regem suaviter aggreditur, ut semet agnoscere, et omnia, quae a primis vitae hujus cunabulis usque ad hoc tempus honoris alicujusve commoditatis umquam percepit, largitate divina pocius quam suis meritis asscribere voluisset. Insuper misericordiae mentionem fecit, quae unicum est salutis presidium, venerabile fidei ornamentum et magna remissio peccatorum. In cujus opere servando unicuique Christo fidelium tria sunt semper optanda: posse, et velle, ac perficere. Quae cum a cunctis sint adinplenda, ab his maxime, qui nullum ledentes, sibi avent similia a Domino recompensari, et ut acceptabile ab his Deo votum fiat, ex corde debet unumquodque largiri et cunctis debitoribus remitti, ne mali vice servi diris asstringantur tormentis. Et his concludens: Te, inquiens, obtestor per nomen et amorem ejus, qui suo debitori decem milia talentorum, id est Judeis recutitis suorum transgressionem preceptorum indulsit, Heinrici quondam marchionis, nunc autem, ut spero, vere penitentis, senior karissime, miserearis, vincula solvas et gratiam dones, ut eo liberiori animo hodie Deum interpelles: «dimitte nobis [fol. 104'] debita nostra» et reliqua. Hac rex exhortatione lacrimabiliter profusa placatus, sic se facturum firmiter spopondit, et post haec domum veniens, misericorditer adimplevit.

11. Statutis tunc ibidem omnibus, Bawarios domum remisit. Ipse vero cum Boemiorum duce novo Milzienos, qui tum sibi fuere proximi, terminos per ineffabilem itineris difficultatem adiens Budusin urbem possedit. Sed cum in una dierum unumquemque suimet fidelium ad expugnandam eandem incitaret, ab uno sagittariorum e propugnaculis, ni divina custodiretur providentia, vulnere inproviso lederetur. Quod illi, qui secus se stabat proximus, nocuit, et propositum inimici in alio peregit. Rex autem, elevato ad Deum corde supplici, hunc laudat, qui solitam pietatis vigilantiam sibi inmerito revelavit. Urbs vero prefata, igne jam adportato, combusta jaceret, ni hoc Guncelini marchionis jussio infausta prohiberet. Vulnerantur invicem multi, et nonnulli perempti sunt. Ex nostris autem unus nobilis et genere et virili conversatione, Hemuza nomine, cum urbanos crebro certamine provocatos pene usque ad muros insequeretur, molaris dimidio lapidis [fol. 105] per galeatum caput prostratus, ab inimicis insultantibus in urbem mortuus trahitur. Hujus cadaver Heinricus comes, frater meus, cujus is miles fuit, precio comparatum ad patriam reduxit. Alter vero, qui ob assiduum venationis exercicium indomitus Tommo vocabatur, dum in Sprewa flumine hostibus fortiter resistit, torrentum lubricatione lapidum corruit, optimaque diu protectus lorica, tardo tandem vulnere, pro dolor! oppeciit. Hunc unus ex suis satellitibus, ne aliquo deduceretur, cum prohibere temptaret, cuspide perfossus super eum corruit. Predicta belli asperitate jam pene devicta, jubente per nuntium suimet Bolizlavo, regiae potestati urbs salvis defensoribus traditur presidioque novo munitur. Post haec rex cum exercitu itinere ac inedia jam defatigato domum rediit, marchiones, ubicumque opus fuit, solitis adjuvans amminiculis.

12. Hic cum se in Merseburg optatae quieti indulgeret, Esiconem venerandum comitem, longa infirmitate vexatum, vitam hanc in Liubizici finisse comperit (Nov. 22). Hujus corpus adveniens ipse suscepit, et honorifice sepeliri juxta ecclesiam sancti Johannis baptistae in septentrionali parte precepit; pro cujus animae remedio quoddam ejusdem predium Uppusun nominatum cum candelabris duobus argenteis altari [fol. 105'] sancto et confratribus ibidem Deo famulantibus dedit. Insuper Wigberto antistiti mercatores et Judeos Appellas (HOR. Serm. I, 5, 100), ab Gisilero primitus acquisitos ac diu commutatos, reddidit. Comitatum super Merseburg et Benefitium ad hunc pertinens Burchardo, et super quatuor urbes juxta Mildam fluvium positas Thiedberno benefitium concessit. Omne autem predium sibi juditio retinuit. Heinricum comitem a custodia absolutum cum gratia abire precepit.

13. Sicut sanctae matris aecclesiae prospera spirituali ejusdem proli ad augendam Christi gloriam sunt preloquenda, ita ejusdem detrimenta ad compunccionem provocandam huic sunt enarranda; quia haec unanimi laeticia, ista autem mesticia pari conquerenda et molli paciencia sunt ab hac sufferenda. In Pathelbrunnun monasterium et omnis ejusdem apparatus flamma nostrae iniquitatis ultrix consumens, multorum corda fidelium commovit, quae amor divinae remunerationis ad haec renovanda communiter accendit. Posita est etiam in loco, qui Throtmunni dicitur magna sinodus (an. 1005), ubi rex coepiscopis presentibusque cunctis plurima questus est sanctae aecclesiae inconvenientia, et communi eorundem consilio haec statuit deinceps prohiberi, et optimo novae institutionis decreto gravem peccatorum suimet [fol. 106 quod deest e cod. Brux. suppl.] sarcinam relevari. «Anno dominicae incarnationis 1005 (Jul. 7) anno autem domni Heinrici secundi regnantis 4, in die Nonarum Julii actum est in Throtmunii hoc decretum gloriosissimi ejusdem regis et contectalis suae Chungundae reginae, necnon et archiepiscoporum Heriberti Coloniensis, Lievizonis Bremen­sis, Daginonis Magadeburgensis archipresulis tertii; episcoporum autem Notgeri Leodicensis, Suithgeri Mirmingardevordensis, Ansfridi Trajectensis, Thiederici Metensis, Thietmari Asambrunensis, Berenharii Ferdensis, Berewordi Hillinessemensis, Burchardi Wormatiensis, Retharii Pathelbrunnensis, Wigberti Merseburgensis, Ekkihardi Slesvicensis, Othinkerdi. In obitu cujusque prenominatorum singuli episcoporum infra 30 dies, nisi infirmitas impedierit, missam pro defuncto celebret, et unusquisque presbiter in monasterio similiter faciat. Presbiteri vero forenses tres missas peragant. Diaconi et ceteri inferioris ordinis psalteria 10. Rex et regina infra 30 dies 1500 denarios pro animae redemptione erogent et totidem pauperes pascant. Episcopi singuli 300 pauperes pascant et 30 denarios expendant et triginta lumina accendant. Dux autem Bernhardus 500 pauperes pascat et 15 solidos expendat. Vigiliam sancti Johannis Baptistae et apostolorum Petri et Pauli et vigiliam sancti Laurencii et omnium sanctorum in pane sale et aqua decernimus jejunare; vigiliam assumptionis sanctae [fol. 106' quod deest e cod. Brux. suppl.] Marie, et omnes vigilias aliorum apostolorum sicut in quadragesima. Quatuor tempora sicut in quadragesima, excepta 6 feria ante natale Domini, quam in pane, sale et aqua decernimus jejunare.»

14. Fresones rex navali exercitu adiens ab ceptis contumacibus desistere et magnum Liutgardae, sororis regine, zelum placare coegit. Jussit etiam in palatio et in omnibus regni suimet comitatibus expeditionem ad Poleniam conventumque ad Liezca per bannum fieri. Convenit exercitus statuta hora, id est 17 Kalendas Septembris, condicto loco. Et rex sanctae Dei Genitricis assumptionem Magadaburch celebrans, in ipso die post missam et caritatem expletam comitante regina Albiam transnavigans proficiscitur.

15. In hiis diebus Ricdago, abbate de monte sancti Johannis Baptistae ob crimen quoddam ab abbacia suimet a Taginone episcopo deposito, Alfkerus, monachorum in Palithi Christo servientium provisor, in vacuum ponitur, et proposita sanctae conversationis religio hactenus firmiter consistens, miserabiliter destruitur et in nomen prepositurae mutatur, unde et miseriae futurae prima exstitit indicio. Hoc etiam, quod per labentia accidit tempora, o si fuisset dextrae mutatio excelsae! (Psal. LXXVI, 11.) Auctores sanctae institutionis, [fol. 107] in omni pietate modernos oppido precellentes, quod sumopere construentes et usque ad aedificationem, ut sibi videbatur, perfectam complentes prudenter ordinavere, hoc nostro, pro dolor! in tempore malorum instinctu, ut vereor, non in melius, sed in pejus versum est. Utinam propter specialem nostrae utilitatis hoc non oriretur effectum. Verum est, quod hii, quorum nova conversatio et in habitu et in victu laudabilis extat, vero non sunt sepe quod simulant. Dicit namque scriptura Simulata equitas non est equitas, sed duplex iniquitas. Omnis hominum Deo acceptabilis fructus in corde bono consistens, a bonis veste pulchra et aurea cibi potusque mediocritate nonnumquam dissimulatur. Quod autem abstemiis et diploide indutis subtrahitur, cui hoc inpenditur? Si in earum id transit augmenta aecclesiarum, dupliciter proficit, et animabus fratrum, si propter Deum ista paciuntur, et in rebus domesticis eorum elemosina lucrandis. Sed si extrinsecus omne defertur, qua securitate hoc crescit, cujus profectu multorum diminutio gemit? Certe non id firma stabilitate exaltatur, sed lugubriter quandoque degradatur. Si sileat veritas Christus ejusque precones linguam mordeant omnes, estne hoc totum per omnia bene limatum? Tuba sonat [fol. 107'] evangelica, nihil opertum fore, quod non revelabitur (Matth. X, 26). Postquam voluntati nostrae in omnibus satisfecimus, ineffabile malum dissimulato facinore perpessi sumus; fragilis naturae nos commortales sumus, et omnia nutu suo pondera in terram ferri non nesscimus. Resipiscenda respiciamus, ammonentes neque spernemus, promissa fidelibus cunctis premia cum mandatorum observatione divinorum acquiramus. Non videamur nostris antecessoribus meliores, quia pariter decepti in varia specie recti hiis sumus nimis inaequales. Nemo irascatur, cum propter Deum familiariter ab aliquo arguatur. Caritas benigne a cunctis succipiatur, et ob recompensacionem supernam veritas nuda sufferatur. Optet fidelium supplex peticio omnium necessariam de rebus his et de criminibus aliis a Christo indulgentiam. Et ego longe digressus repetam inceptae narrationis cursus.

16. Ordinatis legionibus, rex inde progreditur, et regina celeriter reversa, optatum dilecti senioris sui in Saxonia sollicite prestolabatur adventum. Excercitum autem nostrum cum prosperitate ad locum, qui Dobraluh dicitur, in pago Luzici venientem, Heinricus et Jarimirus duces ad supplementum ejusdem cum suis properantes, laetificant, majoraque consilii et fortitudinis spe roborant. Hic ducibus corruptis et sua defendere cupientibus, per solitudines paludesque circumductus, admodum [fol. 108] gravatur, et ne cito ad hostem ledendum perveniret, invida eorum malignitate tardatur. Inde provinciam Nice vocatam itinere attingentes, juxta Sprewam fluvium castra metatus est. Hunc cum hostem ex latere abdito nocentem Thiebernus, miles egreius, comperiret, ob laudem sibi specialiter usurpandam optimos e consociis clanculum eligendo convocans, eum dolo intercipere temptat. Qui satis providus, ut sic melius sequentes lederet, inter lignorum condensitatem jacencium fugit, et sagittis, quibus maxime defenduntur, more solito remissis, primo hunc, posteaque Bernhardum, Isin et Bennonem, Arnulfi presulis inclitos satellites, cum aliis commilitonibus multis 8. Idus Septembris incautos prostravit et despoliavit. Ob hoc rex cum omni suimet comitatu dolore concutitur, et ob hoc Bolizlavus doluisse a nonnullis veracibus perhibetur. Post haec Liuzici nostris pridie quam ad Oderam fluvium venirent, sotiantur, deos suimet precedentes subsequuti. Quamvis autem de hiis aliquid dicere perhorrescam, tamen ut scias, lector amate, vanam eorum supersticionem, inanioremque populi istius executionem, qui sint vel unde huc venerint, strictim enodabo.

17. Est urbs quaedam in pago Riedirierum, Riedegost nomine tricornis, ac tres in se continens portas, quam undique silva ab incolis intacta et [fol. 108'] venerabilis circumdat magna. Duae ejusdem portae cunctis introeuntibus patent; tercia, quae orientem respicit et minima est, tramitem ad mare juxta positum et visu nimis horribile monstrat. In eadem est nil nisi fanum de ligno artificiose compositum, quod pro basibus diversarum sustentatur cornibus bestiarum. Hujus parietes variae deorum dearumque imagines mirifice insculptae, ut cernentibus videtur, exterius ornant; interius autem dii stant manu facti, singulis nominibus insculptis, galeis atque loricis terribiliter vestiti, quorum primus Zuarasici dicitur, et pre caeteris a cunctis gentilibus honoratur et colitur. Vexilla quoque eorum nisi ad expeditionis necessaria, et tunc per pedites, hinc nullatenus moventur. Ad haec curiose tuenda ministri sunt specialiter ab indigenis constituti, qui cum huc idolis immolare seu iram eorundem placare conveniunt, sedent hii dumtaxat, caeteris asstantibus, et invicem clanculum mussantes, terram cum tremore infodiunt, quo sortibus emissis, rerum certitudinem dubiarum perquirant. Quibus finitis, cespite viridi eas operientes, equum, qui maximus inter alios habetur et ut sacer ab his veneratur, super fixas in terram duarum cuspides hastilium inter se transmissarum [fol. 109] supplici obsequio ducunt, et premissis sortibus, quibus id exploravere prius, per hunc quasi divinum denuo auguriantur. Et si in duabus hiis rebus par omen apparet, factis completur; sin autem, a tristibus populis hoc prorsus omittitur. Testatur idem antiquitas errore delusa vario, si quando his seva longae rebellionis assperitas immineat, ut e mari predicto aper magnus et candido dente e spumis lucescente exeat, seque in volutabro delectatum terribili quassatione multis ostendat.

