BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 77r-77v

Ih. 17:11-15

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

17:11

In illo tempore. Respiens Ihesus discipulos suos dixit: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.

17:12

Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex his peribit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.

17:13

Nunc autem ad te venio: et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.

17:14

Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.

17:15

Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo.