Thietmarus Merseburgensis
ca. 975 - 1018
|
Chronicon
Liber III
cod. Dresd.
|
________________________________________________________________
|
|
Liber tertius.
Tertius in numero regum, sed proximus OttoNomine, scribatur, et digna laude loceturSede patris magni, vivens per secla secundo [fol. 33']Successu, miseris qui profuit omnibus horis.Hujus prima bonis laetantur, triste supremisAdvenit, nostris criminibus undique magnis.Tunc luit hic mundus, quod sprevit recta malignus.Ultrici gladio perierunt plurima regno.Nulla patet nobis certissima causa, peritisCunctis est visum, Mersburgi flebile damnumEx quo sustinuit, quod pax pia longe recessitFinibus e nostris, late regnabat et hostis.Quis valet effari seviret ut iste crudeliFunere, cum Christi templis nec parceret almi?Congressi mutuo ceciderunt atque duello.Ex nostris multi, Saracenis exuperati.Vere felices, qui Christum semper amantesTranquillae pacis retinent optata, timorisFunditus ignari pulsantis corda maligni,Plus quam tricenos qui nunc turbaverat annosAntecessores nostros, et, pro dolor! hostesArmavit, nostras quoque nunc infringere terras.Qui coelos terris conjuncxit, ponat ut istisFinem suppliciis, optet modo quisque fidelis.1. [fol. 34] Tercius regni procurator nostri, Otto secundus, sit codicelli materies mei; qui juvenis viribus corporis cluens eximiis, primo quae sunt proterva sectatur, largitusque plurima pietatis opere, absque temperamento, matura fugi consilia; deindeque castigatus a multis, inposite sibi laudandae virtutis freno, nobiliter in diebus suis conversatus est; sicut in sequentibus explanabo. Piae genitricis suae instinctu, cujus gubernacula vigebat, Miminlevo, ubi pater suus obiit, justo acquisivit concanbio, decimasque quae ad Herevesfeld pertinebant; et congregatis ibi monachis, liberam fecit abbaciam, datisque sibi rebus necessariis, apostolico confirmavit privilegio. Insuper licentiam archiepiscopum eligendi confratribus Deo famulantibus Magadaburg precepto inperiali presente archiepiscopo dedit Aethelberto, et cum uno libro, qui hodie ibidem est, in quo sua inperatricisque Theuphanu imago auro splendet formata, munus affirmavit. Quod gratia cesaris et in presentia ejus archiepiscopus, preparatus ad missam, cum perlecto evangelio more solito optime predicasset, recitato coram precepto inperiali, [fol. 34'] quo eleccio continebatur, ostendit, eumdemque, quicumque temerarius hoc umquam auderet infringere, terribili excommunicatione damnavit, cunctis prosequentibus Amen! fiat! fiat! consolidavit. Pauperem adhuc episcopatum Merseburgensem largiflua pietate respexit, et ejus provisori Gisilero, quia hunc multum dilexerat, primo abbaciam in Palithi, dein Suencuam civitatem cum appertinentibus cunctis ad servitutem sancti Johannis baptistae tradidit, et quicquid Merseburgensis murus continet urbis, cum Judeis et mercatoribus, ac moneta et foresto inter Salam ac Mildam fluvios et Siusuli atque Plisni pagos jacenti, Chorin et Niriechua, Bucithi et Cothug ac Borintizi et Gunthorp permisit, ei haec omnia scriptis manu propria conroboratis affirmans.2. Interim Gero, Agripinae sedis egregius provisor, obiit; de quo quia pauca crelibavi, quae tunc reservavi, paucis edicam. Hic prucifixum, quod nunc stat in media, ubi ipse pausat, aecclesia, ex ligno studiose fabricari precepit. Hujus caput dum fissum videret, hoc summi artificis et ideo salubriori remedio nil de se presumens sic curavit. Dominici corporis porcionem, unicum in cunctis necessitatibus solacium, et partem unam salutifere crucis conjungens posuit in rimam, et prostratus nomen Domini flebiliter [fol. 35] invocavit, et surgens humili benediccione integritatem promeruit. Is dum capellam clara jam luce intraret suam, Victorem sanctum, ut suis post intimavit fidelibus, cum zabulo dimicantem atque vincentem vidit. Hujus obitum cuidam abbatissae Gerbergae, quam propter castitatem mentis et corporis idem multum dilexerat, secumque sepe detinuit, diabolus bonorum invidus omnium sicut prius solebat in ceteris, prodidit: Vellem tibi meum aperire secretum, ni te scirem cuncta hactenus numquam servavisse commissa. Sed si