18. Quot regiones sunt in his partibus, tot templa habentur, et simulacra demonum singula ab infidelibus coluntur, inter quae civitas supramemorata principalem tenet monarchiam. Hanc ad bellum properantes salutant, illam prospere redeuntes muneribus debitis honorant, et quae placabilis nostia diis offerri a ministris debeat, per sortes ac per equum, sicut prefatus sum, diligenter inquiritur Hominum ac sanguine pecudum ineffabilis horum furor mitigatur. Hiis autem omnibus, qui communiter Liutici vocantur, dominus specialiter non presidet ullus. Unanimi consilio ad placitum suimet necessaria discucientes, in rebus efficiendis omnes concordant. Si quis vero [fol. 109'] ex comprovincialibus in placito hiis contradicit, fustibus verberatur, et si forinsecus palam resistit, aut omnia incendio et continua depredatione perdit, aut in eorum presentia pro qualitate sua pecuniae persolvit quantitatem debitae. Infideles ipsi et mutabiles ipsi, immutabilitatem ac magnam exigunt ab aliis fidem. Pacem abraso crine supremo et cum gramine datisque affirmant dextris. Ad hanc autem perturbandam et facile pecunia corrumpuntur. Hii milites, quondam servi, nostrisque iniquitatibus tunc liberi, tali comitatu ad regem auxiliandum proficiscuntur. Eorum cum cultu consorcia, lector, fugias; divinarum mandata scripturarum auscultando adimple, et fidem, quam Athanasius profitebatur episcopus, discens memoriterque retinens, haec, quae supra memoravi, nil esse, probabis veraciter.

19. Inde mox inparibus ducibus inequales turmae usque ad Oderam fluvium pervenientes, fixerunt tentoria juxta amnem, qui Pober dicitur sclavonice, Castor latine. Quos Bolizlavus, munitis littoribus prefati fluminis, cum exercitu grandi in Crosno sedens, ullo modo transire prohibuit. Sed cum rex 7 dies ibidem moratus, naves atque pontes pararet, divinus respectus missis speculatoribus suis vadum ostendit optimum. Quem sex legiones in ipso diei crepusculo jussu regis intrantes, incolumes eo fruuntur. Quod eminus agnoscentes Bolizlavi custodes, [fol. 110] triste nuntium ac incredibile seniori suimet celeriter detulerunt. Hic tandem per tres vel amplius legatos certus effectus, amotis propere castris, ipse cum suis, pluribus ibidem relictis rebus, fugit. Id rex cum suis caute considerans, Christo laudes cum clero et omni populo alta voce cecinit, et cum securitate flumen pertransiit. Hii autem qui precesserunt, ni Liuticios diu tardantes exspectarent, hostes in tentoriis inprovisos opprimerent. Quos nostri alacriter insequuti, veluti fugaces cervos persequi cum non valerent, ad consocios revertuntur.

20. Profectus est inde rex, et usque ad abbaciam, quae Mezerici dicitur, perveniens, annualem ibi Thebaidae legionis festivitatem (Septb. 22), qua maxima tunc veneracione potuit, complere studuit; et ne monasterium hoc ac absentium mansiones monachorum aliquam a suis paterentur molestiam, studuit prohibere. Dehinc hostem in nulla suimet urbium pernoctare presumentem, proxima queque vastando, prosequitur, et non longius quam duo miliaria ab urbe Posnani, rogatus a suis primatibus, consedit. Exercitus autem in colligendis frugibus caeterisque rebus necessariis divisus, magnum ab insidiantibus inimicis sustinuit damnum. Interim per fidos intercessores regis gratiam Bolizlavus peciit, et exaudiri mox promeruit. Tagino archiepiscopus cum aliis familiaribus regis ad civitatem predictam a Bolizlavo rogatus venit, et [fol. 110'] cum juramentis ac emendacionibus condignis firma pacis foedera apud eumdem pepigit. Laeti tunc revertuntur nostri, quia itineris longitudine et nimia fame cum intermixta belli asperitate magnum sufferebant laborem.

21. Post haec rex in nostris partibus, erutis tocius nequiciae auctoribus, optatae securitatis prospera solidare sumopere nititur, et Bruncionem inclitum satellitem, in Merseburch, e Sclavis autem optimos, Borisen et Nezemuisclen, cum caeteris fautoribus in Welereslevo laqueo suspendi precepit. Sepe cum Sclavis in Wiribeni juxta Albim posita conventione habita, nolentibus seu volentibus hiis, necessaria regni suimet tractavit atque potenter finivit. Arnaburch prius devastatam ob defensionem patriae renovavit, queque diu hinc injuste ablata erant, restituit. Sinodali judicio injustas fieri nuptias, Christianosque gentilibus venundari, presens ipse canonica et auctoritate apostolica prohibuit, Deique justiciam spernentes spirituali mucrone interfici precepit.

22. Interea Balduinum ducem Wlandariorum juventus et rerum affluentia ac mala iniquorum inflacio adversus regem armavit, et Valentinam urbem possidere potestatique suimet subdere suasit. Quod rex ubi primum comperit, ipse cum signis militaribus accedens, [fol. 111] eripere eandem assidua pugnatione temptavit; et nil proficiens abiit, expeditionem suam in proxima estate super Balduinum fieri, orientalibus et occidentalibus firmiter indicens. Advenit optatum tempus, exercitus grandis colligitur, et a rege cum eodem ad Scellam fluvium pervenitur (an. 1006). Ibi se Balduvinus armato milite presentans, transitum regi prohibere frustratoria spe nititur; sed prudenti quorundam consilio nostri navibus alio latenter transvecti, ejusdem nimiam presumptionem ex inproviso irruentes confundunt. Fugiente eo, rex in Christo victore laetatur, flumen transgreditur, vicinitatemque contiguam populatur. Cum autem ad abbaciam, quae Gent dicitur, veniret, a confratribus illius aecclesiae susceptus, loco eodem et bonis appertinentibus cunctis pepercit. Tandem Balduinus magna necessitate coactus humili supplicacione veniam inpetrat, et non longe post per manus regis effectus, Walecorn et prenominatam urbem in beneficium adipiscitur.

23. Mense Julio et 12 Kal. Augusti Gisla, venerabilis matrona et mater regis nostri inclita, obiit et Ratisbone sepelitur. Pacificatis tunc partibus hiis, generale concilium in Fronkenevordi a rege ponitur, et hoc ab omnibus Cisalpinis antistitibus visitatur (an. 1007). Causam vero precedentem, lector, auribus accipe! Rex a puero quandam suimet civitatem, Bavanberg nomine, [fol. 111'] in orientali Francia sitam, unice dilectam pre caeteris excoluit, et uxore ducta, eandem ei in dotem dedit. Postquam autem ad regni curam divina miseratione promovetur, semper tacita mente ibidem episcopatum construere gestit. Sed quia, ut Flaccus testatur (Ep. I, 2, 40), dimidium facti, qui cepit, habet; novam ibi inchoat aecclesiam cum criptis duabus, et perficit. Omnia autem, quae ad divinum pertinuit misterium paulatim congregans, Heinricum Wirciburgensem episcopum sibi multum familiarem, ut proposito animi suimet asspirare voluisset, parrochiamque in pago, qui a Radinzca fluvio nomen sortitur, positam concederet, sibi concambio vendicandam sepe rogavit. Dilecti senioris justas peticiones presul benigne suscipiens, ea racione consensit, ut pallium suae permittens aecclesiae, Bavenbergensem sibi subderet pastorem; hocque, baculo suimet regi dato, et quodam predio pro commutatione prefata tradito, clam firmavit. Cum vero se archipresulatum nullatenus adipisci posse sentiret, promissa complere renuens, ad concilium vocatus supramemoratum, venire noluit. Consedentibus ibidem ordine archiepiscopis cum omnibus suimet suffraganeis, rex humotenus prosternitur, et a Willigiso antistite, in cujus diocesi sinodus habebatur, elevatus, [fol. 112] cunctis presentibus talia fatur: Ob recompensationem futuram Christum heredem elegi, quia in sobole acquirenda nulla spes remanet mihi; et quod precipuum habui, me ipsum cum modo acquisitis seu adquirendis in sacrifitium Patri ingenito jam dudum secreto mentis optuli. Episcopatum in Bavanbergae cum licencia antistitis mei facere hactenus concupivi, et hodie justum hoc perficere volo desiderium. Ob hoc serenissimam vestrimet interpello pietatem, ne absencia ejus, qui apud me voluit obtinere, quod mihi non licuit huic concedere, propositum voluntatis meae queat impedire, cum in baculo ejus mutuae confirmacionis signo clarescat, hunc non propter Deum, sed ob dignitatis nullatenus adipiscendae dolorem fugisse. Moveat omnium corda presentium, quod per ambitionem suam, sanctae matris aecclesiae augmentum anullare, cum nugigerula legatione presumit. Ad haec firmiter constituenda contectalis meae presentis et unici fratris et coheredis mei larga benignitas asspirat, et sibi placita adimplecione hiis me eadem restituere, uterque pro certo sciat. Si quando autem episcopus venire et promissa dignatur suscipere, paratum me ad omne quod vobis bonum videtur procul dubio inveniet. Finitis talibus alloquiis, Beringerus, antistitis [fol. 112'] Heinrici capellanus, surrexit, propter timorem regis seniorem suum huc non venisse, et detrimentum aecclesiae sibi a Deo commissae in aliquo fieri numquam laudasse testatur, et obsecrat cunctos presentes per Christi amorem, ne talia fieri absente eo futurum sibi in exemplum paterentur. Privilegia ejusdem ibi alta voce recitantur. Inter haec quocies rex anxiam judicum sententiam nutare prospexit, toties prostratus humiliatur. Tandem archiantistite Willigiso, quid de hiis faciendum foret, judicio perscrutanti, Tagino primus respondit, haec tunc secundum regis eloquium legaliter fieri posse. Cunctis presentibus ejus sermonem tunc affirmantibus et subscribentibus, Everhardo tunc cancellario cura pastoralis a rege committitur, et hic a prefato archipresule eodem die consecratur. Post haec autem Heinricus antistes auxilio confratris Hiriberti regis gratiam et adimplecionem sibi placitam acquisivit.

24. Sed quia raro illucescit serenitas, quam non sequatur caliginosae nubis obscuritas, regi pascha Ratisbone celebranti (an. 1008?) de Liuticis et ab hiis qui a civitate magna Liuilni dicta missi fuerant, et a Jaremiro duce, Bolizlavum multa sibi contraria molyri cupientem asserebant, seque ad haec perficienda verbis ac pecunia ab eodem introduci [fol. 113] affirmabant. Intimabant quoque ei, si hunc amplius in pace et gratia suimet haberet, ut servitutem eorum firmiter non teneret. Haec rex cum suis principibus caute considerans, diversaque ab hiis consilii responsa percipiens, iniquae voluntati eorum in hoc consensit, quod generum suimet Hirimannum illo mittens, condicta pacis foedera interdiceret. Quam legationem ab internuntiis Bolizlavus comperiens, prefatum comitem, quamvis ad se prius invitatum, non bene suscipit, et percepta ab eo narratione, in multis se excusat: Sciat, inquiens, testis omnium Christus, quicquid deinceps facturus sum, id invitus implebo. Post haec collecto exercitu, pagum, qui Morezini dicitur, juxta Magadaburch jacentem populatur, et fraternitatem quam in Christo cum Parthenopolitanis prius conjunxerat, hostili assperitate disrupit. Inde ad urbem, quae Zirwisti dicitur, veniens, urbanos terrore gravi et hortatu dulci devictos secum vehebat. Hoc totum nostri comperientes, tarde veniebant, ac morosius eos insequebantur. Horum primicerius fuit Tagino archiepiscopus; et haec omnia prius sciens, non bene providebat. Fui hic equidem cum illo; et cum nos omnes ad locum, qui lutriboc appellabatur, venissemus, visum est sapientissimis non esse consilium hostes tam parva multitudine persequendos, et reversi sumus. [fol. 113'] Bolizlavus autem Luzici, Zara et Selpuli denuo occupat, et non longe post Budusin civitatem presidio Hirimanni comitis munitam socer invidus possedit. Mittens autem nuncios suimet, urbanos postulat, ut urbem hanc sine utrorumque labore sibi redderent, et nullam a seniore suo ereptionem sperarent. Fit pax mutua ad 7 dies. Iste parat impugnationes; hii per legatum suimet a domino et a principibus regni suppliciter auxilium poscunt, se alios dies hosti resistere promittentes. Venit marchio Hirimannus ad Magadaburg, Walterdum tunc prepositum interpellans, omnesque specialiter per legatos evocat primates, quos multum hic tunc tardasse vehementer queritur, et tamen milites suos per internuntios solatur. Qui cum assidua Bolizlavi impugnatione laborarent, viriliterque diu resisterent, videntes nonnullos ex sociis eorum nutare, dominumque se ad liberandos non venisse, licentiam hinc exeundi cum omnibus, quae habebant, apud ducem prefatum impetrantes, urbem ei reddiderunt, tristesque patriam repedabant.

25. Mortuo post Pascha Treverensis aecclesiae archiepiscopo venerabili Liudulfo (an. 1008), cappellanus ejusdem Aethelbero, frater reginae et immaturus juvenis, plus timore regis quam amore religionis communiter eligitur. Rex autem ut hoc audivit, [fol. 114] prioris non inmemor in germano ejusdem Thiedrico non premeditatae constitutionis, uxorem dilectam caeterosque suimet familiares de episcopatu eodem inpetrando sollicitos sprevit, et Meingaudo, Willigisi archipresulis camerario, nobili secundum carnem viro, eundem dedit. Propter hoc subdolae generationis furor accenditur. Palas a Trevirensibus contra regem firmatur, ac terra haec hactenus pacifica crebris concremacionibus quatitur, et quicquit hii inmites in dominum lenem prius peccaverunt, equali lance receperunt. Quid hii omnes hic et in futuro examine dicturi sunt, quorum culpa ineffabili aecclesia mater incorrupta tocies in filiorum suimet nece et despoliacione gemens, lacrimas a maxillis descendentes ante conspectum vindicantis Dei fundit? Tali presumptione rex commotus, illo cum exercitu properat, archiantistitem inthronizatum ibidem consecrari, Aethelberonemque excommunicari precipiens. Obsidione eciam continua eos, qui Palas tuebantur, in tantum constrinxit, ut fame assidua inpugnatione defatigati, aut interius perire aut in potestatem regis inviti deberent exterius venire. Quod ne fieret, Henricus dux improvisa calliditate impediens, eos exire inlesos apud regem obtinuit. Postquam vero de hiis rei certitu linem rex inquisivit, gravitate mentis [fol. 114'] id ferens, ut in sequentibus referam, ultus est.

