BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hermolaus Barbarus

1453/1454 - 1493

 

Themistii Paraphraseos

in De anima Liber Primus

Interprete Hermolao Barbaro

 

1481

 

____________________________________________________________

 

 

I.

____________

 

1.

De utilitate et praestantia

scientiae de anima.

 

(1) Statim itaque hunc in modum orditur: Omnem notitiam omnemque scientiam tum bonam pulchramque, tum nobilem atque eximiam videri. Accidere vero ut altera sit nobilior et pulchrior altera aut propter evidentiam demonstrandi aut propter subiectae materiae praestantiam. Id licet in geometria et astronomia animadvertere. Geometriae certitudo demonstrandis rebus et indicandis maior astronomiae nobilitas amplior merito eius naturae, circa quam versatur. Demonstrationes vero probationesque eius beciliores aliquanto quam geometriae sunt, propter quod de rebus agit ferentibus et agnoscentibus motum. At in ea scientia, quae ad animam pertinet, bonum utrumque reperias et constantiam demonstrandi et naturae nobilitatem; constantiam ea ratione, quod aliae scientiae ab hac scientia suam constantiam et certitudinem reponunt; nobilitatem idcirco, quia ceteris rebus, quibus formatur mundus, ingenium animae fere antistat. Atque hoc verum sive infimam et despicatissimam spectes, quae tributa arboribus est, sive summam illam et nobilem intellectum ac mentem, quae seu pars animae sit seu potentia seu deforis immigret atque insinuet se nascentibus seu nativa sit atque intus communi ortu proveniat: Quidnam illa admirabilius esse potest atque divinius? Tertium id nos ad praesentem curam maxime inhortari atque incendere debet. Quod cum reliquae scientiae nullam fere nobis opportunitatem occasionemque ad cetera afferant condiscenda, quae extra se sint, una cognitio animae ad notitiam pertinet omnium rerum ad eamque magnum atque incredibile habet momentum. Nulla enim pars philosophiae est, cui haec non praeserviat, cui non sit quam commodissima. Ac virtutes quidem negotiosas actuosasque facilius consequemur, si substantiam atque vim animae, cuius illae ceu decora quaedam honestamenta, quae sunt, habuerimus perspectam et cognitam. Naturae vero atque mundi contemplatores exploratoresque, qui esse poterimus, si nobis ignorabitur ea natura, quae fons atque initium sit omnium motuum? Fortasse et corporum omnium, praesertim animalium atque plantarum? Quamobrem anima, si se prius ipsam bene ac plane cognoverit, utique erit dignissima, cui de aliis rebus disputanti definientique fides habeatur. Si vero sibi ipsi ignobilis fuerit aut si se falsam habuerit, qui sit aequum uti de rebus aliis recte sentire aut decidere videatur. Atque haec fere est huius scientiae utilitas.

 

2.

De difficultate scientiae

de anima et definitionis.

 

(1) Non est autem propterea molitio haec impendio facilis nisi forte magis et difficillima. Nam neque quae res anima sit, in promptu est cognoscere neque levissimum definitionem eius afferre. Primum ratio finiendi, quae sit optima et quo genere contineatur, adhuc longe dubia est apud philosophos quaestio, neque apud philosophos modo, sed etiam apud omnes, qui scientias utcumque sermocinales attingunt. Omnes enim rebus, quas tractant, adhibere definitionem conantur. Ac aliis quidem una ratio atque via videtur esse finiendi omnia, quae per se sunt. Alii contra putant non esse unam rationem definitionum omnium, sed prout diversa negotia sunt, ita diversas esse definiendi rationes et vias. Quodsi ita est, difficilior nobis consideratio praefert, quia necesse sit primum id quaerere, quisnam in quas res modus definiendi conveniat. Sed idem scrupus evenit, etiamsi unam esse definiendi formam concesseris. Sive enim finire oportet secando dividendoque, ut Platoni placebat, sive componendo colligendoque, ut Aristoteli, sive alio genere demonstrando, necesse erit semper cuiusque rei propria tenere et vestigare principia, si naturam illius explorare et comprehendere debeas. Ita in eandem difficultatem incideris. Quod enim in rebus discrimen est, idem esse in principiis rerum oportet. Proinde aliis negotiis alia principia tribuuntur, alia superficiebus, alia numeris, etiamsi in illis propinqua et confinia videantur, utpote quae conveniant genere, quando in principio quantitatis et numeri et superficies reponuntur. Ex iis utrumque liquet ut necessarium, ita laboriosum esse de anima scribere.

 

3.

De quaestionibus pertinentibus

ad substantiam animae cognoscendam et quae

sint in definitione animae adhibenda.

 

(1) Disseramus ab iis proxime, quod et quanta a nobis ordinem persequentibus quaerenda et determinanda anima sint. Primum natura ipsius et substantia accipienda est, deinde accidentia, quae illi iuncta sint, noscenda. Horum alia animae propria sunt: intelligere, contemplari; alia non quidem propria, sed quae per animam tamen animalibus tribuantur: delectari, dolere, sentire, visiones concipere, id est imaginari. Cum igitur eae res potissimum habeantur, in quas omnis de anima inquisitio digeritur, id est quibus tota haec commentatio consumitur atque constat: ipsa videlicet substantia animae et eius accidentia, primum videntur ea quaerenda, quae ad indicationem substantiae pertinent, id commodissimum est et si genus summum, in quo illam contineri necesse est, primo loco adhibuerimus quaestione praemissa, utrum id esse substantiam an quantitatem an qualitatem oporteat. Praeterea non modo longinquum illud supremumque genus inveniendum est, sed etiam proximum et iunctum. Non enim suos numeros definitio hominis habeat, si substantiam dicas, sed si animal afferas comperto assertoque genere; sequens est de quonam genere loquere restari. Nam cuiusque generis biceps ratio est, quia oportet aut actu esse id aut potentia. Cum et semen potentia non actu animal sunt, avis actu, non potentia animans dicitur, cum actum usurpo, perfectionem intelligo. Quorsum hoc dicamus, sequentibus propalam fiet. Erit ergo princeps quaestio, utrum anima potestate sit an actu potius et perfectione substantia, perfectio iterum bivio distrahitur in primam, qualis est habitus et possessio, in secundam, qualis est usus, gestio, administratio, functio. Scrutandum et illud, utrum dividua sit an individua. Et si dividua videatur, sit ut corpus et moles an ut ars et disciplina potius, quando et medicinalem et philosophiam in membra dividi complura scimus. Si individua defendantur, sit omnino ac penitus simplex, nullius permixtionis aut coalitus aut multitudinis particeps. An in partibus quidem, nulla evariatio habeatur, sed in potentiis et viribus tum permixtio, tum discrimen possit intelligi. Et, hercules, probare alterum necessarium est. Nam pars a parte dispescitur. Potentia vero a potentia officio solum et actione distinguitur. Hinc alii multarum esse potentiarum animam rentur, sub una tamen universitate subiectoque collocatam. Alii artibus et membris multiplicibus dirimunt, quas et loco discludunt et disparant, quemadmodum Stoici fortasse et Plato. Quartum ordinem ea quaestio obtinet eadem specie omnis anima censeatur necne: aut si non censeatur, utrum omnes sub uno saltem genere contineantur, ut hominis et equi animae. An etiam in generibus quoque divortium sit, ut, quamvis homo et equus sub animali collocentur, animae tamen ipsorum non videantur sub uno aliquo genere animae comprehendi. Hos scrupos diluere non est, nisi universa totius animae contemplatio adeatur, quam diligentiam a prioribus superhabitam video, qui, cum de anima tantum humana tractarent, confertum obitus de omnibus putaverunt. Nos plenam commentationem animae fuso et numeroso examine moliemur.

 

4.

Utrum una definitio universalis sit

omnibus animis quaerenda an singulae singulis

generibus accommodandae?

 

(1) Primum illud pede eundum est, utrum una definitio omnibus animis habeatur et una essentiae ratio an alia equo, alia homini adiungatur. Dico autem: sicpote. Est definitio animalis in universum haec: substantia animans sentiens. Est et seorsum definitio hominis haec: animal rationale morticinum. Is igitur, qui definitionem animae vestigat, debet, ne talem quaerere, qualis ad animal an qualis ad hominem pertinet. Atque hoc non absimile est, ac si id dubites in eo, utrum animae finitio ut speciei certae per collationem ad singularia reddenda sit, quemadmodum, si hominem per Dionem et Theaetetum et Socratem definires an tamquam generis in species ac membra divisi neque parum refert hoc an illo modo definias. Genus enim aut mera notio est sine evidenti soliditateque aliqua, sed ex tenui subobscuraque similitudine singularium collecta aut penitissime nihil aut quam singularia multo posterius. At species natura quaedam esse amat et forma. Nam ratio hominis simul atque iugata materiae est, homo fit. Certe et seorsum illa pulcherrima consideratio est, utrum nomina generum specierumque notiones fabraque animi sint an naturae potius aliquae in singularibus contentae. Sane videntur illa nudis notionibus proxima, quae tamen, cum ex singularium collatione ac similitudine reponantur, in singularia et naturas evidentes ac solidas recidant. Nam neque animalis notio substantia est animata sensibilis multoque minus notio hominis potest animal esse rationale mortale, sed singulares homines proprie animalia rationalia et dicuntur et sunt. Atque hoc dilucebit vel hinc, si quis unum dumtaxat hominem toto orbe constituat, quemadmodum fabulae diluvii tempore Deucalionem fuisse testantur, nimirum tunc hominis definitio in unius hominis rationem inclusa comprehensaque fuerit. Verum haec coniunctiora accommodatioraque sunt tractatui, qui peculiariter generibus et speciebus dicatur.

 

5.

