BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 120r-121r

Mt. 10:34-42

Mt. 10:26-32

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In vigilia unius sacerdotis sive martyris.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

10:34

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terra: non veni pacem mittere, sed gladium:

10:35

veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:

10:36

et inimici hominis, domestici eius.

10:37

Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus.

10:38

Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.

10:39

Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

10:40

Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit.

10:41

Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.

10:42

Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

 

 

Unde supra

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum

 

10:26

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Nihil enim opertum est, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.

10:27

Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta.

10:28

Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

10:29

Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.

10:30

Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.

10:31

Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.

10:32

Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.