26. Interim antecessor meus longa infirmitate detentus, diem sollicitus supremum prestolatur. Sed quaedam de eo ante conclusionem ad memoriam ejusdem expedire mihi libet. Hic ex optimis Turingiae australis parentibus originem, in Magadaburg autem ab Ohtrico disciplinae regimen sumpsit. Hunc egregie educatum Gisilerus archiepiscopus sibi familiariter in servicium ascivit, et multo tempore secum habuit, benefitio singulari et archipresbiteratus offitio demulcens. Novissime autem quaedam ei iniquorum assidua susurracione subtrahens, mentem ejus in tantum abalienavit, ut, relictis omnibus suis, Henrico regi, sicut prefatus sum, adhereret, optimeque ei placeret. Fuerat enim egreius et statura et facie, facundia et voce pulcherrima, sapiens in consilio, jocundus in concilio ac largitatis inmensae; unde divina visitatione et tali virtute sacerdotalis gradum ascendit. Qui in diebus sibi divinitus concessis haec suae acquisivit aeclesiae: Sidegeshusun et Wiribeni, in Derlingun 9 mansos, ac in Daliwi 7, in Ninstidi 3. De sua vero proprietate concessit in Uppusun 7 mansos et saltum, qui Pulcher mons dicitur. De libris rebusque aliis divina respicientibus misteria multa contraxit. Non minus quam decem annos toxicata (Cod. Br. f. 248) [hic folium excisum est]

[cod. Brux.: lesus potione, crebram passionem corporis et in mense Martio maximum sustinuit laborem. Si quid in eo suis vel alienis umquam occurrit contrarietatis, hoc stimulus effecit immensae infirmitatis. Predicatione assidua commissos a vana superstitione erroris reduxit, lucumque Zutibure dictum, ab accolis ut Deum in omnibus honoratum et ab aevo antiquo numquam violatum, radicitus eruens, sancto martiri Romano in eo ecclesiam construxit; praeter hanc tertiam et quartam in Magadaburg multasque alias ipse dedicavit. Si quid in eum varium vulgus et sepe mentiens garrivit, bonis incredibile satis esse persuadeo. Multi enim, cum alios culpant, ignorant, quoniam nemo sine crimine vivit (CATO. dist. I, 5). Hic venerabilis vir quinque annos in episcopatu et sex hebdomadas et dies quinque sedit flebiliter sepe peracta confessione, et ab episcopis Wigone et Herico in extremis eum visitantibus percepta remissione, nono Kal. Aprilis feria tertia (ann. 1009) in Merseburg de hac luce ad Christum, ut spero, felix migravit. Sepultus est, ubi unus electorum Christi, dux ejus dum vixit et socius, per visum sibi prius monstravit.

27. Huic equidem ego, qui haec scribo, indignus succedere a pio pastore Taginone predestinabar. Natale Domini in Palithi celebrante rege, cum simmista suo Taginone ipse tractavit, qualiter post mortem Wigberti presulis Merseburgensem ecclesiam bono provisori commendaret. Cui ille inquit: Est in meo monasterio quidam frater nomine Thietmarus, quem vos ipsi bene nostis; hunc suo modo prudenter disponentem ad hoc, largiente Deo, spero idoneum. Ad haec rex infit: Utinam hanc voluisset suscipere, qui me fautorem certissimum ad ea, quibus indigeret, non dubitaret habere. Nepos meus Thidericus ilico ad me mittitur, qui haec mihi ex parte regis et episcopi intimaret, et ad haec facienda pro posse persuaderet. Ego in Magadaburg positus legacionem hanc percepi, et talibus respondi: Deus omnipotens domino et patri nostro pio vicissitudinem retribuat, quod mentionem meam alicubi in bonum facere dignatur. Ad haec me immeritum esse judico, unde ea laudare adhuc nequaquam presumo. Potens est enim Deus episcopum adhuc viventem de manu mortis eripere; si autem prorsus recuso, me ab solita ejus gratia repudiari vereor; non est mihi preter hunc aliquod auxilium, a quo vel haec promereri, vel majora valeam percipere. Post mortem presulis quid Deo placet in potestatibus ad eo constitutis vita comite libenter adimplebo. Rex autem in Franconevord, audita morte episcopi, memoriam pro eo debitam precepit fieri. Jam vero tum quorundam instinctu mentem suam a me ad meliora convertebat; voluit enim Ethelgero cuidam bene merito honorem hunc impendere. Quod cum regis familiaris Tagino resciret, summopere rennuit, et cum assidua supplicatione eo me]

[cod. Dres. fol. 115] cum gratia regis per Gezonem prepositum vocavit. Venit ille ad me ad curtem meam, quae Retmerslevo dicitur; et ea nocte vidi baculum episcopalem juxta lectum meum stantem, et interrogavit me unus, dicens: Vis aecclesiam suscipere Merseburhgensem? Et ego: Si Deus vult, inquam, et qui jubet venire, archiantistes. Ille autem prosequutus: Cave, infit, quia quicumque sancto cerebrum movet Laurentio, statim insanit. Cui mox respondi: Tueatur me custos hominum Christus, ne in hoc vel in aliquo offendam majestatem divinam, sanctorumque intercessionem avertam. Cumque evigilarem, obstupui, et protinus exiliens, jam clarum diem fenestras intrare vidi (PERS. Sat. III, 1); et ecce is, de quo nunc dicebam, intravit, et ostensis mihi duabus epistolis, in sabbato sancto (April. 10) ad Augustanam urbem me rogavit et precepit venire. Veni ad Parthenopolim, et in die palmarum cum licentia prepositi ac confratrum inde profectus, 3 feria post resurrectionem Dominicam (April. 19) loca attingebam predestinata, et ab archiepiscopo, quamvis irato, quod sic tarde venirem, misericorditer susceptus sum. Postera die vocatus, interrogabar ab eo jussu regis, si aliqua parte hereditatis meae eclesiam vellem adjuvare meam. Cui talia referebam: Vestra jussione huc veni, et de hoc modo nil certi nec possum vel volo respondere. Si divino consensu et regis largitate vestra voluntas, pia semper in me, hic adimplebitur, [fol. 115'] quicquid in hoc aut in rebus aliis pro animae remedio meae et de debito commissi facere possum, devotus implebo. Hoc verbum archiantistes benigne suscipiens et laudans, me ad cappellam Brunonis episcopi, ubi rex eundem exspectabat, duxit, et paratus ad missam, regi me per manus tradidit. Qui ut cum electione presentium pastoralem mihi curam immerito commissit cum baculo, et prostratus veniam petii, cantor introitum incepit: Venite, benedicti Patris mei. Et in majori ecclesia omnes interim ad missam campanae sonabantur; quod etsi casu et non jussu alicujus seu dignitate mea evenisset, tamen rex bonum hoc esse omen testatur. Peracto tunc ibi magno a Brunone venerabili presule convivio, proximo sabbato ad Novam Urbem venimus. Ibi tunc in octavo Dominicae sollempnitatis die a predicto archipresule, Hilliwardo confratre nostro adjuvante, et coepiscopis non minus quam 4 asspirantibus, in regis presentia crismate in sacerdotem perunctus sum 8 Kalendas Mai. Inde Ratisbonam in Danubio flumine navigio perducimur.

28. In diebus illis famis magna in hac regione fuit. Interea Heinricus dux rebellionis gratia Bawariam clanculum intrare presumens, interclusum sibi aditum a provida regis sollercia ut primo persensit, mox fugiendo revertitur. Quocirca optimi Bawariorum Ratisbone regali edictu conveniunt; et quamvis [fol. 116] duci suimet ad tres annos se alterum non eligere omnes sponte jurarent, tamen ob hoc a rege jurgati, blandiciis atque minis ab ejus famulatu et auxilio deducuntur, sibique specialiter assumuntur. Ibi tunc confratres de monasterio Christi martiris Emmerammi, quod Arnulfus imperator in honorem ejus construxit, hicque ad corporaliter pausandum elegit, unanimiter regis pedibus provoluti, ex parte presulis suimet Gebehardi multa flebiliter, me eadem audiente, queruntur, et laici presentes magnis lamentationibus hiis subsequuntur. Difficile est mihi enarrare et alicui credere, quanta de hoc populus sibi subditus ad vanam pertinentia superstitionem animaeque detrimentum suae dissereret. Hoc solum scio, quod moribus et raris apparatibus huic similem numquam vidi, neque de antiquioribus audivi. Si interiora exterioribus concordant, aut melior est caeteris, aut longe inferior. Optime prius culta diruens, novis insudat maximis laboribus. Patriam cum commissis deserit, aliena, et quamvis longe sunt, supervacuis cultibus, colit. Deum testor, quod non ob reprehensionem sui tantum haec loquor – quia nostra fragilitas in proximis dissimulanda, et ob melioracionem est castiganda – quantum veritate ad hoc me persuadente vehementer hoc cum multis ammiror. Propicius [fol. 116'] illi Deus, ut si haec bona intentione faciat, in justificationibus Dei sine querela cursum hujus peregrinationis incedat. Si autem tumore elacionis aliquo magis inflatus quam amoris fomite spiritualis tanta operatur, ad vituperandam solum presentium conversationem, convertatur ab iniquitatibus suis, ac per lucracionem secularium aedificationem fidelium sequutus animarum, nullo prematur detrimento sui. Felix est in Christo, qui aeternam justiciae cultu memoriam, et a malo suspensus auditu, divinam promeretur ad dexteram vocationem.

29. Rex dum haec, quae nunc longe progressus aiebam, discutit, ad invadendam episcopalem cathedram jussu regis ego precedebam. Primoque ad curtem meam, Sclavonice Malacin dictam, Teutonice autem Egisvillam, veni, et subsequenti luce juxta Elstram fluvium et Iteri oppidum, cum convocatis aecclesiae meimet famulis, ad consolandum presentes et ad vocandum absentes loquebar. Fugerat enim maxima horum multitudo suimet inconstancia et antecessoris mei infirmitate prevalida. Inde ad Merseburhg proficiscens, per Ericum antistitem, a confratribus primo honorifice susceptus, inthronizabar. Dies Dominica crastino illuxit, et ego peccatorum missam cantans, populos advenientes amonicionis egentes institui, et peccata confidentibus divina potestate, [fol. 117] tamen infirmitate mea, resolvi. 2. feria rogationum dies incipiunt (Mai. 23), et hinc ad Magadaburhg peticione archiantistitis mei pergens, 4 feria a spiritualibus meimet fratribus, non pro qualitate meriti, set pro quantitate amoris inmensis, succipiebar. Ascensionis inclitum et regale misterium (Mai. 26) communi devotione pro nostra possibilitate peregimus.

30. Inde ad Wallibizi, ubi tunc prepositus confratres Deo semperque virgini Mariae ibidem servientes 7 annos ac tres ebdomadas et tres dies rexi, tantum onus Simoniaco, pro dolor! subiens exemplo non in pecunia, sed in predio patruo meimet dato. In hoc multum culpabilis, spero districti Judicis veniam, quia ob defendendum gregem Dominicum et instituta parentum observanda multo magis id egi. Ergo te lectorem per Deum testor, ut textum hujus narrationis inspicias, et pro qualitate meriti discernas, examinatorisque venturi horridam faciem lacrimabili supplicatione preoccupes. Avus meus, de quo predixi, Liutharius, postquam in dominum suimet et regem deliquid, nevam hanc abluere sedulo cogitavit. Unde monasterium in loco, qui Rivus dicitur silvaticus, in honore sanctae Dei genitricis construxit, ibidemque Willigisum statuit prepositum, concedens fratribus hiis ad victus vestitusque necessaria decimam hereditatis suae partem. Quo discedente, uxor sua Mahtildis votum dilecti senioris sui, faventibus ad haec duobus suimet filiis, perficere anhelavit, [fol. 117'] et post obitum Willigisi patris egregii Reginbertum de orientali Francia natum succedere fecit. Hic decurso multorum spacio annerum, mortuo tunc patre meo et matre ejus, auxilio patrui meimet Liutharii Antiquae civitatis antistes a tercio Ottone effectus est. Fuit tunc in nostra vicinitate clericus nobilis genere, Thiedricus nomine, qui suasu prefati comitis decem mansis preposituram hanc comparavit. Quo tot annis vel plus sedente, defuncta matre mea, ego heres tercius successi, et predii medietatem, quae cenobium respiciebat prefatum, a confratribus meis suscepi. Exin patruum sepe alloquebar meum, quatenus mihi liceret curam subire predictam; et si non potuisset id fieri dono, saltem fieret mediocri precio. Hic post longam animi constantis deliberationem, posthabito caritatis et affinitatis debito, magna ex parte mea poposcit; et quia in fratribus meis nullo fruebar amminiculo, desiderio ejusdem, pro dolor! consensi, ac ejusdem aecclesiae, cujus tunc fui paterna tradicione servus, Dominicae incarnationis anno millesimo 2 Nonas Mai custos effectus sum, annuente id antecessore meo ob acceptam commutationem sibi placitam. In hoc offitio plus iniquitatis quam divinae aequitatis ociosus operator exegi, et pro hoc dignos penitentiae fructus numquam exercere conabar. Non ullum consanguinitatis linea mihi [fol. 118] conjunctum accuso, sed bona pro malis omnibus his exflagito. Mortua uxore fratris mei, rogatus sum ab eo, ut sepulturam ei preparare voluissem optatam. Sed cum scirem Willigisum venerabilem ibi esse tumulatum, primo rennui, ac postremo rectum et pudorem voluntati ejusdem supposui, miserque aggressus sum, quod utinam non fecissem; et quod gentibus nefas videbatur, Christianus ego in dejectione sepulcri et ossium confratris mei operabar, et calicem argenteum, quem ibi inveniebam, pauperibus ad dividendum reservari precipiebam, quem postea nullatenus comperiebam. Agnovi post in infirmitate sequenti, quia in Deum nimis peccavi. Sed cum hanc divino superarem auxilio, causa orationis Coloniam pecii. Quadam autem nocte audiens clamorem inmensum, quid hoc esset percontatus sum. Et hic ego sum, inquid, Willigisus, qui culpa tui errans vagor. Expergefactus mox obstupui, et usque huc, et quamdiu vivo, culpabilis hoc ingemisco.

