BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thietmarus Merseburgensis

ca. 975 - 1018

 

Chronicon

 

Liber VII

 

cod. Dresd.

 

________________________________________________________________

 

 

Liber septimus.

 

1. [fol. 142] Decursis a Dominica incarnacione post millenarii plenitudinem numeri annis tredecim, et in subsequentis anni secundo mense ac ebdomada tercia, anno autem regni ejus tercio decimo, et die Dominica, ac 16 Kal. Marcii (an. 1014, Febr. 14), Heinricus, Dei gratia rex inclitus, a senatoribus duodecim vallatus, quorum 6 rasi barba, alii prolixa mistice incedebant cum baculis, cum dilecta suimet conjuge Cunigunda ad aecclesiam sancti Petri, papa expectante, venit; et antequam introduceretur, ab eodem interrogatus si fidelis vellet Romanae patronus esse et defensor aecclesiae, sibi autem suisque successoribus per omnia fidelis, devota professione respondit, et tunc ab eodem unctionem et coronam cum contectali sua suscepit; priorem autem coronam super altare principis apostolorum suspendi precepit. Eodem die papa eis cenam ad Lateranis fecit copiosam. In octava vero die (Febr. 21) inter Romanos et nostrates magna oritur commocio in ponte Tiberino, et utrimque multi corruerunt, nocte eos ad ultimum dirimente. Hujus rei auctores germani tres extitere, Hug, Hecil ac Ecilin, qui postea capti sunt et in custodia detenti; ex quibus unus in hiis partibus evasit, secundus autem ad Fuldu deductus est, in Ivicanstene autem castello tertius diu servatur.

2. Arnulfum fratrem suum, quem Ravennati antea prefecit aecclesiae, cesar denuo inthronizatum ab apostolico ibidem consecrari precepit. Subplantatorem Aetbelbertum autem ejus [fol. 142'] injuste ibi diu sedentem, primo voluit degradare, sed assidua piorum devictus intercessione, alteri prefecit aecclesiae, nomine Aricia. In Ravenna duos et Romae totidem sinodali judicio papa deposuit, ab archiepiscopo Leone jam muto consecratos. Sanctorum instituta patrum, in sacris ordinibus ibidem et apud nos diu, pro dolor! neglecta, cum excommunicatione redintegrata renovavit. Prohibent namque canones, ut ante 25 annos diaconus, presbiter autem et episcopus ante 30 annos nequaquam ordinetur. Hoc quia non servavimus, miseri prevaricatores sumus, excommunicationemque incidimus.

3. Dominicam resurrectionem imperator in Papia civitate celebrans (Apr. 26), instabilem Longobardorum mentem caritate cunctis exhibita firmavit. Dehinc sedatis tumultibus universis, reversus est ab Italia cesar; et Hardvigus ob hoc admodum gavisus, Fercellensem invasit civitatem, Leone ejusdem episcopo vix effugiente. Omnem quoque hanc civitatem comprehendens, iterum superbire cepit; quem ut in sequentibus expono, divina majestas nimis humiliatum se culpabilem cognoscere coegit. In biis partibus cesar episcopatum, quod erat tercium devoti operis sui ornamentum, in Bobia civitate, ubi Christicolae sancti et confessores incliti Columbanus et Attala corporaliter requiescunt, communi consilio et licentia comprovincialium episcoporum construxit; quia summa necessitas, et, quae eam precellit, Christi caritas ad hoc instigavit. Hic cum maxima prosperitate et gloria Alpinas superat difficultates ac nostrae regionis adiit serenitates, quia aeris hujus et habitatorum qualitates nostris non concordant partibus. Multae sunt, pro dolor! in Romania atque in Longobardia insidiae; cunctis huc advenientibus exigua patet caritas; omne quodibi hospites exigunt venale est, et hoc cum dolo, multique toxico hic pereunt adhibito.

4. [fol. 143] Eodem anno 4 Kalendas Mai. obiit Karolus comes, Riedagi marchionis filius, qui omne suimet benefitium injuste accusantium turgida inflatione et nulla sui culpa prius per didit, et illatum facinus aequanimiter portavit. Eodem die neptis mea Mathildis, quae in Geronis saltu cum domna Hathui abbatissa jure consanguinitatis diu nutriebatur, animam exhalavit; quam quia sibi successuram venerabilis matrona semper optavit, insolabili merore mortuam flevit, et hanc in proximo mense Julio 4. Nonas eadem subsequitur. De cujus laudabili vita quaedam breviter percurro. Fuit haec reginae Mahtildis inclita neptis, ac in 13 aetatis suae anno Geronis filio marchionis Sigifrido nupserat, et cum eo tantum 7 annos conjuncta erat. Post cujus excessum ob Dei amorem et tristis solatium senioris sacrum a Bernhardo antistite velamen et mox consecrationem, ut predixi, suscepit, sedens 55 annos, tam assidua in Christi servitio ut Anna, et tantae largitatis ut Sarepthena, in castitate et abstinentia similis Judith, ecclesiam sibi commissam diversis decorans ornatibus. Hujus obitum signa prenuntiabant ista. Vivarium, quod in orientali parte urbis est positum, usque in mediam diem apparuit sanguineum, et post viridi colore est variatum. Multis est visum quod meritis istius neptis mea se cum palma virginitatis precederet. Sepulta est autem egreia Christi [fol. 143'], sponsa a Bernhardo Antiquae civitatis episcopo, non ubi petiit, sed ubi gemens congregatio sua rogavit, in medio aecclesiae coram sanctae crucis altari ubi postmodum per ejus nobile meritum quodam viro diu debili et cum scabellis diu ambulanti tribuit omnipotens Deus facilem gressum.

5. Inperator autem, transcensis Alpibus, caeterisque adjacentibus provinciis regendo decursis, natale Domini celebravit in Palithi. Et post haec ad Merseburg veniens, Bolizlavi fidem et auxilium suis innotuit fidelibus, et ut ab eis ad excusationem aut indictae rei emendationem is vocaretur, unanimes poscit. Interim nepos meus, comes Wirinharius, instinctu malesuasae juventutis et dolosarum machinamento mulierum cum paucis ad urbem Bichlingi vocatam Dominica die venit (Nov. 7), et domnam ejusdem Reinildam prius a se desideratam fraudatis custodibus rapuit invitam. Namque inperatori, ut nullo absque scientia et consilio suimet umquam sociaretur marito, haec antea firmiter promisit; et ob hoc cum clamore et ejulatu deducitur. Hoc audientes cum clientibus satellites, armati conveniunt, et ex his unus, Vullerd nomine, vulnere diro tardatur. Sed una ex ancillis cum se pariter abduci rogaret, et jussu senioris sui hanc sumere Alwinus nobilis voluisset, vallatur undique, et nepotem meum [fol. 144] jam tunc egressum revocat in auxilium. Hinc antequam ei succurreretur, pro dolor! oppetiit. Et dominus ejus adveniens, infra clauditur, et ab uno servorum sauciatur; quem protinus lancea perfossum muro infixit, et caeteros, ut sibi propius accedere non auderent, terruit: et cum suos longe cum matrona jam exisse, sibi autem nullum evadendi locum patere vidisset, relicto protinus equo, se dimisit a muro, et a lapide sequenti admodum depressus, tristes vix pervenit ad socios. A quibus usque Wi ad villici cesaris domum portatus, ibi cum paucis est dimissus; et dominam cum magna festinatione avexerunt, nunc hic nunc illic cum ea latitantes, adventum domini solliciti prestolantes. Sed villicus iniquitatis hospitem infirmum inperatori mox prodidit, et ejus mentem fecit nimis hilarem. Speravit enim eum in suam venientem potestatem in exemplum aliis periturum, aut precio ineffabili ab hoc redempturum. Nox jam erat, et Bernhardus ac Guncelinus et Willehelmus comites cum suis militibus a cesare missi, ubi egrotus jacuit, veniebant; et hos adfuisse Wirinharius a suis presciens, sibi familiarem Wilehelmum salutat, caeteris duobus indicens, si gladium elevare potuisset, quod numquam in eorum potestatem incolumis venire voluisset. Willlehelmus vero ejus vulnera ligans, et quod ad Merseburg, ut sibi jussum fuerat, [fol. 144'] venire nullo modo valuisset, intellegens, a suis fecit eum portari ad proximam villam Elerstidi dictam, ibique in domo nimis lapidibus firmata precepit custodiri, ipse cum suis ad imperatorem reversus. Eodem die nos ad presentiam cesaris vocati, quali presumptione suum nepos meus interruperit votum, ab eodem flebili lamentatione percipimus. Namque cum Brun a Milone inimico ejus in domo propria, ubi omnibus est pax habenda, occideretur, idque ab omnibus indigenis inperatori lugubriter intimaretur, multum rogatus ut suorum more antecessorum tam sceleratis hominibus predium cum incolatu prohiberet, idque sacramentis firmare ex sua parte jussisset, elevatis manibus omnipotenti Deo et cunctis presentibus illud se quamdiu viveret impleturum promisit. Et quia scimus multo sacius esse bonum non vovere Deo quam postea declinare, rogitemus eum, cui haec dedit promissa, sicubi ea humanitatis gratia seu malo is fregerit ortatu, emendatione condigna resipiscat. Post inperatoriam lamentationem optimi quique dedere consilium, ut, comprehensis omnibus suimet bonis, domna revocaretur, et hujus rei auctores aut capti presentarentur, aut fugientes usque ad mortem persecutionem paterentur; ipse autem comes superata infirmitate, si culpabilis efficeretur, capite privaretur; si autem haec omnia cum consensu matronae acta fuissent, [fol. 145] optime uteretur sponsa. Frater meus comes Heinricus haec ad implenda ilico mittitur, et ut ad Alstidi ad publicum venirent colloquium, jubetur. Illo tunc proficiscente, predicti comites advenerunt, et cesari quae facta sunt nuntiaverunt. Postera die, id est in sancti festivitate Martini, Wirinharius pacienti animo adversa quaeque sustinens hactenus, exspiravit, nullum hostibus lucrum, suis autem invincibile dampnum relinquens. Ob hoc rex tristatur, et Thiedricus hostis ejus lacrimatur. Hoc ego comperiens, Thiedrico nepoti meo abeundi licentiam petii, et corpus amici per satellites meos de Miminlevo, ubi tunc abbacia fuerat, et Reinoldus ejusdem provisor egregius debita hoc procuraverat humanitate, ad Helpithi, ubi hoc expectabam, reduxi. Sed eodem jam tunc nimis fetente, exsolvi protinus viscera jussi, juxta aecclesiam jubens sepeliri meam, et usque ad Wallibizi illud prosequebar, ponens ad levam dilectae conjugis Post 14 dies domna Swonehild, socrus ejusdem, morte subitanea 6 Kalendas Decembris obiit.

6. Interim cesar in Alstidi populis jura dabat (VIRG. Aen. VII, 246), et, ut presentes affirmabant, meis haec amicis denegabat. Insula quae Porei dicitur, quia prius comes Bernhardus predictum voluit occidere Wirinharium, per injustos judices sibi eam cesar precepit assignari. Hoc Vicmannus comes prohibet, et injustum esse affirmat; omnes populi mussant et christum Domini peccare occulte clamant. Ibi tunc stella multis in medio apparuit (Dec. 7) die [fol. 145']. In octava sancti Andree Rigmannus presbiter, qui aecclesiae prefuit suae 85 annos, in Christo obiit. Et inde exiens, natale Dominicum in Palithi coluit, et in 4 feria ante Pascha (an. 1015) ad Mersburch venit. In cena Domini crisma in ejus presentia indignus benedixi. In vigilia autem sanctae resurrectionis, quae tunc fuit 5 Idus Aprilis, Redbald abbas Wirdunensis obiit, et Hethenricus ejusdem cenobii prepositus eligitur. In die sancto archiepiscopus Gero missam cantavit; et interim Othelricus, Boemiorum dux, advenit, et dies hos sollemnes duximus admodum hilares. Interea Hirimannus marchio pascha duxit cum socero, et inde vix solutus, ad imperatorem cum nuntio ejusdem Stoignewo diu exspectatus venit. Idem legatus, mentiri semper solitus, ad cesarem in occidentali parte, plus ad perturbandum quam, ut simulaverat, ad pacificandum, ab instabili seniore suo missus est. Quem cum consociis suimet inperator suis familiaribus committens, generos suos gratiam ejusdem nudis pedibus querentes misericorditer suscepit, et tunc demum nugigerulus ut haec cerneret presentari jussit, et publice domino ejus respondit. Hic cum alia, quam cesar preceperit, domi retulisset, cum prefato comite pacem firmare cupienti jussu ducis infausti remittitur, et in conspectu inperatoris et principum ejus fallax et in invicem disturbans esse convincitur. [fol. 146] Tunc iterum Bolizlavus se ad excusandum, vel inobedientiam ad emendandum a cesare vocatus, in presentiam ejus venire noluit, sed coram principibus suis haec fieri postulavit. Sed quantam ei benignitatem imperator prius ostenderit, lector, attende!