Utrum in animali uno multae animae

contineantur an una tantum, quae tamen diversis

partibus ac viribus constet?

 

(1) Nunc de numero animarum agamus, quod plane diligentem inquisitionem expostulat. Primum id subit quaerere: an multas inesse animali animas sit putandum: vegetalem, altricem, appetibilem, intellectualem, quemadmodum et particulae, in quibus illae sunt positae, an multas quidem in uno animali non esse. Sit enim deridiculum, ut divinus inquit Plato, tamquam Troianum equum insideant, plures animas in quolibet homine contineri, sed singulas in singulis, quae partibus tamen differentibus constent. Alioquin vel si unam, sed interstinctam diremptamque partibus statuerimus, difficile determinatu erit, qualesnam sint et quo genere differant, hoc est, utrum alia nutrix alumnaque pars ab auctrice et utraque ab illa, cui procreandi vis data est, an ratione sola distent, subiecto non distent. Utcumque tamen tres illae se habent inter se, videntur ab imaginaria et appetibili discedere, nec solum speciei, sed etiam regionis et subiecti discriminibus separari. Pleraque nutriuntur, augentur et procreant, quibus nec sentiendi nec visiones concipiendi nec appetendi facultas habetur, quemadmodum sentiunt aliqua, quae tamen intelligentia careant.

 

6.

Utrum de membris prius quam de integritate

agendum sit et de actibus quam de membris et partibus

et de subiectis quam de actibus?

 

(1) Sed si quaedam partes diversae, quaedam eaedem cognoscuntur, quaeri solet, utrum de anima universa prius an de partibus ceu notioribus disserendum sit. Posset sane cuiquam ipsum totum notius et manifestius videri quam membra, quia in magnitudine quoque prius ipsam integritatem quam partes sensu percipimus. In docendo quoque ab universalibus semper perinde ac evidentioribus et clarioribus auspicamur. E contrario nescio, quonam modo partes videntur notiores esse quam totum. Nam priora semper initia iis sunt, quae de initiis prodeunt. Totum porro ex partibus prodeat necesse est. Quodsi prius de partibus est agendum, succedit illa inquisitio de earum substantiis prius an de actibus et functionibus sit tractandum; ac maiori quidem ex parte momenta ipsa et opera animae cognobiliora quam ipsa anima sunt. Nam sentire se atque imaginari nemo est, qui non intelligat: fide ad id vel experimenti ducta, quorum iudicio nullum exquisitius est. Quid autem ipse sensus sit, non omnes percipere idonei. Deinde si de actibus prius est dicendum, iuncta quaestio est, utrum actus ipsi prius an incidentia, quibus in actu cientur sensus, tractari explicarique debeant. Fere enim notiora sunt ea, quae percutiunt sensum, quam ipsa percussio, ut visibilia quam visio, audibilia quam auditio, fortasse etiam intelligibilia quam intellectus. Opponuntur porro haec per relationem: Sensibile respondet ad sensum, intelligibile ad intellectum. Atque haec et tot capita quaestionum habentur, quae ad animam pertinent quaeque simul explicatae dissolutaeque fuerint, ad definitionem eius ornandam sarciendamque necessariae et commodissimae videbuntur.

 

7.

Accidentia cognita conferre ad cognoscendam

naturam substantiae.

 

(1) Verum si cuiusque rei definitionem rectam acceperis, non solum usui tibi erit ad ea quoque accidentia pernoscenda, quae per se contineantur in re. Quod quidem videre in mathematicis licet, ubi ex lineae directae et arcuatae, item ex trianguli et plani definitionibus, facilia perspectu et compertu sunt ea, quae per se figuris illis dicuntur accidere. Non solum in quam istud huc proderit, sed etiam vice inversa, si accidentia perfecte complexus fueris, magno id tibi adiumento, tum ad notitiam substantiae cum ad molitionem definitionis erit. Dixi “si perfecte complexus fueris”, non ut ad minus demonstrationem adiungeres, sed sat est ea persequi, quae aut incurrant in sensum aut quae possint cogitatione imaginationeque comprehendi. Nam remota admodum accidentia et translatitia quaeque naturam rei de longinquo conniveant nec attingant, ad rationem definiendi non conferunt. Quod genus peccat Chrysippus, qui, cum deum finiturus asserturusque esset, id ex templis, altaribus, sacrificiis, statuis comprobat ratus argumenta id genus magnam vim ad monstrandum illud habere, verum aliena illa sunt et a natura deorum abiuncta. At moveri sempiterno agitatu et Apollinem sortibus futura praecinere, Aesculapium deplorata conclamataque hominum corpora vitae reddere, momenta sunt ad definitionem dei efficacia et propria, ut ita dicatur. Deus est animal sempiternum providens et beneficium homini. Plane omnis demonstrationis principium definitio obtinet. Tantisper obambulatio quaedam et circulus est. Ut enim ex accidentibus definitio statim elucet, si scienter et recte de iis, quae extrinsecus apparent, sumantur, ita ex definitione accidentia addicuntur. Sane in quibusdam faciliter a definitione in notitiam accidentium proceditur, ut in mathematicis, in quibusdam e converso proclivius ex accidentibus in definitionem subitur. Quod fere in naturalibus visitatur. Est autem vitium in accidentium enumeratione vel maximum afferre, quae nihil ad definitionem facere videantur. Contra quoque in assignanda definitione graviter deerraveris, si ex conceptu verborum nullum accidens eius rei compareat, quae definitur. Quamobrem omnes eius generis definitiones, id est ex quibus nulla potest coniectatio accidentium elici, nimirum dialecticae atque adeo inanes habentur.

 

8.

Perquirendum esse, utrum omnes affectiones

sint communes animae et corpori an alterae alterius

propriae peculiaresque habeantur.

 

(1) Nec est minus iis, quae dicta sunt, utile ad substantiam animae explicandam: opera eius omnia et affectiones dividere cognoscereque: Sint omnia ea corpori et animae communia, hoc est permixtioni, quae ex anima et corpore provenit, an ex iis alia animae habeantur, alia corpori propria. Atque hoc quamquam prius est, ut sciamus, perquam difficile tamen atque impendio arduum videtur multis adeo futuris, qui tum audere, concupiscere, obirasci, tum sentire et intelligere peculiares esse animae affectiones affirment. Ac mihi quidem videntur plurimae animalis perfunctiones animis haberi corporibusque communes. Animae tamen si quid aliud intelligere proprium est, ceterum sive intelligere imaginari est sive non potest sine imaginatione contingere, fieri nequit, ut hoc quoque officium sine ministerio et usu corporis obeatur, cum nisi via procurationeque sensuum visa et imagines animis insculpantur. Quamobrem statim quaestio haec decidi et definiri potest hoc genere. Si quod est animae opus aut affectio propria, potest contingere, ut anima seorsum a corpore sit, sed si nihil est soli animae proprium, immo corpus ad omnia munia in societatem participatumque recipitur, sive illud hoc est, quod oculis cernitur quodque forma ista, quae sub obtutum venit et figura monstratur sive interius et latentius aliud, quale comminiscebatur Plato, non potest contingere, ut seorsum a corpore habeatur obmaneatque. Alioquin otiosum aliquid natura creaverit, quod defendi non potest. Est enim compertum hoc nihil in natura torpere, nihil feriari, sua in singulis rebus ingenia contineri, officia quaeque et gestiones suas agnoscere agitareque et quasi pensa persolvere. Erit fortasse aliquis, qui rationis huius inductionem ceu minus sanam aut seriam reprehendat, sed qui hoc cavillatur, vim argumenti non pervidet. Calumnia autem talis est. Oportebat, inquit, accepto consequentis opposito ita tollere demolirique antecedens, at in nostra ratione contrarius ordo servatur; nam sumpta eius, quod primum in connexo erat, privatione infirmatio postremi subiungitur. Verum qui tam male animatus est, ut haec, quae in dialectica atque in exercitio argutiarum iactata et prompta omnibus sunt, ignorasse Aristotelem putat, is plane ignorantissimus videtur; nam verbum illud posset contingere, quo Aristoteles in ratione sua utitur, non habet necessariam conexionem; tunc enim verum sit perempto, quod sequitur, interimi, quod procedebat, sed possibilem et contingentem tantum, in quo genere observatio in contrarium est, ut abolitio antecedentis aboleat consequens. Ea res hoc exemplo patuerit. Si navigaverit Dion, potest contingere, ut bene et prospere navigaverit; ergo si non navigaverit, non potest contingere, ut bene et prospere navigasse dicatur, non autem sequitur: ergo si non potest contingere, ut bene et prospere naviget, ne navigare quoque simpliciter poterit. Idem de eo, qui aliquid agat, proficiscatur, ambulet, currat. Demum in omnibus ratio erit, in quibus coniunctio incidens contingensque habebitur non necessaria. Eodem modo, si animal erit, quod procul est et ad nos accedit, potest contingere, ut sit equus; igitur si animal non est, neque equus utique ut sit, potest contingere, non autem sequitur: Si non est equus, neque igitur animal; semper enim id, quod sequitur contingenter, tamquam pars antecedentis sit propterea, quod quandoque accidit, quandoque non accidit, ita qui antecedens interimit, totum interimit; toto autem sublato sequens est parti quoque abolitionem afferri. Sed et seorsum quoque ipsum antecedens litigosum controversumque est, in quo dicitur, si quod est animae opus proprium, potest contingere, ut separetur, aiunt id non esse necessarium, quomodo possit accidere, ut proprium opus habeat anima, non sit tamen separabilis, quemadmodum ne oculus aut manus a corpore separari possunt, etiamsi proprium aliquod opus oculorum aliquod manuum sit. Porro illa propositio, quae per negationem antecedentis elidit et perimit consequens, si nihil est animae proprium, separari igitur non potest, necessaria est nec oblocutorem invenit. Quippe quoque praeclarum illud et indubitabile proloquium profatumque vindicet, an quo dicitur nihil a natura sine usu aliquo fieri, quamobrem igitur affirmant aliqui amare, odisse irascique animam. Certe quemadmodum dicitur: quanta vis pila, planitie, puncto tangi, non, quod planities aut linea possit ipsa seorsum consistere, sed quod regulam, qua sit illa planities directa, neque, quod pila possit contingi, id est ipsa figura, sed quod aes, in quo illa sit forma. Nam neque rectitudo a regula neque figura ab ahenea pila neque tactus puncti, immo nullus omnino tactus a corpore aut a toto abiuncta sunt, ita et animae affectiones communes videntur esse cum corpore: laetari, dolere, timere, audire, amare, odisse, irasci, mitescere. Horum nihil potest anima perpeti sine vi opeque corporis, utpote per quod plerumque secretae etiam animi cogitationes et affectus prodantur. Nam et in ruborem effundimur, cum verecundia cutem accipit refugit metu sanguis et pallore frigescimus. Atque haec quidem neque ipsis poetis ignota sunt, ut in illo ‘oculis micat acribus ignis’, et in illo ‘palluit et gelidus coit in praecordia sanguis’, ‘dentibus ora strepunt’. Est autem argumento vel maximo huiusmodi affectiones haberi animae corporique communes, quod, quomodo causae alioquin magnae plerumque incidant animalibus et irascendi et metuendi, neque metu tamen tentantur, neque iracundia commoventur, interim ex diverso levi saepe irritamento graviter excandescunt, proinde ad iracundiam proniora sunt in fame aut siti aut si quibus humoribus infestentur, quod maxime melancholici sustinent. Hi valetudinis vitio et naturae suae temperamento minimis quibusque periculis consternantur. Ita omnia haec videntur ex varia corporum mixtione atque habitudine proficisci et pro temperaturae modo remissius vel intensius fieri. Neque vero corpus tamquam instrumentum et machinamentum affectionum est, qualia sensibilium virium sua sunt organa et internuntia sentiendi, sed maior quaedam affinitas est corpori cum perturbationibus animi quam sensibus cum instrumentis. Haec si paulo affecta lacessitaque fuerint, munus sentiendi legitimum abrumpunt et impediunt. Corporis mala permixtio non impedit affectiones, sed promovet potius atque exacuit, ut possit intelligi corporis naturam proxime cum affectionibus convenire.