31. Ad percipiendum presbiteratus ordinem ad Alstidi civitatem a domino Taginone vocabar, et in via hac peracti facinoris confessionem feci, et quod ad emendationem ejus promisi, pro debito non complevi. Presbiterii vero dignitatem 12 Kalendas Januarii a prefato archiepiscopo; presente Heinrico rege et casulam mihi optimam largiente, indignus percepi (an. 1008. Oct. 11). Antequam vero episcopus ordinarer in ea ebdomada qua recordacio fratrum a cunctis fidelibus universaliter celebratutalia per somnum quidam mihi nunciat [fol. 118']: In hoc, inquiens, anno presul Hillericus et Meinric decanus ac tu mandatum Dei inplere debetis. Cui sic respondebam: Ut sit voluntas in coelo, sic fiat. Et in ipso mense et in tertia Kalendas Novembris, quae tunc proxima fuit, antistes predictus, ut sibi prius revelatum est, in Christo exhalavit. Sed quia Deus omnipotens humanam fragilitatem sepe dignatur visitare et consolari, congruum est laudibus et scriptis hoc posteris innotescere, ut glorificetur nomen Domini, et prospiciat homo instabilis sibi. Praesul supramemoratus, in Magadaburg invalescente prius nimia corporis egritudine, a quodam egreio viro in somnis sibi apparente sic ammonitus est: Ne sis modo de fine tuo sollicitus. Quatuor annos et duas ebdomadas vel tres exspectabis, et bona quaecumque possis operari, non desistas. Haec locutus evanuit, et sicut iste predixit, episcopus mente, ut spero, vigilanti supervixit, morte, pro dolor! subitanea lineam vitae hujus concludens supremam. In sequenti nocte lux magna et a multis visa apparuit. Post omnium memoriam sanctorum (Nov. 2) ego de me multum pavidus licentiam abeundi a decano postulavi, et eundem, ut se provideret, ammonui. Ad curtem meam, quae Retmerslevo dicitur, veni, et in nocte proxima suppliciter Deum rogavi, ut aliquam de me certitudinem dignaretur aperire. In primo subsequentis diei crepusculo, id est in vigilia sancti Martini (Nov. 10), ut paululum quiescebam, sic tunc, ut mihi videbatur, Walterdus, tunc noster prepositus, haec dicens [fol. 119] apparuit: Vis tibi profutura scire? Et ut voluntatem meam in hoc sensit, mox volumen unius martyrologii diligenter inspiciens, plumbum, quo murus mensuratus dirigitur, tacendo inmisit, et post longum temporis intervallum hoc substitit. Et quid nunc est? aio ad eum; et ille: Quinque, inquid; et vidi manifeste numerum hunc atramento signatum, incertus, utrum dies, an ebdomadas, seu menses, an signaret annos. Et protinus respondebam ei, utrum prius indictum, an posterius innotesceret tempus; et ille tacendo exivit. Equidem premonstratas mihi inducias cura non sine maxima notavi, sed bonis operibus nullatenus preveni. Adveniente quinto mense, quamvis plus mortem quam hoc sperarem, completur utrumque in accepto episcopatu somnium, quia in eo preceptis obedivi divinis, et numerum complevi signatum. Unde inconveniens esse mihi videbatur, ut sine speciali rectore aecclesia, quam actenus regebam, esset, ac eidem Willigisum, fratrem meum ex patre, hujus altaris servum, communi fratrum consilio preposui; et inde ad Mersseburg veniens, cum domino meimet rege proximum Pentecosten celebravi (Jun. 5).

32. Dehinc ad Magathaburg omnes venimus. Ibi tum nepos meus marchio Wirinharius a rege in multis accusatus, gratiam ejus et beneficium suimet instinctu Daedi comitis perderet, nisi infirmitas ejus subitanea id inpediret, et ni hoc Burchardus comes palatinus [fol. 119'] prudenti consilio differet. Rex inde progressus, varias occidentalium mentes probare, et ne solito commoverentur, sedare temptavit. Quos nonnulli injusticiam dominorum suorum pati nolentes laudant, nos autem quasi ignavos e contra vituperant. Sunt plerique, qui corporis voluptatibus cunctis servientes, freno equitatis a Deo inpositae regi nullatenus curant, sed hoc, virtute seu fieri valet arte, de futuro nil solliciti, defendunt, et omnes in hoc sibi non consentientes detractione et odio insaciabili persequuntur. Sed ego hiis neque suimet fautoribus consentio; quin potius illis, qui Deo se potestatibusque ab eo constitutis humiliant et cedunt, asspiro, quibus videtur esse sacius, omnia propter Deum pati, quam litigio et execrabili perjurio divinam majestatem offendere. Nostri predecessores, suis senioribus semper fideles, in extraneas nationes, ac non in viscera, optimi seviebant milites. Hoc posteritas discat et alia fugiat, et quae mutanda sunt, non in pejus, sed semper in melius transferre contendat; beatitudinem oct nam libenter attendat, eorumque opposita fugiens, eam apprehendere studeat. Quid illos amplius corripere vel hos attollere volo, cum unusquisque pro qualitate sui seminis pro certo recipiat fructum futurae messis? (Matth. V.) Cum pro corruptibilibus accipiendis semper laboramus, cur non ad indeficientis coronam [fol. 120] honoris sublato timore aliquantulum properamus? Hanc ad capiendam rex noster, ut predixi, in itineribus et aliis necessitatibus maxime laborans, amicos fecit sibi inimicos, juste eosdem exosus.

33. Interim Daedi comes magnum dedecus in verbis et in operibus predicto nepoti meo inferens, excitavit malum, quod fore putavit oblitum. Consilio enim ejus et auxilio urbs patris ejus et nostra Walmerstidi, Slavonice autem Ustiure, eo quod Ara et Albis fluvii hic conveniunt, vocata, combusta est et depopulata. Commovit hoc omne animosum juvenis egregii pectus, et cum hostem de civitate Tongeremuthi dicta, quia Tongera fluvius ibidem in Albiam cadit, equitare veraciter comperiret, fratrem meum Frithericum cum 20 tantum militibus armatis secum sumens, a sumitate unius campi ad Mosum villam pertingentis, qua eminus asspici potuit, viriliter aggreditur, et eundem, fugientibus mox plus quam 40 sociis, fortiter resistentem, cum Egilhardo suimet milite occidit, et post hoc juste perdidit, quod prius pene inracionabiliter ejus persuasu amisit.

34. Sed si te lectorem audire delectat, unde is fuerit, de tribu, quae Buzici dicitur, et de patre Thiedrico originem duxisse accipies. Hic Rigdago marchioni, agnato suimet, ab infancia serviebat, et gemina cordis ac corporis virtute pollebat; et, ut predixi, Boemios [fol. 120'] adversum nos insurgentes ad Citicensem perduxit aecclesiam. Ubi cum hiis vastando circumquaque perlustrans, ad ultimum captivam matrem suam, hostis, non filius, cum caetera adduxerat preda. Post haec reconciliatus, regis efficitur tertii Ottonis, et in parvo tempore gratiam ejus et familiaritatem promeruit. Interim Bio, comes Merseburgensis, in expeditione obiit; et Gisilerus archipresul hujus comitatum, qui inter Wipperam, et Salam, et Saltam, ac Villerbizi, fluvios jacet, isto acquisivit. Insuper Zurbizi burgwardum, quem antecessores sui in benefitium possiderunt, sibi et confratri suimet Fritherico vendicavit. Insuper Thiedburgam, Thiedrici marchionis filiam, duxit, et ob hoc omne adeo intumuit, ut regi molestiam in oculto et multis offerret in aperto. Proximum natale Domini rex in Palethi celebravit, et ibidem Thiedrico, predicti comitis filio, comitatum ac omne beneficium jure et ortatu reginae ac principum suimet dedit. Insuper marcam et quidquid Wirinzo ex parte regis tenuit, hoc totum Bernhardo comiti concessum est.

35. In diebus illis Thiedricus, Metensis episcopus, et dux Heinricus, frater ejus, cum caeteris conspiratoribus magnam regi et suis familiaribus molestiam inferens, sibi successoribusque suis inexsuperabile detrimentum promeruit. Ecclesia namque una, quae extra Metensem stabat civitatem, et congregatio ibidem serviens a Sclavis Deum non timentibus vastatur. Sed hoc damnum magna [fol. 121] ex parte rex cum juramentis et ex sua proprietate restituens, ne quid huic simile accidisset, cuncto exercitui cavere precepit. Vineas et edificia cum frumento caeterisque utilitatibus lesit. Vidi epistolam non longe post, ubi octingentorum numerus mancipiorum sancti Stephani inscriptus fuit, quae propter famem et aliam necessitatem a patriis finibus egressa sunt absque conscientia prepositorum, exceptis omnibus, qui cum consensu eorum abierant. Sacius esset huic aecclesiae, quod numquam natus fuisset homo ille. Describam quoque unum facinus eorum, quod in Adram lugubre peregerunt. Rex autem habuit concilium in Magontia civitate, et hii tunc interfuere. Et cum omnia ibidem secundum suimet placitum respondere non potuissent, reversi sunt irati, pace tamen ad tempus facta; et cum eos sequerentur nil mali sperantes Heimo Wirdunensis episcopus et dux Thiedricus, latentes insidias inproviso irruunt, et paucis effugentibus cum episcopis, interfecti sunt innumerabiles viri. Dux ille nimis vulneratus, et quia amicus eorum fuit, captus abducitur, et multos dies custoditur. Post haec datis obsidibus solvitur, et a regis gratia ob hoc non movetur. Anno Dominicae incarnationis millesimo... Bernhardus dux Corbeia obiit (an. 1011).

36. Interea Herimannus comes et Guncelinus marchio invicem certantes, inusitato in his regionibus more conflixere (an. 1009). Namque Guncelinus Strelam civitatem a militibus Herimanni custoditam expugnare temptans, et nil proficiens, Rocholenzi urbem juxta Mildam flumen positam et non bene provisam incendio consumere [fol. 121'] precepit. Insuper quicquid incommoditatis predicto comiti, quia semper patrui in fratrum filios seviunt, facere potuit, id nullatenus distulit. Herimannus et Ekkihardus confratres castellum quoddam juxta Salam situm, quod Guncelinus unice sibi dilectum muris et presidio firmavit bonisque innumerabilibus replevit, ex improviso manu valida circumdantes expugnant, et divisa omni congerie, radicitus illud dejiciunt ac incendio consumunt. Pervenit hoc ad aures regis, et confestim idem ad Merseburg haec ad discutienda properavit. Sed cum ibidem predictorum sententias comitum animadvertisset, culpam omnem Guncelino imputat, quia se in multis prius sperneret et in illato sibi dedecore ultorem non exspectaret. Adjecit autem, quod familias multorum sepe id sibi querentium Judeis vendidit, et nec jussu suo has reddere, nec latrocinia multis a sua potestate nocentia umquam curavit compescere. Insuper questus est majorem apud Bolizlavum fratrem gratiam hactenus habuisse, quam ei deceret aut sibi placere deberet. IIii presentes erant, qui cum semetipsis reum esse majestatis accusare voluerunt. Inter tot lamentationes et ejusdem suorumque excusationes, principum communiter consilium a rege quaeritur, et ab hiis diu hoc secrete volventibus, taliter respondetur: Scimus hunc erga vos inexcusabilem non esse; et ut vestrae pietati se omni reluctatione remota tradat, nobis bonum videtur. Ammoneat [fol. 122] vos misericors Deus, ut non qualitate suimet meriti, sed pro quantitate ineffabilis clementiae vestrimet, ad exemplum omnibus ad vos conversis, in eo faciatis. Horum consultu rex asspirans, suscepit eundem et Arnulfo antistiti firmiter custodiendum tradidit, presidii continuatione ab hostibus Misni muniens, eamque, ad tempus providendum Fritherico committens. Proxima vero messe, interventu reginae et instinctu cari Taginonis, Herimanno comiti marcham dedit et consilio et laude principum eorundem.

37. Interea predictam urbem Brun comes, frater Guncelini, ordine vicis suae custodiebat; et ecce priori die, quam Herimannus adventaret, magna Poleniorum caterva in primo diei crepusculo Albim transgressa, usque ad portam civitatis sibi promissae silenter veniebat. Sed cum positis ibidem militibus facilis ei non pateret introitus, est reversa, tristis, pro dolor! illesa, et nemini nocens. Hujus rei ductores erant duo Wethenici ex suburbio, ut post revelatum est. Namque hii sanguine suo talem merito presumptionem persolvunt. Bolizlavus autem inter spem metumque sollicitus in Budusin hos expectabat, et ut adventare socios comperit, delusum se graviter portat. Post haec Herimannus comes per regalem nuncium introducitur, ac debitoribus suis, quicquid in eum deliquerant, dextera hoc affirmante, ab eo remittitur. Rex autem, in hac estate et proxima hieme, consilio et virtute, pacificatis hostibus, contumeliam et dampnum a Bolizlavo sibi illatum crebra meditatione revolvit et post Pascha expedicionem suam atroci jussione indixit.

