Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 122r-123rMt. 9:14-17Lc. 21:9-19
|
____________________________________________________________
|
|
In natali plurimorum martyrum.Sequentia sancti evangelii
| |
9:16 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. |
9:17 | Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: |
9:18 | et ad praesides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. |
9:19 | Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini: |
9:20 | non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. |
9:21 | Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: |
9:22 | et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Item ubi supraSequentia sancti evangelii
|
21:9 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri: oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis. |
21:10 | Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. |
21:11 | Et terrae motus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt. |
21:12 | Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas, et persequentur vos tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum: |
21:13 | continget autem vobis in testimonium. |
21:14 | Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis: |
21:15 | ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. |
21:16 | Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: |
21:17 | et eritis odio omnibus propter nomen meum: |
21:18 | et capillus de capite vestro non peribit. |
21:19 | In patientia vestra possidebitis animas vestras. |