BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hermolaus Barbarus

1453/1454 - 1493

 

Themistii Paraphraseos

in De anima Liber Primus

Interprete Hermolao Barbaro

 

1481

 

____________________________________________________________

 

 

Prologus

 

(1) Cum enarrandis interpretandisque iis, quae de animae natura traduntur, quam fieri proxime potest sequi Aristotelem velimus, conari nos oportet involuta et obscura eius institutionis, quae de hoc ab illo edita est, aperire et illustrare dicendo: illustria simpliciter ad verbum transcribere, ambigua et controversa dissolvere. Postremo id, quod aliquanto operosius est, breviter et concisim astricta planius fusiusque explicare. Nam quomodo pleraque omnia Aristotelis scripta eiusmodi habeantur, ut demirari praestantiam hominis eius facile suppetat, nulla profecto commentatio est, in qua ille perinde ingenii sui vim atque sublimitatem ostenderit atque in ea, quae rationem animae continet. Sive enim multitudinem quaestionum quaeras sive copiam rerum pulcherrimarum sive dictrinae subtilitatem et ubertatem, eiusmodi sunt eius libri de anima, ut uni illi homini omnia, quae ad hoc genus pertinent, innumerato fuisse constitisseque videantur. Adeo intelligitur numerando quidem percensendove attingi illa a veteribus potuisse. Atque haec omnia liquido mox intrantibus patebunt.