Thietmarus Merseburgensis
ca. 975 - 1018
|
Chronicon
Liber VIII
cod. Dresd.
|
________________________________________________________________
|
|
Liber octavus.Incipit libellus II Heinrici inperatoris secundi.
1. [fol. 176'] Anno Dominicae incarnationis 1018, indiccione 2, anno autem domni Heinrici inperatoris augusti 16, inperii autem 4. circumcisio Domini et theophania in predicta civitate ab eodem venerabiliter colebatur. Ecelinus Longobardus quadrienni custodia 8 Kalendas Februarii solvitur. Posteaque jussu suo et assidua Bolizlavi ducis supplicacione in quadam urbe Budusin dicta a Gerone et Arnulfo episcopis et a comitibus Hirimanno atque Triedrico pax sacramentis firmata est, et a Fritherico suimet camerario, 3 Kalendas Februarii, non ut decuit, set sicut tunc fieri potuit; electisque obsidibus acceptis, prefati seniores reversi sunt. Transactis autem 4 diebus, Oda, Ekkihardi marchionis filia, a Bolizlavo diu jam desiderata, et per filium suimet Ottonem tunc vocata, Cziczani venit; et quia tunc nox erat, multis luminaribus accensis, ab inmensa utriusque sexus multitudine suscepta est, ac nupsit duci predicto post septuagesimam absque canonica auctoritate, quae vivebat hactenus sine matronali consuetudine, admodum digna tanto foedere.2. In hujus sponsi regno sunt multae consuetudines variae; et quamvis dirae, tamen sunt interdum laudabiles. Populus enim suus more bovis est pascendus et tardi ritu asini castigandus, et sine poena gravi non potest cum salute principis tractari. Si quis in hoc alienis abuti uxoribus vel sic fornicari praesumit, hanc vindictae subsequentis poenam protinus sentit. In pontem mercati is ductus, [fol. 177] per follem testiculi clavo affigitur, et novacula prope posita, hic moriendi sive de hiis absolvendi dura eleccio sibi datur. Et quicumque post septuagesimam carnem manducasse invenitur, abcisis dentibus graviter punitur. Lex namque divina in hiis regionibus noviter exorta, potestate tali melius quam jejunio ab episcopis instituto corroboratur. Sunt etiam illi mores alii hiis multo inferiores, qui nec Deo placent nec indigenis nil nisi ad terrorem prosunt; quos in superioribus ex quadam parte comprehendi. Nec opus esse autumo, de hoc amplius disserere, cujus nomen et conversacio, si Deus omnipotens vellet, sacius nobis lateret. Omne hoc, quod pater suus et iste nobis in conjugio ac familiaritate magna copulati sunt, plus damni subsequentis quam boni precedentis attulit ac in futuro infert; quia, etsi pace simulata nos ad tempus diligat, tamen per secretas temptacionum varietates nos a caritate mutua, a libertate innata deducere, et si quando tempus ei ac locus contigit, in perniciem apertam assurgere non desistit. In tempore patris sui, cum his jam gentilis esset, unaquaeque mulier post viri exequias sui igne cremati decollata subsequitur. Et si qua meretrix inveniebatur, in genitali suo, turpi et poena miserabili, circumcidebatur, idque, si sic dici licet, preputium in foribus supenditur, [fol. 177']. ut intrantis oculus in hoc offendens, in futuris rebus eo magis sollicitus esset et prudens. Lex dominica hujusmodi precepit lapidari, et parentum nostrimet carnalium institutio tales ortatur decollari. Apud modernos autem, quia libertas peccandi plus justo atque solito ubique dominatur, plus quam compressa ancillarum multitudo, quaedam pars matronarum, cupidine veneria pruritui noxio subscalpente, marito vivente nunc mechatur. Et in hoc eis non sufficit, sed hunc per adulterum morti furtiva consilii inspiracione tradit, et post haec malum caeteris exemplum, eodem post publice sumpto, pro dolor! potestative abutitur. Legalis earundem senior abhominabilis repudiatur, et miles ejusdem ab hiis, ut Abo dulcis et Jason mitis preponitur. Hoc quia nunc poena gravis non ulciscitur, de die in diem pro consuetudine nova, ut vereor, a multis excolitur. O vos sacerdotes Domini, viriliter assurgite, et hanc nuper exortam filicem, nulla re id inpediente, sepius acuto vomere radicitus extirpate. Vos quoque, laici, nolite talibus auxiliari. Liceat Christo conjugatis innocenter vivere, erutisque subplantatoribus hiis, indeficienti pudore in perpetuum gemere. Destruat illos adjutor noster Christus potenti Spiritu sancti oris sui, nisi resipiscant, et disperget magna illustracione secundi adventus sui. Et nunc de hiis [fol. 178] ista dixisse mihi sufficiat, quia de prefati ducis infortunio res quedam narranda restat.3. Habuit hic quandam urbem in confinio regni suimet et Ungariorum sitam, cujus erat custos Procui senior, avunculus regis Pannonici, a suis sedibus ab eodem, ut modo, antea expulsus. Qui cum uxorem suam a captivitate non posset absolvere, gratuitu nepotis sui quamvis inimici, suscepit eam ex munere. Numquam audivi aliquem, qui tantum parceret victis; et ob hoc in civitate superius memorata, sicut in caeteris, sedulam Deus eidem concessit victoriam. Hujus pater erat, Dewix nomine, admodum crudelis et multos ob subitum furorem suum occidens. Qui cum christianus efficeretur, ad corroborandam hanc fidem contra reluctantes subditos sevit, et antiquum facinus zelo Dei exestuans abluit. Hic Deo omnipotenti variisque Deorum inlusionibus immolans, cum ab antistite suo ob hoc accusaretur, divitem se et ad haec facienda satis potentem affirmavit. Uxor autem ejus Beleknegini, id est pulchra