| I. |
1. | De utilitate et praestantia scientiae de anima. |
2. | De difficultate scientiae de anima et definitionis. |
3. | De quaestionibus pertinentibus ad substantiam animae cognoscenda et quae sint in definitione animae adhibenda. |
4. | Utrum una definitio universalis sit omnibus animis quaerenda an singulae singulis generibus accommodandae? |
5. | Utrum in animali uno muiltae animae contineantur an una tantum, quae tamen diversis partibus ac viribus constet? |
6. | Utrum de membris prius quam de integritate agendum sit et de actibus quam de membris et partibus et de subiectis quam de actibus? |
7. | Accidentia cognita conferre ad cognoscendam naturam substantiae. |
8. | Perquirendum esse, utrum omnes affectiones sint communes animae et corpori an alterae alterius propriae peculiaresque habeantur. |
9. | Animae definitionem esse cum materia coniungenda et quid sit definitio physica et dialectica et quae scientiae quibus modis definiant. |
10. | De sententiis veterum de anima et de opinione Democriti. |
11. | De opinione quorundam Pythagoreorum de anima. |
12. | De opinione Empedoclis et opere Timaei sive Platonis in Timaeo |
13. | De opinionibus multorum, qui de anima male senserunt. |
14. | De opinione Thaletis, Alcmaeonis et aliorum. |
15. | Epilogus generalis, quod omnes uno ex tribus animam definierunt: aut motu aut cognitione aut tenuitate, id est incorporeo. |
16. | Generaliter contra omnes, qui putant animam esse corpus movens et motum. |
17. | Contra Theophrastum, qui rationes Aristotelis reprehenderat. |
18. | Sentire et intelligere nec motus esse nec animae motus. |
19. | Si motus sit essentia animae, futurum, ut anima movendo se pereat. |
20. | Specialiter contra Timaeum sive Platonem. |
21. | Item contra eundem. |
22. | Animam non immigrare cuilibet corpori contra antiquos, qui nihil de corpore dixerunt. |
23. | Animam non esse harmoniam et de anima mundi et utrum anima nostra sit vita potius quam anima appellitanda. |
24. | Animam non moveri, sed corpus per animam, et quod corpus movetur per animam dupliciter, id est per animam, a qua et ad quam. |
25. | Utrum anima intelligendo contemplandoque moveatur et dubitationes super verbis illis Aristotelis, ubi dicit intellectus nobis ut substantiam quandam accidere. |
26. | Contra Xenocratem dicentem animam esse numerum se ipsum moventem. |
27. | Contra Andronicum dicentem Aristotelis verba contra Xenocratem non intelligi. |
28. | Contra eos, qui dicunt animam ex elementis esse coalitam. |
29. | Contra Empedoclem dicentem similia cognosci similibus et tamen similia a similibus pati non posse. |
30. | Veteres neque de universa anima neque de humana perfecte locutos. |
31. | Superfluo videri aliquibus animam ex utroque contrario concretam esse; sufficiat enim alterum, quia eadem ratio pollet in contraria. |
32. | Animam non esse per omnia corpora invectam et fusam. |
33. | Veteres de anima nihil bene dixisse. |
34. | Contra Platonem, qui partes animae discludebat locis. |
35. | Plantas et stirpes sine dubio animatas esse. |
| II. |
1. | Divisio entium et qui sit perfectihabia et quotuplex. |
2. | Animam esse formam et perfectionem corporis naturalis vitam habentis. |
3. | Animam non esse corporis, sed formam corporis perfectionemque. |
4. | Animam esse actum primum et secundum, sed primum magis. |
5. | Animam esse perfectionem organici corporis. |
6. | Declaratio per exempla definitionis allatae de anima et quod organicum idem est, quod vitam habens potentia. |
7. | Animae partes alias abiunctas esse a corpore, alias non abiunctas. |
8. | A notioribus esse incipiendum et definitionem afferendam, quae causam, quamobrem contineat, et omnia per animam vivere. |
9. | An definitio animae communis ad intellectum et vim motricem pertineat? |
10. | Per animam et corpus vivere animalia, sed per animam primum, per quidlibet corpus, sed per certum et dispositum. |
11. | Omnibus animalibus tactum inesse et appetitionem aliquam. Item, ex quibus rebus omnia nutriantur. |
12. | Ordo potentiarum animae et differentia definitionum, quae per notiones cognominis et quae per essentiam constituuntur. Item singulas definitiones accommodandas esse ad singulas animae species. |
13. | In definitionibus particularibus a rebus subiectis incipiendum. |
14. | Initium praeceptionis declarationisque partium animae. Item omnia desiderio immortalitatis teneri. Item duplicem haberi finem. |
15. | Animam esse animanti causam triplici genere.