7. Prefatus dux, mille artium scientia plenus, filium suimet Miseconem ad Othelricum, Boemiorum provisorem, misit, ut memores mutuae consanguinitatis se invicem pacificarent et cunctis hostibus suis et maxime cesari pariter resisterent. Ille vero hoc omne in detrimentum sui esse compositum a veracibus accipiens, hunc comprehendit, ex consociis ejus optimos quosque interficiens, ac caeteros una cum seniore capto Boemiam reduxit, ac in carcerem projecit. Quod cum inperator comperiret, Thiedricum nepotem meum illuc misit, ut satellitem suum sibi redderet, et si de gratia suimet aliquid curaret, hunc nullatenus perderet. Cui hoc fertur dedisse responsum: Senioris mei jussa in omnibus sequi tam posse quam velle, mihi admodum necesse est. Eripuit me nuper indignum omnipotens Deus de ore leonis, ejusque catulum in perniciem meam missum mihi tradidit. Et si hunc liberum abire permitto, certos hostes in patre et filio semper habeo; sin autem retineo, aliquem cum eo fructum me acquisiturum sperabo. Videat dominus meus de hiis omnibus, quid [fol. 146'] sibi placeat ac mihi aliquatenus proficiat, et hoc totum devotus inplebo. Sed cum Thiedricus cum hac legatione reverteretur, alius mox celeriter remittitur, qui eundem mitti rogaret, firmiterque ei preciperet, promittens ex parte cesaris omnem ejus excludi sollicitudinem et bonam firmari pacem. Tunc Othelricus nolens volens captivum reddidit, et imperatorem multum placavit. Bolizlavus autem de ereptione filii supra modum gavisus, per internuntios suimet condignas cesari gratias egit; postulans ut eum sibi ad honorem, inimicis autem suis ad dolorem remitteret et futuram utriusque remunerationem ipse veraciter agnosceret. Quod inperator tunc non posse fieri respondit, sed cum ad Merseburg veniret, cum communi principum consilio suorum voluntati suimet se tunc satisfacturum promisit. Hoc Bolizilavus ut audivit, non bene suscepit, qualiterque filium in suam redigeret potestatem, semper tacita mente et crebra legatione revolvit.

8. Ad condictum cesar ut venit locum, cunctos optimates, quid sibi de hac re esset faciendum, consuluit. E quibus Gero archiepiscopus loquitur primus: Cum tempus fuit et cum vestro honore id fieri potuit, me ista hortantem non exaudistis. Nunc a vobis est mens Bolizlavi ob longam filii retentionem et custodiam aversa, et vereor, si hunc sine obsidibus aut aliis confirmationibus remittitis, ut in posterum fidelis servitii in ambobus [fol. 147] careatis. Talia loquentem maxima presentium turba consequitur, et pars corrupta, id cum honore magno fieri non posse ingeminat. Vicit pecunia consilium, et ut hoc Bolizlavo carius esset, in fidem suam, et cum omnibus quae habebant, Miseconem haec a cesare suscipiens reduxit, et promissa percepit, ammonens eundem et filium, ut memores Christi et firmae Dei, nullum cesari incommodum amplius inferrent, nec suos decipi paterentur amicos. Huic dulci ortatui fistulae blandientis more ab hiis protinus respondetur, quod factis postmodum nullatenus completur. Quamvis enim hiis aut fides parva sit aut nulla, tamen hoc nobis inputant, quod ex parte cesaris et nostrorum is tam sero remittitur, qui in numero militum habebatur. Hoc eis erat semper in animo, et propterea se in presenciam cesaris non venire affirmabant. Et verum est, quod vox evangelica testatur, excusationem (Luc. XIV, 18) aliquam hunc querere, qui ab amico familiari meditatur discedere. Haec inperator agnoscens, a nobis discessit, et proximos rogationum dies in Capungun fuit, quo ipse curtem suam de civitate Cassalun dicta transtulit; et ibi cum consilio sui archipresulis Heriberti predictam Hethenrico curam commendavit. Interim ecclesia incipitur nostra, presente archiepiscopo Gerone, cujus primos posui lapides in modum sanctae crucis 15 Kalendas Junii. Et tractatis ibidem rebus necessariis, in vigilia pentecostes (Mai 28) ad Immedeshusun venit, illic cum antistite Meinwerco hanc sanctam festive [fol. 147'] ducens sollempnitatem (Mai. 29).

9. Illic Val, Corbensis abbas, prius ab cura suspensus, deponitur, et unus ex Larsemensi monasterio Druhtmer sine fratrum consensu predictorum assignatur. Quo ad sedem suam in hac venienti ebdomada, omnis congregatio exceptis 9 flens abiit, et ut Liudulfus abbas predixit, locum hunc pene vacuum non sponte reliquid.

10. In hiis diebus festivis Ernost inclitus Alemanniae dux, pueri successor Herimanni, cum in silva quadam illicite venaretur, ab uno militum suimet plus ignorantia quam voluntate spontanea, ut cervam sagittare debuit, pro dolor! vulneratur. Hic quia mortem sibi imminere perspexit, socios vocat, et ut reo parcerent supplicatur; et quia hic tunc presbiterum, quo sua confiteretur peccata, non habuit, unum ex militibus hujus vice propius accedere jussit. Quem cum adesse perspiceret: Omnes, inquid, accedite, et commortalis vestri ac peccatoris facta aure cordis percipite, et qualiter curentur, unanimiter succurrite; absentibusque cunctis fidelibus peccatricem meimet animam queso commendate, et uxorem meam, ut honorem suum servet et mei non obliviscatur ammonete. Haec dicens, in quocumque umquam se aliquid deliquisse recordari potuit, cunctis presentibus innotuit, et mox de luce hac 2 Kalendas Junii discessit, sepultus in Wirciburg juxta patrem suum marchionem Liupoldum, ut ipse rogavit. Hic juvenis, ut spero, felicem habet animam, cui, sicut ipse vivens testatus est, plus placuit, coram multis hic erubescere quam coram omnipotenti Deo latere. [fol. 148] De hoc exemplum, fratres in Christo, capite, et morbum interius latentem medico coelesti aperite, et antidotum ejus salubre nullatenus spernite, et quicumque sit in fine nostro confessor, non moretur in gementi professione peccator, ut ab eo in coelis in veniatur propicius remissor.

11. Ad supramemoratam sollempnitatem et ad predictum locum quidam rusticus de occiduis veniens partibus, novam imperatori legationem detulit, et hanc nullo nisi eo soli umquam aperire voluit, portans adhuc stimulum hunc, quo tunc pecus arans minavit, cum hoc ei coelitus per columbam jussum fuit. Et hic erat tantae longitudinis, ut omnes qui eum viderant nimis ammirarentur. Ipse vero rediens, cunctis interrogantibus indicat, jussu cesaris, se ad Aquasgrani post expedicionem venturum, et responsum ab eo ibidem accepturum. Et quia hanc admonicionem et crebro aliam innumerabilem inperator sprevit, vindictam sensit. In nativitate sancti Johannis baptistae, quae tunc proxima erat, ad Gosleri cesar veniens, Ernasti ducatum nepti suae et filio ejus dedit; et inde ad Magathaburg proficiscens, interventum Cristi militis Mauricii ad exsuperandam hostis Bolizlavi contumatiam suppliciter rogavit. Dehinc ad locum qui Sclancisvordi vocatur, cum exercitu glomerato perrexit, et magnum comprovincialibus et marchioni eorum [fol. 148'] Geroni intulit. 8 Idus Julii fit nostra congregatio, et pro defensione debita habitatoribus hiis predatio magna. Postquam nostri Albim transierunt, inperatrix et ego cum illa ad Mersburg pergentes, cesaris adventum in his partibus expectavimus. Nostri autem ut ad pagum Lusici dictum venerunt, a presidio ex Ciani urbe egresso temptantur; quod agnoscentes magnam ex eo multitudinem occidunt, et Hericum, qui dicebatur Superbus, et qui ex nostra regione ob omicidium illo fugit, captum in vinculis cesari presentabant. Inde usque ad Oderam inperator profectus, ad locum qui Crosna dicitur, optimos ab exercitu ad Miseconem ibi turmatim sedentem misit, ut eum de promissa sibi fide ammonerent, et ne propter eum ab inperatore sua perderent bona, cum dedicione sua preoccupare voluisset, unanimiter rogarent. Quibus is talibus respondit: Agnosco me gratia cesaris ab inimici potestate ereptum ac vobis fidem promisisse; et eam libenter in omnibus adimplerem, si liber existerem. Nunc autem, ut ipsi scitis, sum mei patris dominio subditus, et quia ille hoc prohibet, et sui milites hic modo presentes talia fieri non paciuntur, invitus omitto. Patriam, quam queritis, meam, si possum, defendere usque ad adventum mei patris volo, et tunc eum ad gratiam cesaris et ad amorem vestrum inclinare cupio. Hoc nostri audientes, regressi sunt, et haec inperatori responsa detulerunt. Interim Bernhardus [fol. 149] dux cum suis fautoribus, episcopis et comitibus, et profanorum turba Liuticiorum, ab aquilone Bolizlavum peciit, et hunc presentem, munita undiquessecus Odera, habuit.

12. Cesar autem in inventione Christi protomartiris (Aug. 3) Oderam transmeans, reluctantem Poleniorum multitudinem admodum prostravit, et nemo ex nostris nisi Hodo inclitus juvenis cum Ekkrico et alio Guncelini comitis satellite cecidit. Hic cum Sigifrido, Hodonis filio marchionis, ab imperatore accusatus, eo quod Bolizlavo nimis familiaris actenus fuisset, eodem die viriliter se expurgant, et a suis Hodo longe digressus, cum hostes solus fugientes insequeretur, sagitta per caput inmissa primo oculum et post vitam perdidit istam. Sed cum Miseco ejusdem corpus cognosceret, quia ejus apud nos fuerat custos et sodalis, multum flevit, et id bene procuratum ad exercitum misit. Eorum autem, qui ex parte hostili oppecierunt, non minor erat numerus quam sexcenti, predam relinquentes nostris ineffabilem. Hoc Bolizlavus, ubi tunc mansit, ab internuntiis festinantibus mox rescivit; et quamvis eo libenter pergere voluisset, tamen presentibus inimicis introitum patescere ausus non est. Quocumque nostri in navibus declinabant, illuc ipse cum suis equo sequebatur alato (cf. OVID. Fast. III, 415). Ad ultimum vero erectis celeriter velis, nostri per omnem unam navigabant diem, et inimicis eos tunc comitari non valentibus, litus optatum securi comprehendunt [fol. 149'], et proxima incendunt loca. Quod cum eminus dux prefatus agnosceret, more solito fugit, et nostris fiduciam et locum nocendi invitus concessit. Dux vero Bernhardus cum suis imperatori ad auxilium, sicut ei prius jussum est, venire cum nequivisset, per pedites clam missos ei eventum rei et necessitatem inobedientiae indicens, vastatis circumquaque jacentibus locis, domum rediit. Othelricus quoque, qui cum Bawariis ad cesarem venire debuit, ob multas causarum qualitates dimisit. Et quamvis hii imperatorem non comitarentur, tamen fidele servitium sua vicinitate ostendunt. Namque Othelricus quandam urbem magnam, Businc dictam, petiit, et in ea non minus quam mille viros absque mulieribus et liberis capiens, incendit eandem, et victor remeavit. Heinricus autem, Orientalium marchio, cum Bawariis, comperiens, Bolizlavi milites juxta se predam fecisse, protinus insequitur, et ex hiis fortiter resistentibus octingentos occidit predamque omnem resolvit.

13. Interim Redingus, Magadaburgensis prepositus, Nonas Augusti in Christo obiit. Mense eodem et 14 Kalendas Septembris Eila, venerabilis cometissa, obiit et in monasterio, quod ipsa construxit, ab Everhardo antistite traditur sepulture. Sed antequam haec omnia cesar comperiret, multum sollicitus, quamvis parvo uteretur excercitu, tamen potestative, quamdiu voluit, in hiis partibus fuit, et tunc reversus ad pagum qui Diadesisi dicitur, venit in angusto, pro dolor! castrametatus loco, ubi nullus, excepto apum magistro, qui ibidem tunc interfectus est, sedit. [fol. 150] Bolizlavus autem audiens, imperatorem aliam, quam intraret, viam hinc exiturum, juxta Oderam omnimodis sua firmavit. Sed cum hunc jam abisse comperiret, magnam peditum multitudinem ad locum, ubi noster consedit exercitus, premisit: precipiens eis, si aliqua oportunitas sibi accidisset, hujus saltem aliquam partem ledere temptaret. Insuper abbatem suum, Tuni nomine, simulata pace ad caesarem misit, qui protinus ab eo explorator esse cognoscitur, et ibidem, quousque omnis pene exercitus, factis in precedenti nocte pontibus, paludem transcenderet prejacentem, detinetur (Sept. 1). Tunc ille, monachus habitu, sed dolosa vulpis in actu, et ob hoc amatus a domino, rediit; et imperator Geroni archiepiscopo, et Geroni inclito marchioni, ac Burchardo comiti palatino, residuos committens, progreditur, et ut se solito cautius circumspicerent, ortatur. Post hoc ab hostibus prope in silva latentibus magnus clamor ternis mugitibus attollitur, et mox nostrum agmen, sagittariis intermixtim currentibus, ab hiis appetitur. Quibus primo conflictu secundoque fortiter resistunt, et ex eis multos palantes occidunt. Set fugientibus quibusdam ex nostris, confortati hostes glomerantur, et nostros iterum incurrentes dissipant, et separatos sagittis fallentibus [fol. 150'] perdunt. Gero autem archiepiscopus et Burchardus comes vulneratus vix evadentes, cesari haec referebant. Liudulfus autem juvenis cum paucis capitur, et Gero ac Folcmarus comites, cum 200 militibus optimis occisi, spoliati sunt, quorum nomina et animas Deus omnipotens misericorditer respiciat, et nos, quorum culpa hii tunc oppetiere, sibi per Christum reconciliet, et ne quid tale ulterius paciamur clemens custodiat.

