BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 76v-77r

Mt. 10:34

Lc. 21:9

Mt. 19:3-11

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Natalis S. Gordiani martyris

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum

 

10:34

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terra: [non veni pacem mittere, sed gladium:

10:35

veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:

10:36

et inimici hominis, domestici eius.

10:37

Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus.

10:38

Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.

10:39

Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

10:40

Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit.

10:41

Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.

10:42

Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.]

Require In natale unius confessoris sive martyris.

 

 

Item eodem die

Natalis Sanctorum Nerei et Achillei martyrum

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam

 

 

Hic legatur evangelium: In natale plurimorum martyrum: Cum autem audieritis proelia ...

 

21:9

[In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri: oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis.

21:10

Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.

21:11

Et terrae motus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt.

21:12

Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas, et persequentur vos tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum:

21:13

continget autem vobis in testimonium.

21:14

Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis:

21:15

ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

21:16

Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:

21:17

et eritis odio omnibus propter nomen meum:

21:18

et capillus de capite vestro non peribit.

21:19

In patientia vestra possidebitis animas vestras.]

 

 

Unde supra

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum

 

19:3

In illo tempore. Accesserunt ad Ihesum pharisaei temptantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?

19:4

Qui respondens, ait illis: Non legistis, quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:

19:5

Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

19:6

Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.

19:7

Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere?

19:8

Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.

19:9

Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur: et qui dimissam duxerit, moechatur.

19:10

Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.

19:11

Qui dixit: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.