 

9.

Animae definitionem esse cum materia

coniungenda et quid sit definitio physica et dialectica

et quae scientiae quibus modis definiant.

 

(1) Haec si ita habent, necesse est in definitionem animae adhiberi materiam; quamobrem omnes materiam affectibus definiendis adiungunt, quemadmodum is, qui iram dixit fervorem sanguinis circa cor causa puniendi doloris. Igitur ad physicum pertinet de ea anima noscere, quae ad suas affectiones actionesque materiam requirit, quamquam diversa ratio est, qua finire physicus solet, ab ea, qua dialecticus. Huic solius formae negotium ideo iram finit, ut sit doloris ulciscendi cupiditas. Physicus materiam corrogat eoque tam terminat, ut effervescentiam sanguinis circa cor dicat. Ratio enim iracundiae libido et studium illud est reponendae vindictae. Sed rationem hanc atque formam, id est desiderium tale in tali materia esse collocatum oportet. Quemadmodum definiturus domum alius forma et ratione contentus est hoc modo: Domus est custodia et defensio a ventis, imbribus, caloribus, frigore, alius sola materia: Domus est ligna, lateres, intrita, erit et cui utrumque complecti studium sit: Domus est munitio ab iis, quae de foris ingruant ex tali aut tali materia. De tribus his, quod genus physico convenit? Utrum id, in quo solius formae fit mentio praetermissa et neglecta materia? An id, in quo solius materiae admonitio habetur forma superposita? An id potius, in quo iunctim forma et materia declaratur? Quodsi postremum hoc genus philosopho naturali congruit, cui sectae reliqua duo vindicari aut tribui debent? Certe definitio, in qua sola vis formae affertur, quae seorsum consistere confirmationemque et soliditatem habere non potest, sola dialecticis asciscitur, unde illa plerumque futilis inanisque habetur. Ea vero, quae materiam tantum et affectiones eius, quae abiungi non possunt, sectatur, nullius quidem fuerit nisi eius, qui naturam exploret, quippe qui circa omnia versetur, quae materiam et eius opera atque affectiones appellent, sed cessans et manca, nisi formae meminerit. Ac formam quidem semper in definitione collocare debemus, quae locum principem teneat, ita tamen, ut a materia non recedamus, etiamsi forma ratione possit abiungi. Etenim formae naturali materia semper opus ususque est. At mathematicis lineam directam citra materiam definire conceditur, quia res, quae apud illos tractantur, a nexibus materiae liberiora exultioraque sunt quam forma naturalis. Atque hoc, ut distinctius capiatur, paulo altius ordo petendus est. Naturalis corporis opera alia naturalia sunt, alia extrinsecus veniunt. Naturalia sunt calor, frigus, siccitas, humor, nutritio, auctio, minutio. Extrinsecus veniunt, quae artificio aliquo comparantur. Artificium aliud materiam exornat, aliud defectum et invalentiam corrigit. Materiam exornant excussores significi postremoque sellularii. Invalentiam corrigit medicina, agricultura. Est et genus tertium sive id affectionem vocare sive accidens malis, quod, quamquam non potest a corpore naturali evidenter seiungi, inest tamen in corpore, ut naturale non est, quo numero sunt illa rectum, inflexum, triangulum, concavum, devexum. Demum in omnibus: quae sibi mathematici contemplantur naturales affectiones a conspectione sua reiciunt, solas merasque magnitudines et nuda atque inania spatia extimant, finiendis his neque materiam neque naturalem qualitatem adiungunt. Iterum quoque alio initio ordiendum est. Circa formam plurimae habentur speculandi rationes et viae. Forma enim aut naturalis est aut mathematica aut artificiaria. Naturalem et physici et dialectici occupant, sed dialectici materiam neglegunt, physici semper accurant, ceteras formas artifices et mathematici sortiuntur. Horum alii solitarias et absolutas considerant, aliis in materia negotium est. Quamobrem ut illis semper sine materia, ita his numquam sua commentatio est. Ille summus supremusque omnium artifex videtur, qui circa veras formas, id est quae ab omni nexu et mancipatu materiae asseruntur, studium suum exercet. Cum dico “ab omni nexu”, intelligo eas, quae tum re, tum cogitatione a materia sequestrantur, quales primus ultramundanusque philosophus spectat. Atque haec quasi extrinsecus distincta digestaque volumus, utpote quae non admodum aliena ab hoc instituto ac proposito viderentur. Sed referenda est, unde deerravit oratio. Dicebamus animae affectiones a materia naturali animalium separatas non esse, neque, sicut superficies potest praecidi ratione, ita posse iram, timorem et reliqua, sed horum omnium definitiones communione corporis, quod in iis apertissime commovetur exagitaturque, conflari et constitui oportere.

 

10.

De sententiis veterum de anima

et de opinione Democriti.

 

(1) His ita praegustatis deinceps pedem conferre par est, sed prius est, ut sententias veterum disquiramus. Et, hercules, aequum sit eos ad consortium disputationis huius corrogari, qui in parte hac philosophiae aut aliquid inveniendo aut scribendo et commentando nos iuverint, ut et bene ab iis dicta recipiantur in fide et contraria repudientur. Quomodo duae res sint, quibus inanimata ab animantibus differunt: altera, quod animalia videntur per se moveri, non videntur inanimata; altera, quod sentiunt haec, illa non sentiunt. In duo haec deductio sectarum facta veteribus est: Alii de motu, alii de sensu finitionem animae colligunt. De motu Democritus, Anaxagoras, fortasse etiam Plato. Ii, quod arbitrabantur id, quod non movetur, movere alia non posse, animam in numero habuerunt earum rerum, quae moverentur. Unde illam Democritus ignem et calorem quendam esse credidit. Quomodo enim innumerabiles figuras oriri moverique diceret, quas atomis suis referre acceptas earumque panspermiam, id est universitatem seminarium elementumque totius naturae constitueret. Putavit animam ex iis, quae rotundae orbiculataeque haberentur, constare argumento, tum quod figura illa maxime penetrare videatur in corpora, tum quod simul agitatur ipsa aut pellitur, secum alias quoque res subinde rapit et commovet. Nihil autem mirum est, si oculi aspectum eius non capiunt, quamvis corpus esse dicatur; nam et illa, quae per aerem volitant ramentam, ut ipse appellat, et papuli, quorum ingens vis turmatim fenestris in sole adaptis inserta longos per totos radios tractu reciprocat, nisi sudo caelo et solo asserto oculis usurpari non possunt. Quamvisque aer speciem praebeat inanis cuiusdam aequoris, sunt tamen in eo solida corpora, sed individua pauxillaque ac minutissima, quibus oppletur proinde atomos alias maiores tardioresque, alias minores celerioresque esse, sed celerrimas et minimas omnium globulentas et sphaericas, quantum conciliatu et concursu exstiterit anima. Quapropter et vitam respiratione definiri dicebat. Nam cum aer is, qui nos ambest, compressis corrogatisque aliis corpusculis sphaerulas interiores, quarum agitatu animal agitatur, elidat periculumque sit, ne destitutum eo praesidio alias exstinguatur, suppetiatum accurrunt aliae atomi, quae se invices facescentium insinuent. Quod quidem per haustum et reciprocationem spiritus fit. Ita incursatione confluctuatione, quae mutua subeuntium et evolantium atomorum, quod spirando respirandoque accidit animam adhiberi, ne defluat, proindeque eatenus vivere animalia, quoaddum atomos sphaericas accipere possint et reddere.