38. Fit conventus in Belegori (an. 1010), quod pulcher [fol. 122'] mons dicitur, in Geronis predio marchionis. Tunc Bernhardus dux et Waltherdus prepositus gratia Bolizlavum convertendi precesserunt, ac nil ibi quod sibi placeret invenientes, reversi sunt. Venit etiam huc Jarimirus, Boemiorum dux inclitus et regi per omnia fidelis. Nec preterire possum, quod miserabile nimis predicto comiti ibidem accidit. Nos omnes – nec aliquem excipere valeo – vice amicorum hostes huic fuimus, exceptisque dumtaxat mancipiis, omnia consumpsimus, et quaedam igne. Hujus rei nec rex ultor seu defensor fuit. Inde ad Luzici pagum, in cujus fronte urbs quaedam Jarina stat, a Gerone dicta marchione, qui magnus fuit et sic nuncupabatur. Ibi tunc capti sunt duo fratres ex provincia Hevellum et ex urbe Brandeburgensi, qui ad Bolizlavum causa eum contra regem vertendi venerunt, et inde digressi inciderunt palam laqueum, quem occulte tetenderunt. Ilii de multis interrogati, et nihil de hiis omnibus volentes profiteri, in uno colle pariter susspendio periere. Infirmabatur tunc ibidem rex et sibi dilectus Tagino. Tunc principes augusto versant in pectore quid deberet fieri de incepta expeditione. Tandem ab hiis inventum est, quod rex cum episcopis quibusdam et infirmiori multitudine rediret; Arnulfus autem et Meinwercus episcopi cum duce Jarimiro et marchionibus Gerone et Hirimanno caeterisque compluribus Cilensi et Diedesi vastarent. Sicque factum est. Predicti seniores cum urbem Glogua dictam, ubi Bolizlavus ipse fuerat ac eos perspicere poterat, gregatim et loricati transirent, militum haec a muris cernentium animos provocant, et hii ducem suimet, cur hoc pateretur, alloquentes, sibi [fol. 123] eos temptandi licentiam poscunt. Quibus talia refert: Exercitus, quem videtis multitudine parvum, virtute magnus est et milibus caeteris electus. Hunc si aggrediar, sive vincam seu superabor, in posterum depressus sum. Regi possibile est alium ilico exercitum congregare. Multo melius est nos hoc modo pacienter ferre, et alias, si possit fieri, absque magno nostri detrimento hiis superbientibus nocere. Sic insolens militum animus sedatur, et in hoc itinere nulla ejusdem voluntas in nostris adversitatibus saciatur. Quamvis crebra imbrium inundatione nostri tardarentur, tamen late magnum hostibus damnum intulerunt. Tandem vastatis omnibus circumquaque jacentibus, Boemii ad sua, nostri autem per Milzienos fines laeti ad Albim remeabant; premissis ilico ad regem nunciis, se cum bona prosperitate venturos indicant. Hic Dei gratia jam bene convalescens, legationem istam et pone sequentes amicabiliter in Mersburg suscepit, et archiepiscopus Tagino de Strela prius a rege divisus, sanctam Thebeorum sollempnitatem (Sept. 22) in Magadaburg celebravit, et ad regem hunc incolumis venit.

39. Tractatis tunc patriae laborantis necessitatibus plurimis, rex iterum occidentales invisit regiones, et fluctivagos habitatorum animos sapientiae freno edomans, natale Domini festiva jucunditate in Palithi celebravit. Tunc iterum sibi percaram Merseburg invisit, et firmata ibi ad 5 annos mutua pace, cum consilio paucorum urbem Liubusuam dictam edificare et confirmare precepit; de qua multi predixere venturum, quod in hoc anno, pro dolor! agnoscunt, non esse falsum. [fol. 123'] Ad hanc venimus in fine mensis Januarii, et ibidem sanctae Dei genitricis purificationem veneratione justa peragentes (an. 1011, Febr. 2), in 14 diebus opus inpositum complevimus, et presidio urbem munientes, remeavimus. Juxta hanc in parte aquilonari stat civitas, quam a predicta nil nisi una vallis dividit; et in hac 12 portae sunt. Hanc cum diligenter lustrarem, opus Julii Cesaris et magnam Romanorum structuram, Lucano ammonente, tractavi; haec plus quam 10 milia hominum capere potuisset. Minor autem, quam tunc perfecimus, ab primo Heinrico rege usque ad hoc tempus vacua erat, et quam flebili miseria haec cito corruerit, enumeratis, quae inter haec acciderant, explicabo.

40. In priori estate 4 Idus Augusti monasterium in Wallibizi cum quatuor aecclesiis et campanis omnibus ac cum edificiis apertinentibus propter peccata mea incendio periit. Peracta in civitate Bavenbergensi aecclesia majore, cum natalicius regis dies esset (an. 1012), et 35 jam inciperet annus, 2 Nonas Mai omnis primatus ad dedicationem istius aulae ibidem congregatur, et sponsa haec Christi per manus Johannis, patriarchae de Aquileia, et aliorum plus quam 30 episcoporum. Hiis ego peccator interfui, et ut summo decuit regi, in omnibus hanc ornatam vidi. Post hec sinodus hic fit magna, in qua Gevehardus, Ratisbonensis ecclesiae episcopus, ab archiepiscopo suimet arguitur, et Metensis aecclesiae presul Thiedricus a rege increpatur, eo quod in epistola suimet hunc injuste apud papam accusaret. Sed haec omnia et multa alia consilio prudenti finita sunt, et restitucio parrochiae tunc promissa est mihi.

[fol. 124] Conpletis omnibus in orientali Frantia utilitatibus, rex Merseburgensem revisit civitatem, ac ibi sanctam pentecostes sollempnitatem celebrat, et in primo mane Dominicae diei, qua sanctus apostolos replevit Spiritus (Jun. 1), Tagino archiepiscopus infirmari cepit, et missam canere non potuit. Tunc jussus sum indignus hoc offitio succedere. Postera die ad modicum evaluit archiantistes, et ad regem ambulans, se multum commovit, et post hoc in tantum tardatur, ut per se numquam aliquid facere potuisset. Accersito tunc ad eum fratre meo abbate Sigifrido, ac presuli Erico, et illis confessionem fecit, et in 5 feria, cum jam inde voluisset pergere, juxta caminatam regis solio portatur suo, et elevato a capite pilleo, dormientem aloquitur seniorem: Grates tibi condignas, domine mi karissime, referat omnipotens Deus de cunctis miseracionibus tuis, quibus peregrinum me kactenus visitasti et consolatus es. Et tunc ad aecclesiam veniens, audivit missam, ipse presentes benedicens. Inde portatur ad navim, et in ea ad Ivicansten deductus est. Ibi tum sabbato requiescebat, et in die Dominica juxta urbem suam Spiutni vocatam navigio venit. In 2 autem feria in ipso itinere cum jam pene defecisset, Walterdum ad se vocavit prepositum; ejusque fidei se suosque committens, 5 Idus Junii non obiit, sed ad Christum, quem semper amavit, laetus abiit. Fit oratio a confratribus cum intermixtis fletibus, et Bodo miles [fol. 124'] ad regem ad haec indicanda mittitur. Corpus autem archiepiscopi ad Frasam ipso die venit, et ibi sacerdotalibus vestimentis paratum ad sedem suam transfertur, et cum ingenti tristicia ab omnibus susscipitur.

42. Ego autem haec omnia in Merseburg sero comperiens, in ipso depositionis die orto jam sole adveniebam; et cum in aecclesia majori pauca orationis verba effunderem, veni ad refectorium, ubi prepositus cum universis confratribus atque militibus sedens, de electione tractabat. In quorum presentia ego stans, multum flevi, turbatus dolore vehementi; et salutatis omnibus sedebam, et quid ab his tunc esset dispositum interrogabam. Ad haec Waltterdus: Misi, inquid, legatum meimet ad regem, qui haec ei, quae nobis acciderant mala, indicaret, et voluntatem suam in rebus faciendis inquireret. Et hic ad nos Hericum antistitem misit, ut electio a nobis non fiat, sed tantum consensus unanimis, et hic indicetur ei. Nunc autem omnium pietas presentium me, quamvis ad hoc indignum, decernit, si Deus consentit et si vult rex. Cui sic protinus respondebam: Sum unus ex his qui electionis hujus ac consecracionis participes esse debent; et hoc vobis consilium do, ac illud adjuvare, in quantum possum, volo. Senior meus imperet quod velit; vos autem quod accepistis a Deo et antecessoribus suis, videte ne perdutis. Te autem fratrem primus eligo mihi ad archiantistitem, non karitate tua, sed utilitate certa in te agnita; et presencium [fol. 125] mentem nunc singulariter scire desidero. A quibus hoc unum percepi responsum: Walterdum nobis in dominum et archiantistitem eligimus. His tunc confirmatis, ille surrexit, et coram prostratus veniam petiit, divinam interpellans pietatem, ut haec nobis omnibus retribuere dignaretur, et a sua parte bona promisit omnia. Tunc ego me inclinans rogavi eum per nomen Domini et per verae fraternitatis amorem, ut aecclesiae meimet admodum despoliatae parrochiam sibi juste pertinentem si ad hunc perveniret honorem, restituere, at sibi hanc cum aliis rebus inde abstractis voluisset sacramentis firmare. Hoc mihi in presentia omnium firmiter promisit. Interim lassatus ab itinere presul Hericus dormivit, et episcopus Wigo veniens, electionem nostram consolidavit. Mittitur a nobis omnibus tunc custos aecclesiae Redingus ad regem, ut memor Domini et antiquae promissionis, si umquam sic accidisset, familiam sancti Mauricii orbatam et nimis tristem tanto patre consolari voluisset.

43. Sonata jam prima Ericus antistes evigilat, et missam pro defunctis cantavit. Post euvangelium autem, ad quid rex eum huc mitteret, presentibus innotuit, et defuncto archipresule, absolutionem nobiscum fecit, et ab omnibus fieri postulavit. Tertia enim tunc dies erat, qua sacerdos predictus obierat, quae cum septima atque tricesima in uniuscujusque fidelis exitu est memoriter ob misterium in se continens celebranda, id est ob fidem sanctae trinitatis et septiformem spiritum. Ac [fol. 125'] dehinc corpus benedictum usque ad locum sepulchri carmine et planctu defertur, ac positum est occidentali parte in choro ante criptam, quam ipse fecit et consecravit, et in qua se, quamdiu vixit, coram altari rogavit sepeliri; ubi idem lacrimabiles sepe effudit orationes. Sed Waltherdus locum hunc, in quo nunc pausat, quia non erat dedicatus, animae salubrem et introeuntibus cunctis conspicabilem dilecto suimet seniori providit. Sed quia beati omnes virtutibus suis cum Christo vivunt, et in hoc seculo scriptis, non est bonum tanti patris inclitam conversacionem silentio tegere, sed veritatis luce omnibus proficuis innotescere, – erat hic justus et timoratus ac mirae caritatis, largus et fidelis, castus ac mitis, prudens et stabilis, canonicus habitu, sed monachus in omni conversatione sua. Vicia in cunctis ob melioracionem aspere carpebat, bona quaeque laudans. Non fuit apud modernos ullus pastor, qui confratribus suis familiarior esset. Hos amavit atque coram populis laudavit. In primo ordinationis suae anno templum Domino edificare cepit. Presbiteris et diaconibus vestitum suimet 8 siclis, subdiaconibus autem et infantibus 4 adauxit. Nisi infirmitas obsisteret, omni die missam et psalterium cantavit; et quia jejunare ob lassitudinem non potuit, elemosinarum multitudine redemit. In vigiliis supra modum laborat, et quia parum manducare [fol. 126] ob infirmitatem dentium potuit, potu quamvis mediocri facile saciatur. Nobiles genere et moribus amavit, ignobiles autem non contempsit, sed in sua familiaritate non habuit. Cultores Christi dilexit, contemptores autem ejus justo persequitur odio. Omnia sibi divinitus commissa excoluit et lucrari contendit. Antequam divinum perageret misterium, severus fuit; et post omnibus hilaris arrisit, et persepe cum suis kirielison cantavit. Nequeo ex parte mea numerare, quantum pietatis munus mihi indigno studuisset impendere; hoc tantum scio, quod numquam illi digna remuneratione de hiis respondi. Obedientiam, quam eo suisque successoribus in examinacione promisi, minime adimplevi. Harnaburg et Frasam ac Pretini urbes cum curte una, quae Eseconis fuit comitis, suae acquisivit aecclesiae. Apparatum episcopalem satis egrejum et affluentem congregavit. 8 annos et menses 4 et 8 dies columna ecclesiae sedebat, cadens, ut predixi, presentialiter; sed invisibili templo Domini translata manet perpetualiter. Eodem die Vungerus, Posnaniensis cenobii pastor, consacerdos suus et suffraganeus, 30 ordinationis suae anno obiit. Nunc haec dicta suffitiant, et de quo mihi nunc sermo est, amplius loquar.

44. Redingus ad regem veniens, legationem suam suppliciter profert; et quamvis ardue, tamen desiderata [fol. 126'] impetrans, per internuntium Walterdum, in exequiis dilecti senioris studiosum, etiam 20 talenta argenti Thiedrico, nepoti meo, in elemosinam excepto victu largientem, vocat. Et ego jussus venire proficiscebar cum eo, ac in sabbato Gronam sero venimus. Mox in presentiam regis venientes, misericorditer suscipiebamur, et pauca locutus rex, nos ad hospicium ire permisit. Castrametati enim tunc sumus extra urbem et juxta lucum, ubi modo sancti est aecclesia Alexandri. Crastino fuit Dominica dies et festivitas Christi martyris Viti (Jun. 15); et ego valde mane missam confratribus meis cantavi, et post hanc in urbem vocati ivimus usque ad caminatam regis; et ibi solus intromittitur Walterdus, et ibi usque ad terciam soli colloquebantur, et egressus tunc Walterdus anulum portat in manu sua, et ostendens nobis: Ecce habetis, inquid, pignus subsecuturae pietatis! Et tunc omnes nos in praesentiam venientes, examinatione regis, ipso primitus eum laudante, predictum patrem elegimus, et optimi quique aspirabant; et mox a rege accepit baculum pastoralem. Post sacramentum regiae potestati exhibitum introductus est ad aecclesiam, quam ibi a rege constructam antecessor suus benedixit, et aus Domino a presentibus canitur. Deinde regiam interpellabam pietatem, ut de aecclesiae necessitatibus meae aliquid loqui cum eo dignaretur; et ut ego postulabam, firmae suimet commisit me fidei. Thiedricum quoque nepotem meum, ut ipse desideravit, [fol. 127] rex per manus illi dedit. Et cum generos suimet tunc iterum exercitu petere voluisset, cum presentibus suimet principibus, qualiter Bolizlavus ab his invaderetur, tractavit. Hoc omne archiepiscopo noviter instituto et suas curtes in Saxonia positas commendavit. Eodem die omnes declinavimus unusquisque ad sua. In proximo autem sabbato (Jun. 21) archipresulem Walterdum Arnolfus presul jussu regis inthronizavit, et utrique honore ac magna jocunditate ibi suscepti sunt. Postera die (Jun. 22) unctus est Walterdus ab Eido, Misnensis aecclesiae venerabili episcopo tertio, cum adjutorio suimet confratrum Wigonis, Hilliwardi ac Herici, et a me hiis multum inferiori. Adjuvit autem nos Arnulfus presul. 2 feria omnes nos cum caritate bona et munere magno abivimus. Fuerat enim vigilia sancti Johannis baptistae, et tunc Redingus ab archiepiscopo constitutus est ad prepositum cum communi electione confratrum. In die sancto ad Montem cum solito honore is ductus, a me et a fratre meo Sigifrido succipitur. Ibi tunc missam cantans, populos primo instituit, et post ab abbate multum rogatus, ut ibi caritatem faceret ob turbam sibi adhaerentem omisit. Fuit in natali apostolorum (Jun. 29) in sede sua, ac tunc commissos salubriter ammonuit.