fideliter hoc continere mihi promittis, ea dico ratione, quandocumque alicui vis aperire, vitam tibi me non dubites tollere. Gero, tuus familiaris, in hoc anno tantam incidet infirmitatem tres dies, ut mortuus credatur; et si ab aliquo hoc spacium custoditur, tale potest securus evadere periculum. Sed ancilla Christi, verbis obstupefacta talibus, fideli se silentio haec promisit omnibus occultare. Haec cum eundem videret evanescere, directo mox itinere, archiepiscopo universa narravit. Quod diabolus intelligens, in tantum eam cecidit, ut post [fol. 35'] innumeros dies vitam hanc fragilem vita mutaret aeterna. Archiepiscopus autem in die dispositionis ejus missam celebrans meritum ejus cunctis astantibus indixit, indulgentiamque ei ab his postulavit, et ipse fecit. Post haec infirmitate predicta gravatus, se Evurgero custodiendum commisit. Qui eundem acri dolore defatigatum quasi mortuum lavari, feretroque impositum ad aecclesiam portari, posteraque die sepeliri jussit. Hic, ut aiunt populi, tercia nocte quasi de gravi somno expergiscens, audivit sonantem campanam, et ut aperirent ei velociter, terna exclamacione rogavit. Obstupefactus is qui audivit, Evurgerum prefatum custodem aecclesiae, ut episcopo laboranti succurreret, interpellavit. Qui eundem per omnia fuisse mentitum affirmans, magno percussit baculo; sicque quievit divae presul memoriae 3 Kalendas Julii. Apparuit autem is mox Liudulfo abbati dicens: Requiem eternam nobis cantate! et evanuit ab oculis ejus. Hujus vice Warinus eleccione et inperatorio munere protinus ungitur.3. Anno medii Ottonis 2 (974), Heinricus, Bawaricorum dux, captus est, et ad Gilhiem deductus caute custoditur. In hoc anno hiemis asperitas longa fuit et sicca, et magna nix effunditur coelitus. [fol. 36] 975o Mortuo quoque Roberto, Magontinae sedis archipresule, inperator cancellarium suimet nomine Willigisum, multis hoc ob vilitatem sui generis rennuentibus, eidem prefecit aecclesiae. Sciebat enim, Petro attestante, quod non est personarum acceptor Deus (Act. X, 34), sed omnes se ex corde diligentes pre caeteris amat, inconprehensibili honore remunerans. Qualiter autem hunc pastorem futurum divina pietas presignaverit, non est silendum. Hujus mater, quamvis paupercula, tamen, ut in sequentibus apparet, bona, dum eundem in utero portaret, vidit per somnium, quod sol e sinu suimet fulgens totam radiis flammantibus repleret terram. Et in ea nocte, qua haec talem peperit infantem, simili procreacione totum hoc jumentum, quod ipsa in domo sua habuit, quasi gratulabundum dominae respondit. Ille, qui tunc natus est, sol erat, quia sanctae predicationis suae radiis corda multorum a Christi caritate torpentium illuxit. Et idcirco in ejus nativitate masculini sexus mirabilis multitudo gignitur, quia vir Dei ad salutem patriae totius summa predestinatione regnaturus exoritur. Felix mater, quam Dominus pre ceteris contemporalibus suis in tantum [fol. 36'] visitavit, ut prolem nobilioribus coequalem vel etiam nonnullis meliorem pareret, et ostensae sibi visionis spem oculis et re ipsa veram esse probaret. Sed haec alias dico.4. (An. 974) Inperator prima expedicione Buschuth civitatem cepit. Secunda Danos sibi rebelles petens, ad Sleswic properavit. Ibi etiam hostes suos foveam, quae ad defensionem patriae parata est, et portam, quae Wieglesdor vocatur, armis preoccupare videns, consilio Bernhardi ducis et avi meimet Heinrici comitis omnes has munitiones viriliter exuperat.In hoc itinere prima malae irrisionis in clericos exclamatio attollitur, et a malis hominibus hodie servatur. Admodum miserabile est, cum aliquid boni a justis inventum, in usu ad modicum habetur, statim ut nimis detestabile a maxima multitudine repudiatur. Quod Deo autem displicet et hominem ad promerendam reatus sui penam protrahit, hoc discit et ut ruminando firmat. Quamvis vero multi irrisiones non serio faciant, tamen sine peccati macula has nullatenus [fol. 37] peragunt.Urbem unam in hiis finibus cesar edificans presidio firmat. Brun presul supra memoratus 7. Idus Marcii obiit, et Erp. prepositus Bremensis intercessione Aetheldagi archipresulis