 

11.

De opinione quorundam

Pythagoreorum de anima.

 

(1) Fuere et Pythagorici aliqui, ait Aristoteles, qui idem de anima senserint, quos ego tamen, qui fuerint, nondum comperi. Ex iis alii corpora individua, quae in aere moverentur, alii causam agitatricem illorum esse animam arbitrati sunt eoque id accidere, quod illa numquam quiescere quamlubet sereno tranquilloque aere videantur. Sane ii proprium esse animae putant movere, praesertim qui illa descripsere vim semet agitantem moventemque. Fere enim discessum est in id omnibus, ut motum esse peculiarissimum animae crederent ac cetera quidem moveri ab anima, sed animam a se ipsa. Eodem modo et Anaxagoras animam esse fontem et initium motus praedicat, idem quodcumque omnia moveri a mente intellectuque autumant. Non tamen videtur id Democrito, quippe qui inter mentem et animam nihil interesse affirmet; prohinc sensus veri nuntios esse dicebat, et omnia, quae sensibus viderentur, vera esse defendebat, quasi sensus et animus confunderentur. Unde et sentire et sapere pro eodem habebat magno alioquin teste Homero nixus, qui quodam versu de Hectore: “Iacet”, inquit, “alio modo sapiens”; quamobrem non ita de intellectu locutus est tamquam de vi ea, qua veritas, id est qua rerum causae atque exitus cognoscuntur neque ut ea, quae a sensu sit diversa, sed idem omnino esse utramque vim, id est animum et animam testatus dilucidum est. Anaxagoras minus id clare indicat. Plerumque causam boni pulchrique intellectui tribuit, ceu qui ceteris animae viribus dignitate antistet et divinior habeatur. Plerumque confundit, ut animam cum animo coniungere videatur. Cum enim omnibus animalibus magnis parvisque perfectis et imperfectis intellectum asciscat, sine dubio significat non distare intellectum a sensu. Nam sensus in omnibus visitur, intellectus non in omnibus. Sed ne in homine quoque omni comparet, ita omnes philosophi, qui animantia ex eo spectabant, quod ipsa se moverent, convenire id in animam potiore modo et meliore nota dixerunt.

 

12. De opinione Empedoclis et opere Timaei sive Platonis in Timaeo

(1) At qui ex eo animalia cognoscunt et sentiunt, definitionem animae afferunt, hi animam ex principiis et elementis rerum constitutam intelligunt, adeo, quot cuique initia videbantur, ex totidem constare animam probabant. Quodsi quis unum dixisset, ex uno filo animam existere, fatebatur ita contingere, ut anima, quae ex principiis esset composita, tum ipsa principia, tum ea, quae de principiis nascerentur, possit cognoscere. Nam Empedocles, qui quattuor naturis constare vult omnia, quibus concordiam et discordiam initia capitalia praeficit, ex totidem conflari animam sensumque testatur hoc carmine:

 

Terrea pars terras, pars undea conspicit undas,

aethera dium aether, vis ignea percipit ignes,

pax pacem monstrat, litem lis aspera sentit.

 

Statuit autem ex omnibus iis animam confici, quia putabat alias naturas sentiri et apprehendi non posse nisi per hanc similitudinem, quae cum rebus esset animae insita. Atque hoc illi cum ceteris erat commune. Fere enim consensus veterum est: similibus cognosci similia. Eadem causa motus est opinari Timaeus animam ex elementis componi, quorum alterum individuum, immateriale, incorporeum haberetur, alterum dividuum et quod ad naturam corporum pertineret, id est natura, quae inseparabilis corporum communis esset. Ex iis mediam existere animam duarum naturarum permixtione coalitam, ac individuam quidem et immaterialem naturam fortasse mentem putabat. Dividuum vero et medium quid intelligat, extimemus. Qualitates sane primae: humor et siccitas, ceteraeque iis coniuges circa corpora quidem dividuae non videntur, sed circa materiam. Sed et potentia naturalis dividua est et quidem circa corpora. Haec enim materia utitur non informi nudaque penitus, sed elementis et corpore. Nam et cogit et diffundit proindeque circa haec potest dividua et sectilis videri. Idem de parte sensuali et de ea, quae ad libidinem et irascentiam pertinet. Dicatur illas circa corpora dividuas haberi, cum in corporibus et circa corpora versari continerique videantur. Atque hoc tam in illis verum sit, quae irrationales omnino brutaeque sunt, quae in iis, quae rationi parent atque consentiunt. Quamobrem si omnes citra corpora divisibiles esse necesse est, relinquitur nullam aliam vim nisi rationalem mediam ab illo censeri, quia inter individuam naturam, id est quae careat partibus, et huic contrariam ambigat atque ab duabus his facultatibus condita et temperata dicatur. Plane conditam esse animam improprie dicitur. Non enim ita potest constituta intelligi ut corruptis atque in unum confusis naturis duabus, species ab his tertia dissultarit quodque fieri in ceteris mixtionibus cernitur coalitu discrepantium rerum, qui sine illorum interitu non potest accidere, ingenium animae provenerit. Sed cum animam dicitur ex duplici natura constare, id ita accipiendum est, ut rationabilis animae natura minoris esse quam intellectus et pluris quam irrationabiles potentiae iudicetur, cum utroque tamen cognationem quandam habere, qualem fere mixta et concreta cum iis, ex quibus formantur. Quapropter duabus illam opibus ad res noscendas et comprehendendasque uti eiusdem et diversi, quotiens genera et generum formas colligimus, idem et similia quaerimus, quotiens vero differentias persequimur, diversitatem incidimus atque has vires potentiasque ab elementis illis accipit, quibus constat. Potentiam eiusdem ab individuo et incorporeo initio, potentiam diversitatis a dividua et corporali natura. Ita Timaeus animam ex elementis confectam vult, non tamen omnes, ut dixi, sed rationalem, qualem et mundi animam existimare quis posset. Nam potentias patibiles inustas intestasque post a secundanis dicit, qui ab eo mortalium animalium opifices et creatores vocantur. Ut igitur Timaeus animam ex elementis effecerit, quo similibus similia cognosceret, satis arbitror demonstratum. Idem probat in iis, quae de philosophia disseruit, id est cum animal, inquit, principio ex idea unius et prima longitudine, latitudine, altitudine constitit. Alia quoque ad idem exempli. Cum enim incorpoream naturam a quantitate continua remotissimam putarent, utpote quae nullam mollem aut diffusionem haberet, sed sub discretam commode posse cadere viderent, numerum illi et multitudinem asciscebant, non omnem, sed quam verae et simplices unitates attollerent. Dixi veras unitates ac simplices, quia numerus, qui ad incorporea pertinet, non constat ex iis unitatibus, quae corporali naturae mortalique tribuuntur. Nullum enim corpus perfecte unum est, quia distrahi potest subinde in plura, immo infinite secari, quamobrem numerum illum tamquam ex speciebus et formis collectum formalem seu specificum appellabant. Contraque eius generis numeros ut rerum formas et species praedicabant. Atque huic sententiae versus ille de proximo congruit. Quaeque suos retinent numeros, numero omnia constant. Elementa igitur mundi intelligibilis, quem per se animal vocant, prima et summa ex specificis numeris prodidere, ideas unius, ideam primi binarii, ideam primi ternarii, ideam primi quaternarii. Quomodo enim necesse esset, ut in mundo intelligibilia ideae et principia mundi sensibilis spectarentur, sensibilis autem mundus ex longitudine, latitudine, profunditate constaret, ideam longitudinis primum binarium statuerunt, quia unius ad unum directio, id est a puncto ad punctum extractio. Longitudo est longitudinis et latitudinis iunctim ideam primum ternionem, quia planarum prima trianguli figura est, mox longitudinis latitudinis simul ideam primum quaternarium, quia prima solidarum est pyramis conusque. Atque omnia haec Xenocrates in iis, quae de natura commentatus est, explicat. Indidem si quem ista delectant, hauriat licebit. Illud igitur per se animal hoc est intelligibilem mundum ex primis iis principiis conciliatum et conditum arbitrantur. Particularia vero ex iis, quae hoc ordine sequuntur succeduntque, quemadmodum enim inter se comparantur sensibilia, eadem quoque collatione sibi respondent ideae sensibilia. Est et aliud genus, quo illi hoc de anima solent exponere, quomodo enim pluribus utatur potestatibus anima ad capiendas cognitiones rerum, intellectu, scientia, sensu, opinione. Intellectum ab unius idea praeberi ministrarique affirmabant. Scientiam a prima dualitate, quia scientia ad unum ab uno procederet, hoc est a sumptionibus ad complexionem conclusionemque. Opinionem a prima trinitate, qui numerus ad planam figuram referebatur. Nam opinionis est ex propositionibus utrumque verum falsum concludere. Sensum a primo quaternario ortum habere, a quo prima idea solidi corporis emanabat, circa quod sensus nostri versantur. Ac rerum quidem omnium initia forma et specie et specificus numerus credebatur. Ipsius vero numeri elementum et seges tum unitas, tum dualitas indefinita erat, quam unitati iuxtim subdebant, unde infinita vis et proventus numerorum exiret. Nam ex eo, quod vere unum sit et quod solitarium habeatur, nihil constitui aut derivari potest, ita creandis generandisque numeris necesse erat corrogare naturam alteram et unitati coniungere, quam, ut dixi, interminatam et indefinitam dualitatem appellant. Dualitatem idcirco, quia iam et divisibilis et multitudinis opifex videatur. Indefinitam propterea, quod proprio fine extremoque careat. Sit enim unitas, quae finem suum omnibus speciebus ideisque praebeat. Dualitate enim unitas continenter adiecta numeros specificos quamlubet multiplicari contigit. Porro dualitas haec imaginem refert materiae, quae subditur obsterniturque corporibus. Unitas adeo similitudinem formae materialis praestat. Quapropter si anima ex eisdem principiis conditur, ex quibus numerus specificus conficitur, non mixtione aut confusione duarum naturarum, ut dixi, sed quia collinitium utriusque ordinis teneat, tum individui incorporeique, unde et pendet et regitur, tum dividui et corporalis, cui praeest et imperat, si, inquam, ex eisdem initiis concreta anima est, ex quibus numerus specificus componitur, ratio est, ut illa rerum omnium capescere notitiam possit. Hoc modo apud Platonem Timaeus et adeo ipse Plato ex similitudine et affinitate principium probat, ingenium animae ad rerum comprehensionem et scientiam idoneam pollensque esse.

