Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 76v[Ih. 3:1-15]
|
____________________________________________________________
|
|
In S. Crucis inventione
Legitur evangelium quod et In Pascha annotina
| |
3:1 | [In illo tempore. Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum. |
3:2 | Hic venit ad Ihesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. |
3:3 | Respondit Ihesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. |
3:4 | Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? |
3:5 | Respondit Ihesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. |
3:6 | Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. |
3:7 | Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. |
3:8 | Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. |
3:9 | Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? |
3:10 | Respondit Ihesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? |
3:11 | Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. |
3:12 | Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis? |
3:13 | Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo. |
3:14 | Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: |
3:15 | ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.] |