ordinatur. Temporibus hiis ego natus sum 8 Kalendas Augusti, mense Julio.5. Anno vero Dominicae Incarnationis 976o Heinricus, dux Bawariorum, honore et communione privatus, Boemiam fugit. Quem inperator ibidem valido petens exercitu cum duce Bolizlavo manentem, nil ibi prorsus in neutro horum profecit, sed magnam Bawariorum catervam, sibi ad auxilium huc venientem, et juxta Pilisini urbem castra metatam, dolo cujusdam militis Bolizlavi sic perdidit. Vespere facto, Bawarii se lavantes nulla custodum securitate fruuntur; et ecce hostis loricatus adveniens, nudos eosdem in tentoriis et in virentibus pratis occurrentes prostravit, et cum omni preda laetus et incolomis revertitur. Inperator autem audita tantorum strage virorum, et quod nulla sibi via redeundi patuit, recto itinere ad civitatem suam, quae Camma dicitur, venit, et in proximo anno (977) prefatum ducem ad Pataviam confugientem subegit. In consequenti anno (978) Heinricus dux et Ekbertus comes et Heinricus presul apud inperatorem accusati, Magadaburg capti sunt et exilio deputati longo.6. [fol. 37'] Post haec autem inperator omni studio ordinavit expeditionem suam (an. 978) adversus Lutharium, regem Karelinguorum, qui in Aquisgrani palacium et sedem regiam, nostrum semper respicientem dominium, valido exercitu presumsit invadere, sibique verso aquila designare. Haec stat in orientali parte domus, morisque fuit omnium hunc locum possidentium, ad sua eam vertere regna. Quem celeriter abeuntem cesar insequitur, depopulatis omnibus et incendio consumptis usque ad Parisiam sedem. In illo itinere, multis infirmitate nimia compressis, Brun, comes Harneburggensis, miles per cuncta laudabilis, obiit 2 Kalendas Decembris. Reversus inde inperator thriumphali gloria, tantum hostibus incussit terrorem, ut numquam post talia incipere auderent; recompensatumque est hiis quicquid dedecoris prius intulere nostris. Interim Augustanae pastor aecclesiae Othelricus, gemma sacerdotum, 50 ordinationis suae anno excedens a seculo (an. 973), fructum laboris devoti Christo remunerante percepit, 4 Nonas Julii. Heinricus autem huic succedens, parvo tempore sedebat, ut post enucleabo.7. [fol. 38] Accusatus apud inperatorem Gero comes a Waldone, et in loco qui Sumeringe dicitur, ortatu Aethelberti archipresulis et Thiedrici marchionis captus, patri meo patruoque firmiter est commissus. Deindeque convocatis ad Magathaburg cunctis regni principibus (an. 979), congressi sunt hii judicio in insula quadam singulari certamine, vulneratusque in cervicem bis Waldo, ardencius insequitur hostem, percuciensque ictu valido capud, prostravit eundem. Interrogatus autem Gero comes ab eodem, si plus potuisset pugnare, coactus est, quod jam defecisset, profiteri. Waldo tum egressus, aqua refocilatur depositis armis, et post tergum mortuus cecidit. Tunc Gero jussus est decreto judicum et voce inperatoris a carnifice quodam decollari 3. Idus Augusti. Haec pugna nullo nisi tantum archiepiscopo Aethelberto et Thiedrico placuit marchioni; correptusque est inperator ab Ottone, Bavariorum duce, Liudulfi filio, eodem die venienti, et a comite Bertoldo, quod ob tam vilem causam tantus vir umquam damnari debuisset. Libet paucis exponere Liudulfi Corbensis meritum [fol. 38'] patris, cui multum vigiliis jejuniisque laboranti plurima Deus dignatus est revelare. Hic in die prefati certaminis cum diluculo missam humiliter et timorate, ut semper solebat, celebraret, vidit super altare comitis capud Geronis, finitaque hac aliam pro defunctis cantavit; exutisque sacerdotalibus vestimentis, cum silentio exivit, congregatisque fratribus obitum ejus indicavit, orationemque pro eo fieri communem suppliciter postulavit. Decollatio autem ejus in ipso solis occasu fiebat. Pro cujus memoria soror ejus Tetta et conjunx ejus Aethela monasterium in loco qui Eleslevo dicitur, ubi ipse requiescit, construentes,.. partem tocius suimet hereditatis tradidere Deo ejusque precursori dilecto, hoc privilegio et imperiali precepto ea racione firmantes, ut abbacia ibidem liberaliter facta, inperatoris suorumque potestatem ac tutelam respiceret successorum. Comitis