 

13.

De opinionibus multorum, qui de

anima male senserunt.

 

(1) Fuere ex posterioribus, qui duas illas rationes complexi cognitionem et motum definitionem animae de utroque consarciunt, quemadmodum qui numerum ipsum se agitantem moventemque animam descripsit. Is ex eo, quod numerum appellabat, intelligi volebat cognoscendi vim, quae haberetur in anima ex eo vero, quod ipsum se moventem dicebat, facultatem eius movendi et agitandi monstrabat. Porro omnes, qui proprium animae constituunt cognoscere et contemplari, quia id non putant aliter posse contingere, nisi ex initiis rerum constet, prout quisque diversa de initiis sentiunt, ita inter se de anima discrepant. De initiis autem evariasse sententias veterum constat, non modo uti de natura et qualitate eorum, sed etiam de numero maxime dissiderent, quamquam in utroque alii plus, alii minus discordant. Ii, qui corporea principia posuerunt, longissime disparantur ab iis, qui incorporea. Propiores sunt iis, qui permiscent, id est partim quibus corporea, partim incorporea viderentur. In numero quoque amplissime distant, qui unum principium afferunt, et ii, qui infinita. Partius ab utrisque disiungitur, qui plura uno constituit. Atque ita consequenter quantum et quale discrimen inter illos de primordiis habetur, tantum et tale de anima opinionum divortium est. Sane hoc de illorum sententia sequitur, qui cognitionem rerum ad animam pertinere tamquam proprium eius munus et pensum existimant, quippe qui non viderent id, quemadmodum tuerentur, nisi illam ex principiis constitutam et conflatam dicerent. Verumtamen et illi, qui movendi vim ceu inditam atque ingenitam animae suspicati sunt, non sine ratione videntur naturam animae de principiis explorasse. Quid enim aut munitius aut vero similius est quam causam vehementissime agitantem moventemque cetera in numerum aliquem principiorum redigere. Quamobrem nonnullis anima ignis videtur, tum quia ignis gracilento et tenuissimo corpore sit, unde se quodammodo incorporeum asserat, tum quia et movet se et ceteris motum praestat, quibus approximat. Democritus autem utrumque moveri elegantius et lautius exprimit; nam movere ignem cetera prae sui exiguitate et partium probat: moveri beneficio figurae efficacis et proclivis in motum. Quorum utrumque globosas illas et rotundas atomos consecutas volebat, ex quarum turba et concursione fortuita non solum animam, sed ignem quoque format et efficit. Anaxagoras vero, quemadmodum retro mox diximus, nihil constanter decernit, idem animam putet esse cum animo atque mente an diversum; nam modo confundit, modo mentem principem facit, eiusque vi et ratione omnium rerum descriptionem et modum designari et confici praedicat, proindeque et simplicem esse et absolutam ab omni mixtura. Homoeomeriam vero, id est omnium membrorum similitudinem ut rebus materiam subici, quam mens digereret et in qua tamquam operaretur. Sed et duo haec motum et cognitionem necessario tribuebat animo. Motum his verbis: cum simul, inquit, omnia massali congestu coissent, incidens mens secernere et disponere occoepit. Cognitionem in ibi sane hoc, inquit, id est cognoscere maxime debitum animo est.

 

14.

De opinione Thaletis, Alcmaeonis

et aliorum.

 

(1) Videtur et Thales Milesius movendi vim animae accommodatam putasse argumento, quod herculeum lapidem, id est magnetem, animatam rem dicebat, quia ferrum trahere et cogere videretur. Idem Anaximeni et Diogeni visum, demum omnibus, qui animam aeream et flabilem credunt. Utrumque enim defendunt hoc scito; nam quod moveat exilitatem tenuitatemque partium causae faciunt, quod moveatur, id esse ingenium aeris contendunt. Heraclitus quoque id, quod rebus principium dedit, animae tribuit, quippe quam calorem esse spirabilem diceret; halatus enim vaporque is, unde omnia confici putabat, nihil aliud esse quam ignis poterat, ignem porro et minimo minus incorporeum et semper fluidum videri. In motu autem esse omnia ut plerique alii Heraclitus volebat. Huic sententiae aderat Alcmaeon Crotoniata, qui cognomento ‘physicus’ dicebatur. Animam, inquit ille, immortalem esse oportet ratione ea, quia semper agitetur eoque simillima rebus immortalibus videatur. Moveri enim et reliqua immortalia incessabili agitatu, solem, lunam, errones, universum caelum. Iam gravius illa atque importuna opinio est, quae ad auctorem Hipponem refertur: animam existimari aquam. Is eo indicio motus est, quod rerum omnium genitale semen humidum haberetur. Importuna et illa Critiae, qui sanguinem esse animam dicebat propterea, quod sensum, cuius vim propriam esse animae iudicabat, procurationem et merito sanguinis animalibus accidere arbitrabatur, quando partes, quae essent exangues, ut ossa, ut ungues, ut dentes, sensu quoque vacuae haberentur. Quamquam huic dicto videntur nervi resistere, qui, tametsi carent sanguine, nihilominus tamen causam sentiendi praecipuam obtinent. Ac cetera quidem elementa suos assertores et haurarios habuerunt. Sola terra sectorem non invenit. Terram nemo seorsum vel nominavit, nisi quis dixit animam ex omnibus elementis constare aut omnia elementa esse.

 

15.

Epilogus generalis, quod omnes

uno ex tribus animam definierunt: aut motu aut

cognitione aut tenuitate, id est incorporeo.

 

(1) Ex hac igitur percensione recitationeque liquet duas res propositas veteribus fuisse, in quas definitionem animae referrent: cognitionem et motum. Sed et tertium opinor vel ingratis incurrunt et comprobant, ut incorpoream et subtilissimam esse animam putent, ita tribus momentis naturam notionemque animae complectuntur: motu, cognitione, incorporeo. Nam qui tenuissimis esse atque adeo fugientibus aciem partibus animam volunt eoque agitabilem atque permobilem videre videntur tamquam in somnio animam esse incorpoream oportere. Illud iam notissimum animam ab omnibus in principia relatam fuisse. Ab iis, quia cognosceret, ab illis vero, quia movere omnia agitareque videretur, idque, ut dixi, propter similitudinem illam et cognationem accidere, quamquam Anaxagoras, sed solus, cognationem et affinitatem hanc sustulit. Is enim, tametsi omnia cognosci ab anima concederet, quia tamen sincerum illum et mixtionis expertem putabat, nullam ei cum rebus, quas cognosceret, similitudinem relinquebat; quemadmodum autem intelligere posset res, quibuscum nullam collationem haberet, neque ulla parte scriptorum suorum expressit neque coniecturam aut indicium ullum reliquit, unde scrutari liceret hoc, excepto uno: Ceteri in id populariter confluunt, ut ex iis facultatibus, quas cognoscunt, conditam animam velint. Iam ii, qui contraria inter se principia faciebant, animam quoque ex contrariis compositam rebantur; nam Empedocles, cum quattuor naturas, ex quibus constare omnia vult, siccitatem, frigiditatem, caliditatem, humorem, initia posuisset, sine dubio voluit easdem contrarietates in anima contineri, cum dixit:

 

‘Terrea vis terras, vis humida percipit undas.

Aether ab aetherea sentitur, ab ignibus ignis.’

 

Sed et ii, qui ex uno dumtaxat elemento animam fabricantur, eius quoque qualitatem solam tribuunt animae. Heraclitus caliditatem, quae igni conveniat, Hippon humiditatem, quae aquae sit propria ideoque et denotatione et veriloquio nominis altercantur explicationemque verborum ad suam cuique sententiam conferunt. Alii zeon, id est vitam appellatam dicunt, quod nomen id bullitionem significaret, ceu fervor esset atque ignis anima, qua vivisceremus. Alii animam physen vocatam affirmant, quo frigus notatur, quia ad vitam animalium ruendam eventatione et refrigeratione sit opus idque commodi per se respirationem accidere.

 

16.

Generaliter contra omnes, qui putant animam

esse corpus movens et motum.