domina, sclavonice dicta, supra modum bibebat, et in equo more militis iter agens, quendam virum iracundiae nimio fervore occidit. Manus haec polluta fusum melius tangeret et mentem vesanam pacientia refrenaret.4. [fol. 178'] In illo tempore Liutici in malo semper unanimes Mistizlavum seniorem, sibi in priori anno ad expedicionem inperatoriam nil auxiliantem, turmatim petunt, plurimamque regni suimet partem devastantes, uxorem suam et nurum effugare, ac semet ipsum intra Zuarinae civitatis municionem cum militibus electis colligere cogunt. Deindeque malesuasa suimet calliditate, per indigenas, Christo seniorique proprio rebelles, a paterna hereditate vix evadere hunc compellunt. Haec abominabilis presumptio fit mense Februario, qui a gentilibus lustracione et muneris debiti exhibicione venerandus, ab infernali deo Plutone, qui Februus dicitur, hoc nomen accepit. Tunc omnes aecclesiae ad honorem et famulatum Christi in hiis partibus erectae, incendiis et destruccionibus aliis cecidere, et quod miserabillimum fuit, imago Crucifixi truncata est, cultusque idolorum Deo prepositus erigitur, et mens populi istius, qui Abotriti et Wari vocantur, ut cor Faraonis ad haec induratur. Libertatem sibi more Liuticio nota fraude vendicabant, sed cervicem suam suavi jugo Christi excussam oneroso diabolicae dominacionis ponderi sua sponte subdiderant, meliori prius patre ac nobiliori domino in omnibus usi. Hanc debilitatem suam membra Christi defleant, et capiti conquerantur suo, assidua voce mentis hoc in melius [fol. 179] mutari poscentes, et ex parte sua, in quantum fieri possit, haec perdurare non pacientes. Bernardus confrater Parthenopolitanus, et apostatae istius gentis tunc episcopus, id ut primo comperit, non saecularis suimet dampni sed pocius spiritualis inmenso dolore commotus, inperatori nostro id nunciare non desistit. Hac legacione audita, cesar graviter suspirat, sed de talibus respondere ad pasca differt, ut cum prudenti consilio hoc anulletur, quod infausta conspiracione conglutinatur. Hoc votum et salutare secretum Deus omnipotens secundet. Nullius fidelis cor ob hanc infelicitatem in aliquam desperacionem veniat, vel diem judicii appropinquare dicat, quia secundum veredici ammonicionem Pauli ante dissensionem et Antichristi execrabilem adventum (II Thess. II, 1) non debet e talibus aliquis oriri sermo, nec inter christicolas subita venire commocio, cum eorundum unanimitas esse debeat in summis stabilitas. Nutet, in quantum velit, mortalis diversitas et morum ejusdem multiformis inequalitas. Omnis homo, flos agri, debet a matre ecclesia prius renasci in innocentiam salvatoris Christi; et tunc timenda est inprovisa inportunitas, cum ubique nunciatur pax firma ac tranquillitas. Et propter hoc semper amonemur, ut simus solliciti ac pervigiles, cum non valemus esse certi de futuris ac in nostra fragilitate durabiles. Nemo ultimae diei adventum aut venire diffidat aut celeriter [fol. 179'] contingere exoptet, quia timendus est justis, ac multo magis corrigibilibus cunctis.5. Jam declinam ab hiis, et loquar inperatoris nostri prosperitatem nuper sibi exortam. Avunculus namque suus et Burgundiorum rex Rothulfus coronam suimet et sceptrum cum uxore sua et privignis ac optimatibus universis sibi concessit, reiteraturque sacramenti confirmacio; actumque est illud Magoncia et in predicto mense. Prodigium fit in Malacin 13 Kalendas Marcii. Mense autem eodem et 17 Kalendas Aprilis magnus fit in Niumagun sinodus, et nepos meus Oddo et uxor ejus Irmirgerd, consanguinitate proxima injuste diu conjuncti, obinobedienciam continuae vocacionis excommunicati sunt; cooperatores vero eorum ab episcopis vocantur suis ad satisfaccionem. Ibi constitutum est antiquo exemplare perlecto, ut corpus Dominicum, ad dexteram partem calix poneretur. In tempore illo Mediolanensis archiepiscopus obiit, et prepositus ejusdem aecclesiae Hiribertus successit. In Anglis triginta navium habitatores piratae a rege eorum, Suenni regis filio, Deo gratias! occisi sunt; et qui prius cum patre hujus erat invasor et assiduus destructor provinciae, nunc solus sedit defensor, ut in Libicis basiliscus harenis (LUCAN. IX, 726) cultore vacuis. In hac quadragesima et in episcopatu meo quidam fratrem suum, pro dolor! occidit. Inperator autem in predicto loco palmas et sanctum pascha celebravit (an. 1018, Mart. 30, et Apr. 6); quia Baldricum, de nece Wigmanni comitis nil se excusantem legitime, cum suis conspiratoribus recalcitrare comperit. Wolcmarus, abbas Fuldensis et Larsemensis, obiit. [fol. 180] In diebus illis sol ante suimet occasum nonnullis dimidius prodigiose apparuit.6. Interim dum fama velox aliquid novi ad scribendum deferat mihi, hominum vitam piorum, quam ego culpabilis et obliviosus nimis superius dicendam preterivi, explanare nunc ardeo. In temporibus secundi regis Heinrici fuit quaedam solitaria Sisu vocata, in loco Thrubizi dicto, inmensae pietatis ac per hoc mihi ineffabilis. Quae jam adulta cum a quodam desponsaretur tempore maximi Ottonis, ad Christum, quem in primis fidei speciale signaculum in corde pre omnibus infixit, concito cursu properavit; ac in predictae secreto civitatis annos sexaginta quatuor coelesti sponso se virginem castam conatur offerre, ac inmaculatam se, plus quam fragilitas humana permisit, custodire studuit. In tanto