45. Interim a Bolizlavi nunciis rogatus, Sciciani causa pacem faciendi venit, et ibidem magnifice succeptus, duas ibi tantum noctes mansit, ac nil ibidem proficiens, muneribus magnis revertitur. Affuit mox expeditionis indictae [fol. 127'] statuta dies id est 9 Kalendas Augusti; juxta locum qui dicitur Zribenz convenimus, et sic sursum usque prope Belegori adcendimus. Tunc visum est principibus non esse bonum perfici iter nostrum, sed optimis marcham firmari presidiis. Et in consequenti nocte archiepiscopus capite nimis infirmatur; cumque ad eum mane venissem, diu eum in tentorio tardantem expectavi. Egressus tandem queritur mihi, se multum egrotasse. Promisit autem se ad reginam in Merseburg tunc manentem venturum, et ibi me allocuturum. Tunc ego abcessi, et illi prius recusans, tamen quia inventio Christi protomartiris tunc fuit et Dominica dies (Aug. 3), missam cantavit, pro dolor! ultimam. 5 feria (Aug. 7) ego ad Merseburg veniens, dum me cum confratribus meis ad adventum ejus prepararem, audivi ab internuntiis quod ille ad Ivicansten non bene valens curru veniret. Proxima die huc equitans, Bernwardum, Hillinissemmensis aecclesiae episcopum causa benedictionis et, quam bene sciebat, curationis gratia vocatum, ibidem repperi, et Frithericum comitem, cujus frater erat Dedi comes. Et cum introirem, sedebat archiepiscopus in solio, et me suscipiebat quam caritative, et suimet pedes tunc a tumore solito relaxatos intuetur, et dolet, quia, dum hii turgebant, venter levius habebat ejus. Intimaverat is tunc mihi, si hoc periculum sanus evaderet, nullus amicorum mihi fidelior esse potuisset. Fui tunc ibidem usque ad vesperam, et tum invitus redii, quia crastino erat vigilia [fol. 128] Christi adletae Laurentii, cujus festivitas Dominica instabat die (Aug. 10). Qua cum ego populis venientibus pauca predicarem, communiter ab his pro infirmo archiantistite orationem fieri supplex postulavi. 3 feria (Aug. 12) ante primam ubi ille fuerat veniebam; et tunc hic erat Eid episcopus, multum pro eo in oratione continua laborans. Et cum caminatam, ubi ille pius jacuit, ingressus essem, nec loquentem audivi, nec bene cognoscentem hunc vidi. Advenere etiam eo vivente Arnulfus et Hilliwardus, cum Meinwerco et Erico, coepiscopi, omnes hunc pariter benedicentes et indulgentiam ei facientes. Ego autem peccator unxi eum oleo sanctificato in locis maxime dolentibus. Jarmirus quoque dux adfuit quem frater suimet Othelricus et satelles, tocius debiti inmemor, in sacro sabbato Dominicae resurreccionis proximae a regno Boemiorum expulit, et Bolizlavum, quem etsi amicum sibi consanguinitate, tamen pro hoste hactenus habuit in persecutione, fuga petere coegit. Hic quia archiepiscopum cunctis laborantibus nimis fidelem esse sciebat, sperans ejus incolumitatem, ad impetrandam regis gratiam intercessionem ejus quaerebat; et cum hunc jam defecisse videret, dexterae ejus committi et per eam nobis, lacrimis postulat profusis. Sed archipresul cum jam finis adesset, nescio quid videns ad levam, signo sanctae crucis potenter dextera se munit, et aversus corpore et vultu, contraxit faciem quasi ploraturus, et mox remisit laetus. [fol. 128'] Hoc ego videns, ob tristiciam egressus sum, et interim presentes eundem videntes jam semianimem, a lecto protinus clevaverunt ac tapeto superposuerunt. Accensis tunc luminaribus vocabar, et jam stola indutum in agone laborantem vidi. Cujus pectori crux sancta fuit superposita; in manibus cinerem et subtus habebat cilicium, ut Eid episcopus monstrabat. Et cum sol die jam mediante declinaret, cum incenso sibi adhibito, 2 Idus Augusti transiit anima ejus ad creatorem suum, unde erat, derelinquens quod non erat. Orantibus tunc cum lacrimis presentibus cunctis, ego infelix pro debito eosdem non adjuvi; et quod tunc mihi obviaret in animo, non possum cuiquam prodere; sed hoc tantum, Christi fideles, mecum orate, ut Dominus, cui nullum latet secretum, nec huic, neque mihi hoc inputet. Post haec solutis visceribus et intra aecclesiam atque caminatam sepultis, corpus preparatur et sancto altari presentatur. Ibi tum facta pro defunctis memoria, nos ibi cenavimus, et corpus eodem die usque ad Coniri prosequimur. In via plangens familia obviavit. Crastino cum ad villam juxta montem sancti Johannis sitam venissemus, clerus omnis flens adfuit, et Judeorum magna et, quorum erat pater, orphanorum multitudo conveniens, dolorem lamentando manifestat; et nos in ecclesia majore cum funere intrantes amici cum hereditariis omnibus, elevatis cum luctu manibus, miserabiliter suscipiunt. Quis non tunc plangeret, cum talia videret? Querimonia autem omnis haec novo non equabatur dampno.

46. Omnes nos confratres ad capitulum tunc venientes, nepotes meum excepto Bennone eligimus, [fol. 129] non hoc ob juventutem ejus impleri posse sperantes, sed pro conservandae electionis gratia ac caritate archiepiscopi Taginonis maxime facientes. Vespere autem facto, Arnulfus venit episcopus, quibuscumque valuit bonis ad haec aspirans. Postera die renovata electione, corpus archipresulis tumulatur ad dexteram antecessoris sui in australi manica, et in vigilia assumptionis sanctae Marie. Quod regina ut primo comperit, per Geconem pincernam suum regi, jam juxta Metensem urbem cum exercitu cedenti, indixit. Hic vehementer illud ammirans, et qualiter se res nobiscum haberent interrogans, eundem, regnum prout curaretur ab ea, celeriter remisit. Epitafium autem archiantistitis, non lapide aliquo, sed memori corde inscribendum, lector, exaudi! Walterdus, quamvis interpretetur potestate durus, severus in aperto, mitissimus fuit in occulto. In timore continuo et amore justo Deum agnovit et proximum. Fragilitatem carnis fletus amaritudine crebri et elemosinarum largitate ineffabili resolvit. Utraque hic pollens virtute, regi acceptus cunctisque primatibus admodum extitit honorandus, quem senior suimet benedictione et solo nomine precellebat; verus et compaciens, ac aeclesiae suimet fortis propugnator erat. Sine omni jactantia convicinis plurima impendit; ille solus sibi suffecisse cunctis innotuit. Audivi eundem multum jurare, quod non ob ambicionem sed laborantis aecclesiae et pene deficientis utilitatem hunc expeteret honorem. Ad hoc se dixit immeritem, et ibi duos esse confratres, quos libenter eligeret, si hoc ullo modo fieri posse speraret. Justus et tenax propositi suimet vir iste fuit (HORAT. III, 3, 1). Laudari se non [fol. 129'] appetebat ab aliis, nec aliis ipse detrahebat. Ex nobilissimis natalibus genealogiam ducens, acceptam ingenuitatem nullatenus inhonestavit, sed provectiori industria decoravit. Erat ejusdem pater Erp senior, vita laudibili, carus cunctis suimet contemporalibus; mater autem ejus Amulred nomine, quae castitate pia et opere herili inter alias lucebat matronas. Haec vero omnia, quaecumque potuit bona, pro ejusdem memoria diligenter inpendit. Predicto autem Walterdo in somnis prius dictum est, quod archiepiscopatum Magadaburgensem accipere, et ad modicum tempus eum possidere deberet. Et in hoc anno, quo hoc impleri debuit, cuidam matronae venerabili mater sua jam defuncta per visum apparuit. Quae cum ab ea salutaretur, et quomodo tunc valeret, interrogaretur, respondit: Bene! et adjecit: Scisne, inquiens, quod archiepiscopus noster Tagino de hoc seculo migrare et Walterdus sibi debet succedere? non ut hic sit aliquantulum regnaturus, sed in ultimo examine inter judicantes sessurus. Ab eodem in coelo est tabula ex argento pene perfecta; et cum haec cicius completur, ab aspectu hominum is premia recepturus aufertur. Ipse vero, ut soror sua mihi intimavit laica – alteram enim habuit sanctimonialem – id ipsum presciens, vocavit eam ad se, dicens: Recordaris [fol. 130] modo, qualiter mihi olim promisisti, si hereditati meae umquam succederes, ut predium, quod in Osulfstidi habeo, pro animae remedio meae sancto Mauricio traderes? Cui haec omnia profitenti et digito, ut ipse peciit, confirmanti, flens respondit: Mihi non licet vivere; tu autem fac ut dixisti, et pro certo scias, quod de residuis nil abalienabo vobis consororibus meis. Sciebat haec omnia conpleri debere; sed speravit in majori tempore. 28 annos prepositus erat, et hoc nomen et officium pre caeteris contemporalibus cunctis honorifice tenebat. Sarcophagum ingens ad includendas sanctorum reliquias de argento fecit. Ecclesiam rotundam, post incendium hujus civitatis magnum dilapsam, a fundamento erexit, et ibidem canonicorum congregationem facere proposuit, et hiis de sua proprietate predium voluit dare supradictum Non fuit is verbosus, sed conscienciae secreto congruis temporibus manifestanda contegit. Hoc solum pre omnibus queritur, quod aecclesias et clerum non benedixit; de pallio autem nil doluit. Ineffabilem librorum copiam et sacerdotalem apparatum cum plurimis secularia respicientibus contraxit. Quae omnia in subitaneo ejus fine multorum inutiles manus distraxerunt. Sedebat namque [fol. 130'] tantum 7 ebdomadas et 2 dies.

47. Hoc totum ideo dixi, ut de ejus celeri obitu nec palam nec in occulto ullus miretur, vel sua speciali culpa haec evenisse arbitretur; quia multi ante eum plus quam 30 sedebant annos, qui nec hic nec in futuro majoris meriti erant. Ve hiis qui in hac peregrinatione diu vivunt, et id spacium male operando perdunt; et bene illis est, qui dies sibi concessos cum cauta sollicitudine in Christi servicio ducunt. Male operantes quique poenas sibi augent; econtra autem, quibus abbreviatur vita presens, si sunt culpabiles, cito admyssa luunt. Boni autem omnes etsi corporaliter non eque degant, una tamen felicitatis aeternitate gaudent. Non ille solus tam parvo tempore sedit. Legimus Tertulinum a sancto Stephano papa presbiterii dignitatem et post 4 dies ob amorem Christi constantiamque fidei martyrium a tiranno suscepisse; et in utroque ordine is semper manet. Iste quidem peccata luit, et in brevi pro laboribus justis bravium a Deo recepit, et hoc multis ilico manifestatum fuit. Haec autem omnia enarrare perlongum est; qualiter vero de hiis mihi acciderit, Deo teste, quia non mentior, explicabo. [fol. 131] Fuit in presidio ad Misni, et in natalicio die post apostolorum Symonis et Judae (Oct. 28) post matutinam apparuit mihi ille venerandus, et cum hunc mortuum bene cognoscerem, quomodo se res ejus haberent, protinus interrogabam. Et ille: In poenis, inquid, pro qualitate meriti fueram, quas omnes prorsus jam superabam; et ego mox admodum gavisus: Licet mihi, inquam, campanas sonare et populos ad laudem Dei accendere? Et ille respondit: Bene, quia verum est. Et tunc amplius in colloquendo progressus: Estne, dixi, hoc vobis notum, quod multorum susurratione mens regis alienata est a vobis, eo quod post ordinationem vestram contra eum multa operari studuissetis? Et ille: Credite mihi, obsecro, credite, ingeminans, quia in hoc culpabilis non sum. Cum autem percontari hunc vellem, cur tanto cito obierit, evigilavi, et hoc scire non licuit mihi. Accepi post a veracibus, quod is in omnium commemoratione sanctorum divinis clementer presentari mereretur obtutibus. Omne quod de illo dixi, non de speciali aliqua suimet caritate protuli, quia verum est, quod ante benedictionem suam mediocriter dilexit me, et ob defensionem suimet aecclesiae inpedit multa meae. Veritatis gratia et obprobrii ob mutationem subsequuturi haec locutus sum, minora quam [fol. 131'] fuerint, quia post se meliorem nullum reliquit. Post hujus sepulturam Hericus antistes ex nostra parte ad regem cum electione mittitur, cui mox epistolam de aecclesiae detrimento meae inscriptam et regis clementiam ammonentem commisi.

48. Interim Bolizlavus de nece archipresulis certus, congregato exercitu, Libusuam, de qua predixi, peciit; et quia sciebat, ob effusionem Albis ex nostra parte nullum urbanis posse ad auxilium venire castrametatus est ibi. Miles ejus ad bellum hortatus accessit, et defensor ad modicum resistit. Magnam enim hanc urbem nil nisi mille homines tuebantur, cui vix ter totidem suppeterent. Bolizlavus ad prandium sedebat, et satellites suos jam victores urbem ingredi gaudens cernebat. Porta aperitur et multorum sanguis effunditur. Capiuntur ex hiis optimi Guncelinus ac Wiso, et ejusdem infelix custos Scih vulneratus. Is namque urbem, quamcumque umquam ad tuendum accepit, non ignavia sui, sed infortunio miserabili, semper amisit. Hii omnes ducti sunt in presentiam superbi triumphatoris, cujus edictu mox ad custodiendum abducti sunt. Ex sociis autem predicti ducis non minus quam quingenti [fol. 132] ibidem remanserunt. Facta est vero haec miserabilis cedes 13 Kalendas Septembris, Divisa tunc inmani preda ac urbe incensa, victrix turba cum seniore suo laeta rediit.