 

(1) Hactenus sola decursa nobis historia est, quae a maioribus de animae natura litteris tradita et monumentis habetur, ex iis aliqua expressim ab iis dicuntur, aliqua nos ab iis intellecta scrutinio coniectamur. Primum vero eorum sententiam extimemus, qui motum animae veluti rem illi maxime propriam genuinamque ascripserunt quique, quod credebant moveri illam, quia moveret, talem definitionem eius prompserunt: Anima est suimet movens aut potens ipsam se movere. Hoc modo Plato in libro De legibus X finit. Ceterum fortasse non illud modo falsum est: animam moveri, quia moveat cetera, sed etiam seorsum id defendi non potest animam a se aut ab alio moveri. Quamquam vero plurimas rationes commentatio nostra de naturali auscultatione contineat, quibus ostenditur necessarium non esse moveri omne, quod movet. Nunc tamen vel gratia claritatis vel, quod in loco id cadit nonnullas illarum, hac quoque parte reperisse conveniet. Ais omne, quod movet, moveri oportere, ergo aut a se dices aut ab alio moveri, quod movet. Profecto ab alio non est necesse, alioquin inquisitio in infinitum casura sit. Sed ne a se ipso quoque propter eas ruinas, in quas incidere dicentes id oporteret quasque qui mox demonstrabimus, sed ipsum se aliquid movet, id est si suimet movens est, aut parte alia movet, alia movetur, aut eadem movetur et movet. Si alia movet, alia movetur, dubitatio nulla est, quin concedere oporteat aliquid esse, quod moveat nec moveatur, quod illi pro impossibili detestantur, quia idem desereretur a se nec suimet movens amplius proprie diceretur, sed pars illius altera motum afferret, altera motum acciperet. Atque hoc genere nullum incommodum suscipitur, si animalia et frutices ipsa se movere dicantur; nam stirpes et frutices ab anima vegetali, cuius vi aluntur auctanturque, etiam moveri atque agitari videntur. Quodsi totum toto se movere et moveri defenderis, primum illud ulcus est, quod rem indictam et incogitabilem comprobas, eiusdem rei aliquid sibi causam esse, cuius est alii fieri posse, ut simul deferat et deferatur, alteret et alteretur adeoque simul et doceat et doceatur, idem speculamen curet et curetur, eandem invalentiam, quo nihil dici potest obtusius, illud huic non suppar, quod inducemus hoc modo. Omne, quod movetur, qua movetur, potentia est. Omne, quod movet, qua movet, actu est. Si ergo suimet movens a toto se movetur, erit simul a toto hoc respectu, tum actu, tum potentia, simul perfectum imperfectumque, simul calidum nedum calidum, simul sciens et insciens. Haec, quae nunc libamus in libris, quos dixi naturalibus fusius explicata exornataque uberius sunt, inde reliqua petat, licebit, si cui haec praecisius posita videbuntur. Nos vero, quae nostra intentio est, peregemus ostendere animam moveri non posse, cum omne, quod movetur, duorum generum altero moveatur, aut per se aut per aliud. Per aliud moventur, quae, cum ipsa non moveantur, in eo tamen sunt, quod movetur, ut in navi vector et sarcina. Navis per se, vector et sarcina per aliud moveri dicuntur motu navis. Dixi “motu navis”, quia alio motu moveri per se possent, possent nutriri, augeri, alterari et locali etiam aliquo motu moveri praeter motum navis. Sed ponimus vectores sedere et quiescere, tunc navis (ut dixi) per se, vectores per aliud movebuntur. Eodem modo de accidentibus corporis sentiendum est, albedine, nigredine, pede, bipede, tripede, quae per aliud ideo moventur, quia continentur in rebus, quae per se moveantur. Ea igitur, quae hac forma, id est per aliud, moventur, possunt esse nec corpora nec egentia loci per se. Cum igitur bifariam res moveri dicantur aut per se aut per aliud, videamus nunc, utrum anima per se moveri possit, id est motum per se accipere; nam aut ex accidente aut per aliud posse animam moveri neque ipsi diffitemur, cum illa in corpore habeatur, quod per se movetur. Igitur de quattuor motibus, delatione, alteratione, auctione, minutione, sciscitor: uno se anima an pluribus generibus moveat, item an omnibus. Sed demonstratum est, quicquid aliquo ex quattuor illis motu non per accidens moveretur, prorsus in loco esse et cingi corpore oportere. Nec enim credendum est veteres illos, qui substantiam animae de motu finiunt, existimasse animam per accidens moveri, quod, si corpus est anima, profecto proprium etiam locum sibi desiderat. At qualisnam hiccine dabitur, certe quandocumque attuleris, illuc se anima per naturam conferret, quomodo applicita appulsaque eodem quoque loco per naturam quiesceret. Quod qui concesserit, fateatur necesse est posse violentos quosdam motus et quietes haberi, quibus anima vi moveatur et stet; nam si aliquo naturaliter pergit, inde avulsa perturbataque movebitur vi et contra naturam. Sed qualesnam obsecro violentos animae motus aut quietes fingas, haud facile comminisci est, etiam dementiri volentibus. Animatum corpus saepe vi et contra naturam moveri cernimus, quando alieno impulsu aut colliditur aut iacitur. Animae huiusmodi aliquos motus aut quietes nullo umquam tempore vidimus, alioquin per naturam contrarii et adversantes motus ad animam pertinerent. Dicat aliquis animam contra naturam non moveri, sed motibus omnibus, quamquam adversis et contrariis, tamen naturalibus moveri. At nullum elementum contrarios motus agere naturaliter videmus, ex elementis porro animam constitutam esse volunt: alii uno, alii pluribus; ignis suopte nutu semper in caelum viam molitur, terra semper in medium mundi gravitate sua fert et pondere, elementa reliqua suas inter haec regiones premunt. Iam si necessarium putant moveri animam, quia moveat ipsa corpus, quasi reciprocet ratio, nec fieri possit, ut aliquid moveat ipsum, nisi prius moveatur, sequens est et probabile eodem motu moveri corpus ab anima, quo ipsa movet. Quodsi hoc sequitur contra quoque commeat verumque est motu, quo movetur corpus, eodem movere se animam. At corpus locali movetur motu, quare etiam anima seu tota seu pars eius motu locali movebitur. Quod si est, modo corpus ingreditur, modo rursus egreditur, qua commigratione et mortua quoque animalia reviviscere et exsuscitari contingit.

 

17.

Contra Theophrastum, qui rationes

Aristotelis reprehenderat.

 

(1) Sed resistit huic loco Theophrastus in iis libris, in quibus tractat locos ab Aristotele ante tractatos. Non eodem, inquit, movetur anima motu, quo movet ipsa corpus. Iudicia, comprehensiones, assensiones sunt animae motus, locales vero sunt corporis. Praeterea neque retortionem illam videri seriam necessariamque, ut scilicet eo motu, quo corpus movetur, eodem moveri animam sit necesse; nam trahitur lignum ab homine, non tamen contra homo videtur trahi ligno. Item vapores vi solis in sublime rapti rectis angulis subvolant, sol ipse versa vice non rapitur nec in lineam movetur, sed in orbem et circulum. Solutio est: Primum demonstret ille iudicia et assensiones esse motus. Hoc numquam praestabit utique: si definitionem motus recipit, quam supra nos attulimus. Motum esse continuum et attendi cum tempore ex individuis motionibus non componi, de potentia ad actum conferri, et, dum confertur, obiter retineri potentiam. Quorum ille omnium tamquam videtur oblitus, quod eo magis mirari subit, quod ille edito commentario amplexus est omnia, quae de motu ab Aristotele inventa ostensaque sunt. Ceterum homines, qui lignum trahunt, et sol, qui in gyrum torquetur, quo motu movent, eodem etiam motu moventur. Movent adeo et moventur motu locali. Quodsi alio motu numero aut specie moventur, nihil ad rem. Nec enim tenere aliud Aristoteles voluit, quam ut id, quod locali motu movet, si propterea, quod movet, etiam movetur, necesse sit etiam ipsum quoque motu locali moveri, sed neque hoc necessarium Theophrastus putabat, si motu locali anima moveretur commigrare illam posse et mox remigrare in corpus, unde semel exisset; nam ii, qui animam spiritum esse et auram quandam rebantur, ut motum, inquit, loci concederent animae, tamen opinor id negassent remeare aut regredi posse, quae semel esset egressa. Sed optime vir pace dixerim tua, neque hoc recte neque iis consentanee, quae illimet opinantur; nam si potest exire corpus e corpore, cur non et denuo poterit ingredi, cum hoc in ceteris omnibus locis vasisque fieri visitetur. Sed adhuc Zenoni relicta est ansa dicturo propterea ingredi animam non posse rursum in corpus, quia tota esset toto corpori innexa permixtaque, eo confieri, ut sine dissolutione mixtionis eius, cuius vinculis continetur, exire non queat, dissoluta mixtione intrare non possit. Verum eos, qui animam in corpore tamquam in vase quodam et loco constituunt, nullum perfugium sublevat, quin cogantur fateri animalia semel obita exstinctaque animari denuo posse et ad vitam redire, quod genus maxime periclitantur Democritici et omnes, qui aquam aut ignem animam effecere.

 

18.

Sentire et intelligere nec motus

esse nec animae motus.