namque spacio numquam foco durum frigus resolvebat aliquo, sed hoc maximum eidem erat temperamentum, quod lapide paululum calido pedes vel manus pene tunc deficientes refocilaret. Haec assiduis oracionibus et intermistis fletibus cellam suimet interius ornavit, exterius autem populo confluenti crebra institutione et necessaria consolatione multum profuit. Vermes se jugiter comedentes non abjecit, sed cadentes reposuit, vice monachi Symeonis in columna diu stantis. Quicquid illa de oblatione populi continua suscepit, sibi subtrahens Christique pauperibus largiter inperciens, peccata offerentium [fol. 180'] redemit. Pia fuit haec matri meae, et memoriam sui firmiter promisit proli subsequuturae. In agone hujus titubantis seculi haec contendens, ab inlicitis omnibus abstinuit, non pro recipienda corruptibili gloria, sed pro florigera coelestis bravii corona, quam 13 Kalendas Marcii promeruit divinitus indui. In nocte illa, qua Christo amabilis lampas stelliferum locata est in axem, dormivi peccator in dormitorio in Magadaburg, et testis mihi sit Deus, quia non mentior, vidi per somnium ante matutinam, quod duo pueri de antiquo, quod adhuc ibidem stabat, erario procederent cantantes antiphonam hanc: Martinus Habrahae sinu laetus recipitur, et caetera. Infantes hii geminam ejusdem innocentiam et premium pronuntiabant; in pietate sua et paupertate spiritus ac humilitate hoc totum fuit, et quod sequitur, promeruit. Et hoc tunc fratribus nuntiavi meis: Pro certo, inquiens, scitote quod anima Deo cara de hac luce est nunc separata. Post dies 6 intimatum est nobis, quod, sicut visum est mihi, vere Dei famula transiret e carcere carnis.7. Confratris mei memoriam Bernarii modo aggrediar, qui familiaritate sua mihi exhibita apud me caritatem bonam, et si aliquatenus ei profuisset, mentionem promeruisset sedulam. Hic carnis propinquitate consanguineus, et quod nunc est maximum, amicicia fuit mihi conjunctus. Tercio Ottoni [fol. 181] valde carus erat, quia sibi et amitae ejus venerabili Mahtildi abbatissae fideliter serviebat; quicquid in Salbozi villa in beneficium habuit, in predium ab hiis acquisivit. Aethelberto archiantistiti suisque successoribus usque in domnum Geronem servivit; et apud eosdem dignam retributionem suscepit. Tandem infirmitate gravatur, et Deo omnipotenti, quem semper pre omnibus amavit, conjungitur. In cujus amore ac venerando honore aecclesiam in acquisita proprietate predicta construxit, et hanc ad benedicendam me indignum vocavit. Ante cujus consecrationem volumen longum facinoribus suis inscriptum, ac prius caeteris confessoribus suis ostensum, mihi aperuit, et coram me gemens legit, et a me supplex indulgentiam postulavit. Hanc epistolam sumpsi, et absolutionem commissi divina potestate huic feci, cumque eodem die, id est 16 Kalendas Aprilis, quia tunc erat annua dies sui patris, predictam consecrarem aecclesiam, supra buxidem reliquiis sanctorum refertam prenominatum posui breviarium, ut eorum assiduo interventu vera flebiliter confitenti remissio fieret et diu optata abolicio. Hoc numquam vidi aliquem fecisse vel audivi; set quia infirmitatem meam huic nil prodesse timui, [fol. 181'] ad sanctos intercessores confugi. Post hec vixit pater venerabilis tredecim ebdomadas, 16 Kalendas Junii, exoptans resolvi.8. Insuper pii abbatis Alfkeri quandam accionem egreiam in exemplum imitabile profero. Hic preter caeteras virtutes suas hoc in usu habuit, quod nomen suum super altare quodlibet scripsit; et dum ipse missam caneret, in tantum flevit, ut maxima corporalis pars humectaretur, nil hesitans, quod, sicut scriptum est: Lacrimae pro peccatis cordetenus effusae divinam non modo poscunt veniam sed etiam inpetrant (Judith VIII, 12); et ut eo liberius coeleste suffragium inplorare sibi valuisset, cunctis debitoribus suis misericors fuit. Heu mihi indigno sacerdoti, hos predictos fratres qui in nullo umquam assecutus fui! Bonorum exempla multorum legi ac persepe vidi, sed menti meae haec non apposui; temptationibus variis, quibus resistere debui, voluntarie ac non fortiter reluctando succubui; quibus prodesse debui, pro dolor! plus nocui, et ut optimi archanum thesauri crimen meum semper celavi. Non est opus, lector vel mihi care successor, ut varii favore vulgi de mea proficuitate credas; sed assiduo oraminis ac elemosinarum medicamine [fol. 182] mihi diu fetenti succurrens, de faucibus voracis lupi me dilaniatum eripias. Ego conscius mihi multo credibiliora tibi quam alius indico. Sunt namque nonnulli, quos leniter injuste tractavi; cumque hii pro meritis a te corripiuntur, quid mirum, si ex mea parte aliquid fraudulenter sonant. Sis inter detractores meos ac laudatores varios medius, et aput Deum suffragator assiduus. Scio quod, sicut mos communis est, multum tibi ex me displicet, quod ut in melius vertatur, Deo et hominibus placet. Quicquid in permisso contraxi vel feci in tempore, scriptis affirmavi. Nec sis magni honoris tui elacior, cum sis in inposito pondere eo gravior. Rem commissi gregis cautus operator inspicias, et ut divina secularibus a te proponantur, multum studeas. Quae confratribus dedi meis spiritualibus, in quantum possis, auge, ac sub Christi testimonio rogatus nil minue. Hii sunt cooperatores sacri ordinis tui et futurae adjutores spei. De laicis huc atque illuc titubare ac transferri