BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 123r-124r

Mt. 13:44-52

Mt. 25:1-13

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali virginum.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum

 

13:44

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.

13:45

Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.

13:46

Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.

13:47

Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

13:48

Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.

13:49

Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum,

13:50

et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.

13:51

Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam.

13:52

Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

 

 

Item ubi supra

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaum

 

25:1

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae.

25:2

Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes:

25:3

sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:

25:4

prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.

25:5

Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

25:6

Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

25:7

Tunc surrexerunt omnes virgines illa, et ornaverunt lampades suas.

25:8

Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur.

25:9

Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.

25:10

Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua.

25:11

Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.

25:12

At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.

25:13

Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.