 

(1) Itaque illi tot et tantis rationibus revicti tandem concedant nullo motu corporali animam moveri nisi ex accidente, hoc est, quia id, in quo est, moveatur, atque hos motus nihil vetare, quin aliunde afferri ministrarique videantur. Quomodo enim animal vi aliqua agitur, necesse est animam quoque impulsus illius participem fieri concedant. Hoc, inquam, oportet invitique comprobent. Illud si volunt tantisper, dum viderimus, tueantur motibus animae, qua anima est, ipsam a se moveri eosque motus insitos esse animae per naturam cierique ab ea tamquam interiores ac suos, ita fieri, ut hoc genus motus animae ab alio praestari non possint extra quam sibi a se. Sed amabo doceant, quinam isti motus sint sui peculiaresque animae: num sensus? At sensus sine iis, quae habentur extra, quia tamquam fores et fenestrae sunt animi, vim suam exercere non possunt: num appetitus? At hic rapitur trahiturque ab iis rebus, quae appetuntur: num intellectio? At intellectio pendet tota ex sensibus, quia sine visis imaginibusque non perficitur. Sed concesso, quod volunt haec ab anima proficisci sola, consequens idcirco non dant. Quaero enim de illis continuos esse eos et an exerceri defendant in tempore. Et, hercules, non possunt: Nec ergo sunt motus, quamobrem, si isti neque motus sunt neque ab anima sola proveniunt, comminisci aliud genus oportet, quibus anima moveri et qui prodire de ea et peculiares eius esse dicantur. Plane iisdem motibus ipsa a se et ab alio moveri non potest: Nihil enim est, quod per se et extrinsecus simul haberi possit aut quod simul et per se et per accidens alicui competat; nam neque fluviis sui motus neque flammis sui utroque respectu simul conveniunt; quae enim per se insunt in aliquo, quo separari non possunt, nec causam extrinsecus accidentem requirunt. Sed occurritur non videri sensum a sensibilibus moveri, sed sensibilia id agere et habere rationem talem, ut sine iis sentiri non possit. Sensum araneis esse persimilem: quae muscas, culices et asilos in pedicas telarum incidentes irretitasque aggrediantur. Id non bestiolarum facit infelix accessus, quamquam sine accessu illo non crassantur aranei, sed vis eius generis insita et cibi cupedia. Eodem modo sensibilia quomodo in machinamenta sentiendi, id est sensorias partes incurrerint ad comprehensionem sui provocare admonereque animum. Sed siquidem ista exemplorum subornatio movet a me, illud stat, quod, quemadmodum culex phalangium excitat et venatorem captura, postremo omne concupiscendum id, a quo concupiscitur, ita et animam moveri ab illis dicendum, quae extrinsecus accidunt sensibus. Ceterum ille ipse, qui sibi hoc exemplo tam placet confestim labar ceu paenitendum, quid dixerit et ab araneis pavimento apploditur, eandem, inquit, rationem habet res visibilis ad aspectum quam pavimentum et solum ad inambulantes. Quod quam ridiculum sit, statim agnoscitur. Qui enim fieri potest, ut sensibilia sint loci aut conceptacula functionum sensus, nonne irritamenta potius incitamentaque sensuum videntur? Quod quidem latius patet in concupitis appetitisque. Omne enim appetibile proprie est, ut appetentem vim ducat et trahat, non ut fundus sit et capacitas aliqua, in qua pernecesse sit desideria et appetitiones animae contineri.

 

19.

Si motus sit essentia animae, futurum,

ut anima movendo se pereat.

 

(1) Praeterea quaero motibus istis moveri animam tamquam animam an tamquam aliud putent. Si tamquam animam, quod iam et fatentur, quemadmodum id, quod a calore mutatur, recedit a calore, et id, quod per locum movetur, recedit a loco, ita et animam, quae movetur in eo, quod anima, contingat ab essentia sua recedere. Nam nos, qui animam moveri ex accidente volumus, sive is motus in loco sive in qualitate sive in magnitudine habeat, illas angustias non subimus nec concedere cogimur motum animae exitum et recessum esse ab eius essentia, sed ab uno accidente, per quod mutatur. At ii, qui moveri animam tamquam animam putant, cum motum animae quasi substantiam eius esse definiant, necesse est plagam illam accipiant, quam nos alioquin facile repellimus. Si enim movetur tamquam anima et in eo, quod anima, atque hic motus substantia eius conceditur, quo movetur in eo, quod anima, nullum effugium est, quin anima, dum movetur, suam substantiam deserat. Ut enim flammae, flabra, flumina, quorum in essentia motus est, neque puncto quidem temporis, in eadem soliditate confirmationeque permanent – flumen nisi fluat, non erit amplius flumen, sed aqua aut colluvies, flabra nisi flentur, non erunt flabra, sed aer aut vapor; nihil enim aliud ventus est quam fluctus aeris –, ita necesse est, ut animae motus, qui essentia eius est, in continuo lapsu fluoreque habeatur. Unde igitur plurimarum rerum illa memoria? Unde constantia ac tenacitas disciplinae? Hoc concedit ille quidem et fatetur motum esse ingenium et essentiam animae; sed quanto, inquit, illa plus movetur et agitatur, tanto id largius efficit, ne deseratur a se neve a natura sua et substantia concidat. Vita enim, ait ille, motus est et vivere idem in anima est, quod moveri, sed qui haec dicit, discrimen, quod inter motum et actionem habetur, ignorat. Sed ne illud quoque intelligere videtur agere et gerere id cuique, quod datum et iunctum natura est conservare naturam agentis et actionem illam perseverantiam esse eius, a quo prodeat, ad quem modum visio ad visum, auditio ad auditum refertur. Contra moveri secundum id, quod natura tributum sit, id esse distrahi et removeri ab ea substantia, ex qua movetur, ex quo et pernicies et exitium sequitur. Item actiones momento eduntur perficiunturque visio, auditio, intellectio. Motus attensionem porrectionemque temporis exigit. Est enim motus incohatio et rudimentum actus, quippe qui absolutione careat atque instabilis sit nec umquam in uno fixus, non in loco, si per locum agatur, non in magnitudine, si super quantitatem sit, non in substantia, si secundum substantiam fiat, qualis fluminibus et vento. Nam caelestia corpora propterea incorrupta sunt, quia per locum non secundum substantiam moventur, ita eorum natura semper eadem est, in alio tamen atque in alio situ semper videntur. Quodsi id, quod nos actionem sensuum appellamus, motum tu vocari contenderis, de nomine nihil contraibo. Licet enim omnibus vocabula arbitratu suo interpretari et fingere et generibus abuti specierum loco, species porro actionis est motus. Nam si motus est, actio est, si actio est, non item sequitur, ut motus sit, atque hoc saepissime usurpatum a Platone comperio. Quamobrem de voce nullum nobis certamen est, de rebus summa dissensio. Nihl enim tam distat ab aliquo quam inter se actus perfectus et imperfectus. Verum ii, qui moveri animam suspicati sunt, ipsam quidem animam per se moveri numquam, opinor, conspexerunt, sed cum animal moveri viderent, dixerunt animam esse primam, quae moveretur. Contingebat autem hoc illos credere argumento plurimarum rerum, quod sub conspectum cadebat: Fere enim nihil movet, quod non contraque moveri cernatur. Porro si idcirco movetur anima, quia causa motus est corpori, sequitur etiam, ut quiescere debeat, quia causa status et quietis est corpori. Non ergo plus potest ad animam motus pertinere quam quies. Ex quibus concluditur vim animae et rationem eius essentiae in motu contineri non posse: nullum quoque sempiternum et incessabilem agitatum esse, quo se anima moveat. Nam si id esset, ratio, cur animalia interim quiescerent, afferri non posset. Atque haec, quamquam contra eorum opinionem dicuntur, qui motus quosdam incorporeos animae somniabant, in Democritum tamen convenire etiam videntur, qui hanc partem apertius peccat; nam atomi illae, ex quibus animam conficit, semper agitatur nec umquam committunt, quin alias moveant. Plane ii, qui moveri per locum animam et movere subinde corpus affirmant, persimile et proximum quiddam commento illi videntur afferre, cuius Philippus, qui mimos scriptitavit, meminit, apud quem legitur machinatorem fabricae Daedalum ligneolam Venerem fecisse, quae fusili argento infuso agitaret se et gestus moveret. Invenit huic compendio fabrum confine Democritus, quamquam meo quidem animo luce ipsa clarius erat videre moto animali animam, quae intus esset, per locum moveri non posse, sed simul deliberavisset constituissetque anima ad numerum eius tamquam necessarios motus alias et imperatos capescere.

 

20.

Specialiter contra Timaeum

sive Platonem.

 