prefati corpus post tres annos, cum juxta illud contectalis sua poneretur, integrum una cum vestimentis inventum est. Inperante tunc predicto Ottone 6 annos, Lutharius rex cum filio suimet ac muneribus magnificis ad eum venit (an. 980), et sibi satisfaciens, amiciciam ejus firmiter acquisivit. Et in hoc anno cesar noster Italiam pergens, numquam has regiones, pro dolor! amplius invisit.8. Post haec [fol. 39] prefatus antistes Aethelbertus, inperatore jam Roma commorante, terciodecimo suae ordinationis anno (981), suos docendo et confirmando, ac Gisileri presulis, quia tunc cum cesare fuit, diocesim perlustrans, 13 Kal. Julii in Merseburg missam celebravit, proximamque noctem cum Hemuzone, venerabili laico, in Chruvati laetus duxit; crastinoque die exurgens tristis, capitis nimium queritur dolorem, et tamen abibat; cumque Cirmini villam, ad Frekenlevo pergere cupiens, preterisset, ni cito a suis sustentaretur, ex equo paulatim declinans, in terram cecidisset. Is vero tapeto superpositus, completisque omnibus, quae a clericis dicenda erant, fideliter migravit ad Christum 12 Kalendas Junii. Hujus corpus ad Ivikanstem delatum atque sacerdotali apparatu vestitum, navigio ad Magadaburg usque deductum est, flebiliterque a confratribus et maxime a monachis susceptum, commendatum est ab egregio sanctae Halverstidensis aecclesiae episcopo Hilliwardo, favente sibi Hardingo abbate venerando, in medio aecclesiae coram altari apostolorum Philippi et Jacobi. Quanta sollicitudine idem sibi subditis [fol. 39'] invigilaret gregibus, lector attende! Sepenumero ad ovile sancti Johannis baptistae sanctique Mauricii noctis silentio venit, duobus tantum comitantibus, qualiterque confratres ad matutinam convenirent, vel qui in dormitorio remanerent, ex improviso perspexit; et si bene fuit, Deo gratias egit, sin autem, culpabiles digna castigatione redarguit. Sed clerus et populus tanti patris funere turbatus, Othtricum confratrem et tunc imperatori fideliter servientem communiter eligerunt in dominum et archipresulem; quamvis hoc nullo modo posse fieri predictus archimandrita, dum adhuc viveret beneque valeret, multis ex eorum numero publice prediceret. Cum enim episcopus et Ohtricus numquam convenirent moribus, magna confratrum et hospitum, quia magister fuit scolae, caterva bene elaborata, maluit idem exire, quam in monasterio permanere. Huic cesar cum apud archiepiscopum licentiam sibi famulandi vix impetraret, contigit in die resurreccionis sanctae, episcopum ad missam paratum, subdiacono, ut mos est, sanctam crucem coram tenente, ambabus eandem complectens manibus, ut Ohtricus et Ico numquam sedem possiderent suan., [fol. 40] lacrimis postulat profusis. Peracto autem divino pleniter ministerio, cum idem ad mensam sederet, prefatos numquam sibi successuros palam cunctis presentibus innotuit. Qualiter autem hoc sibi fuerit revelatum non aperuit, nec umquam mihi aliquis intimare potuit. Post mortem quoque ejus Walterdo sibi dilecto, qui et Dodico vocabatur, ut ipse mihi pro vero narravit, in somnis idem cuncta, quae in hac re vivus prenuntiaverat compleri, talibus affirmavit. Hic in lecto positus excessu mentis vidit archiepiscopum in australi ecclesiae janua, quae cimiterium respicit, stantem, eundemque quasi Romam cum baculo suimet pergere cupientem hiis exasperavit verbis: Mi Dodico, ut quid meum alio prebebis honorem! Cui respondens is: Nonne, inquit, in tristi meo habitu non voluntatem, sed oboedientiam solum, senior carissime, vales considerare? Ad haec archiepiscopus tunc prosequitur: Pro certo, dicens, scias, Ohtricum sedem numquam possessurum meam. Universis autem clerus et populus, ut supra memoravi, completa electione, miserunt Ekkihardum, [fol. 40'] qui dicebatur Rufus, cum consortio aliorum fratrum et militum, qui hanc imperatori nunciarent et de promissis ammonerent. Qui cum Italiae partes, ubi cesar tunc commorabatur, itinere adtingerent, Gisileri suffragium, qui apud inperatorem tunc plurimum valebat, implorantes, legationis suae secretum ei aperiunt. Promissa ab eo est hiis fidelis intercessio, completurque sibi cunctis proxima in omnibus