14. Imperator ut hoc triste nuncium audivit, ad tollenda interfectorum corpora redire voluit; set multorum tardatus consilio, id quasi invitus omisit, et Aeidum antistitem, qui eis licentia infausti ducis sepulturam impenderet et Geronis corpus marchionis inploraret, remisit. Venerabilis vero pater cesari voluntarie consentiens, concito cursu revertitur; et ut miserabilem aspexit stragem, flebiliter ingemuit et supliciter pro hiis oravit. Hunc cum victores et tunc in preda solum morantes eminus viderunt, de consequentibus timidi primo fugerunt, deindeque propius accedentem salutaverunt et sine omni offensione eum abire permittunt. Hic a Bolizlavo, multum de pernicie nostra gaudenti, quod postulat inpetrans, sine mora rediit, et corpora sociorum cum magno labore inimicis faventibus sepelivit. [fol. 151] Funus autem predicti marchionis et socii ejus Widredi usque ad Mysni fecit reduci. Haec ibidem Hirimannus comes flebiliter suscipiens, et usque ad Novam urbem, ubi Gero, Agripinensis archiepiscopus, et Thietmarus marchio, frater ejus, vitricus istius, pater autem interempti comitis, in honore Dei genitricis et sancti martyris Cypriani, regnante secundo Ottone, abbaciam construxerunt, cum fratribus suis Guntterio ac Ekkihardo comitatur. Quae Gero archiepiscopus tunc terrae commendans, domnam Aethelheidam ejusque filium Thietmarum et merentes amicos ac milites solatur.

15. Interim caesar cum suis ad Strelam urbem pervenit; et Miseconem cum exercitu subsequi sciens, Herimannum marchionem ad Mysnensis defensionem civitatis properare jubet. Ipse vero ad Merseburg recto tetendit itinere. Miseco autem a patre nefario instructus, ut primo nostros abisse divisos nullamque post se custodiam esse relictam sensit, Idibus Septembris Albim juxta urbem predictam cum 7 legionibus in ipsa transcendit aurora, quosdam circumquaque jacentia vastare, alios vero urbem precipiens inpugnare. Quod Weneinici conspicientes seque tueri posse desperantes, superpositae civitatis municionem, relictis pene omnibus suis, ascendunt. Ob hoc hostes [fol. 151'] admodum gavisi suburbium intrant relictum, et hoc ablatis rebus inventis incendunt, et superius castellum in duobus locis accensum infatigabiliter aggrediuntur. Hirimannus vero comes videns auxiliatores suos admodum paucos jam defecisse, Christi pietatem et ejus incliti martyris Donati intercessionem sanctam prostratus postulans, mulieres ad succurrendum hortatur. Quae propugnacula attingentes, lapidibus viros adjuvant, ignem inpositum, quia defecit aqua, medone extingunt, et Deo gratias! inimici furorem et audaciam minuunt. Hoc totum Miseco de monte juxta posito cernens, socios adventantes exspectat. Qui depopulantes, et ubi ignis inveniebatur omnia usque ad Ganam fluvium concremantes, sero lassis revertuntur equis, et ibi cum seniore suo cras ad urbem pugnaturi pernoctarent, ni Albim crescere viderent. Propter hoc exercitus nimis defatigatus cum securitate inopinata remeavit, et ducis sui cor anxium hac prosperitate relevavit. Imperator autem haec ut audivit, quoscumque tunc colligere potuit, ad succurrendum suo marchioni propere mittit, et suburbium non longe post redintegrare precepit. Ad hujus operis supplementum et custodiam Gero archiepiscopus et Arnulfus presul [fol. 152]. 8. Idus Octobris cum comitibus caeterisque compluribus conveniebant. Hiis omnibus ego longe inferior interfui. In 14 diebus incepta ad unguem nos perducentes, abivimus, committentes urbem Fritherico comiti ad 4 ebdomadas.

16. Gero archiantistes et ego, ejusdem comes, ad locum, qui Mucherini dicitur, veniebamus. Ibi tunc ego de promissis dulcibus eum ammonens, percepi ab eodem cum baculo ejus, quem hodie teneo, parrochiam super has 4 urbes, Scudizi, Cotuh, Bichini et Vurcin, de residuis 5, Ilburg, Pauc, Dibni, Liubanizi et Geserisca, differens ac in posterum dicens relicturum, 8 Kalendas Novembris, presentibus hiis testibus: Heribaldo, Hepone, Ibone, Cristino atque Seberto. Eodem die ad urbem Curbici dictam venimus, ubi convenientibus archiantistitis militibus id manifestavi, quam misericorditer erga me senior suus egerit. Ibique de infirmitate venerabilis Fritherunae comperivimus, ad cujus hospicium tunc nos fuimus; quae, pro dolor! in sequenti die, id est 6 Kalendas Novembris, hominem exuit interiorem. Inde Archiepiscopus ad Magadaburg profectus, omnium festivitatem sanctorum celebravit, et ego in Wallibici.

17. Interim Hardvigus, nomine tantum rex, perdita urbe Fercellensi, quam diu expulso Leone episcopo injuste possedit, infirmatur, et radens barbam, monachus est effectus, terciaque Kalendas Novembris obiit, sepultus in monasterio, Imperator autem occidentales invisens regiones, quae ibi tunc erant emendanda correxit.

18. Post haec autem Eid, antistes egreius, a Polenia saltem cum muneribus magnis reversus, egrotare cepit, [fol. 152'] et in urbe Libzi vocata fidelem Christo animam 13 Kalendas Januarii reddidit. Et Hilliwardus Citicensis episcopus, ad hujus procurationem vocatus, mox adfuit, et domum, qua vir sanctus abierat, optimis redolere odoribus introiens agnovit; et corpus ejusdem usque ad Misni prosequitur. Sepelivit illud coram altari, auxilio comitis Willehelmi, qui ordine suo eandem tunc custodivit civitatem. Sed quia superius promisi me de ejus vita in sequentibus dicturum, de magnis pauca loquar. Erat vir predictus nobilis genere, dives in prediis, sed paupertate spiritus haec pro nihilo ducens. Ante benedictionem in Magadaburg cum caeteris confratribus regulariter ac multum laudabiliter vivens, et post in divinis gregibus lucrandis alcius insurgens, pro possibilitate sua apostolicam imitatus est vitam. Nulla unquam utitur camisia neque braca, nisi tunc cum missam cantavit; quam idcirco sepius dimisit, quia se ad hoc indignum judicavit. Hiemis asperitatem qualiter is umquam sustineret, multi ammirabantur. Crebro a suis pene desperatus, in stuba vix recreabatur; corpus suum nimis afflixit jejuniis, plus nudis pedibus quam equo laborans. Cum sibi et sociis late vagantibus victum defecisse vel aliquid arduum occurrere videret, Deo gratias egit, et omnes hoc dicere jussit. In baptizando et predicatione continua et confirmatione non modo suae utilis erat aeclesiae, sed aliis quam pluribus. [fol. 153] De hiis quibus ipse cum suis vivere debebat rebus, sibi subtractis pene ducentos aeclesiae suimet acquisivit mansos. Crisma et clerum raro, templa autem Domini libenter consecravit, et tunc crebro sine missa. Oculi ejus ob assiduam fletus nimii effusionem jam caligabant. Nobis contemporalibus suis ob crimen nostrum ejus conversacio displicuit, et ei nostra. 23 annos et amplius labore ineffabili vivens, finem suum ante predixit, et ut numquam ad Misni poneretur, multum rogavit. Id namque semper in mente ob timorem futurae desolationis desideravit, ut ad locum Colidici dictum, ubi Christi magnus martyr corporaliter requiescit, et ipse mereretur tumulari. Sed comes Herimannus, sperans precibus ejusdem locum sibi a Deo paratum adjuvari, ut prefatus sum, ibidem fecit eum deponi.

19. In vigilia natalis Domini Meingaudus, Trevericae civitatis archiepiscopus, obiit in urbe sua Cophelenci dicta, sedens 8 annos et 7 menses, indeque corpus suum ad sedem propriam delatum honorifice ad antecessores suos locatur. Imperator haec audiens, de tantorum detrimento patrum turbatur, qualiterque loca bene suppleret vacua, cum familiaribus suis tractavit; et natalem Dominicum in Pathebrunnum festivis peregit gaudiis. Et post hanc Popponem, Liupoldi marchionis filium et tunc Bavenbergensis aeclesiae prepositum, Treverensi prefecerat urbi; et cum is ab Erkanbaldo, Magociacensi archiepiscopo, [fol. 153'] jussu cesaris et licentia Virdunensis episcopi, qui primus horum in ordine fuit confratrum, consecrari debuisset, a Thiederico, Metensi antistite, eo quod a se justius haec ordinacio fieri deberet, assidua acclamatione et humili peticione id incassum prohibebatur. Nam inperator hunc scripta demonstrantem et banno id interdicentem non exaudivit, sed unctionem conpleri precepit. In hiis diebus vice Eidi presulis Eilwardus, Thietmari marchionis cappellanus, ortatu Herimanni confratris a cesare constituitur, et in Dominica die ante palmas in Merseburg a Gerone archiepiscopo nobis faventibus benedicitur (an. 1016, Mart. 18).

20. Proximam palmarum jucunditatem inperator cum Heinrico, venerabili Wirciburgiensis aeclesiae episcopo, complens, 4 feria ad Bavanberg venit, ibique Cenam Domini et Passionem cum paschali tripudio honorabiliter peregit (Mart. 25, Apr. 1). Et quia Rothulfus, Burgundiorum rex, avunculus ejus, sicut vocatus erat, huc venire non potuit, nepotem sibi dilectum obviam sibi pergere rogavit. Fit eorundem conventio in urbe Argentina et mutue caritatis invicem larga benignitas consociis arrisit utrisque. Fuit quoque ibidem Rothulfi regis inclita conjunx, quae familiaritatis hujus adjutrix [fol. 154] filios suimet duos, senioris autem sui privignos, cesari commendavit; dilectis sibi militibus hoc totum dedit in beneficium, quod sibi ab avunculo suimet tunc est concessum, et quod Willehelmus Pictaviensis hactenus habuit regio munere prestitum. Imperator sapienti usus consilio hoc, voluit cum hiis id sibi firmius subdere, quod longe prius rex predictus ei sacramentis post mortem suam sancierat. Omnem namque Burgundiae regionis primatum per manus ab avunculo suimet accepit, et de maximis rebus sine ejus consilio non fiendis securitatem firmam. Episcopatum in hac regione quodam nobili viro dedit, de quo postea vix securus evasit. Namque Willehelmus, prepotens vir in hiis partibus, ut hoc omne comperit, eundem persequi et ad ultimum fugientem solum canibus precepit inquiri. Quos cum antistes jam defatigatus latrantes audiret, quod unicum tunc habuit solacium, signo sanctae crucis sua post signans vestigia, quasi mortuus jacuit et ad predam paratus fuit; et ecce canes rapidi loca eminus olfacientes signata, ut grandi turbine retroacti, reversi sunt, et sic verus Dei famulus per incognita nemoris loca ad amicos perrexit fines. Cesar autem regi et contectali ejus cunctisque suimet principibus ineffabilem pecuniam dedit, et firmata iterum antiqua tradicione, eos abire [fol. 154'] permisit, ipse exercitu congregato ad Basulam urbem profectus. Sed cum ibi Willehelmum munitis urbibus resistentem et introitum sibi prohibere cupientem audiret, parva multitudine diffisus, amicam manum undiquessecus colligit, et provincias sibi rebellare presumentes incendio late flagranti securus desolavit. Cumque se nullam urbium earundem expugnare pro certo sciret, reversus est tristis, quod nec hic nec in parte orientali nocituram hostibus suis intulit molestiam.

21. Interim inperatrix, in nostris commorata provinciis, defensionem patriae cum nostris principibus meditatur. Hostis autem noster Bolizlavus inter haec nil nostra lesit, sed sua munit, et certus de eventu cesaris effectus, laetatur et nimis extollitur. Namque multi, quibus hoc cognitum erat, veraciter asserebant, si cesar ad eum tunc turmatim veniret, timorem, quod eundem de nostris respiceret, restituere, et eum ad servitutem suam, pace tantum concessa, promptum et fidelem habere potuisset. Sed Burgundiorum rex, mollis et effeminatus, bona, quae nepoti suimet promisit, impedire eorum instinctu voluit, quibus relaxato justiciae freno velud infelici vitulo per latum liberos currere placuit. Cum vero iterum ceptis persistere studuit, eorum conflacione et pessima reluctacione non potuit. Nullus enim, ut audio, qui sic presit in regno; nomen tantum et coronam habet, et episcopatus hiis dat, qui a principibus hiis eliguntur; ad suam vero [fol. 155] utilitatem pauca tenens, ex impensis antistitum vivit, et hos vel alios in aliquo extrinsecus laborantes eripere nequit. Unde hii manibus complicatis cunctis primatibus velud regi suo serviunt, et sic pace fruuntur. Ob hoc solum talis rector inter eos dominatur, ut eo liberius malignorum furor invicem vagetur, et ne lex nova alterius regis ibi adveniat, quae inolitam consuetudinem rumpat. Willehelmus comes, de quo predixi, miles est regis in nomine et dominus in re; et in hiis partibus nullus vocatur comes, nisi is qui ducis honorem possidet; et ne illius potestas in hac regione paulo minus minueretur, consilio et actu imperatoriae majestati, sicut predixi, reluctatur.

22. In precedenti estate (an. 1014) Bernharius, sanctae Ferdensis aecclesiae pius pater et antistes, cum se jam ad occasionem hujus vitae vidisset inclinare, cunctos debitores suos ad se dulciter vocans, in Deum et in aecclesiam sibi commissam humanitus deliquisse ammonuit, et confitentibus cunctis misericorditer indulsit. Omnes autem, qui se aliquo contra eum fore culpabiles negabant, sic arguebat: Ne queso, filii, sic faciatis! Non concupisco vos ex mea vel successoris mei parte ullatenus decipi, sed nunc vos volo a talibus exsolvi et pace sincera a vobis segregari. Is aecclesiam suimet 300 mansis juste adquisitis adauxit, imperatorem suum et omnes Christo fideles ex corde dilexit, et maxime sibi subditos summi [fol. 155'] pastoris exemplo amavit. Sedebat ille vir venerabilis 24 annos, et turrim unam de lapidibus, qui in hac terra pauci habentur, juxta Ferdensem aecclesiam fabricari incipit; et exin subtractus est a nostris aspectibus lucifer ille 8 Kalendas Augusti. Quod cum imperator comperiret, ut filius absentiam patris, sic flevit mortem tanti senioris. In cujus vice Vidzierum, Coloniensis aecclesiae quondam prepositum, set tunc ab Heriberto archipresule depositum, 9 Kalendas Septembris diu renitentem posuit, et ab Erkanbaldo archiantistite consecratum ad sedem propriam cum honore magno remisit. Notandum quoque est et non absque singultu gravi proferendum, quod monasterium in Miminlevo constitutum a libertate diu corroborata in servitutem redactum est. Deposito namque ejusdem coenobii abbate Reinoldo, dispersisque late confratribus hiis, Heresfeldensi aecclesiae ejusque tunc provisori Arnoldo illud subditum est.

23. In quadam provincia Sueviae regionis, et in comitatu Becilini comitis, accidit res una mirabilis et admodum terribilis. Una mulier maritata subitaneae mortis nexibus depressa obiit. Hujus corpus post lavacionem et debitam procuracionem ad aecclesiam a merentibus sociis delatum est. Haec a feretro se ex improviso erigens ac presentes cunctos fugans, evocat ad se virum suimet cum familiaribus caeteris, ac hiis specialiter munus singulare asscripsit, verbis [fol. 156] consolata dulcibus; ac post haec in pace quievit. Mirum est quod dico, sed mirabilis Domini haec solum opera cognosco; et ne quis haec vera esse diffidat, testimonium hiis haud vituperabile profero. Predictus comes hoc imperatori pro vero retulit, et ille mihi coram multis confratribus id intimavit. Sepe contigit, quod in imagine mortuorum callidus homini apparet inimicus, hunc modis temptans deludere variis; et stulti quique sic esse autumant. Ego autem veraciter innotesco cunctis fidelibus, quod post commendacionem animae ac debitum sepeliendi officium, more Christiano diligenter completum, corpus illud exanime numquam ante universae carnis resurrectionem absque omni ambiguitate complendam resurgit, nisi meritis justorum ad tempus fiat; quod tunc solum accidit, cum mundus ista eorum inclita conversacione floruit. Puto predictam mulierem multum valuisse, cui post mortem gustatam justum complere desiderium, et tunc sine gemitu denuo licuit somno pacis obdormire. Beatus ille est qui opus bonum acceleracione continuata perficit, nec moras prolongacione diutina suspendit. Econtra autem ille miserorum loco assignatur, qui aut justa prorsus spernere, aut haec, ut non possint compleri, differre conatur. In utrisque ego sepe culpabilis, duas tantum res nunc profero, in quibus memet ipsum graviter [fol. 156'] accuso.

24. Post decretum in Throtmanni peractum Richarius, Magadaburgensis aecclesiae presbiter et spiritualis frater meus, infirmatur; et ego, quia non eram ibi, eundem non visitavi. Cum autem, pridie quam ille vir justus obierit, venirem, ad eum non accessi, sed in posteram distuli diem, et tunc is sine mea caritate mortuus est. Corpus ejusdem ad aecclesiam delatum de confratribus nostris, et quia vigilias sustinere non potui, a vicario meo custoditum est. Hic non longe post sepulturam ejus in somnis apparens mihi: Quare, dixit, non visitastis me, et psalterium non cantastis, neque memoriam in Throtmanni inventam fecistis? Qui cum excusacionem meam audiret, respondit: Male haec, dereliquistis. Et tunc interrogabam eum quomodo valeret; et ille: Ut in sabbato, infit, obdormivi, in alia ad requiei dulcis gaudia transivi. Cumque ego sciscitarem ab eo, qualiter se patris mei atque matris res haberet: Bene, retulit, sic prosecutus: Genitrix tua per me tibi indixit, in 2 aut in 5 feria eam assecuturum. Et haec ingemiscendo evigilavi, pro certo sciens, communem justorum institucionem sanctam esse ac salubrem, si custoditur; sin autem, grande periculum. Etsi in hoc nullum accuso preter me, vereor tamen, maximam multitudinem hujus pacti alteriusque esse prevaricatricem; et quanto plus spernimus mandata prepositorum, tanto culpabiles sumus in examine eorum.

25. [fol. 157] Insuper in altero deliqui crimine, quod me umquam fecisse, penitet ex corde. Redingus, Parthenopolitanae congregacionis prepositus, in quadragesima (an. 1015) quae finem suum precesserat, me huc venientem caritative suscipiens, loqui secum in secreto postulat, et obortis mox lacrimis sic exorsus est: Subitanea me deprimi morte, multum timeo, et precedentes causas vobis aperio. In Arnaburgensi civitate semel et in ista bis sic mihi ex improviso accidit, ut nec videre vel aliquid potuissem audire, exuperans hoc celeri auxilio Christi. Ex hoc tempore nimis sollicitus fui, et confratribus meis ad hoc, ut spero, idoneis, vulnus iniquitatis mee retecxi; et quia vos mihi fideles semper agnovi, ad testimonium meae confessionis supplex loco, quia me non diu victurum existimo. Hanc peticionem devotus suscepi, ac me in omnibus eidem satisfacere promisi. Post haec idem me de talibus ammonuit; et quia tunc tempus congruum non fuit, laudabilis desiderii sacietatem a me non percepit. Quamvis alicujus conversi plagam ob infatigabilem conscientiae meimet peccatricis fetorem libenter non inspiciam et curare desperem, tamen hujus confratris onus libenter subirem, si oportunitatem aliquam nobis ad haec respondere vidissem. In proxima parasceve Rotmanus, presbiter et archiepiscopi prepositus Geronis, improvisae necis inpetu [fol. 157'] nocte deprimitur et in lecto mortuus invenitur. Hoc admirabile et nimis terribile cunctis audientibus videbatur; sed Deo gratias! pridie elemosinam largitur, et confessionem suam communiter et non sine fletu magno fecit. In sabbato sancto huc veni, et sanctam hanc sollempnitatem cum archipresule meo celebriter peregi (Apr. 10). Ibi tunc Redingus, prudens homo et per omnia cautus, fratri suo et dilectae sorori suam dividens substanciam: Habete haec, infit, vobis, ut, cum me cito corporaliter perdatis, in hac caritate vobis me fidelem fuisse agnoscatis. In nativitate vero sancti Johannis baptistae cum fratre meo abbate Sigifrido sui, et ibi preposito sepe memorato ultima salutacione valedicens, nil me ad acc piendam reconciliacionem sibi, pro dolor! exibui, nec hunc me amplius expetere sensi, et cum eundem, sicut predixi, post mortuum conperirem, tunc sero hic ingemui; ad quod prius respicere neglecxi. Prefuit autem confratribus suis tres annos et 6 ebdomadas, vir pius et sapiens ac nimium fidelis, sepultus in porticu australi juxta monasterium. Huic in sequenti successerat anno (1016?) Geddo venerabilis pater, quondam scolae magister sed tunc aecclesiae custos, in festivitate apostolorum Petri et Pauli; in quorum vigilia prius obiit Esico inclusus, qui multa ob Christi amorem mutaverat loca. [fol. 158] Zelus Dominicae domus, quae est in Christo mater nostra spiritualis, etsi raro, tamen interdum, comedit me; ideoque, quod modo sum loquutus, me preposito intermiscere operi compellit.

26. Audivi sepius numero, Anglos, ab angelica facie, id est pulchra, sive quod in angulo istius terrae siti sunt, dictos, ineffabilem miseriam a Sucino, Haraldi filio, immiti Danorum rege, perpessos esse, et ad id coactos, ut qui prius tributarii erant principis apostolorum Petri ac sancti patris eorum Gregorii spirituales filii, immundis canibus impositum sibi censum quotannis solverent, et maximam regni suimet partem, capto ac interempto habitatore, tunc hosti fiducialiter inhabitandam inviti relinquerent. Consentiente hoc Domino et ob castigandas quorundam suimet infidelium culpas hostes predictos ad hoc instigante, tantum insevit persecutor, qui nec suis parcere umquam didicit; ille inquam supramemoratus, non rector sed destructor, post mortem patris sui a Northmannis insurgentibus captus, cum a populo sibi tunc subdito cum ingenti precio solveretur, quia ab occulta pessimorum susurracione se ob hoc servum nominari comperiret, quod salubriter in paucis ulcisci potuit, hoc impaciens communi dampno, et, si voluisset scire, sibi maxime nocenti, meditatur vindicare. Potestatem namque suam hostibus extraneis tunc relinquens, securitatem vagatione, pacem [fol. 158'] bello, regnum exilio, Deum coeli et terrae diabolo mutavit, et habitata quaeque vastando, sic se suorum non empticium neque volentem dominum, sed spontaneum crebro se jactavit inimicum late, pro dolor! regnantem. Iste autem cum grandi labore sui et contemporalium inter pios impius diu conversatus, respectu divino mors multorum morte tarda deprimitur, et fugientibus mox sociis ibidem sepelitur. Quod cum Aethelrad, rex Anglorum, multo tempore ab eodem fugatus, pro certo comperiret, gratias agens Deo, patriam letus revisit, et, collectis in unum cunctis militibus suis, corpus inimicum exterminare conatur. Et ut hoc non fieret, quaedam matrona prius per familiares suos ammonita, servatum pignus a terra elevans, etsi indigena, tamen ad patrias navigio direxerat arctos, id est septemtrionalem plagam, quae hoc nomen ab arcturis duabus, hoc est ab ursis minoribus atque majoribus sortitur, quas serpens unus, ut astrologi asserunt, circumdat et dividit.

