BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 121r-122r

Lc. 12:35-44

Mt. 5:1-12

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali plurimorum sanctorum.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

12:35

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes[ in manibus vestris],

12:36

et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.

12:37

Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.

12:38

Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.

12:39

Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

12:40

Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.

12:41

Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?

12:42

Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?

12:43

Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.

12:44

Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet, constituet illum.

 

 

Item ubi supra.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum

 

5:1

In illo tempore. Videns Ihesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius,

5:2

et aperiens os suum docebat eos dicens:

5:3

Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum.

5:4

Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.

5:5

Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.

5:6

Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur.

5:7

Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.

5:8

Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.

5:9

Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.

5:10

Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum.

5:11

Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:

5:12

gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis.