BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. deest

Lc. 14:26-35

 

____________________________________________________________

 

 

 

Textus «In natale unius sacerdotis sive martyris» deest in manuscripto.

 

[In natali unius sacerdotis sive martyris.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

14:26

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.

14:27

Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.

14:28

Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,

14:29

ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,

14:30

dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare?

14:31

Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?

14:32

Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt.

14:33

Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.

14:34

Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur?

14:35

Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.]