27. Pars terrae illius tantum frigida est, quantum a solis calore aliena, et mentes incolarum caritatis geminae expertes ibi sunt Scithe, qui domos suas secum vehentes, feris et equino lacte pascuntur. In hiis partibus est unus rex, Gutring nomine, qui in monasterio Ferdensi sub episcopo ejusdem loci Erpone in clericatu educatus, ad diaconatus gradum pervenit indignus. Sed postquam predictus antistes [fol. 159] obiit, iste elapsus nomen et ordinem, alter Julianus, abjecit, et vocabulum Christianitatis solum protessus, in multis invenitur longe alienus. Is a suis primo ut est agnitus, ilico succipitur, et hereditatio honore sublimatur. Quod Deo displicet, nemo laudet, nullus imitetur; presens fructus ob terrorem futurum spernatur. Et ille rex, servus peccati, filius mortis, non, ut putat, dominatur, sed cotidiano pondere aggravatur; de quo Dominus per Esaiam clamat: Filios enutrivi, exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I, 2). Pro cujus consociorumque ejus conversione et digna emendacione ac perseverancia omnis Christianitas oret, et ne tale quid in membris suis amplius paciatur, Deum imploret. Quamvis de ille hoc solum dicerem, sunt, pro dolor! alii, qui similem subiere sententiam, illud Pauli non attendentes: Quia melius est viam veritatis non cognoscere, quam post notitiam declinare (II Petr. II, 21).

28. Sed quia nullus ad comprehendendas aquilonaris regionis varietates, quas natura pre caeteris mirabiles ibidem operatur, et crudeles populi istius executiones sufficit, omitto et de geniminis viperarum, id est filiis Suenni persecutoris, pauca edissero. Hos peperit ei Miseconis filia ducis, soror Bolizlavi successoris ejus et nati; quae a viro suimet diu depulsa, non minimam cum caeteris perpessa est controversiam. Hujus proles multum in omnibus patrissantes, dilecti genitoris corpus delatum flebiliter suscipiunt et tumulant, et quicquid dedecoris [fol. 159'] patri suimet ingeri ab Anglis propositum est, paratis navibus ulcisci studebant. Eorum facinora, quae hiis intulere plurima, me quia latent, preteriens, illud stilo breviter aperio, quod mihi quidam pro veritate sibi cognitum intimavit. Aethelred, rex Anglorum, obiit anno Dominicae incarnationis 1016, et in mense Julio predicti fratres Harald et Cnut, ac cum duce suimet Thurguto cumque 340 navibus egressi, urbem quandam nomine Lundunam, ubi regina, tristis nece viri suimet et defensoris, cum filiis Ethelsteno ac Ethmundo et duobus episcopis caeterisque primatibus presidio sedebat, circumdant, et naves singulas 80 viros habentes, per flumen, quod Timisi vocatur, ducentes, 6 menses eandem impugnant. Regina autem tunc bello defatigata assiduo nuntios misit, qui ab eis pacem peterent, et quid ab ea expescerent, diligenter inquirerent. Respondetur protinus hiis ab inexplendis hostibus, si regina voluisset dare filios suos in mortem, seque cum 15 milibus argenti ponderibus, et episcopos cum 12 milibus et omnibus loricis, quarum milia 24 numerus incredibilis erat, redimere, et ad haec speranda 300o' obsides electos dare voluisset, sibi tantum sociisque suimet pacem cum vita adipisci potuisset; sin autem, omnes ter clamabant eos una gladio perituros. Venerabilis vero regina cum suis hac logatione admodum turbata, post longam estuantis animi deliberationem, se sic facturam spopondit, et id cum prenominatis militibus firmat. [fol. 160] Interim confratres duo noctis silentio, in navicula promissum evadentes periculum, quoscumque poterant ad defensionem patriae et ereptionem matris, hoste adhuc hoc ignorante, congregabant. Sed cum in una dierum Thurgut piratarum dux ad depopulandos fines proximos cum multitudine egrederetur, ex improviso hostibus occurrens eos offendit; et ut eosdem eminus aspexit, socios exortans, viriliter hos adiit, et ceciderunt utrimque Aethmun et Thurgut cum maxima sociorum multitudine. Et nec hiis neque aliis ulla spes optatae venit victoriae; sed vulnerati sponte discescerunt, hoc solum gementes, quod sic fortuitis id accidit casibus. Nobis autem scriptura (Sap. II, 2.) prohibet credere fatum vel casum aliquid esse. Dani tunc, quamvis imbecilles, socias tamen naves visitant; et intelligentes, urbi solatium ab Aethelsteno superstite et Britannis venientibus afferri, truncatis obsidibus, fugiunt. Et destruat eos atque disperdat protector in se sperantium Deus, ne umquam solito hiis vel aliis noceant fidelibus! In ereptione civitatis illius gaudeamus, et in caetero lugeamus.

29. Percepi quoque a relatu predicti hominis Sewaldi factum miserabile ac idcirco memorabile, quod perfida Northmannorum manus, duce ad hoc Thurkilo, Cantuarae civitatis egreium antistitem, Dunsten nomine, cum caeteris caperent, et vinculis et inedia ac ineffabili poena, more [fol. 160'] suo nefando, constringerent. Hic humana motus fragilitate, pecuniam eis promittit, et ad hanc impetrandam inducias posuit, ut si in hiis acceptabili redemptione mortem momentaneam evadere nequivisset, semet ipsum gemitibus crebris interim purgaret, hostiam Domino vivam ad immolandum. Transactis tunc omnibus designatis temporibus, vorax picarum caribdis Dei famulum evocat, et sibi promissum celeriter persolvi tributum, minaciter postulat. Et ille ut mitis agnus: Presto sum, inquit, paratus ad omnia quae in me nunc presumitis facere; ac Christi amore, ut suorum merear fieri exemplum servorum, non sum hodie turbatus. Quod vobis mendax videor, non mea voluntas, sed dira efficit mihi egestas. Corpus hoc meum, quod in hoc exilio supra modum dilexi, vobis culpabile offero, et quid de eo faciatis, in vestra esse potestate, cognosco; animam autem meimet peccatricem Creatori omnium, vos non respicientem, supplex committo. Talia loquentem profanorum agmen vallavit, et diversa hunc ad interficiendum arma congerit. Quod cum eorum dux Thurcil a longe vidisset, celeriter accurrens: Ne, queso, sic faciatis! infit. Aurum et argentum, et omne quod hic habeo vel ullo modo acquirere possum, excepta navi sola, ne in christum Domini peccetis, libenti animo vobis omnibus trado. Tam dulci affatu infrenata sociorum ira, ferro et saxis durior, non mollitur, sed effuso innocenti sanguine placatur, quem communiter capitibus boum et imbribus lapidum atque lignorum infusione [fol. 161] protinus effundunt. Inter tot frementium impetus potitus est coelesti jucunditate, ut signi sequentis efficatia protinus testatur. Unus namque inter primicerios membris effectus debilis, agnovit in semetipso, quod deliquit in Christi electo, sicut scriptum est: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19). In hoc Christi adletae triumpho miseri ejusdem persecutores devicti, Deum et pecuniam a duce suimet sibi exibitam, et ad ultimum, nisi resipiscant satisfacientes, perdiderunt animam, et ille cum stola, innocentia mentis et corporis hactenus dealbata, et tum rubro intincta sanguine, divinum placavit obtutum. Hunc intercessorem nos peccatores precibus assiduis acquiramus, et apud majestatem divinam plurimum valere credamus.

30. In supra memorati circuitu anni (1016) quae mala christicolis peccati vindex bissextus intulerit, non sine gravi merore edissero. Magadaburg a Bernhardo marchione cum magna multitudine appetitur in nocte, et ibi miles archiepiscopi innocens capitur et alter vulneratur. Quarta Idus Februarii et in 6 feria subsequuturae signa miseriae, in ipso noctis crepusculo, tonitrua cum fulminibus et magnis tempestatibus in diversis nocentia locis terribiliter intonuere. Quidam namque confractis a tali impetu domibus obierunt, alii autem vulnerati vix mortem evasere. In silvis cadentibus magnum quoque accidit damnum. Palatinus comes Bernhardus paralisi percutitur. In provincia, quae Hassegun dicitur, 4 confratres, quorum haec sunt nomina: Aelli, Burchard, Thiedric et Poppo, a quodam libero, qui Ber dicebatur, milite bono, sepe contempti, collectis agminibus irruentes in eum, non minus [fol. 161'] quam viros 100 scutatos habentem perimerunt, nonnullis utrimque oppecientibus (Jul. 26).

31. In Longabardia Saraceni navigio venientes Lunam civitatem fugato pastore invadunt, et cum potentia ac securitate fines illius regionis inhabitant, et uxoribus incolarum abutuntur. Quod cum domno apostolico, nomine Benedicto, fama deferret, omnes sanctae matris aecclesiae tam rectores quam defensores congregans, rogat ac precipit, ut inimicos Christi talia presumentes viriliter secum in rumperent, et, adjuvante Domino, occiderent. Insuper ineffabilem navium multitudinem tacito premisit, quae eis redeundi possibilitatem interciperet. Hoc rex Saracenus animadvertens, primo indignatur, et tandem paucis comitatus navicula periculum imminens evasit; sui vero omnes conveniunt, et adventantes prius irruunt hostes, eosque mox fugientes, miserabile dictu, 3 dies et noctes prosternunt. Respexit tandem Deus, gemitu piorum placatus, et odientes se fugavit et in tantum devicit, ut nec uno de hiis relicto, interfectorum et eorundem spoliorum multitudinem victores numerare nequirent. Tunc regina eorum capta, ob audaciam viri capite plectitur. Aurum capitale, ejusdem ornamentum, invicem gemmatum, papa sibi pre caeteris vendicavit, postque imperatori suam transmisit partem, quae mille libris computabatur. Divisa omni preda, victrix turba laeta mente ad propria [fol. 162] revertitur, et triumphanti Christo dignis persolverat odas. Rex autem predictus, morte conjugis et sociorum admodum turbatus, summo pontifici saccum castaneis refertum remisit, et per hunc portitorem, tot se in proxima estate milites sibi esse laturos, intimavit. Percepta hac legatione, papa marsuppium eundem, milio plenum, internuntio talibus dictis reddidit: Si non sufficiat sibi apostolicam satis laesisse dotem, secundo veniat et tot loricatos vel plus se hic inventurum pro certo sciat (Prov. XVI, 9). Homo cogitat et loquitur, Deus judicat; quem suppliciter quisque fidelis oret, ut talem plagam misericorditer amoveat et necessariam optatae pacis securitatem pius indulgeat.

32. In insula, quae dicitur Augia, 17 Kalendas Novembris 9 naves hominibus promiscui sexus tunc inpletae mari immerguntur. In occidente Lanbertus, Reinherii filius, cum suis victus ab hoste Godefrido, multorum inimicus occubuit. Non fuit enim in terra hac tunc deterior illo, qui multos in aecclesiis cum fune campanarum strangulavit. Quot homines hic exhereditaret vel occideret, nullus explicare valet. Numquam is de perpetrato facinore penitentiam suscipere curavit. Ille cum fratre suimet Reingerio Wirinharium et ejus germanum Reinzonem pariter occidit. Hujus pater ad Boemiam ab Ottone in exilium missus, ibidem moritur. Ipsa eorundem patria [fol. 162'] viventes doluit, amissos gaudet. Hoc dumtaxat conqueri debemus, quod eo die propter nocentem ex utraque parte congredientium tot inculpabiles ceciderunt.

33. Caeterae vero in hiis partibus strages, pro dolor! in illis temporibus evenere. In regno namque pacifici et per omnia venerabilis Rotberti regis, comprovinciales hii mutuo confligentes, interfecti sunt plus quam tria hominum milia. Nec est a me pretereundum, quod post haec accidit inexuperabile damnum. Namque avunculus meus, comes Heinricus, in Christo et in hoc seculo multum valens, gratulabundus justa senectute et bono fine, utriusque debitum persolvit naturae 6 Nonas Octobris. Insuper Wigmannus comes, utilis in omnibus patriae, ortatu secundae Herodiadis miserabiliter servili presumptione corruit. Sed unde hoc evenerit, lugubri sermone aperiam. Inter predictum et comitem Baldricum longa fuit contentio, quae Baldricum sepe in prelio devictum mutuo in tantum humiliavit, ut inter caeteros primates cum magno versaretur dedecore. Omnem suimet prosperitatem Wigmannus equo ferens animo et divine asscribens clementie, pacis federe discordiam diu insanientem sedare meditatur, et hostem amicabili peticione ad domum suam vocans, convivio et munere accepto placat, et ab eodem ad confirmandum inceptae dilectionis vinculum invitatur, insibilante hoc per uxorem suam antiquo serpente, ut qui per vim numquam [fol. 163] capi potuit, dolosi saltim retibus ingenii vinceretur. Tunc conivebat laudanda simplicitas herilis animi, quod poposcerat simulata equitas fallentis amici. In primis optime suscipitur, et ilico infecta veneno potione turbatur. Post hoc nimio dolore protinus ingravescente, sequentem ibi vix exspectabat diem, et ut bene remuneratus et caritative salutatus abiit, militibus suis ibidem dolose tardatis, a quodam servo furtive prosternitur, presente ejusdem seniore Baldrico, et hoc nullatenus ulciscente. Tunc unus ex suis comitibus, ut nefandi sceleris auctorem occidit, mox interfectus oppetiit. Fugiente tum Baldrico et conscientiam in hoc manifestante, miseria talis fama vulgante dilatatur, et Thiedricus, sanctae Mirmingendensis aecclesiae presul, materterae meae, juxta qui exspectabat, primus advenit, ac dilecti obitum amici merore questus insolabili, corpus usque ad Fretheni civitatem comitatur, et hoc ad patres suos collocare sumopere studuit.

