Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 119v-120rMt. 25:14-23Lc. 11:33-36
|
____________________________________________________________
|
|
In natali unius sacerdotis.Sequentia sancti evangelii
| |
25:14 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. |
25:15 | Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim. |
25:16 | Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. |
25:17 | Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo. |
25:18 | Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra, et abscondit pecuniam domini sui. |
25:19 | Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. |
25:20 | Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. |
25:21 | Ait illi dominus eius: Euge bone serve, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. |
25:22 | Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. |
25:23 | Ait illi dominus eius: Euge bone serve, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
Unde supra.Sequentia sancti evangelii
|
11:33 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Nemo lucernam accendit, et in absconso ponit, neque sub modio: sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. |
11:34 | Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. |
11:35 | Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebrae sint. |
11:36 | Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris inluminabit te. |