benevolentia. Namque ut audita cesaris auribus instillavit, pedibus supplex advolvitur, promissa et diu expectata longi laboris premia postulans, Deo hoc consentiente, protinus impetrat (an. 981). Egressus autem interrogatur a nuntiis, et maxime ab Ohterico, qui se fidei suimet firmiter commendavit, si quid in sibi creditis proficeret, quod vix suis necessitatibus in hoc subveniret, respondit. Corruptis tum pecunia cunctis primatibus, maximeque Romanis, quibus cuncta sunt semper venalia, judicibus, qualiter ad archiepiscopatum aliqua racione veniret, primum secreto [fol. 41] revolvit deindeque palam domni papae Benedicti septimi, qui sic vocabatur ex numero precedentium equivocorum, obnixe petit auxilium, quod, cum totius consilio senatus si posset impendi, ex sua parte sibi paratum fore et hic promisit. Positum est Romae concilium generale; sapientissimi conveniunt, impleturque illa Jeremiae prophetia: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Jer. IV, 1), et caetera. Nam cum judices ab apostolico interrogarentur si liceret Gisilerum promoveri ad archiepiscopatum, quia certam non haberet tunc sedem, sed ab episcopo injuste, ut semper sit questus, ablatam Hildiwardo, caruisset hactenus quam possiderat: tunc hoc auctoritate canonica percipere jure meritoque verbis affirmabant et exemplis, Davitica transgredientes monita: Recte judicate, filii hominum (Psal. LVII, 2); et illud: Corruptus judex nequid discernere verum. (HOR. II, 2, 8.)Lector, crede mihi, quod piget atque pudet me his longe inferiorem hoc verbis exponere, quod hii ob presentem ac futurum pudorem noluerunt omittere. Merseburg, quae usque [fol. 41'] huc liberaliter dominabatur, aecclesiae Halverstidensi, sede episcopali destructa, subditur, et Gisilerus, ejusdem non pastor sed mercenarius, ad majora semper tendens, desiderata 4 Idus Septembris percepit, proverbii non memor illius: Quanto alcior gradus, tanto gravior fit casus (cf. Prov. XVI, 8). Certe si voluisset is in cura sibi credita persistere, omnem scrupulum in aliquo sibi umquam obsistentem imperatoris auxilio potuisset expellere, magnamque securitatem ac rerum affluentiam cunctarum sibi suisque successoribus efficere. Sed quia Dei judicia sunt hominibus occulta, numquam autem injusta, non illo solum, sed communibus nostrimet inputo peccatis, quibus domesticis quicquid adversi accidit juste asscribitur. Ohtricus vero Beneventum postea veniens infirmatur. Confrater meus, nomine Huswardus, ut mihi retulit, vidit is assistere sibi Aethelleken, prepositum quondam nostrum sed tunc defunctum, annonam sancti Mauricii eminus sibi porrigentem. Expavescens tali visione, idem: Cernis, inquid, frater aliquid? Et exponens ei ordine cuncta: Ve mihi, dixit, misero et peccatori, quod umquam monasterium meimet et obedientiam ad ambitionem [fol. 42] dereliqui, et si divina largitas aliquam mihi concedere dignatur sanitatem supplex huc venio, numquamque recedo. Talia prosequutus, infirmitate validiori opprimitur, et post paucos dies in prefata civitate Nonas Octobris moritur ac sepelitur, non ullum sapientia atque facundia sibi relinquens similem.9. Gisilerus autem, accepta ab imperatore licencia, Magadaburg 2 Kalendas Decembris, Thiedrico Metensis aecclesiae episcopo comitante venit. Fuit hic amicus cesaris et valde ei carus, unusque ex numero corruptorum qui mille talenta auri atque argenti pro veritatis obumbracione ab archiepiscopo percepit. Cui quidam, cum ab eodem jussu imperatoris ad matutinam joculariter benediceretur: Saciet te, inquid, Deus in futuro, quem hic omnes non possumus auro. Tunc omnia nostram prius aecclesiam respicientia divisa sunt miserabiliter, Sclavonicae ritu familiae, quae accusata venundando dispergitur. Pars episcopatus nostri, quae jacebat inter Salam et Elstram ac Mildam fluvios, et plisni, Vedu et Tuchurini pagos, cum villis Passini et Piscini, Fritherico [fol. 42'] Citicensi datur episcopo. Wolcoldo autem, Misnensis aecclesiae antistiti, pars illa conceditur cum adpertinentibus villis Wissepuig et Lostatawa, quae ad Gutizi orientalem pertinet, ac fluviis Caminici Albique distinguitur; sibi autem