Item contra Empedoclem et alios, qui causam augmenti aut elementa aut ex elementis ignem constituebant. |
16. | De vi animae altricis et de natura alimenti. |
17. | Quae differentia sit inter altricem, auctricem et procreatricem virtutem. |
18. | De instrumentis concoquendi cibi. |
19. | De vi sentiendum generatim, et sensum esse passionem quandam. Item simile pati tum a simili, tum a dissimili. Item actionem et passionem genera esse comparatione motus. |
20. | Adhuc generalia quaedam in sensu. Item de sensu actu et potentia.
Item differentia inter scientiam atque sensum. |
21. | Aliqua esse sensibilia communia, aliqua propria, aliqua per se, aliqua ex accidente. |
22. | De visu et de incidentibus subiectisque visui et de perspicuitate. |
23. | De lumine et natura luminis.
Item lumen esse ad quendam modum visibile. |
24. | Quot modis accipiatur visibile et quemadmodum astra et reliqua de genere hoc tum noctu, tum interdiu videantur. |
25. | Ut visus constet opus esse intermedio perspicuo corpore. |
26. | De auditu et subiecto et sono et de sonantibus. |
27. | De echo. |
28. | De intermedio inauditu. |
29. | Unde oriatur sonus et quemadmodum exaudiatur. |
30. | De differentiis et discriminibus soni. Item de exanguia et pisces vocem non mittere. |
31. | De voce. |
32. | De olfactu, quem homo hebetissimum habeat eoque odorum nomina propria non haberi, sed a saporibus transferri. |
33. | Cognitionem subiecti et subiecto oppositi pertinere ad eundem sensum.
Item, quot significatus sint inodori et invisibilis et talium. |
34. | De intermedio sensus olfactus et quemadmodum animalia odorentur, praesertim insecta. |
35. | De gustu, qui exteriore intermedio careat. Item saporem in humido haberi.
Item, quot modis ingustabile dicatur. |
36. | Quod sint gustabilia et quod instrumentum gustus et quale item differentiae saporum et genera. |
37. | De tactu quaestio, an sit unus; solutio: non esse unum. Item carnem non esse sensorium tactus, sed intermedium et operimentum sensorii. |
38. | Utrum duo corpora solida de concurso se invicem tangant et in quo differat aut non differat gustus et tactus a reliquis sensibus. |
39. | Epilogus eorum, quae de tactu dicta sunt, hoc est tactum intermedio uti.
Item tactum multos sensus esse. |
40. | Contra Alexandrum, qui putaverit carnem esse sensorium tactus. |
41. | Sensum tactus maxime corpulentum videri. Item tactum mediocritatem esse et quoddam alio modo quam sensus ceteri. |
42. | Communia sensuum hoc est sensum recipere res sensibiles citra materiam. Item sensum non proprie pati. Item exsuperantias sensibilium omnibus officere sensibus. |
43. | Plantas expertes sensus esse, et ratio, quamobrem sint expertes, licet sint compotes animae. |
44. | Non sentire omnia, quae recipiant sensibile. Item repetitur carnem non esse suum sensorium tactu. |
| III. |
1. | Omnes quinque sensus animalibus perfectis tribui nec plures haberi. |
2. | Nullum sensum proprium esse, quo sensibilia communia cognoscantur. Item illa per se et non per accidens sentiri. Item, quemadmodum sensus circa propria sensibilia et communia et, quae per accidens sunt, fallatur. |
3. | Non posse unum tantum sensum esse sensibilium omnium. |
4. | Quaestio, an eodem sensu, quo sentimus, percipiamus nos sentire. |
5. | Idem esse subiecto sensum in actu et genus sensibile. Item utriusque actum in sensu haberi.