34. Dehinc missis per omnem hanc regionem suimet nuntiis, ipse comprovinciales et affines haec ad vindicanda excitat, et cum valida manu urbem predicti hostis, nomine Upplan possedit, contigua devastans loca et igne consumens. Advenit tandem Bernhardus dux, nepos meus, qui jure filii prefati comitis adhuc parvuli et tocius hereditatis tutor et nefandi criminis ultor extiterat; et hic tristes, quantum valuit, milites solatur; cum caeteris fautoribus [fol. 163'] urbanos nocte dieque lacessat. Interim imperator a Burgundia, ubi magnam estatis partem morabatur, digressus, ut primum omnem rei eventum comperit, navigio illuc pergere festinavit, et in illo itinere Gevehardus, Heriberti comitis filius, nepos meus, regiaeque majestati tunc multum acceptus, ac omni probitate precipuus, obiit, imperatorem et omnes in hiis partibus constitutos tristes post se relinquens. Archiepiscopus autem Coloniensis Heribertus, multum ex parte sui militis Baldrici sollicitus, imperatorem sepe interpellat, quo urbem diu possessam suae vellet subdere potestati; cujus assidua peticione imperator devictus consensit. Hoste jam tunc cesaris abeunte, urbs Upplun dicta omnino destruitur, et cometissa ibidem diucius turbata, cum omnibus quae habebat, pro dolor! servatur. Omnis maledicio, quam sibi beatus Job inprecatus est, huic talem promerenti eveniat. In presenti tempore tantum mali percipiat, ut in futuro veniam saltem sperare liceat. Quicumque in auxilium ejus in hoc umquam asspiret, convertatur ad Deum, et se vehementer peccasse confessus, ad emendationem condignam festinet: quia sibilo venenosae aspidis caret aecclesia tanti defensoris. In hoc autem anno Thiedricus antistes et Hirimannus comes, Gerbergae filius, de inani re mutuo certantes, sua vastabant. Dehinc amicis persuadentibus ac maxime jussu imperatorio sedati, presenciam cesaris utrimque prestolabantur.

35. [fol. 164] Anno Dominicae incarnationis 1017, Kalendis Januarii Gero archiepiscopus jussu imperatoris Bernhardum marchionem nudis pedibus emendationem sibi promittentem suscepit et aecclesiae presentavit, solutis omnibus bannis ab eo inpositis. Imperator a Palithi, ubi celebravit natale Domini, exiens, in Alstidi epiphaniam Domini sollempniter peregit, et in sacra nocte eadem Frithericus comes, fidelis Christo et seniori suo, obiit in civitate sua Ilburg dicta. Hic quia sapiens erat et sibi finem hujus vitae jam appropinquare cernebat, predictam civitatem fratris suimet filio, nomine Thiedrico, ea racione dedit, ut cum laude sua, quia heres suimet fuit et aliter hoc legitime fieri non potuit, liceret sibi tribus suis filiabus predium omne, quod remansit, tradere. Hujus comitatum et super Siusili pagum potestatem ille Thiedricus inperatoris munere post suscepit. Fit publicus principum in Altstidi conventus; inter Bernhardum marchionem et patrui memet filios litigium cum emendatione sibi accepta et juramento pacificatum est. Inter Thiedricum antistitem et Hirimannum comitem inimiciciae diu exortae, et odium, quod erat inter Eggihardum et confratres, Udonis filios senioris, usque in tercias Octobris Kalendas ab imperatore sedatum est. Ibi etiam promisit Geroni archiepiscopo Bernhardus marchio 500 argenti talenta pro dampni recompensatione inlati. Optima quaeque imperator ibi diu conversatus fecit. Fit pax inter Gevehardum et Willehelmum comites. Nuntii de Italia huc venientes gratulabundi ad sua redeunt. Iter imperatoris ac occidentem dispositum ob viae asperitatem dilatum est. [fol. 164'] Imperator hoc, quod ex parte Bolizlavi rogatur, laudat, convenisse ad eum principes suos; et si quid boni vellet sibi exhibere, cum eorum consilio libenter acciperet. Mittuntur invicem nuntii, et induciae ponuntur.

36. Cesar interim ad Merseburg veniens, certitudinem rei hujus exspectabat. Ibi tunc multi latrones a gladiatoribus singulari certamine devicti, suspendio perierunt. Et archiepiscopi duo, Erkanbaldus et Gero, et Arnulfus antistes cum comitibus Sigifrido ac Bernhardo caeterisque principibus juxta Mildam fluvium quatuordecim dies sedebant, Bolizlavum per internuntios suimet ad Albim venire rogantes ad colloquium a se diu desideratum. Et hic tunc erat Sciciani, et ut legationem audivit, se ob timorem hostium suimet illo venire dixit nullatenus audere. Et nuntii: Quid si, inquiunt, seniores nostri ad nigram veniunt Elstram, quid facis? Et ille: Nec pontem hunc, infit, preterire volo. Talibus dictis reversi sunt, dominisque haec omnia intimabant suis. Imperator autem purificationem sanctae Dei genitricis nobiscum celebrat. Post hanc episcopi et comites ob contemptum Bolizlavi se fallentis tristes adveniebant, et imperatoris mentem apertis legationibus incendunt. Ibi tunc de futura expeditione tractatur, et fidelis quisque ad hanc preparari monetur, et ut ullus intra nos et publicum hostem deinceps mitteretur nuntius vel susciperetur, firmiter ab augusto [fol. 165] prohibetur, et quis hoc hactenus agere presumeret, diligenter inquiritur.

37. Dehinc imperator a nobis proficiscens, ad Magadaburg venit (an. 1017, Febr. 9), magno ibidem susceptus honore. Postera luce, id est dominica die (Febr. 10), quia septuagesima tunc instabat, carnem deposuit. Et in 2 feria (Febr. 12) archiepiscopus capellam septemtrionalem benedixit, presente imperatore. In proxima autem die oritur commocio inter socios archiantistitis et Bernhardi marchionis, quae sine periculo sedatur et episcopo honorifice finitur. Conveniunt ibidem fures jussu imperatoris, et a congredientibus devicti, laqueo traduntur. Multa salutem patriae respicientia ibidem finiuntur. Inde Gunterius conversus causa Liuticios predicandi ivit. Sed cum ego multa sepe questus sim imperatori de parte meimet parrochiae ab aecclesia Misnensi injuste ablata et scriptis restituta, cumque bona inde mihi profutura sperarem, aliter quam ratus sim hoc evenire cognoscebam. Namque in cathedra sancti Petri, quae est 8 Kalendas Marcii, cum sederet imperator et presentes episcopi adessent Gero, Meinwercus, Wigo et Ericus et Eilwardus, surrexi et lamentationem meam feci. Tunc imperator et archiantistes, a quibus sperabam auxilium, jusserunt mihi, Deus scit invito, qui hiis resistere non presumpsi, ut parrochiam in orientali parte Mildae fluminis jacentem, id est in burgwardis Bichni et Vurcin Eilwardo concederem, et quam ille in occidentali ripa tunc teneret, [fol. 165'] mihi hoc numquam desideranti relinqueret. Id concambium baculis firmavimus mutuis. Testificor coram Deo et omnibus sanctis ejus, id quod residuum fuit, tunc nullo modo dereliqui. Jussit quoque imperator, ut villas tres, quae sub praedicto erant episcopo Hirimannus marchio aut Misnensi aecclesiae sacramento retineret aut mihi redderet.

38. Eodem die imperator et contectalis sua a Gerone archiepiscopo magnis honorantur muneribus. Crastinoque (Febr. 24) inde pergentes, tercia die, id est dominica, ad Halverstidi pervenerunt; quos ibi Arnulfus presul magnifice succepit, et duas noctes secum habuit; 3 feria ad Quidilingeburg profecti, ab Ethelhida venerabili abbatissa non minori gloria ornantur. Quarta die monasterium in occidentali monte situm, ubi sponso coelesti sanctimoniales monachico habitu serviunt, ab Arnulfo antistite presente augusto dedicatum est 3 Kalendas Marcii, auxiliante eum ad hoc Gerone archiepiscopo caeterisque confratribus (Febr. 27). Ibi tunc inperator talentum auri dedit ad altare. Inde tunc percepta a nepte sua caritate magna ad Goslerriam tendens villam, ibidem 4 sedebat ebdomadas; hanc enim tunc multum excoluit. Et quia tunc Quadragesima fuit, quae Christo oportebant et seculo in multis necessaria erant, operari studuit. Post haec Bertoldus, Liutharii filius, cum suis fautoribus urbem Munnam Kalendis Aprilis conducto custode diluculo (Apr. 1) intrans [fol. 166], Baldricum, Wigmanni comitis inclitum satellitem, cum consociis diu repugnantem, occidit, victorque insedit.

39. Pridie ego ad Misni presidio veniebam. In hac ebdomada principes nostri edictu cesaris ad Gosleri conveniunt, ibique tunc avunculo meimet Sigifrido comitatus fratris Heinrici commendatur, et expedicio in nostris partibus ordinatur, caeteraque patriae periclitantis proficua et admodum necessaria disputantur. Imperator inde progressus, hoc malum, quod predixi, primitus comperiens, de futura perturbacione sollicitus fuit. In illo vernali tempore et in Bernhardi marchionis potestate nascitur ovis cum 5 cruribus. In mense Aprili et 6. Idus ejusdem cum jam plenalunium esset, luna a multis visa est ut nova, hora diei tercia diu rutilans. Palmas (Apr. 14) rex celebrat Magoncia et in Ingilnenem pascha, et in his partibus magis honorifice ac potestative numquam fuit. Et quia ob tantam sollempnitatem (Apr. 21) maxima ibidem finiri non poterant, ad Aquasgrani ponitur conventus, et tunc illic cum consilio Heriberti archipresulis Thiedricum Metensem episcopum et Heinricum fratrem ejus placavit. Regina autem a Froncanavordi a cesare discedens, cum ad locum, qui Capungun dicitur, veniret, infirmatur, et ibi tunc Deo promisit, se ad laudem ejus unum facturam monasterium. Sed quod inter haec accidit, hiis adnecti haud incongruum est.

40. In urbe Parthenopolitana duae consorores fuere, quarum prior Alwred et junior Irmingerd dicebatur. Ambae admodum [fol. 166'] laudabilis vitae, non cum caeteris sanctimonialibus conversando, sed singulariter in aecclesia, quae Rotunda dicebatur, Christo ejusque dilectae genitrici sedulum exhibebant obsequium. Junior autem exteriorum lumen oculorum perdens, interiori aciae eterno fruitur splendore, et non longe post ad patriam semper optatam 6 Idus Februarii transiit. Hujus senior germana nepti suae innixa Fritherunae, et crebro amissae sororis et assiduae infirmitatis dolore deficiens, nil nisi 14 ebdomadas et tres dies supervixit. Haec pridie quam carnis debitum persolveret in excessu mentis effecta, in presentiam sanctae Dei genitricis delata est, ubi Taginonem et Walterdum archiepiscopos et Aeidum presulem venerandum magno lucentes honore sibi indulgere promeruit. Cognovit quoque ibidem materteras Geronis archiepiscopi, Mirisuidam ac Emnildam et Eddilam nomine, quae abbaciam relinquens suam, Christi amore juxta monasterium doctoris gentium Pauli Romae includitur, et aliam, quae Odd dicebatur, omnes illud spalmographi canentes: Placebo Domino, in regione vivorum (Psal. CXIV,). Interim presentibus cunctis haec mortua videbatur; tandem expergiscens et oculos elevans, quod vidit omnibus innotuit: Hactenus, inquiens, vobiscum libenter commorabar, nunc consideratis multo melioribus hiis, piget in hac lutea me amplius manere casa. Dicam vobis in veritate, quod cras vos relictura, locum mihi preordinatum [fol. 167] munere divino possidere debeo. Sicque factum est. Transiit autem anima ejusdem in Christo felix 11 Kalendas Junii. Hoc verum esse, fratres in Christo, mihi credite, et has aeclesiae adjutrices nostrae admodum utiles esse, pro certo scitote. In suas orationes sanctas me peccatorem heae succeperunt, et nil umquam boni ex mea parte, pro dolor! receperunt.