retinuit 9 urbes quarum sunt haec nomina: Scudici, Cotug, Vurcin, Bigni, Hilburg, Dibni, Paug, Liubanici et Gezerisca. Precepta, quae munera regalia seu inperalia detinebant, aut igni comburebat, aut aeclesiae suae mutato nomine designari fecit. Mancipia et totum, quod Merseburg respicere debuit, ne umquam colligeretur, sponte dispergit; abbaciam ibi statuit, eidemque Ohtradum, venerabilem de sancto Johanne monachum, prefecit. Postque Heimonem de eodem monasterio constituit. Sed quae res destruccionem hanc subsequerentur, lector attende!10. Gentes quae suscepta Christianitate regibus et inperatoribus tributarie serviebant, superbia Thiedrici ducis aggravatae, presumpcione unanimi arma commoverant (an. 983?). Quod patri meo comiti Sigifrido, priusquam fieret, sic revelatum est. Vidit in somnis aerem nube densa contractum, et pre ammiracione, [fol. 43] quid hoc esset percontatus, audivit vocem talia proferentem: Nunc illud compleri debet vaticinium: Pluit Deus super justos et injustos (Matth. V, 45). Quod eciam 3 Kalendas Julii scelus, percusso in Hawelberg presidio destructaque ibidem episcopali cathedra, primum exoritur. Transactis autem trium spaciis dierum, Sclavorum conspirata manus Brandeburgensem episcopatum, 30 annos ante Magadaburgensem constitutum, cum jam prima sonaretur, invasit, fugiente prius tercio antistite ejusdem Wolcmero, et defensore ejus Thiedrico ac militibus ipsa die vix evadentibus. Clerus ibidem capitur, et Dodilo, ejusdem sedis antistes secundus, qui a suis strangulatus tres annos jacuit tunc sepultus, e tumulo eruitur, et integro adhuc ejus corpore ac sacerdotali apparatu, ab avaris canibus predatur et iterum temere reponitur; omnis aecclesie thesaurus distrahitur, et sanguis multorum miserabiliter effunditur. Vice Christi et piscatoris ejusdem venerabilis Petri varia demoniacae heresis cultura deinceps veneratur, et flebilis haec mutacio non solum a gentilibus, verum etiam a Christianis extollitur.11. Temporibus hiis ecclesia Citicensis a Boemiorum exercitu, Dedi duce, capta est et depredata, Hugone primo tunc episcopo hinc effugato. [fol. 43'] Posteaque monasterium sancti Laurencii martiris in urbe quae Calvo dicitur, situm desolantes, nostros sicuti fugaces cervos insequebantur; nostra etenim facinora nobis formidinem et his suggerebant validam mentem. Mistui, Abdritorum dux, Hômanburg ubi sedes episcopalis quondam fuit, incendit atque vastavit. Quid vero ibi mirabilium Christus operaretur e coelis, attendat religio tocius Christianitatis. Venit de supernis sedibus aurea dextera, in medium collapsa incendium expansis digitis, et plena cunctis videntibus rediit. Hoc admiratur exercitus, hoc stupet Mistuwoi timoratus; et id mihi indicavit Avico, capellanus tunc ejus, et spiritualis frater meus postea effectus, Sed ego cum eodem sic tractavi, reliquias sanctorum itinere in coelum divinitus collatas abiisse, hostesque terruisse atque fugasse. Post haec Mystuwoi in amentiam versus in vinculis tenetur, et aqua benedicta inmersus: Sanctus, inquid, me Laurentius incendit! et antequam liberaretur, miserabiliter obiit. Desolatis tunc omnibus preda et incendio urbibus ac villis usque ad aquam, quae Tongera vocatur, convenerunt e Sclavis peditum ac equitum plus quam 30 legiones, quae sine aliqua lesione residua quaeque suorum auxilio deorum tunc devastare non dubitarent, tubicinis precedentibus Non latuit hoc nostros. Conveniunt episcopi Gisilerus et Hilliwardus cum marchione [fol. 44] Thiedrico caeterisque comitibus, Ricdago, Hodone et Binizone, Fritherico, Dudone ac patre meo Sigifrido, aliisque compluribus; qui ut dies sabbati primo illuxit, missam omnes audiunt, corpus animamque coelesti sacramento muniunt, hostesque obvios fiducialiter inrumpentes, paucis in unum collem effugientibus, prosternunt. Laudatur a victoribus in cunctis Deus mirabilis operibus, approbaturque veredicus Pauli doctoris sermo: Non est prudentia neque fortitudo nec consilium adversus Dominum. Derelicti sunt qui prius Deum spernere presumpserunt, idolaque manufacta et prorsus inania creatori suo stulti preposuerunt. Appropiante tunc nocte, nostrisque