Item sensibilia esse, etiam cum non sentiuntur actu. |
6. | Sensus omnes esse rationes quasdam proportionesque. |
7. | De sensu communi, quemadmodum unus sit tum in se, tum per respectum ad tempus, in quo multa cognoscit atque discriminat. |
8. | Quemadmodum sensus communis contraria cognoscat et quemadmodum sit similis centro. Item sensum communem merito principem sensuum vocari, ut cui sensus ceteri ancillentur. |
9. | De mente intellectuque, quem veteres existimaverunt idem esse cum sensu. Item, in quo differat intellectus a sensu. |
10. | Intellectum non esse sensum neque item imaginationem. |
11. | Imaginationem esse virtutem diversam a sensu. |
12. | Imaginationem a scientia, intellectu, opinione differre. |
13. | Contra Platonem, qui imaginationem dixit esse complexionem opinionis et sensus. |
14. | Imaginationem habere similitudinem cum intellectu. Item, quae sit definitio eius et quot modis distinguatur a sensu. |
15. | Imaginationes quot modis et cur sint falsae. Item, cur dicatur phantasia.
Item absolutio definitionis eius. Item, cur animalia maiore ex parte visis et imaginatione ducantur. |
16. | De intellectu potentiae, qui ut sensus a sensibilibus, ita ipse ab intelligibilibus patitur nec ullam propriam formam obtinet. |
17. | Intellectum neque corpus esse neque corpore pro instrumento uti.
Item intellectum esse locum et conceptaculum formarum. |
18. | Quemadmodum intellectus possit et quando incipiat perfici et se ipsum agnoscere. |
19. | In rebus materialibus aliud esse res ipsas, aliud rerum essentiam, et quemadmodum intellectus utrumque intelligat per similitudinem ad lineam rectam et flexam. |
20. | In mathematicis aliud esse rem, aliud essentiam rei et quemadmodum ab intellectu noscantur. |
21. | Anaxagoram imperfecte de intellectu dixisse. Item pariter patiatur.
Item intellectum ceu nudam tabulam esse. |
22. | Cur idem intellectus et intellectus et intelligibilis sit et cur assiduitas contemplendi laborem et aegritudinem afferat. |
23. | De intellectu agente, qui necessarius sit ad perficiendum intellectum potentiae. |
24. | Intellectum agentem facere, ut res materiales intelligibiles intelligantur actu.
Item, quomodo et quando intellectus potestatis agat ope intellectus agentis. |
25. | Intellectum agentem haberi coniunctum cum intellectu potentiae et quare et quotiens collibitum est, speculari possimus. Item intellectum agentem esse- adsimilem deo et nobiliorem intellectu potentiae. |
26. | Nomine priorem esse intellectum potestatis quam agentem. Item agentem semper intelligere et sine discursu. Item aeternum et immortalem esse. Item eius substantiam merum actum intelligendi esse. |
27. | Nominis essentiam esse intellectum agentem. Item agentem indivisibiliter intelligere, intellectum potentiae divisibiliter. |
28. | Aristotelem sensisse hominem esse intellectum agentem. Item, quid sit intellectus patibilis, qui et corrumpitur et aboletur in nobis, et cur primo mortem recordemur. |
29. | De eodem, ex quibus verbis animadverti possit, quid Aristoteles de intellectu agente senserit. |
30. | De eodem verba Theophrasti de coniunctione utriusque intellectus et cur non semper intelligit, cur obliviscitur, cur fallitur. |
31. | Contra eos, qui dicunt intellectum agentem esse deum aut propositiones primas. Item intellectum agentem esse speciem animae ceu partem. |
32. | Quaestio, an intellectus agens unus in omnibus hominibus sit et cur solus homo et intelligat et intelligatur ab aliis. |
33. | Melius quaeri, utrum omnes homines et omnes intellectus sint unus, quam utrum omnes animae sint una, et quod intellectus docentis et addiscentis est unus. |
34. | Utrum intellectus potentiae immortalis et impatibilis sit. |
35. | Intellectum patibilem differre ab intellectu potentiae. |
36. | Quid differat intellectus agens ab intellectu potentiae: uter prior, uter praestantior. |
37. | Platonem quoque posuisse in homine intellectum alium mortalem, alium immortalem. |
38. | De eodem intellectu mortali. Item, quomodo affectus humani cum ratione iungantur. |
39. | Quid Theophrastus de tribus intellectibus senserit. |
40. | Primam actionem intellectus esse circa simplices terminos versari, deinde circa compositionem, in qua iam sit veritas aut falsitas. |
41. | Non modo in rebus, sed in temporibus quoque veritatem aut falsitatem adesse.