49. Ab internuntiis festinantibus haec regina in Merseburg tunc manens conperit. Ego autem prepositi dum ortatu Redingi duo altaria, unum, ubi archiepiscopus requiescit, et aliud in septemtrionali ejusdem templi parte 11 Kalendas Septembris dedicarem indignus, in Magadaburg primitus id rescivi, et mox ad reginam velociter abii. Omnes nos conprovinciales juxta Mildam sedere et ad adventum regis haec omnia providere, ab ea jussi sumus. Interim rex ab expeditione occidentali revertitur, et Gerenonem suimet capellanum ponere in vacuum conatur. Huic presul Hericus occurrens et legationem suam aperiens, non exauditur. Thiedricus nepos meus tunc ad Gronam vocatus venit, et a rege per manus suscipitur, et in vice Geronis deinceps habetur. In natali sancti Mathei apostoli (Sept. 21) rex ad Sehusun venit; et ego accedebam, et cum jam tempus esset, ammonui hunc coram cunctis residentibus, ut aliquid de parrochia meimet caeterisque rebus injuste ablatis ante constitucionem [fol. 132'] archipresulis cum eo voluisset tractare. Ibi me tunc firmae suimet fidei commisit, ut cum justicia aut alie salubri haec finirentur Postera die rex ad Magadaburg veniens, in refectorio fratrum omnes nos convenire precepit. Ibi tunc regali peticione, et salva in posterum electione, Gero communiter eligitur (Sept. 22); et in aecclesia se primitus altari tradens, et communionem fratrum 10 mansis acquirens, baculum a rege accepit pastoralem; et mox inthronizatus, ab Eido unctus est episcopo, nobis confratribus predictis eum adjuvantibus. Thebeorum festivitas martyrum a rege ibi celebre ducitur, et post haec ab archiepiscopo magnificis muneribus idem cum suis omnibus honoratur. Inde hii ad Mersburg properantes diu ibi manebant, et procurationem regni cum summis tractabant. Erluvinus Camaracensis episcopus in hoc anno, ac Conradus et Herimannus puer duces egregii, obierunt. Quidam vero monachus infirmitate magna depressus, multa per visum sibi revelata vidit, quae interim, dum ipse ea secum loquitur, a presentibus scriptis notata sunt, et pro maximo habentur miraculo. Nati sunt autem in hiis diebus duo fratres cum dentibus, in ore similes aucae, quorum alter dextri dimidium brachii, sicut ala aucae, habebat; qui tercia die nativitatis suae invicem ridentes, [fol. 133] civili dissensione moriuntur. Quidam vero miles, cum bona sancti Clementis vi tolleret, et inde rectum facere noluisset, in una dierum a muribus intra cubiculum impugnatur ineffabilibus. Qui primo fuste arrepto eos prohibere temptans, posteaque evaginato eos aggressus gladio, et sic nil proficiens, arca quadam, ut ipse rogavit, includitur, ac in medium fune suspenditur; et cum exterius haec plaga sedaret, hicque liber solvi debuisset, ab aliis usque ad mortem corrosus invenitur. Tunc cunctis presentibus et postea venientibus manifestum fit, quod hunc ira Dei, vindex predicti facinoris, sola consumpsit.

50. Interea Jaremirus, de quo predixi, regis gratiam suppliciter petens, pro misericordia et restitucione exilium ac custodiam Ethelboli presulis, Ansfridi successoris episcopi, suscepit, qui in inmensa cede Bawariorium ad Bolizlavum sine regis ac sui licencia cum muneribus iter agencium, et trucidacione sibi commissorum et non aliqua regis infidelitate, talem promeruit ulcionem. Nostri hoc audientes inimici irriserunt; nostri autem concives ut sibi profuturum timuerunt. Et hiis liceat in semetipsis hoc factum cognoscere, qui id consilium regi nostro umquam dedere. Post haec Othelricus, frater ejus, ad Merseburg a rege vocatus venit, et regnum, quod sibi injuste prius usurpavit, gratuito munere suscepit. Eadem tempestate inundantes pluviae ac se [fol. 133'] surgentes piratae multum, pro dolor! nocuere. In illo tempore inundante Danubio in Bawariis et stagnante Reno, ita ineffabilis populi ac pecoris, edificiorum quoque et silvarum tali impetu erutarum multitudo periit, quod omnes harum habitatores parcium sua vel antecessorum memoria id numquam accidisse firmabant, hoc gementes ex variis criminibus suis tunc evenisse, et post haec aliquid magnum timentes sibi esse venturum. Equidem longe digressus redeam.

51. Rex a Mersburg discedens, navigio ad Harneburg venit. Ibi cum Sclavis confluentibus plurima discuciens, pace vero ibi firmata, rediit, et omnium festa sanctorum in Helmanstidi celebravit; deindeque occidentales properat invisere regiones. Interea domna Ludgerd nimis infirmata, me quia unice dilexit, et, ut supra memoravi, linea consanguinitatis mihi fuerant conjunta, per internuncium vocavit. Sed cum post crepusculum ad Walmerstidi, ubi illa jacuit, venirem, caminatam ingressus, vidi eam nimis laborantem et ob hoc a spalmis non deficientem. Inter quos hoc solum ore volvebat et mente: Me, inquiens, suscepit dextera tua, Domine, ipsi vero in vanum quesierunt animam meam (Psal. LXIII, 9, 10). Haec nullum omnino ad me proferens verbum cum a me interrogaretur, si sancto voluisset ungi oleo, respondit: Libenter, quia post hoc Christi voluntas cito perficitur in me. [fol. 134] Vestimentis tunc parata novis me vocavit; et perfectis omnibus ad unctionem juste pertinentibus: Quam pulcra es nunc! dixi ad eam, et illa: Vide, infit, juvenem formosum ad dexteram, oculis designans in eam. Post haec digressus, ob farigationem intineris diu dormivi, et tunc expergiscens audivi eam pre nimio dolore graviter ingemiscentem; et propius accedens, cantavi spalterium, usque dum eam in extremis esse presentes testarentur; et tunc conpletis quae ad haec dicenda erant, cum ipsa sanctorum invitacione transiit felix anima ejus Idibus Novembr. ad sponsi coelestis thalamum. Hujus obitum quidam laicus, civis Partenopolitanus, cum in infirmitate jaceret, predicens: Est, inquit, domna Liudgerd de hoc seculo transitura; et vere beatus est ille qui eam meretur incedere viam. Cum jam primo illucesceret, corpus ad Wallibizi nobis comitantibus defertur, et in proxima die juxta monasterium in aquilonari parte, ubi Liutherdus pater 26 annos inclusus requiescebat, deponitur et a viro suimet Wirinhario ineffabiliter defletur. Fuerat enim haec vite ejus et animae diligens custodia, et in divino maxime sudans famulatu, pro illo plus quam pro se, jejuniis in frigore et oracione continua peractis et elemosinis, ab omniun huc usque tuebatur insidiis hostium. Dico autem cunctis presentibus atque futuris, quicquid boni in hoc, seculo pro alicujus memoria a fidelibus exhibetur, [fol. 134'] si non licet ei prodesse, pro quo agitur, numquam a Deo ei irritatur, qui hoc facere studiosus conatur. In primo Heinrici regnantis anno predicta Liudgerd post mortem patris sui ad virum suum, a quo injuste tamdiu disjuncta fuerat, mense Januario rediit.

52. Et post nuptias marchio Liutharius in occidente infirmatus et pocione Paulina inebriatus, ex inproviso obiit, octava Kalendas Februarii; sepultus in Colonia, in eodem loco, ubi ipse prius rogavit, in australi parte templi, quo in cena Domini penitentes introducuntur. Hujus vidua, nomine Godila, quodcumque boni potuit, pro memoria ejusdem facere non desistit. Filio suimet Wirinhario beneficium patris et marcam cum ducentorum precio talentorum acquisivit, permanens in castitate 4 annos. Et tunc consanguineo suimet Hirimanno nupsit, nil curans inpositum ab Arnulfo presule bannum, et quod dexteras episcoporum sibi hoc a Deo interdicencium fefellit trium. Propter hoc est excommunicationis gladio ab antistite predicto jugulata, nullamque in procreanda prole spem deinceps adipiscitur. Sed ego delirans, id est ab incepto paululum devians, regis Heinrici inclitam conversationem agrediar.

53. Is magnam sinodum ob dampnationem Thiedrici, Metensis episcopi, posuit. Huic in eodem concilio ab omnibus episcopis ibidem convenientibus interdictum est ut ante purgacionem missam non caneret. [fol. 135] Post haec natale Domini in Palithi festivis peregit gaudiis; et ibi tunc Walkerus, Treverensis aecclesiae servus et capellae suimet custos providus, egrotavit, et nobis inde euntibus ibidem relinquitur; 3 Idus Januarii, pro dolor! moriturus (an. 1013, Jan. 11). Interim Lievizo, Bremensis archiepiscopus, longa infirmitate depressus, diem pius sollicite prestolabatur supremum, et in nocte hac, quae ultimam precesserat diem, consotios crebris jam defatigatos vigiliis talibus mulcebat alloquiis: O dulcissimi fratres et filii, ne quisquam vestrum de superna diffidat clementia, et ut labor vester nunc paululum relevetur, de me exemplum vobis admodum credibile profero. Domnum papam Benedictum in his partibus exul quesivi, et ne ad hunc pervenirem, a multis iterantibus sepe tardatus, nullis eorum acquievi blandiciis. Huic, dum vixit, studiosus adhesi, et post excessum ejus Aedtheldago, seniori meo, servi vice famulabar. Hoc ipse considerans, pauperes suos fidei commisit meae. Dehinc camerarius ejusdem effectus sum. Sed cum ille pius, quam semper optavit, coelestem pergeret ad patriam, vestra electione communi et munere regali huic indignus succedebam. Omne, quod invicem peccavimus, amore Christi ex corde remittamus, ut cum bona pace nunc separati, mereamur in die ultimo ite rum sociari. [fol. 135'] Hoc in extremis meimet salubre vobis consilium do, ut Oddonem, qui fraternitatis vestrae est particeps, communi nostrorum consensu ad restorem nostrae eligatis aecclesiae, et ad utilitatem patriae, divinam supplicantes pietatem, in cujus manu cor regis est, quatinus id sibi placite perficiatur. Talia hortantem omnes exaudiunt, et sui benivolentiam et procurationem unanimiter laudant. Crastino dominica dies illuxit, et ille beatus pater summo pastori gregem sibi subditum manibus elevatis cum spiritu committens, 2. Nonas Februarii defunctus pergit, quo vivens tetendit. Fuerat enim unus ex numero eorum quos ut nubes et quasi columbas propheta miratur suas volare ad fenestras (Isa. LX, 8). Ille enim ob vigiliarum et jejunii assiduitatem, dum adhuc valeret, quasi mortuus ignotis videbatur. Ad altare Dominicum numquam sine oblacionibus accessit; assiduus populi monitor, et hilaris omnibus arrisit dator. Is erga Deum promeruit, quod inter continuas piratae furentis incursiones sedis sua hactenus permansit intacta.

54. Interea rex de Alstidi discedens, ubi Epiphaniam Domini celebravit, et Bolizlavi nuntios pacem poscentes et confirmationem cum Misecone, ejusdem filio, fieri promittentes audivit, ad Merseburg venit, et ibidem predicti antistitis obitum comperit, [fol. 136] et hunc queritur ob presentem fructum, gratulatur autem propter subsequentem interventum, recordationem ejus sumopere faciens. Post haec transit a nobis, et Purificationem sanctae Dei genitricis in Magadaburg celebravit. Et in ipsa die predictus Oddo, clericis comitantibus ac laicis, supplex venit, et regis gratiam, sicut prius, ad complecionem eleccionis per fidos intercessores postulat. Quos rex nullatenus audit, sed capellano suimet Unwano, cum laude advenientium, etsi non spontanea, episcopatum dedit; Oddonem per manus succipiens et promissa sibi pietate demulcens. Tunc jussu regis et presentia ejusdem a Gerone archipresule cum consensu et auxilio episcoporum Ekkihardi et Thurgati Unwan ungitur archiantistes. Et interpositis diebus paucis, Miseco, Bolizlavi filius, cum magnis veniens muneribus, regis efficitur et fidem cum sacramento firmat. Dehinc cum honore magno remittitur, et ut iterum veniret delectatur. In hiis diebus tempestas magna post solis occasum contigit, ac omnes nos admodum turbavit. Diruit namque aecclesiam extra urbem positam, quae de rubro facta est ligno, regnante primo Ottone. Incendium quoque plurima archipresulis bona consumpsit. Insuper regias pervenit ad aures quod nepos meus Wirinharius cum Ekkihardo, [fol. 136'] Hirimanni marchionis fratre, ad Bolizlavum sine licencia pergeret, ibidemque multa gratiae suimet contraria loqueretur, ejusque nuncios hic sepe in secreto haberet. Hoc omne rex graviter suscipiens, utrosque in suam venire presentiam jussit. Id cum facere non auderent, comprehensis omnibus suimet bonis, ut regiae potestati resisterent, diffamantur. Tandem nepos meus gratiam et incolatum cum predio suimet et auro comparavit. Alter vero longe post cum fideli interventu restituitur. Eodem anno Wonlef, heremita et verus Israhelita, 15 Kal. Aprilis obiit.

