Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 124r-124vLc. 6:43-48Lc. 19:1-10
|
____________________________________________________________
|
|
In dedicatione Aeclae.Sequentia sancti evangelii
| |
6:43 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum. |
6:44 | Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam. |
6:45 | Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. |
6:46 | Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quae dico? |
6:47 | Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: |
6:48 | similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum supra petram: inundatione autem facta, inlisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.
Item ubi supraSequentia sancti evangelii
|
19:1 | In illo tempore. Ingressus Ihesus perambulabat Hiericho. |
19:2 | Et ecce vir nomine Zachaeus: et hic erat princeps publicanorum, et ipse dives: |
19:3 | et quaerebat videre Ihesum, quis esset: et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. |
19:4 | Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum: quia inde erat transiturus. |
19:5 | Et cum venisset ad locum, suspiciens Ihesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachaee, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. |
19:6 | Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. |
19:7 | Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. |
19:8 | Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. |
19:9 | Ait Ihesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod ipse filius sit Abrahae. |
19:10 | Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat.
Finis. |