41. Inperator autem audiens contectalem suam levius habere et votum Domino fecisse, grates Christo persolvit ex animo, et pentecosten (Jun. 9) in Wirthunu, quam primo sanctus Dei sacerdos Liudigerus suis construxit inpensis, venerabiliter celebravit, abbate Hethenrico sibi pleniter ibidem servienti. Postera die, id est 4 Idus Junii, Thieddegus, Pragensis antistes ac martiris Christi successor Aethelberti, viam universae carnis fideliter adiit. Hic in nova educatus Corbeia, medicinali arte optime instructus est. Quem Bolizlavus senior ob inobedientiam Christi preconis paralisi percussus, licentia Thietmari abbatis vocavit, ejusque magisterio levius habere cepit. Sed lampas ardens Woitegus, cum ex hujus mundi caligine, ut predixi subtraheretur, auxilio prefati ducis sedem suam is a tertio Ottone ad regendum suscepit; de qua post mortem Bolizlavi senioris ab equivoco ejus et filio sepe expulsus, toties a marchione Ekkihardo reducitur, et magnas patitur injurias. Hic hospites, ut sanctus jubet Gregorius non solum ad [fol. 167'] se invitavit, sed etiam traxit, hoc maximum habens vitium, quod ob morbum sibi innocentem bibebat supra modum. Paraliticus enim erat, manuum tremore assiduo sine asstantium auxilio presbiterorum missam canere non potuit; sicque usque ad finem languescens, bonis, ut spero, animam curabat medicaminibus.

42. Interea Mararenses Bolizlavi milites magnam Bawariorum catervam dolo circumvenientes incautam occidunt, dampnum, sibi ab eis illatum prius, ad partem haud exiguam ulciscentes. Cesar vero ad orientem tendens, inperatricem ad se in loco, qui Pathrebrunnun dicitur, venire jubet. Inde ambo usque ad Magadaburg profecti, a Gerone archiepiscopo honorifice suscepti sunt. In sequenti vero nocte, id est dominica, et Nonas Julii, tempestas ingruit horrida, homines cum pecoribus simul et aedificiis ac frugibus late consumens. Inmensus quoque fragor silvas concutiens vias omnes nimis occupabat. Postera die inperator cum conjuge et exercitu Albim transiens, ad Liesca, curtem quondam Vigonis episcopi et tunc feris innumerabilibus inhabitatam venit, duasque ibidem noctes in castris sedens, tardantem turbam expectavit. Et post haec regressa inperatrice caeterisque compluribus, ipse turmatim processit. Ipsa vero die Heinricus, quodam Bawariorum [fol. 168] dux, a Bolizlavo, quo pacis firmandae gratia perrexit, cum nunciis ejusdem rediit; quem inperator audita referentem, sua iterum legacione remisit, nilque ibi proficientem, ad dominam et sororem suam abire sinit.

43. Interea in monte sancti Johannis baptistae, qui juxta Parthenopolim positus eidem est cum appertinentibus universis subditus, res admodum miserabilis 12 Kalendas Augusti et dominica nocte accidit. Horum in dormitorio confratrum lucerna quaedam ardens major solito illuxit, et proxima occupans, hoc, ibidem quiescentibus id sero intelligentibus, voraci flamma consumpsit. Et cum tale periculum omnes evaderent, unum ex hiis causa sacerdotalem eripiendi apparatum subito regressum, et in medio ignis peccata suimet confitentem perdiderunt. Hujus nomen erat Hemico. Dehinc monasterium ab ejusdem loci abbate Sigifrido 8 annos optime elaboratum ardens, presentium posteaque advenientium corda turbavit. Insuper duas ejusdem capellas cum refectorio caeterisque adherentibus officinis ignis late flagrans absorbuit; de cujus avaris faucibus divina pietas et confluentium summa devotio omnes sanctorum reliquias et maximam thesauri partem eripuit. Facto autem mane, urbis predictae habitatores et qui ibidem presidio ab imperatore relicti fuerant, conveniunt, [fol. 168'] detrimentum tale nimio merore conquesti. Corporis autem perusti tenues favillas mane confratres sumopere colligentes, suis apposuere predecessoribus; abbatique suo tunc absenti per internuntium suimet eventum miserabilem indixere. Qui ut haec comperit, suis specialiter accidisse peccatis cognoscens, quia emendare nequivit, honesta gravitate tulit.

44. Dum haec aguntur, Miseco, Bolizalvi filius, Boemiam absencia Othelrici ducis sui minus solito repugnantem cum 10 legionibus invadens, duos dies predatur eandem, et cum innumerabili captivorum multitudine reversus, patrem gaudiis replevit inmensis. Cesar vero cum exercitu suo et Boemiorum atque Liuticiorum comitatu immenso obvia quaeque devastans, 5 Idus Augusti ad urbem Gloguam, ubi Bolizlavus cum suis eos prestolatur, sollicitus venit, et provocantem inter sagittarios latitantes hostem nostros persequi prohibuit. Inde electas ab exercitu valido 12 legiones ad urbem Nemzi, eo quod a nostris olim sit condita, dictam premisit, quae habitatoribus hiis venturum preoccuparent auxilium. Quibus castra metatis, hostes adventare rumor indixit; et in nocte tenebrosa ac in magna imbrium effusione hos ledere nequaquam valentes, quosdam effugarunt, nonnullosque civitatem intrare inviti paciebantur. Posita est autem haec in pago Silensi, vocabulo hoc a quodam monte nimis excelso et grandi olim sibi indito; [fol. 169] et hic ob qualitatem suam et quantitatem, cum execranda gentilitas ibi veneraretur, ab incolis omnibus nimis honorabatur. Imperator autem post tres dies ad eandem cum exercitu valido veniens, castris eandem undiquessecus circumdari jubet, sperans sic omnem hosti suo claudere accessum. Sapiens ejusdem consilium et in omnibus bona voluntas multum ibi prodesset, si in efficiendis rebus auxiliantium sibi affectus hunc adjuvaret. Nunc autem per omnes custodias presidium urbi in noctis silentio advenerat magnum. Tunc omnigenorum species instrumentorum a nostris parari jubentur, et mox ex parte contraria hiis admodum similia videntur. Numquam audivi aliquos, qui meliori pacientia ac prudentiori consilio se umquam defendere niterentur. Ex parte gentili crucem sanctam erigebant, ejusdemque auxilio hos vinci sperabant. Si quid hiis prosperi accidit, numquam exclamabant, nec adversitatem aliquo gemitu ingravescente aperiebant. Interim Mararenses Boemiam ingressi, urbem quandam expugnant, et cum preda ingenti incolumes exibant. Quod cum marchio Heinricus hos petere cum exercitu conatus audiret, festinus insequitur; et occisis ex eorum numero plus quam mille viris, fugientibusque caeteris, captivitatem hanc omnem solutam domum remisit. Neque tacendum est quod alii milites Bolizlavi urbem Belegori dictam 18 Kalendas Septembris aggressi, et bello eam inpugnantes diutino, Deo gratia! nil proficiebant. Liuticiorum autem magna multitudo, quae domi fuerant, quandam civitatem profati ducis petierunt. Ibique plus quam [fol. 169'] 100 socios perdentes, cum ingenti tristicia remeabant, posteaque ejusdem bona multum vastabant.

45. Hiis quoque adjiciam mortiferum Godefridi ducis et Gerardi comitis congressum. Illi namque diu invicem discordes certum condixere diem, qua cum suis fautoribus haec certo duelli judicio discernerent. Mense Augusto ac 6 Kalendas Septembris in quadam prati florentis condicta planicie confligebant. Sed superbiam Gerardi humilitas Christi molliens ac socios ejus in fugam subito vertens, non minus ex hiis quam 300 prostravit viros, ex quibus fuit unus Walteri Pulverel nomine, eo quod in favillam sibi contraria redigisset vocatus, habitu clericus, sed re latro eximius. Hic centurio lacu cum suis clauditur uno, et tunc saciatus jacuit in prelio, cui nunquam suffecit sanguinis effusio. Nam perhibent populi, hunc dumtaxat cum laeticia duxisse diem, quo hastam suimet humano cruore aspersam, et domus Domini, quibus alii pepercere maligni, incensas ruere vidit. Hic Burgundia genitus, et a predicto comite quondam captus, non prius ab eo potuit absolvi, quam se eodem semper auxiliaturum ac loco devoti militis ei serviturum sacramentis sanxivit. Ergo huc vocatus venit, sed ad perpetrandum soliti facinoris aucmentum divina tardatus miseracione, non rediit. Capti sunt autem tunc ex parte senioris sui Sigifridus, ejusdem filius, nepos autem imperatricis nostrae, cum Balderico aliisque quam [fol. 170] plurimis. Sauciatas est ibi Cono, cui jam inlicite nupsit neptis sua, Ernasti ducis vidua. Predictus vero dux nil nisi 30 milites perdidit, et hos elegantes.

46. Interea perfectis omnibus instrumentis, cum jam ibi tres sederet ebdomadas cesar, ad urbem pugnare jussit, et haec omnia injecto a propugnaculis igne celeriter ardere vidit. Post haec Othelricus cum suis urbem ascendere temptans, nil profecit. Tunc Liutici similia aggressi dejiciuntur. Cesar autem videns exercitum infirmitate depressum, in urbe capienda in vanum laborare, iter suum nimis arduum ad Boemiam direxit; ibique ab ejusdem provinciae injusto duce Othelrico susceptus, decenti munere honoratur. Interim marchio Heinricus, amitae meimet filius, longa egrotacione vexatus, 14 Kalendas Octobris, orientalium decus Francorum, obiit, et in septemtrionali parte monasterii in Suinvordi civitate sua positus, ab episcopis tribus, Heinrico, Evurhardo et venerabili Riculfo, extra ecclesiam, ut ipse peciit, juxta januam sepultus est. Hoc cesar in Misni comperiens, multum doluit.

47. Bolizlavus vero in Wortizlava civitate eventum rei sollicitus expectans, cum imperatorem abisse urbemque suam incolomem stare audiret, laetatur in Domino militibusque congaudet in saeculo. Pedites autem illius plus quam sexcenti Boemiam [fol. 170'] clanculum petentes, predamque sibi more solito inde sperantes, quem hostibus laqueum extendre, paucis excedentibus, incurrere. Sed Liutici redeuntes irati, dedecus deae suimet illatum queruntur. Nam haec, in vexillis formata, a quodam Herimanni marchionis socio lapide uno trajecta est; et dum hoc ministri ejus imperatori dolenter retulissent, ad emendationem 12 talenta perceperunt. Et cum juxta Vurcin civitatem Mildam nimis effusam transire voluissent, deam cum egrejo 50 militum comitatu alteram perdidere. Tam malo omine residui domum venientes, a servicio caesaris se malorum instinctu abalienare nituntur; sed habito post communi suimet placito, a prioribus suis convertuntur. Laborem istius itineris et commune detrimentum quis umquam valet explicare? Inexsuperabilis Boemiae regionis introitus, sed multo deterior ejusdem fuit exitus. Facta est haec expedicio ad perniciem hostis; sed crimine nostro multum lesit victoribus nostris. Quod enim tunc in nobis non licuit inimicis, peractum est postea criminibus nostris. Defleam quoque, quod Bolizlavi satellites inter Albim et Mildam facinus perpetrabant. Namque hii jussu senioris sui velociter egressi, 13 Kalendas Octobris [fol. 171] plus quam mille mancipia in hiis partibus sumpserunt, plurimaque incendio late consumentes, prospero itinere revertuntur.

48. Imperator autem Kalendis Octobris Mersburg venit, ibique Ekkihardum, Novae civitatis abbatem, et huic 23 annos et 5 menses presidentem, Pragensi prefecit aecclesiae, eundem 2 Nonas Octobris ab Erkaenbaldo archipresule consensu meo consecrari precipiens. Ibi tunc Bolizlavi nuncius Liudulfum juvenem diu captivum remitti promisit, suosque milites apud nos firma detentos custodia pro ejus liberatione relaxari peciit; et si aliquem imperatori nuncium de acquirenda ejusdem gratia mittere licuisset, diligenter inquirit. Assiduo principum suimet interventu cesar hiis omnibus assensum prebuit, et tunc primo comperit Ruszorum regem, ut sibi per internuncium promisit suum, Bolizlavum peciisse, nilque ibi ad urbem possessam proficisse. Hujus regnum prefatus dux postea cum exercitu invadens, generum suimet et fratrem ejus diu expulsum inthronizavit et hilaris rediit. Imperator a nobis exiens tria dedit dorsalia et urceum argenteum. Inde ad Alstidi venit, ibique omnium memoriam sanctorum digna veneratione celebravit, et tunc in [fol. 171'] eodem die Herdingus, Novae civitatis ab imperatore ibidem constitutus abbas, a Gerone archiepiscopo consecratur. In sequenti dominica die, id est tercia Nonas Novembris, cesar quoddam predium Rogalici vocatum, quod tunc ab Hatholdo milite sibi placito acquisivit concambio, confratribus nostris in Merseburg Christo famulantibus dedit, et lucum quendam, ab Hagero, predicti senioris germano, 10 talentis argenti comparatum, eorundem utilitatibus accommodavit, preceptisque suimet firmari precepit. Tres quoque aecclesias in Libzi et in Olscuizi ac in Gusua positas mihi concessit. In hoc vernali tempore idem aureum altare ad decus ecclesiae fabricari jusserat nostrae, ad quod ego ex antiqui altaris nostri sumptu auri 6 libras dedi. Sed cum in predicta civitate cesar 5 ebdomadas et 4 dies sederet, dilectum sibi locum Bavenberg visitat, ubi tunc mense Decembri et in prima nocte, quae cesaris adventum subsecuta est, Guncelinus in custodia diu tentus solvitur, catena de pedibus divina majestate constrictis leniter cadente integraque permanente. Heinricum etiam, quondam Bawuariorum ducem et tunc 8 annos et pene tot menses sua depositum culpa, pristinis imperator restituit honoribus die dominica; sicut ei firmatum est prius a Poppone, Treverensi archiepiscopo. [fol. 172] Sed antequam hujus conclusionem anni faciam, quaedam in hoc dicenda interseram.