a longe castrametantibus, hii, quos supra memoravi, furtim, pro dolor! evasere. Omnes autem nostri, exceptis tribus, crastino gaudentes remeabant, applaudentibus cunctis, quos obviam habuere vel domi invenere.12. Interim cesar Romanum sic regebat inperium, ut quod patrem suum prius respiciebat, omne detineret, et Saracenis sua inpugnantibus viriliter resisteret et a finibus suis longe hos effugaret. [fol. 44'] Calabriam a crebra Grecorum incursione et Saracenorum depredatione magnam vim perpeti cesar comperiens (an. 982), ad supplementum exercitus sui Bawarios ac fortes in armis Alemannos vocavit. Ipse autem cum Ottone duce, fratris filio Liudulfi, ad urbem Tarentum, quam Danai jam presidio munitam optinuerant, festinavit, eamque viriliter in parvo tempore obpugnatam devicit. Saracenos quoque valido exercitu sua populantes superare contendens, cautos illo speculatores misit, qui certa de hostibus referrent. Quos primo infra urbem quandam clausos effugavit devictos, postque eosdem in campo ordinatos fortiter adiens, innumeram ex his multititudinem stravit, prorsusque hos speravit esse superatos. Sed hii ex inproviso collecti ad nostros unanimiter pergunt, et paululum resistentes prosternunt, pro dolor! 3 Idus Julii Richarium lanciferum et Udonem ducem, matris meae avunculum; comitesque Thietmarum, Becelinum, Gevehardum, Gunterium, Ecelinum, ejusque fratrem Becelinum, cum Burchardo et Dedi ac Conrado ceterisque [fol. 45] ineffabilibus, quorum nomina Deus sciat. Inperator autem cum Ottone prefato caeterisque effugiens, ad mare venit, vidensque a longe navim, salandriam nomine, Calonimi equo Judei ad eam properavit. Sed ea preteriens, suscipere hunc recusavit. Ille autem littoris presidia petens, invenit adhuc Judeum stantem, seniorisque dilecti eventum sollicite exspectantem. Cumque hostes adventare conspiceret, quid umquam fieret de se, tristis hunc interrogans, et habere se amicum apud eos, cujus auxilium speraret, animadvertens, iterum equo comite in mare prosiliens, ad alteram, que sequebatur, tendit salandriam, et ab Heinrico solum milite ejus, qui szlavonice Zolunta vocatur, agnitus intromittitur, et in lecto senioris ejusdem navis positus, tandem ab ipso etiam cognitus, si inperator esset interrogatur. Qui cum hoc diu dissimulare studuisset, tandem professus: Ego sum, inquit, qui peccatis meis id promerentibus ad hanc veni miseriam. Sed quid nobis sit modo communiter faciendum diligenter accipite. Optimos ex meo nunc perdidi miser imperio, et propter hunc doloris stimulum neque terras has intrare, nec horum amicos [fol. 45'] umquam possum vel cupio videre. Eamus tantum ad urbem Rossan, ubi mea conjunx meum prestolatur adventum, omnemque pecuniam, quam teneo ineffabilem, cum eadem sumentes, visitemus imperatorem vestrum, fratrem scilicet meum, certum, ut spero, meis necessitatibus amicum. His dulcibus colloquiis provisor navis delectatus consensit, et perdius ac pernox ad condictum pertingere locum properavit. Quo cum propiarent, binomius ille jussu inperatoris premissus, inperatricem et qui cum ea erat Thiedricum presulem supramemoratum cum somariis plurimis quasi pecunia sarcinatis vocavit. Greci autem primo ut inperatricem cum tantis de urbe prefata muneribus exire viderunt, anchoram ponentes, Thiedricum antistitem cum paucis intromittunt. Sed imperator, rogatu presulis, vilia deponens vestimenta et induens meliora, viribus suis et arte natandi confisus, ut stetit in prora, mare velociter insiluit. Quem cum quidam ex circumstantibus Grecis apprehensa veste detinere presumeret, perfossus gladio Liupponis, egregii militis, retrorsum cecidit. Fugierunt hii in alteram partem navis, nostri autem quibus huc veniebant puppibus incolumes cesarem sequebantur, [fol. 46] eos littoris securitate prestolantem, premiaque promissa magnis muneribus Danais implere cupientem. Hii vero multum perterriti promissionibusque diffidentes, abierunt, patrios repetentes fines; quique dolo omnes semper vicerant naciones, simili se tunc delusos artu sentiebant. Quanta autem laeticia a presentibus posteaque venientibus imperator susceptus sit, explicare