valentibus pro possibilitate tua rogo in tantum sis sollicitus, ut non disperdatur clerus. Si diligenter tua custodis, Deum hominesque pios fautores habebis; sin autem, et subditos [fol. 182'] tibi perdis, et contrarietatem in hoc presentem ac futuram contrahis. Audi me magistrum nimis indisciplinatum et absque utili exemplo antecessorem tuum, libenter sustineas paupertatem in te ut grex tuus dives fiat per te; sic fecit Christus nobis, ut ita faceremus ovibus suis. Noli erubescere de hac coram populo, ut fiducialiter stare possis coram Deo. Satis ingenuus erga hunc mundum fui, sed sepe propter meos; hiis, quibus ignotus eram, despectus apparui. Si quis nititur exaltari supra se, turpi casu ac sero dolenti cadit infra se. Divites tuos cum honore, pauperes autem cum gratia tractes et bona caritate. Antiquum enim affirmat proverbium, quod haec cum magna semper incedant multitudine. Tuam pauperem familiam a summo pastore tibi commissam et a me vix congregatam custodi, et iniquis susurronibus de hac male persuadentibus piam non accommodes aurem. Tua res est parva, et vice majorum nequaquam tractanda, ac multo sacius est paulatim crescendo de die in diem ascendere, quam cum dampno multorum te ad ultimum deficere. Tempora haec, prioribus cunctis inferiora, plus demunt quam alicui addunt. [fol. 183] Culpa gravi et paupertate dira innatus honor et datus vilescit. Non rogo te ut sis parcus, quia dedecus est; sed hoc ingemino ne nimium largus, quia hoc nec consilium est nec bene convenit. Cures etiam de peregrini anima Godeberti, multum nostrae utilis aecclesiae et de caeteris quam pluribus. Habes satis de libris, quos hic ab antecessoribus nostris collectos inveni, et insuper quos contraxi. In his magisterium salubre reperies, ac hos exaudi, et tunc potes salvari. Sanctorum reliquias et munda eorum receptacula cum aliis utilitatibus plurimis, tam in prediis quam in mancipiis, ego acquisivi, et ne te forsitan laterent, martirologio inscripsi meo. Oportet autem tuam scire pietatem regis nostri et imperatoris Heinrici multiformem benivolentiam aecclesiae exhibitam nostrae, de qua partem quandam superius conprehendi, majorem vero quia indiscussam reliqui, nunc scribere tibi optimum duxi. Vide ut in assidua recordacione tui sit renovator et indeficiens auxiliator nostri. Ve temporibus illis, in quibus deest haec spes miseris et aecclesiae Merseburgensi! [fol. 183'] Nunc est maxime orandum, cui tunc est maxime plorandum. Haec etenim quae sequuntur ab eo percepit, et eo vivente, multo his majori gratuita aucmentacione gaudebit. Jam enim disposuit in alta mente sua, qualiter eam sublimet dote varia. De antecedenti nunc dico, et perfectionem subsequuturam omnipotenti Deo, cui cuncta sunt presentia, supplex committo. Et quia tipus non est, singulariter enarrare, quae preceptis ejusdem confirmata poteris videre, haec sola assigno, quae auctoritate, carentia in posterum forsitan peritura timeo. Sanctae ac victorisissimae crucis partem cum caeteris sanctorum reliquiis, et altare aureum gemmis honorifice distinctum et buxidem auream, lapidibus preciosis ornatam, collectariumque cum inpensis propriis et eciam nostris decoratum, cum duobus turribulis ac argenteo bicario, larga manu cesar nostrae dedit aecclesiae, quod a nobis non modo est observandum, verum eciam aucmentandum. Sed quia de melliflua ejusdem pietate satis dicere nequaquam sufficio, de sua conversacione, sicut proposui, ordinatim explicare studiosus anhelo. [fol. 184, pagina vacua est, sed nihil deest]8. [fol. 184'] Iste annus (1018), quo hunc attitulavi librum, nativitatis meae quadragesimus est primus, vel paulo amplius; in mense vero Aprili et 5 Kalendas Mai decimus ordinationis meae introivit annus. Et pridie in suburbio Gnezni archiepiscopi illius aecclesia cum mansionibus caeteris comburitur. Et quia humana res omnis semper in dubio est, libet evomere antidotum illud periculosum, quod miser dudum absorbui, et nimis mihi hactenus id nocere persensi. In quadam curte mea Heslinge vocata, nocte una cum requiescerem, per somnum vidi turbam astare magnam, tunc de apposita mihi testa aliquid manducare cogentem; et ego hos persentiens esse inimicos, primitus contempsi, ad ultimum vero in nomine Dei patris me istud percipere respondi. Quod cum eis multum displiceret, et haec invisa congregatio id aliter fieri non posse videret, quasi gemens laudabat, quia me prorsus perdere conveniebat; et nisi tunc dominicum nomen invocarem, sine perpetua salute manerem. Ex hac perceptione, ut mihi visum est, omnigenarum specie herbarum mixta, pessimarum varietates cogitationum sumpsi, quae etsi me in divinis laudibus maxime turbent, tamen auxiliante Deo, quem hiis preposui, ad opus infaustum raro aut numquam me perduxerunt. Sufficit autem iniquae eorum voluntati, quod aliquam putant in me portionem habere. Sic enim alio tempore [fol. 185] iterum me signatum eminus hii vallantes: Custodisti te, inquiunt, bene? Et ego, me ita sperare, respondi; et subsequuntur: Sed non sic erit in fine. Illorum minas nec timeo, nec blandiciis credo, quia haec cum auctoribus suis vanitas est. Commissi quantitatem mei admodum vereor, et veraciter id scio, quod talis fantasia, quamvis corporaliter appareat, per se hominibus non noceat, sed cum peccando faciem divinam a nobis avertimus, illorum vesanas