55. In proxima quadragesima rex ad Werlu veniens, diu colica passione ibi infirmatur et multa per visionem sibi revelata sunt. Ad ultimum lacrimis et oracione multorum convalescens, quia in tam brevi intervallo ad predestinatum non valuit pervenire locum, Paschale festum cum Meinverco sibi admodum familiari in Pathebrunnan digna veneracione peregit (Apr. 5); Pentecosten autem (Mai. 24) nobiscum. In cujus vigilia Bolizlavus cum securitate obsidum apud se relictorum venit, et optime suscipitur. In die sancto manibus applicatis miles efficitur, et post sacramenta regi ad aecclesiam ornato incedenti armiger habetur. In 2 feria (Mai. 25) regem magnis muneribus a se et a contectali sua oblatis placavit, deindeque regia largitate his meliora ac multa majora cum benefitio diu desiderato suscepit, [fol. 137] et obsides suos cum honore et laeticia remisit. Post haec vero Ruciam, nostris ad hoc auxiliantibus, petiit; et magna regionis illius parte vastata, cum commotio inter suos et hospites Pezineigos fieret, eosdem quamvis suimet fautores jussit interfici omnes.

56. In diebus illis Bronhag, abbas Vuldensis, deponitur, et succedente sibi Popone converso et tunc Laressemensi pastore, hoc monasterium confratribus late discedentibus, a priori statu mutatur. In civitate Bernhardi ducis, Liunberg dicta, eodem anno aeris fit mira mutacio atque motio, et inmensus terrae hiatus. Hoc stupet accola et se prius numquam vidisse testatur. Rex autem ad occidentales pergens regiones, iter suum ad Longabardiam disposuit, et iterum ad nos repedavit; et inde 11 Kalendas Octobris discedens, per Bawariorum fines atque Swevorum usque ad locum qui dicitur...., properavit. Huc exercitus undique confluit, et bene adjuvantium voluntas patuit. Et hinc usque ad Romam rex sine omni scrupulo regina comitante venit. Ad supplementum hujus itineris Bolizlavus antea invitatus nil aspiravit, et in bene promissis more solito mendax apparuit. Insuper antea domno papae questus est per epistolae portitorem, ut non liceret sibi propter latentes regis [fol. 137'] insidias, promissum principi apostolorum Petro persolvere censum. Tunc vero missis illo nuntiis tacite rimatur, qualiter rex in hiis partibus haberetur; quoscumque potuit ab ejus gratia per hos amovere conatus. Tantus fuit huic respectus Dei, et sic piorum quesivit interventum, ac ita cluebat militis incliti firma fides, et de sacramentis terribilibus adeo curavit! Attende, lector, quid inter tot flagicia is faciat. Cum se multum peccasse aut ipse sentit aut aliqua fideli castigatione perpendit, canones coram se poni, qualiterque id debeat emendari, ut quaeratur, precipit, ac secundum haec scripta mox scelus peractum purgare contendit. Major tamen est ei consuetudo periculose delinquendi quam in salutari penitentia permanendi.

57. Hujus conpar et quasi collega Hardwigus, a Longabardis falso rex appellatus, adventum magni regis et potentiam excercitus doluit; et quia suis viribus huic ad nocendum diffidit, in castelli munitionem se protinus recepit, hoc solum ingemiscens, quod rex ad majorem tunc vocatus accessit honorem. Post longam animi exestuantis deliberacionem legatos ad regem misit, qui comitatum quendam sibi dari [fol. 138] peterent, et coronam suimet cum filiis ei redditurum veraciter promitterent. Hoc cum consilio quorundam acquiescens facere rex noluisset, ut in sequentibus enucleabo, ad magnum suis familiaribus provenire dampnum id postea persensit sensit. Sed priusquam haec aggrediar, quae superius indiscussa oblivione preterii, prescriptis interponere conor.

58. Fuit quidam Brun nomine, contemporalis et conscolasticus meus, ex genere clarissimo editus, sed divina miseratione pre caeteris parentibus inter filios Dei electus. Hic ab Ida, venerabili matre sua, unice dilectus, magisterio Geddonis philosophi traditur, et omne quod habere debuit, cum habundancia suggeritur. Hujus pater erat Brun, senior egregius et per cuncta laudabilis, amicus mihi consanguinitate et omnibus erat proximus familiaritate. Filius autem ejus et equivocus cum mane ad scolam ire debuisset, antequam ab hospicio exiret, veniam petiit, et ludentibus nobis in oratione is fuit. Ocio negocium preposuit, et sic fructificans ad maturitatem pervenit. A tertio desideratur Ottone et succipitur, quem non longe post deserens, solitariam quesivit vitam, et de opere suo vixit. Is vero post mortem gloriosissimi imperatoris, regnante tunc secundo Dei gratia Heinrico, ad Mersburg veniens, benediccionem cum licencia domni papea episcopalem [fol. 138'] ab eo peciit, et ejus jussione ab archiepiscopo Taginone consecracionem, et quod ipse detulit huc pallium ibidem suscepit. Dehinc ob lucrum animae laborem subiit diversae ac grandis viae, castigans corpus inedia et crucians vigilia. Multa a Bolizlavo caeterisque divitibus bona suscepit, quae mox aecclesiis ac familiaribus suis et pauperibus, nil sibi retinendo, divisit. In duodecimo conversionis ac inclitae conversationis suae anno ad Pruciam pergens, steriles hos agros semine divino studuit fecundare; sed, spinis pululantibus, horrida non potuit facile molliri. Tunc in confinio predictae regionis et Rusciae cum predicaret, primo ab incolis prohibetur, et plus evangelizans capitur, deindeque amore Christi, qui aecclesiae caput est, 16, Kal. Martii (an. 1009) mitis ut agnus decollatur cum sociis suimet 18. Corpora tot martirum insepulta jacuerunt, quoad Bolizlavus id comperiens eadem mercatur ac domui suae futurum acquisivit solatium. Facta sunt autem haec in tempore serenissimi regis Henrici, quem Deus omnipotens triumpho tanti presulis honorificavit, et, ut multum spero, salvavit. Pater autem predicti antistitis longe post infirmatus, et ut ipse mihi narravit, precepto filii, monachicum suscepit habitum, et 14 Kalendas Novembris in pace quievit.

59. Nec floccipendenda est Geronis satellitum marchionis [fol. 139] magna presumtio, quam stupeat fidelis et fugiat amore pietatis. Causa proferatur in medium, et tunc perpendatur factum, si sit laudabile an bonis omnibus detestabile? Arnulfus antistes ad saltum Geronis, a venerabili ejusdem loci abbatissa Hathawi ad festivitatem Christi martiris Ciriaci ad convivium invitatus, venit; et in die sancto, cum post missam de aecclesia ambularet, vidit clericum accipitrem in manu sua tenentem; et zelo commotus hunc cum brachio suimet comprehendit ac secum duxit, non ut puniretur, sed sic verbis mediocribus corriperetur. Fama volans milites predictos congregat, quorum primus Hugal nomine ad episcopum veniens, cur seniorem suum sic inhonorare voluisset interrogat. Et antistes: Quid feci? inquid. Vidi abominationem Christi, et quia in meo factam episcopatu cernebam, sustinere non potui. Nil mali factum est. Ponamus diem vobis complacitam; et ubi culpabilis a communibus invenior amicis, digna emendatione restituo. Et ille prosequitur: Nec sic, inquiens, esse debet, nec ita fieri valet. Hodie aut sacramento vos excusate, aut seniori meo et nobis ad emendandum promittite. Ad haec presul: Sancta me, infit, sollempnitas prohibet jurare, et vos illud suscipere. Et multum miserabile mihi videtur quod justicia a vobis mihi solum denegatur. Post haec [fol. 139'] ille iratus egreditur, et miles armatus ignorantia comitis glomeratur; et cum jam vellet episcopus cenare, videt omnes appropiare. Domus, in qua fuit, a suis firmiter obseratur, et ne hostibus facilis pateret ingressus, omni modo munitur. Sed cum eam jam impugnare voluissent, dictum hiis est veraciter, quod sacerdos alio declinans ibidem non inveniretur. Tunc is in claustro et tandem in monasterio queritur, et Dei gratia non ullo sui dedecore latens et haec omnia cernens, nullatenus invenitur. Ad ultimum sedato furore, hii ad hospicium pergunt, et domos suas tristes revisunt. Convocatis postera luce militibus suis, Arnulfus ad propriam remeavit sedem, abbatissamque nimis flentem solatur. Hoc totum rex comperiens, conspiratores hos sibi precepit presentari. Quem cum marchio predictus nimis iratum cerneret, per internuntios fideles eum placare nititur. Hos rex ea racione audivit, ut prius trecentorum pondera, talentorum episcopali solverent dicioni, et qui in hoc facto culpabiles esse deputarentur, aut sacramento suorum 11 amicorum expurgarent, aut secundum canonicam auctoritatem ei satisfacerent. Facta tunc inter eosdem mutua pace, post pascha ponuntur induciae. Huc nostri eorundemque amici conveniunt, et ego [fol. 140] cum illis affui; et ut pecunia datur predicta, episcopus in occidentale monasterium venit, sedens ibidem in solio summi gradus. Ibi tunc solus marchio se juramento admodum credibili expurgat; satellites autem sui more poenitentum de manu predicti antistitis singulariter suscipiunt ea ratione jejunium, ut si quando amonerentur, onus subirent impositum.

60. Illud etiam adnectendum est, qualiter Othelricus, Boemiorum dux, mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9) interpretatus, Bosionem inclitum suimet militem caeterosque complures interfici preceperit, eo quod hos fratrem adjuvare exulem a falsis murmuratoribus audierit, et omnes caute in hiis cladibus discerent, qualiter sibi in futurum precavere debuissent. Quod Dominus in utroque testamento jubet observari firmiter, id in hiis regionibus compleri prohibet ambicio, ceca semper. Germanum enim, quem merito pre hiis diligere debuit, verebatur, et ne umquam ad se veniat, diligenter custodire conatur. Boemii regnante Zuetepulco duce quondam fuere principes nostri. Huic a nostris parentibus quotannis solvitur census, et episcopos in sua regione Marierun dicta habuit; quod omne is et successores sui superbia tumidi perdiderunt, quia omnis humilitas (Matth. XXIII, 12), euvangelio teste, crescit et arrogantiae sublimitas minoratur. Sine maximo timore in hiis nullus dominatur provinciis. Caritas pura gemit exclusa, quia regnat ibidem perjurium cum fraude socia.

61. [fol. 140'] Superius de universali papa Brunone disputans, cum successorem ejus Gerbertum tantum nominarem, ut de eo lacius aliquid scribam, non incongruum est. Erat is natus de occiduis regionibus, a puero liberali arte nutritus, et ad ultimum Remensem urbem ad regendum injuste promotus (an. 991). Optime callebat astrorum cursus discernere et contemporales suos variae artis noticia superare. Hic tandem a finibus suis expulsus, Ottonem peciit inperatorem; et cum eo diu conversatus, in Magadaburg oralogium fecit, illud recte constituens, considerata per fistulam quadam stella nautarum duce. Post haec autem predicto papa Gregorio defuncto (an. 999), is gratia inperatoris eidem successit, et usque ad tempus Heinrici regis sedebat, Silvester vocatus. In cujus vice Johannes Phasan, id est gallus, positus (an. 1003), sedem apostolicam dies sibi commissos regebat, sub quo aecclesia Merseburgensis renovatur et privilegii auctoritate sui roboratur. Huic succedebant Sergius (an. 1009), qui vocabatur Bucca porci, atque Benedictus (an. 1012), ambo preclari et consolidatores nostri. Ab omnibus hiis sacerdotibus summis adventus regis admodum desideratur, sed diversorum reluctatione hostium diu tardatur. Benedictus sit in cunctis operibus suis omnipotens Deus, qui Romam longo tempore a multis temporibus depressam tali pastore consolari et pacificare dignatus est! Namque papa Benedictus Gregorio quodam in electione prevaluit. Ob hoc iste ad nativitatem [fol. 141] Dominicam ad regem in Palithi venit cum omni paratu apostolico, expulsionem suam omnibus lamentando innotescens. Hujus crucem rex in suam suscepit custodiam, et a caeteris abstinere precepit, promittens sibi, cum ipse illuc veniret, haec secundum morem Romanum diligenter finiri. Advenit optati temporis acceleratio, et rex Heinricus a papa Benedicto, qui tunc pre caeteris antecessoribus suis maxime dominabatur, mense Februario (an. 1014) in urbe Romulea cum ineffabili honore suscipitur, et advocatus sancti Petri meruit fieri. Et quia de secunda ejus ordinacione locuturus sum, condecet eum me prius laudare, de cujus hoc venit gratuito munere, ut magister gencium nos ortatur Paulus: Deo patri pre omnibus et in omnibus, fratres, gratias agite (Ephes. V, 20); haec est enim voluntas ejus in Christo Jhesu Domino nostro (I Thess. V, 18). Jure laudandus est a nobis, qui multum profuit nobis munere et gratia aeterni regis. Heinricus etenim rex aecclesiam adauxit nostram multis utilitatibus, inprimis divino apparatu, et de omnibus curtis quas in Thuringia et in Saxonia habuit, duas nobis tradidit familias. Evangelium auro et tabula ornatum eburnea et calicem aureum atque gemmatum cum patina dedit et fistula, cruces duas et ampulas ex argento factas et magnum calicem ex eodem metallo cum patina simul ac fistula dedit. Quicquid in prediis ab antecessoribus meis neglectum erat, precepto renovarat.

[fol. 141'] Quem laudant superi, veneremur nos quoque servi,

Promentes dignas nostris ex cordibus odas.

Est hic namque Deus trinus, in deitate sed unus,

Et sine quo nullus regnat, Deus ille benignus.

Atque bonum summum, depellens omne nocivum,

Largitur coelo quae prosunt omnibus alto.

Verus mendaces confuderat hic modo testes,

Heinricum regem dicentes inperialem

Curam non suscepturum, nec denique longo

Tempore regnandum, sed seva morte premendum.

Nunc sunt bisseni, quod regno prefuit, anni,

Scandens cesaream post rector clarus in aulam,

Illo mense, meam quo solverat ipse cathedram.

Ista dies pulchro signetur clara lapillo (Martial. IX, 53),

Qua regi nostro se subdit Roma benigno,

Atque liquore sacro perfusus gaudet, et almo.

Fert grates Domino, qui se visitavit ab alto,

Ac Cunigundam contectalem sibi caram.

Summus pastor ovat, chorus atque suus quoque cantat,

Quod sunt securi, tanto rectore potiti.

Merseburg, et tu concinnes omnibus actu.