Item tempus non a sensu, sed ab intellectu cognosci. |
42. | Quotuplex sit indivisibile. Item intellectionem et tempus pari iure indivisibilia et divisibilia esse. Item intellectum per se in non tempore inteliigere, sed ex accidente in tempore, et quid sit esse ex accidente divisibile. |
43. | Omne continuum indivisibiliter intelligi, sed et quantitatem discretam quadamtenus. |
44. | Quemadmodum intelligantur puncta et momenta et privationes. |
45. | Potentiam et imperfectionem esse rationem, qua intelligantur privationes et malum.
Item neque deum neque intellectum agentem intelligere privationes, sed se ipsos, ideoque veritates esse. |
46. | Quando et quemadmodum intellectus intelligendo fallatur. |
47. | Quod in sensu voluptas et dolor est hoc intellectu esse bonum et malum.
Item, quomodo et quando tam sensus quam intellectus persequatur aliquid aut fugiat. |
48. | Quid differat sensus a secunda concupiscentia et intellectus a voluntate.
Item eandem esse potentiam, quae persecutionem dictet et fugam. |
49. | Intellectum movere tam praesente quam absente sensu.
Item intellectum activum, non speculativum movere. |
50. | Mathematica intelligi citra materiam absque mendacio. |
51. | Utrum et quemadmodum substantiae separatae intelligantur ab intellectu potentiae. |
52. | Repetitio eorum, quae hactenus dicta de animo sunt: quemadmodum sit omnes res et quemadmodum anima dicatur esse forma formarum. |
53. | Nihil sciri aut intelligi posse nisi via sensuum. Item, quemadmodum visa et phantasmata intelligendo fingantur formenturque. |
54. | Aliud esse ipsa visa seu phantasmata ad propositiones, quae de phantasmatibus componuntur. |
55. | Differentiam esse inter phantasma rerum et notionem sive conceptum. |
56. | De anima motrice secundum locum. Item quaestio, utrum plures partes habeantur animae quam tres illae, quas Plato existimavit. |
57. | Vim altricem esse causam animalibus incessus et motus. |
58. | Vim sensualem non esse causam motus animalium localis. |
59. | Intellectum mentemve non esse causam motus animalium localis. |
60. | Animam, in qua irascentia et cupiditas continetur, non esse causam motus localis. |
61. | Intellectum activum et appetitum iunctim causam esse animalium motus.
Item, quae differentia sit inter intellectum activum et speculativum. |
62. | Unum et idem genus esse, quod intelligitur et appetitur, de quo oritur localis motus. |
63. | De appetibili. Item, de quo appetibili intelligamus et de quo non. |
64. | Appetitum inter potentias animae connumerandum esse. Item, quemadmodum unus appetitus sit et actus tres. Item contrarios appetitus in homine reperiri et cur reperiantur. |
65. | Plures numero appetitus haberi. Item plura appetibilia. Item ad motum animalium localem necessaria esse quattuor. |
66. | De anima motrice secus locum. Item quaestio, utrum plures partes habeantur animae quam tres illae, quas Plato existimavit. |
67. | Imaginationem esse, ubi sit appetitus. Item imaginationem rationalem ad solum hominem pertinere. Item aliquid esse ceu mensuram, per quam intellectus iudicat et seligit melius, quod est. |
68. | Animalibus imperfectis imperfectam imaginationem et appetitionem adesse, per quas moventur. |
69. | Quemadmodum universalis et particularis propositio moveat. |
70. | Animam altricem inesse omnibus viris. Item tactum esse in aliquibus, ubi reliqui |
71. | Quamobrem perfectis animalibus necessarii sensus sint et quamobrem caelestibus animalibus non sint necessarii neque plantis. |
72. | Quamobrem tactus animali necessarius sit et quia plantae nec tactu utantur nec gustu et quia sensus ceteri per exterius internuntium sentiant. |
73. | Nullum animal ortus occasusque particeps ex uno elemento constitui. Item, quemadmodum caelestia animalia cognoscant res sensibiles sine sensu. |
74. | Tactum attingere animalis vitam essentiamque ceteros sensus ad cultum et ornatum adiunctos. Item, quae tactum corrumpunt, universo animali abolitionem afferre. |