manus nemini parcentes miseri incidimus, et ab hiis protinus absolvimur, cum aut ipsi convertimur, vel ab electis Dei visitatione crebra fovemur. Si quis vero compos sui meditatur in lege Dei, non hic a talibus appetitur, sed potius timetur, non a se, sed ex ejus, quem is diligit, sancta potestate; quia custos est Deus omnium semet ex toto corde semper amancium. Ego peccator et fragilitati meae per omnia conscius, quia summis consolationibus non innitor, quid mirum, si ab infimis quacior? Et haec idcirco dixi ut tu, lector, mortalitate ac innata humanitate mihi consimilis, in hoc consensu me graviter peccasse scias, et amminiculis indeficientibus succurras. Heu mihi misero qui in hoc seculo multos spiritualiter adjuvare debui, nec hiis prosum, nec me tueri possum! Unde autem predicta temptatio [fol. 185'] mihi evenerit, fidelibus tuis auribus infundo. Multis hominibus a predictorum vexacione hostium laborantibus subvenire studui, et propter hoc ad insidiandum mihi eosdem accendi vehementer, quamvis in malum proni sint semper. Spero autem in Deum omnipotentem ut non ad consumendum me hiis tradat, sed post purgationem diram clementer eripiat.9. Mense predicto et 18 Kalendas Mai Gero archiepiscopus et Bernhardus marchio in Wonclava reconciliati sunt; et Liudherdus presbiter obiit. Godefridus quoque dux et Gerhardus comes inperatoria potestate pacificati sunt. Bertoldus autem, Munnae civitatis invasor, imperatoriae potestati sponte sua cum suis fautoribus traditur, et eadem multorum poena protinus concrematur; et faciat Deus rex pacificus, ut numquam haec amplius elevetur. Quam bene esset, ut habitatores regni illius, semper unanimes in malo, ad expletionem ejus non haberent munimentum in aliquo! Nunc autem sunt, pro dolor! horum situs locorum, ut exposcunt mentes indigenarum. Inperator vero post longam inhabitacionem a Niumagun discedens, sollempnes rogacionum dies in Aquisgrani studiose celebrat; quibus transactis, Lanbertus, sanctae Constanciensis [fol. 186] aecclesiae episcopus, 17 Kalendas Junii obiit. Hoc cesar, cum pentecosten in Ingilenhem sumopere peregisset, comperiens, Rotherdum suimet capellanum prefate sedi prefecit. Quibus expletis, fit magna in Birgilum principum confluentia, ut ibi corrigeretur per judicia, quod diu viciatum est populi istius neglegentia, et temeritas magna. Post haec Oddo comes predictus in presentiam inperatoris et Ercanbaldi archipresulis supplex veniens, injustam uxorem suam tribus sacramentis amisit. Baldericus reconciliatur, et promissio divina obliviscitur. Et transactis diebus paucis. Heinricus, qui marcam inter Ungarios et Bawarios positam tenuit, 8 Kalendas Julii fortis armatus obiit. Interea cesar ad Basulensem veniens civitatem, exercitu collecto in Burgundiam properat. Imperatrix autem ad dilectam sibi Capungam veniens, manachicam ibi vitam ordinavit; indeque per orientalem Franciam profecta, Bawariam peciit fratremque suum ducem Heinricum Ratisbonae inthronizavit. Mense Junio inaequalitas aeris hominibus multis eorumque utilitatibus diversis admodum nocuit.10. Eadem tempestate aecclesia mihi indigno commissa multum, mea id exigente culpa, sustinuit [fol. 186'] dampnum. Namque misericors et paciens Deus noluit amplius inultum relinqui, quod crebra sui castigacione nequivit prohiberi, percuciens eam in mansuetudine et non in furoris sui digna retributione: ministros utiles sibi haec perdidit, et facinus meum cotidie ingemiscit. In predicto et enim mense dedecus magnum eidem ac mihi inlatum est ab ibrida Aethelberto, qui curtem meam invadere eamque frangere servili collectione presumpsit. Quod vero hos ad haec agenda inflammaverit, veraciter explicabo. Secundi Ottonis larga benignitas, cunctis pleniter arridens, quendam forestum, inter Salam et Mildam fluvios et Siusili ac Plisni pagos jacentem, nostrae concessit aecclesiae, temporibus Gisileri antistitis et Gunterii marchionis. Post lugubrem vero nostrae sedis destruccionem, regnante tunc tercio Ottone, Ekkihardus marchio forestum ad locum Sumeringi dictum acquisivit, et cum eodem nostrum commutavit. Renovator autem nostrae tunc dignitatis, rex Heinricus, cum maxima parte appertinentium, presentibus cunctis optimatibus suis, et confratribus hiis Herimanno et Ekkihardo id defendere non valentibus, judiciaria lege hunc restituit. Cumque hic in nostrae dominio aecclesiae plus quam duodecim annos [fol. 187] staret, et hunc Hirimannus comes 60 mansis redimere ex mea potestate nullatenus valuisset, visum est ei ut eum sibi et confratri super duorum proprietatem burgwardorum, Rochelinti ac Titibutziem, imperatoriis vendicarent preceptis, sperans antiquiorem nostram confirmacionem diu esse abolitam. Quod cum mihi is aperiret, id nil proficere sensit. Namque in Magadaburg et in presentia imperatoris nostri precepta utrisque ostenduntur, et munera nostrimet in omnibus priora esse convincuntur. Tandem predictus comes, presente suimet fratre ac id audiente, haec futur: Quicquid hactenus in hiis fecimus, non ob temeritatem aliquam, sed quam habuisse speravimus justiciam. Nunc autem id omittamus. Non longe post Ekkihardus juvenis, ac ideo inmaturis, in burgwardo suimet Rochelenzi dicto arduas munitiones ad capiendas ibidem feras instinctu Budizlavi militis sui parat. Hoc ego postea comperiens, pacienter tuli, et ne sic agere vellet, per