non valeo.13. Sed ut in omnibus, lector carissime, certus efficiaris, salandria quid sit, vel cur ad has pervenerit horas, breviter intimabo. Haec est, ut prefatus sum, navis mirae longitudinis et alacritatis, et utroque latere duos tenens remorum ordines, ac centum quinquaginta nautas. Duabus hoc unum erat nomen navibus, quae jussu basilei Nicaphoris Calabriam petierunt colligendi gratia tributi; quae licet Romano specialiter serviat inperio, tamen ne aliquam a Grecis paciatur molestiam, auri debitum quotannis voluntarie persolvit Constantinopolitanis. Inperator autem has venientes, inextinguibilemque ab omni re preter acetum ferentes ignem, sibi conjunxit, et in mare ad comburendas Saracenorum [fol. 46'] naves conductas direxit. Quarum una, sicut predixi, suscipere devictum eundem recusavit, seu ob ignorantiam sui, seu ob metum subsequentis inimici; altera autem, quae hunc instinctu Heinrici suscepit, velut prefatus sum, invita reddidit.14. Paululum mihi nunc devianti mens est incepta perficere. Omnes nostri principes, comperta tam miserabili fama, conveniunt dolentes, et ut eum sibi liceret videre, per epistolae portitorem unanimi supplicatione poscebant. Quorum legationem cesar ut audivit, desideranti animo consensit. Ponitur in Berna civitate conventus, et omnis huc convocatur principatus, necessaria ut hic tractarentur multa (an. 983). Solus dux Bernhardus in media revertitur via; namque una ex urbibus suis......., quam imperator contra Danos opere ac presidio firmavit, dolo ab hiis denuo capta, cesis defensoribus ejusdem incensa est. Anno Dominicae Incarnationis 983, inperator Verone placitum habuit, et Heinricus minor exilio solutus, dux Bawariorum effectus est. Et in hoc anno Sclavi unanimiter restiterunt cesari et Thiedrico marchioni. Et filius inperatoris ab omnibus in dominum eligitur (an. 983).15. [fol. 47] Post paucos dies discedebant, ultimum vale dicentes; namque imperator cum Romam veniret, relicta matre sua venerabili in Papia civitate, graviter infirmatus, ut extrema persensit adesse, omnem suimet pecuniam partes divisit in quatuor, unam aecclesiis, secundam pauperibus, tertiam dilectae suimet sorori Mahtildae, quae abbaciam in Quidilingeburg devota Christo famula obtinuit, quartam suis tristibus donavit ministris ac militibus. Factaque latialiter confessione coram apostolico caeterisque coepiscopis atque presbiteris, acceptaque ab eis optata remissione, 7 Idus Decembris ex ac luce subtractus est; terreque commendatur ubi introitus orientalis paradisi domus sancti Petri cunctis patet fidelibus et imago Dominica honorabiliter formata venientes quosque stans benedicit. Equidem sortis memor humanae multumque indigens indulgentiae, coeli terraeque Deum et Dominum suplex efflagito, ut quicquid hic in mea umquam peccaverit aecclesia, clemens remittat, pro beneficiis autem centuplum largiatur, potestateque immerito mihi concessa indulgeo, te obnixe successorem [fol. 47'], postulans ut huic veniam nemini in ultimis denegandam semper ex corde tribuas.16. Hujus inclita proles, nata sibi in silva, quae Ketil vocatur in die proximi natalis Domini ab Johanne archiepiscopo Rawennate et a Willigiso Magociacense in regem consecratur Aquisgrani, et completo hoc officio, mox legatus tristi nuncio tanta perturbans gaudia advenit. Movit multorum corda ineffabilis dolor, virtus sublata queritur, quam sepissime incolumen homo fragilis et dubius persequitur (cf. Hor. III, 24, 31). Sedit hic bis quinos solares annos post obitum patris sui, regni tutor et inperii, hostibus cunctis horendus, commissisque gregibus inexpugnabilis murus. Nutat ancxia in tantis rebus populi sentencia, quam cito firmavit divinae majestatis miseracio. Solvitur a Traiectensi custodia dux Heinricus, et ab eo rex tenellus ad nutriendum sive ad degradandum a Warino, Coloniensi archiepiscopo, cujus firmae fidei ab inperatore predicto is commissus fuit, assumitur. Obseram modo tercii seriem voluminis, duro vecte necis deflendae tercii inperatoris nostri, et certitudinem pietatis almae, qua omnem exclusit ambiguitatem, stilo laetus aperire conabor. [fol. 48, 49, 50 desunt] |