49. Thietmarus, venerabilis sanctae Asenbrunensis aecclesiae episcopus, servus sancti Mauricii in Magadaburg et prius utilis Magonciae et Aquisgrani prepositus, caligine quadam obfuscante lumen hoc visibile in priori perdidit anno, ac interiori oculo eo lucidius radiante, fomitem tocius lucis Christum indefesso labore jam contemplatur. Hic a rege Heinrico successit antecessori suo Nonnoni, qui Othilulfus dicebatur. Obierunt in hoc anno antistites praeclui Amulric ac Fermundus et Becelinus, et paucas sedens ebdomadas Altmannus. Hic monachus fuit sancti Johannis baptistae in Magadaburg, indeque ab Haethelheida abbatissa, eo quod de sua esset familia, Arnulfo, regis germano et nunc archiepiscopo Ravennatis aecclesiae, ad servitium ab ea datus est, a quo postea consecratus, a suis tocxicata potione lesus est.

50. In mea vicinitate et in oppido Silivellun dicto miraculum quoddam accidit in secunda Decembris ebdomada. Fuit ibi quedam mulier quae, cum virum suimet domi non haberet, super se et super filios hospicium obserabat suum, et ecce ante gallicinium sonitus ab ea inmensus auditur. Haec talibus obstupefacta, vicinos clamore continuo evocans, necessitatem suam indicat. Qui volentes eidem succurrere, [fol. 172'] crebra jactacione repelluntur. Tandem januam frangentes, gladiisque intrantes evaginatis, quid matrifamilias vel ipsis tantum rebellaverit, diligenter inquirunt; et quia monstrum erat, hostem non invenientes, egressi sunt tristes. Mulier autem predicta diem exspectans sollicitum, crastino proximum accersivit presbiterum; qui omnem hanc domum reliquiis sanctorum et aqua lustravit benedicta. In sequenti vero nocte parum de supradicto terrore concutitur, et Deo gratias! crebra presbiteri visitatione liberatur. Tale aliquid, ubicumque evenit, novum aliquid pretendit. Unusquisque fidelium non sibi timeat terrorem illum; se peccatorem ex corde cognoscat, et signo sanctae crucis jugiter se muniens, omnem adversariam potestatem prorsus excludat. Hostis incautos quosque sic inludit, et in se aliquid credentes ad ultimum decipit. Ubi desolacio tunc est, aut facinus subsecuturum est vel aliqua mutacio, talis rem precedit indicio. Quia nobis adherere Deo et spem nostram ponere in eo bonum est, preoccupemus sanctam faciem ejus assiduis precibus, ut, sive aliquid nobis presignetur sive celetur de misericordissima pietate sua in nobis peccatoribus hoc compleatur. Non est admirandum quod in hiis partibus tale ostentatur [fol. 173] prodigium. Nam habitatores illi raro ad aecclesiam venientes, de suorum visitatione custodum nil curant. Domesticos colunt deos, multumque sibi prodesse eosdem sperantes, hiis inmolant. Audivi de quodam baculo; in cujus sumitate manus erat, unum in se ferreum tenens circulum, quod cum pastore illius villae, in quo is fuerat, per omnes domos has singulariter ductus, in primo introitu suo a portitore sic salutaretur: Vigila, Hennil, vigila! – sic enim rustica vocabatur lingua – et epulantes ibi delicate, de ejusdem se tueri custodia stulti autumabant, ignorantes illud Daviticum: Simulacra gentium opera hominum, et caetera. Similes illis fiant facientes ea et confidentes hiis (Psal. CXIII, 4, 8).

51. Quia vero omne rarum est utique admirandum ac persepe ut portenta stupendum, ideo quandam rem, quae in nostris evenit temporibus, explano. Serenissimo rege Heinrico tunc dominante, ac Wigberto antecessore meo vigente, in villa quadam Rotlizi dicta, quam a matrona venerabili Ida, nuru primi Ottonis nostrae traditam aecclesiae, Gezo prepositus tunc in beneficium tenuit, sicut ab eo veraciter comperi, accidit. In messe laboriosa, cum in una dierum operarii ejusdem jam lassi se voluissent reficere, panem primitus incisum sanguinem viderunt effundere; idque admirantes, seniori suo concivibusque ostendunt. [fol. 173'] Et, ut reor, hoc prodigium futuri exitum belli ac in eo multorum cruorem hominum presignavit emanaturum. Alteram quoque rem, quamvis multo laudabiliorem, tamen mirabilem memoriaeque dignam describo. In arce Romulea, quae omnium est capud urbium ob diversarum qualitatem causarum, in una aecclesia et in dextera parte altaris, ab uno pavimenti foramine per integrum diem, multis hoc cernentibus atque stupentibus, oleum emanavit. Hujus partem Johannes Crecentii filius in ampula quadam Heinrico seniori suo et tunc regi nostro transmisit, et quia oleum nunc pro misericordia ponitur, ut est illud: Oleum de capite tuo non deficiet (Eccle. IX, 8), nunc pro adulacione, ut hoc est: Oleum peccatoris non inpinguet caput meum (Psal. CXL, 5); in hoc signo clementiam rectoris nostri habundantem et illius patricii lasciviam latentem perpendo. Namque is apostolicae sedis destructor, muneribus suis et promissionibus phaleratis regem a Deo constitutum in palam sepe honorificavit, sed imperatoriae dignitatis fastigium hunc ascendere multum timuit, omnimodisque id prohibere clam temptavit; quia sicut beatus asserit Gregorius: Terrena altitudo confunditur, cum celsitudo coelestis aperitur. Rex etenim noster, quamvis homo esset, zelum Dei habuit et sanctarum violentas predaciones aecclesiarum fortis armatus vendicavit, hancque benignitatem nisi coelitus sibi [fol. 174] prestitam, non habuit; iste terrenus et natura et actibus, voragine cenulenta traxit in predam, quod multorum devota manus ad aram apostolorum pro peccatis congessit in hostiam. Qui cum non longe post obiret, duplici ulcione, ut vereor, confunditur, et domno papae securitas regique nostro amplior potestas aperitur.

52. Amplius progrediar disputando, regisque Ruscorum Wlodemiri accionem iniquam perstringendo. Hic a Grecia ducens uxorem. Helenam nomine, tercio Ottoni desponsatam, sed ei fraudulenta calliditate subtractam, christianitatis sanctae fidem ejus ortatu suscepit, quam justis operibus non ornavit. Erat enim fornicator immensus et crudelis, magnamque vim Danais mollibus ingessit. Hic tres habens filios, uni eorum Bolizlavi ducis nostrique persecutoris filiam in matrimonium duxit, cum qua missus est a Polenis Reinbernus, presul Salsae Cholbergiensis. Ille in pago Hassegun dicto natus liberalique scientia a prudentibus magistris educatus, gradum episcopalem ascendit, ut spero dignus. Quantum autem in cura sibi commissa laboraverit idem, non meae sufficit scienciae nec etiam facundiae. Fana idolorum destruens incendit, et mare demonibus cultum, inmissis quatuor lapidibus sacro crismate perunctis, et aqua purgans benedicta, novam [fol. 174'] Domino omnipotenti propaginem in infructuosa arbore, id est in populo nimis insulso, sanctae predicacionis plantacionem eduxit. Vigiliarum et abstinenciae ac silencii assiduitate corpus suum affligens, cor ad speculum divinae contemplacionis infixit. Quem predictus rex audiens, filium suimet, ortatu Bolizlavi tacito reluctaturum sibi, cepit cum eodem et uxore, et in singulari custodia claudit. In qua pater venerabilis, quod in aperto fieri non potuit, in secreto studiosus in divina laude peregit. Hic cum se lacrimis assiduaeque oracionis ex corde contrito prolatae hostia summo sacerdoti reconciliaret, ex arto corporis carcere solutus ad libertatem perennis gloriae gaudens transiit. Prefati vero regis nomen potestas pacis injuste interpretatur; quia non illa, quam aut impii invicem tenent vel habitatores hujus mundi possident, quia semper nutat, pax vera dicitur, sed ille solus ea specialiter utitur, qui omnem animi suimet motum componens, regnum Dei pacienciae vincentis angustia solacio promeretur. In coelesti securitate sedens episcopus ille, ridet viri minas injusti, et castitate gemina potitur, ac fornicatoris illius ultrices flammas speculatur; quia nostro doctore Paulo teste, adulteros judicat Deus (Hebr. XIII, 4). Bolizlavus autem haec omnia comperiens, in quantum potuit [fol. 175] vindicare non desistit. Post haec rex ille plenus dierum obiit, integritatem hereditatis suae duobus relinquens filiis, tercio adhuc in carcere posito, qui postea elapsus, conjuge ibidem relicta, ad socerum fugit. Rex predictus habuit lumbare venereum, innatae fragilitatis majus augmentum. Sed magister nostrae salutis Christus cum lumbos luxuriae nocentis habundancia refertos precingi (Luc. XII, 35) juberet nostros, continenciam et non aliquod provocamen innotuit. Et quia de lucerna ardente a predicatoribus suis rex prefatus audivit, peccati maculam peracti assidua elemosinarum largitate detersit. Scriptum est enim: Facite elemosinam, ac omnia sunt vobis munda. Hic cum jam decrepitae aetatis esset, regnumque diu haberet predictum, obiit, sepultus in Cujewa civitate magna, et in aecclesia Christi martiris et papae Clementis juxta predictam conjugem suam, sarcofagis eorundem in medio templi palam stantibus. Cujus potestas inter filios dividitur, Christique eloquium in omnibus affirmatur. Namque vereor id subsequi, quod vox veritatis pronunciat conpleri; dicit enim: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur (Luc. XI, 17), et caetera; quam ut mutare in hiis partibus velit Deus sentenciam, omnis christianitas oret [fol. 175']. Quia nunc paululum declinavi, redeam, quae in predicto evenerint anno, superius indiscussa, succincte aperiens.

53. Curtis pars maxima inperialis in Palithi, et in Trajectensi civitate major aecclesia cum omnibus Ethelbaldi presulis mansionibus, ac cum Ilburg, Thiedrici comitis urbe, casu accidente combusta est (an 1017). Inperator autem a Bavanberg discedens, ad Wirciburg primo, deindeque ad Froncanawordi venit, ibidemque nativitatem Dominicam festivis peregit gaudiis. Sed ne hujus nominis auctoritas te lectorem amplius lateat, sicut a credibilibus viris audivi, sic adnunciare cupio tibi. Regnante Karolo imperatore magno, Pippini regis filio, bellum fit inter suos et predecessores nostros, in quo certamine Franci a nostris devicti, cum flumen Moin dictum sine aliqua vadi certitudine palantes transire cogerentur, cervam precedentem et divina miseracione quasi viam eis demonstrantem subsequuti, optati littoris securitate pociuntur laeti. Inde locus hic Francorum dictus est vadum. In illa expedicione predictus cesar, cum se jam ab hostibus superatum esse cognosceret, precessit talia fatus: Karius mihi est ut populi exprobrantes [fol. 176] dicant me hinc fugisse quam hic cecidisse; quia, dum vivo, injuriae pondus inlatae vindicaturum me spero. Anno Dominicae incarnationis 800 predictus cesar ad suae virtutis et bonae operacionis deauracionem in una die 8 episcopatus in Saxonia Christo subdita dispositis singularibus parrochiis, constituit.

54. Quatuor naves Venetorum magne diversisque pigmentis referte naufragium sunt in predicto anno perpessae. Et, ut predixi, in occiduis partibus, raro antea quiescentibus, pacifica, Deo gratias! manebant cuncta. Et Ekkihardus, confrater meus, sancti Johannis baptistae monachus, in Magadaburg paralitico depressus morbo loquelam perdidit. In Bawariorum confinio atque Mararensium quidam peregrinus, nomine Colomannus, ab incolis, quasi speculator esset, capitur; et ad professionem culpae, quam non meruit, diris castigacionibus compellitur. Ille cum se nimis excusaret, pauperemque Christi se sic vagari affirmaret, in arbore diu arida innocens suspensus est. Nam caro ejus a quodam postea paululum incisa sanguinem fudit, ungues ac capilli crescebant. Ipsa quoque arbor floruit, et hunc Christi martirem esse monstravit. Hoc marchio Heinricus ut comperit, corpus ejusdem in Mezilecun sepelivit.