internuncium meimet, fratrem ejus postulavi. Herimanno quoque fratri suo haec cito questus, nil in hiis omnibus profeci, sicque stetit [fol. 187'] usque post pascha. Et quia tunc aeris serenitas et viae oportunitas conveniebant, et in has episcopatus mei partes numquam veni, placuit mihi illuc pergere, hactenusque ignota diligenter inquirere. Mense Maio (an. 1018), 6 Nonas ejusdem ac 6 feria ad Chorum veni, ibidemque populum confluentem confirmavi. Dehinc cum in ipso itinere predictum opus laqueis et retibus magnis firmatum viderem, obstupui ac quid inde fa erem cogitavi. Tandem, quia haec instrumenta nullatenus mecum vehere potui, ex hiis partem incidi protinus jussi, rectoque itinere ad Rochelinzi tendens, paucos illic confirmavi, et decimacionem, injuste mihi abstractam et forestum banno omnibus interdicens, haec nostrae assignavi aecclesiae, facta pace. Tunc redii ad curtem supramemoratam, ibidemque 7 dies cum manerem, audivi, quod milites Ekkihardi meis minarentur sociis. Ibi tunc cancellarius pernoctavit mecum, et a me haec comperiens, bene respondit. Postea congregationes multae mihi ad nocendum a predictis satellitibus factae, a nostris custodibus ad tempus bonum preoccupatae sunt. Interim (an. 1018, Mai) nuncium meimet ad imperatorem Magontiam misi, pacemque ejus supplex [fol. 188] pecii. Quam cum Ekkihardus ex sua parte promitteret, et frater suus diu a me desideratus a Polenia veniens, dextera manu sua pacifica promitteret, uterque hanc non bene servavit. Namque homines 6 flagellati ac depilati cum edificiis turpiter mutilatis approbant, qualiter tanti seniores ab aliis precaveri debeant. Satellites eorum more solito in me non modo exarsere, verum etiam aliis melioribus nocuere. Archiepiscopum etenim Geronem in Wirbini et Sifridum comitem in Nicici pecierunt, et in quantum eis placuit, abstulerunt.11. Superbia seniorum instigat furorem satellitum, et quia hiis sufficit, equales sibi alios in hiis partibus esse non permittit. Si aliquis vicinus non sponte sua erga eos ex improviso delinquit, non est eis emendacio condigna acceptabilis, et post recompensacio invincibilis. Et per hoc flagellum vicini graviter concuciuntur, ut non contra se, alii sive rectum habeant sive non, nequaquam eleventur. Episcopatus in hiis partibus constituti ab eorum potentia sunt nimium depressi; et nos eorum procuratores, si contra Deum et justiciam ejus voluntati eorum in cunctis satisfacimus, honorem et aliquam utilitatem habemus, sin. autem, contempnimur, et sic, ut nobis nullus aut [fol. 188'] regnet aut imperat dominus, depredamur. Novus cornupeta antiquam legem bonamque consuetudinem hactenus florentem jam disrumpit, seque caeteris elatiorem esse, valenter ostendit; qui coelitus ni cito deprimitur, nimis insolentia intolerabilis solidatur. Daviticam is ignorat sententiam, eunden sic dulciter amonentem: Nolite extollere in altum cornu vestrum (Psal. LXXIV, 6), et caetera. Orat pro talibus idem psalmista sanctus: Auferes spiritum eorum, Domine, et defitient, et in pulverem suum revertentur; et emittes spiritum tuum et creabuntur (Psal. CIII, 29), et reliqua. Multum indiget memoriae, qui nullatenus cognoscit se, cum is qui se jugiter considerat, sine famine bono nil valeat. Ergo peccatores quique resipiscant, et ut se custodiant pauperibusque misereantur, sumopere studeant. Ego in flagiciis miser et in facultatibus pauper, quamvis in utroque ejusdem ordinis viros precellam cunctos, tamen contumeliam superius memoratam non solus pacior sine illis. De coepiscopis in diversa hujus mundi parte constitutis ineffabileque detrimentum perpessis, nil ad haec exemplaria introduco, quia absque omni honore, sola benediccione excepta, eos esse, graviter ingemisco, et de hiis dundaxat disputare mihi nunc tempus est, quid [fol. 189] apud modernos a concivibus suis similem vel, pro dolor! deteriorem subiere vindictam.12. Bernwardus, sanctae Hillinessemensis aecclesiae venerabilis pastor, in tantum a Brunone exosus est comite, ut militem suum Rim nomine videret crine et tergo depravatum, postque eundem secum iterantem ab Altmanno juvene interfectum jacere. Swithgerus autem, almae Mirmingerdensis aecclesiae antistes egregius, in sua curte a quodam tirone ingenuo appetitur, et villici suimet cruore coram se occisi maculatur. Quid tales personae umquam promeruere? Hii patres ambo pii fuerunt, et tamen dedecus hoc immeriti pertulerunt. Sed quia in superioribus de Suithgero presule nil sum, id peste letargica impediente, locutus, nunc hoc emendare congruum est. Hic Saxonia genitus, et in Halverstidi ac in Magadaburg a puero educatus, a tercio Ottone civitati praedictae prepositus est; quam cum omni diligentia rexisset, divino munere fultus, polluit in diversis virtutibus. E quibus duas tantum res profero, quas testimoniis veracibus approbare valeo. Camerarius suimet cum pilleum quendam furtive subtractum celare voluisset, diligenterque a pio seniore rogatus nil profiteretur, cultellum supra mensa positum et ex animo benedictum sumere coactus [fol. 189'] quasi ignitum celeriter projecit, reumque se nimis esse coram profitetur. Alio tempore quidam maligno arreptus spiritu, vi magna captus est, et in presentia predicti patris adductus; quem solvi protinus jubens, baculoque solum se acriter inrumpentem viriliter amovens, facto sanctae crucis signo, divina potestate securum exire fecit. Talis vir haec non sibi, sed illi, qui per eum tanta est operatus, asscribens, vixit in Christo dies huic vitae concessos, ministrans illo fidelis servus omni studio. Sedebat ille 16 an nos, magna semper, quae virtutem omnigenam perficit, infirmitate gravatus, et tunc obiit, in quo genuit, 13. Kalendas Decembris, Heinrico inperatore nostro tunc regnante 10 annos. Hujus successor Thiedricus, materterae meimet filius, magnum dedecus ab Heinrico, Hirimanni comitis filio, ut predixi. perpessus est. Sed in hoc anno eadem commotio ad tempus sedata elevatur. Heribertus, Coloniensis archiepiscopus, a predicto comite multa diu sustinuit incommoda, nec mirum, cum is matrem suam diutina teneret custodia. Insuper Meinwercus presul a Thietmaro nepote meo, Bernardi ducis fratre, despoliatus est.13. Sed cur hoc totum explico, cum in nullo horum nec exemplar bonum nec levamen meum ullatenus agnosco? Sacius est mihi, inceptis, [fol. 190] insistere meis; et dum hoc tracto, illam beati Johannis visionem in mente habeo: Primum ve abiit, et ecce duo post haec! (Apoc. IX, 12.) Nimis enim est miserabile, quod in superioribus sepe locis revolvi. Sic in temporibus nostri lectoris ac invicti defensoris Heinrici nil umquam tale accidit, quale modo detrimentum e nostro facinore emersit. Namque in Julio mense ac 4 Kalendas Augusti et in feria (Jul. 29) Mars sevit in viscera, quod in perpetuum plangit mater aecclesia. Peciit enim Aethelboldus, Trajectensis episcopus, cum Godefritho duce, auxilioque suimet sociorum atque amicorum imperatricis nostrae nepotem Thiedricum sepius in occisis militibus suis multum nocentem: et in insula quadam fit conventus collecti exercitus. Hic velociter ad pugnam preparatus, mortem quam hosti minatur, pro dolor! patitur. Namque a Fresonibus ex insidiis undique erumpentibus et a predicti juvenis satellitibus ex inproviso is circumventus, dictu terribile! gladio et aqua sine resistentium dampno vitam hanc finit. Episcopus autem in navicula quadam vix fugit, ac dux ab hoste salvatus est, et ut veraces affirmant, plus quam tres legiones interfectorum sunt. Omnis haec regio, defensore forti carens, piratas advenientes timet, cottidie merens. Godefridus comes occiditur, Johannes autem optimus miles jacet, quem semper patria deflet. Horum consocii nobiles [fol. 190'] et incliti hactenusque pugnantes dextra victrici, nunc pausant sorte infelici. Luit corpus eorum, quod promeruit macula nostrorum; sed, ut spero, gaudebit eorum anima, tam gravi exacerbacione purgata. Sed ne stupeas, lector, talem casum, perpendas etiam ortum. Thiedricus ille infaustus predicti antistitis satelles fuit; hic in quadam silva Mirwidu vocata magnum habuit predium, quod sibi ex ejusdem parte injuste ablatum fore, cuncti comprovinciales cesari in Niumagum queruntur. Unde cum consilio optimorum imperator episcopo Trajectensi haec loca precepit incendi et conclamantibus reddi; cumque seniorem suum juvenis nefandus a mandatis talibus compescere nequivisset, licentiam abeundi peciit, et se id prohibiturum esse promisit. Nec mora, factum est quod dixi plus causa nostri facinoris, quam pro merito victoris. Hanc ineffabilem ac nimis invincibilem erumnam avium undiquessecus huc congregatarum et semet ipsas invicem ungulis interficientium multitudo longe presignavit, eumdemque locum, quo isti postea oppetiere, preoccupavit. Quod David sanctus monti Gelboe imprecatus est (II Reg. I, 21), huic insulae ego nullius meriti semper exopto. Baldericus Leodicensis episcopus obiit in Tiele eodem die.14. [fol. 191] In diebus illis in episcopatu meo septem mancipia fungos manducavere non rectos, et acri ardore succensi, celeriter mortui sunt. Et in mense Augusto (an. 1018) stella quaedam juxta plaustrum noviter apparens, radiis eminus emissis cunctos cernentes terruit. Numquam enim nostri memoria talis exoritur, et ideo unusquisque hoc admiratur, prodigium hoc esse, timet vulgus, sed cum misericordia id finiri, fidelis sperat popellus. De hiis similibus clamat Jeremias veredicus: Qui scit universa, novit illa; et adinvenit ea suimet sua prudentia (Baruch III, 32). Stella haec quae effulsit plus quam 14 dies visa est. In provincia Northuringun dicta tres lupi semper congressi, nec antea ex habitatoribus hiis visi, hominibus multis atque pecoribus ineffabiliter nocuerunt. Hoc quoque indigena omnis vehementer expavescens, majoribus curat inpleri detrimentis. Beatus namque loquitur Gregorius: Multa debent mala precurrere, ut illa valeant sine omni fine ventura nunciare. In supradictis omnibus desuper nobis ira coelestis revelatur, sed circumspeccione vigili haec ab humana fragilitate non attenditur.15. [fol. 191'] Iste annus nova nuncupacione terrae mocio vel magna contricio ex rei veritate appellari potest. Ineffabilis enim tribulacio mundo instabili exorta habitatores ejus undique turbavit, cujus partem predixi, et tunc quae preterieram alte gemitu tracto explicam. Balderici presulis et Cameracensis episcopi milites poene omnes predicta oppecierunt in insula, et in proximis tribus provinciis non supererat una domus, ubi saltem non deesset habitator unus. Post tempora Caroli in una die vel anno aliquid in hiis regionibus tale non accidit, sicut vetustas asserit. Quomodo umquam ceciderunt tales viri absque dampno hostili? Sed nullus id miratur, qui hoc rite meditatur, quia is nil potest pugnare, quem culpa sui gravis vindicta Dei nititur deprimere. Hic inexuperabilis casus postea cito obliviscatur; quia Godefridi ducis auxilio Athelboldus antistes cum Thiedrico hoste reconciliatur; et hoc venit non ex voluntate sua, sed ex necessitate summa. Non erat enim istius regionis ullus prepotens defensor, si amplius insurgeret inimicus acrior. Si damnum hoc ex consensu divino factum est, quis potest ulcisci? sin autem, quis vindicatore insanabilior illo? Nunc ut sanctus abba Columbanus in morte magni inperatoris Caroli fecit, ita nos stringamus lacrimas precesque fundamus proficuas.16. Nec tacendum est, quod in Ruscia contigit lugubre damnum. Belizlavus namque eam grandi exercitu peciit, multumque ei nostro famine nocuit. Mense etenim Julio et 11. Kalendas Augusti predictus dux ad [fol. 192] quendam fluvium veniens, ibidem exercitum suimet castrametari pontesque necessarios parare jubet. Juxta quem rex Ruscorum cum suis sedens, futurum duelli invicem condicti eventum sollicitus expectabat. Interim Poleniorum provocacione hostis presens ad bellum excitatur et ab amne, quem tuebatur, exinopinata prosperitate fugatur. Ex hoc rumore Bolizlavus extollitur, et consocios parari et accelerare rogans, fluvium, etsi laboriose, velociter transcendit. Inimica autem acies contra turmatim ordinata patriam defendere suam frustra nititur. Namque in primo conflictu cedit, ac numquam postea fortiter resistit. Ibi tum cesa est innumera multitudo fugiencium et parva victorum. Hericus miles inclitus ex nostris oppetiit, quem inperator noster in vinculis diu retinuit. Ex illa die Bolizlavus optata prosperitate inimicos palantes insequitur, et ab incolis omnibus suscipitur multisque muneribus honoratur. Interea quedam civitas, fratri suo tunc obediens, a Jarizlavo vi capitur, et habitator ejusdem abducitur. Urbs autem Kitava nimis valida ab hostibus Pedeneis ortatu Bolizlavi crebra inpugnacione concutitur et incendio gravi minoratur. Defensa est autem ab suis habitatoribus, sed celeriter patuit extraneis viribus; namque a rege suo in fugam verso relicta, 19. Kalendas Septembris Bolizlavum, et quem diu amiserat, Zentepulcum seniorem suum, cujus gratia et nostrorum timore omnis hec regio conversa est, suscepit. Archiepiscopus [fol. 192'] civitatis illius cum reliquiis sanctorum et caeteris ornatibus diversis hos advenientes honoravit in sancte monasterio Sofhiae, quod in priori anno miserabiliter casu accidente combustum est. Ibi fuit noverca regis predicti, uxor, et 9 sorores ejusdem, quarum unam prius ab eo desideratam antiquus fornicator Bolizlavus, oblita contectali sua, injuste duxerat. Ineffabilis ibi pecunia ei ostenditur, cujus magna pars hospitibus suis ac fautoribus distribuitur, quedam vero ad patriam mittitur. Fuerant in auxilio predicti ducis ex parte nostra trecenti, et ex Ungariis quingenti, ex Petineis autem mille viri. Omnes hii tunc domum remittebantur, cum indigenas adventare, fideles sibi apparere, senior prefatus letabatur. In magna hac civitate, que istius regni caput est, plus quam quadringente habentur ecclesiae et mercatus 8, populi autem ignota manus, quae sicut omnis haec provincia ex fugitivorum robore servorum huc undique confluencium, et maxime ex velocibus Danis, multum se nocentibus Pecinegis hactenus resistebat et alios vincebat. Hac elatus prosperitate Bolizlavus, archiepiscopum predictae ad Jarizlavum misit, qui ab eo filiam suimet reduci peteret, et uxorem suam cum noverca et consororibus reddi promitteret. Post haec dilectum abbatem suum Tum ad nostrum inperatorem cum magnis muneribus misit, ut suam amplius gratiam et auxilium acquireret, et se cuncta sibi placencia facturum indicaret. Ad Greciam quoque sibi proximam nuncios misit, qui ejusdem imperatori bona, si vellet [fol. 193] fidelis amicus haberi, promitterent; sin autem, hostem firmissimum ac invincibilem fieri intimarent. Inter haec omnia omnipotens Deus assistat medius, et quid sibi sit placitum et nobis proficuum, clementer ostendat. In diebus illis Udo comes, nepos meus, Hirimanum, coequalem sibi tam in nobilitate quam in potestate, cepit, et invitum in suam municionem duxit. Ob hoc vereor aliquam filicem periculosam oriri, quae vix aut nullatenus possit eradicari17. De imperatore nostro nunc sermo mihi oriatur, qui de invisa expedicione reversus (an. 1018, Sept.), nil de promissis percepit, sed parum sibi renitentibus nocuit. Hujus miles egreius atque fidelis, dux Thiedricus, cum ab eo separatus domum pergere voluisset, a quodam seniore, Stephano nomine, cesaris atque suimet, ut patuit, inimico, locis impugnatur abditis; et cum jam victor existeret, milite in predam cadente, iterum initur, et pro dolor! superatus, cum paucis effugit. Haec fuit ei in talibus secunda temptacio; et faciat Deus ut non eveniat illi tercia periclitacio. Imperator noster cum de his omnibus efficeretur certus, unum in Suevia regione colloquium de re publica habuit, et mox per Renum sollicitus descendit. Namque cooperatores ejus et regni suimet columne maxima parte pro dolor! cecidere, sibique grave pondus occultum fidei simulatores occultis resistere insidiis per extraneos nituntur, ut non liceat ei libertate congruenti inperare, eorumque injustam temeritatem in aliquo minorare. |