(1) Videri potest etiam Timaeus de anima locutus ut Democritus; nam Timaeus et moveri animam dicit et moveri itidem corpus. Cum enim anima ferruminata et addicta sit corpori constitutaque interius ex elementis, demum divisa per harmonicos numeros suo motu rapere corpus dicitur, ipsa uno motu, qui sit in orbem moveri. Sane dubitari non potest Platonem ex iis dialogis, quos scriptos reliquit, animam esse corpus putasse; alioquin nec Aristoteles contra Platonem invehitur, sed contra Timaeum, qui sive corpus esse circulum crediderit sive quomodo corpus esse non crediderit crederet, ita tamen ei appellare collibuerit, certe reddere rationem debuit, aut cur ita sentiret, aut cur nomine abuteretur, praesertim cum non sit aequum in altissimis philosophiae quaestionibus aliud sentire, aliud dicere. Cum enim semper digna res homine est, ne a mente verba dissentiant, tum id maxime in rebus obscuris et creperis observandum, quo ea, quae suopte ingenio remota et condita videantur, verbis illustribus et quam maxime potest declarantibus vindicentur a tenebris. Praecipue vero id a nobis exigendum exquisitius est, qui neque animam neque multo magis mentem esse corpus concedimus. Tractanda vero nobis eorum opinio accuratissime et religiose etiam videbatur, qui omnia haec, quae sub aspectum et oculos recidunt et subiecta sunt nobis ab anima respuunt divinam quandam et caelestem naturam adhibent, aeque animus atque mens sit. Probabilis mehercle et ratione nixa sententia. Nam apud Platonem vehiculum illud rarum ac splendidum nihil aliud quam ingenium aequo animus constet, ostendit. Apud Aristotelem quoque naturam quandam animae tributam invenias, quae, quanto corpori proportione respondeat, quam et ad omnes animalium animas pertinere censuit, certe supinas illas opiniones, quae animam aut ignem aut aquam faciunt aut sanguinem aut atomos rotundas et leves incessere aut impellere nulla laus est, quia in id, quivis ingenio utcumque pingui atque tardo, nedum Aristoteles vir tantus diligentia et doctrina suffecerit. Proinde si Aristoteles, qui sententiam vetustissimam et gravissimam et proxime accedentem ad verum reprehensurus taxaturusque erat, illustrem in philosophia personam citavit, cui et Plato dialogos suos ascripserit, nemo ei tamquam male animato in Timaeum aut in Platonem iure succenseat. Fere enim tota eius oratio non in hominum, sed in confutatione opinionum versatur, et si ex iis, quae scripserit, suspicari licebat, id se, quod scriberent, et sentire, ut cum meminit et repetit Plato ea, quorum auctor Timaeus ferebatur. Opifex, inquit, animae deus, quomodo illam creavisset rectam. Postea convertit et deflexit in circulum, mox, quia directio prior in latitudinem diffundebatur, medio dorso circulum dissecuit, qui in duos duplici nexu serieque dehisceret: unus, qui ambiret exterius, alter, qui interius haberetur. Eum, qui intus esset, rursum comminuit et circulavit in septem, propterque hoc torqueri caelum, inquit, atque in orbem moveri oportuit, quia circulus esse anima probaretur. Iam consonantes quoque et varios cantus cieri motu, quia ipsa et anima, quae caelum moveret intentione quadam consonantium numerorum, velut in fidibus, quae harmonia dicitur, distingui constareque crederent. Duas enim rationes haberi, quibus anima in collationes et proportiones musicas dividi oporteret. Primam, ut ipsa concentus illius sensum sibi haberet sibique possident; alteram, ut per hoc caelo emodulatos et consonantes motus afferet. Sane primo loco id reprehendimus, quod animam magnitudinem faciunt, tanto gravius, quod de rationali loquuntur. Nam animam mundi talem esse Timaeus vult, qualis est sola nudaque mens: nullis ut viribus aliis, sensu, appetitione irascentia ei sit opus, quas ceterae animalium animae ad diis secundariis post intextas accumulatasque obtinent. Eo fit, ut potestates hoc genus in orbem moveri non dicantur. Nam sensus per directum foras profertur, similiter et appetitus. Horum igitur rationem, qui animam aut mentem esse magnitudinem volunt, sive circulum sive globum intelligant, aliquot de causis improbamus. Primum, quod magnitudo omnis continua est et quia continua etiam una et quod eius particulae in communem terminum finiunt in eoque copulantur. Intellectus alio genere unus, alio communis est; si modo continuus dici aliqua ratione potest, nam de sequentibus libris probabitur, quomodo idem sit intellectus et intelligentia. De intellectu agente nunc loquor eo modo, quo continua est intelligentia, eodem continuum esse intellectum oportet. Sed intelligentia idem est, quod intelligibile. Intelligibilia porro una sunt propterea, quod consequuntur se ut numeri, non ut magnitudo. Cum enim haec post illud intelligo, tum distincti et discreti sunt actus, nec attinentur, sed deincipes et consequentes sunt ut numeri. Aliquando et plures actus in unum aliquem desinunt, ut in conclusionem propositiones et similia. Non ergo uni sunt actu, quia aut continui sint aut ad unum terminum copulentur, sed eo modo, quo dixi. Si itaque intelligibilia et actus intelligendi hac tantum forma unitatem habent, sequens est, ut intellectus quoque hac tantum forma sit unus – sive ita, ut omnino careat partibus, qualis definitio primorum principiorum habetur, sive ita, ut non quemadmodum magnitudo continua sit, sed quemadmodum numeri, qui per ordinem quendam ac seriem digerantur, ut si unitatem primo loco constituas, deinceps binarium, tum deinde ternarium. Praeterea sive ille Timaeus sive Pythagoras fuerit indigna plane auctore suo sententia est intellectum et mentem dimensum et magnitudinem dicere, nam quo pacto intelligat intellectus, si magnitudo est, praesertim cum ei, ut putat Timaeus, opus sit contactu praeterque accessu et propinquatione quadam ad res, quas apprehensura praecepturaque sit. Aut enim singulis partibus contingit, quibus rem totam intelligit, aut non singulis partibus, sed toto curvamine circuli, aut singulae partes intellectus singulas partes rei, et totus totam tangit et tangendo intelligit. Si primum, id est si singulis partibus tangendo rem totam intelligit, cum partes huiusmodi necesse sit, aut puncta aut magnitudines statui, si modo partes rei appellandae sunt puncta. Si puncta, cum haec innumerabilia in quaque re infinitaque habeantur cumque omne infinitum impercursile sit, nihil umquam intelliget, si magnitudinem, id est si partes illae, quae tangunt rem dimensu aliquo et magnitudine diffunduntur, fiet, ut saepe, immo ut infinities rem unam intelligat, quod tamen satis sit semen intelligi. Nec enim bene fit semper, quod saepe fit, nec idem est bene, quod saepe. Nam verum haberi invenirique potest, etiamsi semel intenderis. Si ergo sufficit quaelibet ex particulis tangere, quod est opus motu aut amplitudine aliqua. Id enim, ad cuius constitutionem absolutionemque nullus est usus magnitudinis, suapte natura expers magnitudinis esse debet, etiamsi dividi aut distrahi ex accidente possit. Haec enim plus habet albedinis, quod bipedale album est quam quod pedale neque tripedale – quam bipedale, quia amplitudo et mensus ad essentiam et substantiam qualitatum nihil pertinet, sed albedo, quatenus albedo est, individua est et in re dividua, id est in magnitudine, continetur. Ita de intellectu eiusque vi et potestate sentiendum est, in quo sit circuli illius et magnitudinis maior minorque portio. Eodem modo intelligunt nimirum magnitudo superfluit, nec quicquam ad naturam intellectus confert. Est enim natura eius et substantia ipse actus. Sic quasdam res momento existere, at fieri dicimus, quando ad perfectionem illarum nulla perfunctio temporalis exigitur. Si secundum dixerint, id est non singulis partibus tangere, sed toto curvamine atque ita intelligere intellectum, sciscitor, quae ratio illos tantum urgebat, ut illum attactum ad rerum cognitionem necessarium dicerent aut quemadmodum accidat ex particulis, quae ipsae nihil intelligant constet, intelligere tamen posse videatur. Atqui si propter hanc unam causam tangit, ut intellectus intelligat, tangit autem partibus, nonne oportet, ut primum partibus illis intelligat? Quodsi neutrum horum placet, pedem referant et tertium teneant, hoc est singulas partes rei a singulis partibus intellectus et totam a toto contingi. Sed et hoc quoque illa ratio reprehendit, quod, si ita dicatur, non relinquitur facultas, qua res individuae possint intelligi. Sunt autem plurima ex iis, quae intelligimus, individua. Sed quid haec tam disquisita atque scrupulosa oratione persequimur. Quis non videt, si magnitudo intellectus sit, intelligentia vero tangendo proveniat, fore, ut neque per punctos neque per magnitudinem omnia possint intelligi. Non per punctum, quia divisibilia puncto cognosci non poterunt, quando impossibile est, ut indivisibilia divisibilibus aliqua proportionis iunctione collationeve congruant. Non per magnitudinem, quia, quod divisibile est, ut indivisibilia cognoscantur, causam habere non potest. Alioquin apertissimum est utrumque genus ab intellectu cognosci. Quare fit, ut neque magnitudo esse possit neque opus ei sit ad res intelligendas tactu, sed alia procul dubio natura est eius praestantior aliquanto atque divinior ab omni amplitudine et mensu corporeo libera atque individua quidem comprehendit, quia et ipse individuus est et expers magnitudinis. Dividua vero, quia vi sua contrahit et sequestrat ita, ut tamquam individua possint intelligi. Nam quod hoc verbo, quid sit rem, esse significo, id est rationem et formam, ipse communit, ipse individuam et simplicem facit, et primae finitiones ipsae sunt formae, quas ille in materia positas a materia primum exsolvit, demum intelligit. Sed ne quis angulus relinquatur, in quem illi se condant. Dicat enim aliquis non agnoscunt hoc Platonici nec intellectum esse circulum et magnitudinem putant, sed dissimulare non possunt. Qui enim intellectum intelligere circumactu fatentur, statim concedant intellectum esse circulum et magnitudinem oportere. Si enim aliter intelligant quam circumactu – cur tam temere orbicularem motum intellectui asciscunt? Si vero circumactu, quod et praedicant, non potest videri non circulus et magnitudo, quae ita feratur, quando praesertim hoc consilium deo fuisse testantur, cum circinaret, id est cum de recto in circulum rem formaret, quod non aliter ei accidere intelligentia poterat. Itaque necessarium est haec, quae attulimus, incommoda suscipi ab iis, quibus id de intellectu videtur: Aut enim puncto intelligere illum oporteret aut per magnitudinem. Si puncto, dividua et sectilia non cognoscet; si per magnitudinem, dividua non attinget, sed et circumactus ille, quomodo sit perpetuus, intelligentia quoque perpetua sempiternaque erit. Aut igitur semper intelligit eandem rem aut convariat. Si eandem, maior ei cum quiete quam cum motu cognatio est. Si convariat, quomodo id tueberis, si circumactus et conversio semper est una. Praeterea intelligentia aut numquam aut aliquando perficiet. Si perficiet, cessabit motus, si numquam perficiet, numquam etiam intellexisse videbitur. At nonne omnes intelligentiae certi sunt fines? Sive illa in actione et usu versetur sive in cogitatione et conspectione sola consistat. Activa omnis ad aliud pertinet et alterius gratia est eoque habetur extremum. Spectativa quoque ultimum invenit, quoniam eisdem illis rationibus se terminavit, quibus in contemplando speculandoque utitur. Ratio omnis aut definitio aut demonstratio est. Omnis definitio conclusa finitaque est, nulla demonstratio potest infinitam progressionem habere, quia neque reflectitur neque propositiones semel assumptas retractat; omnis scientia similis directo incessui est.

 

21.

Item contra eundem.

 

(1) Prorsus videtur motus, si habetur in animo, potius haberi contra naturam, quipppe qui actionibus eius obstrepat impedimentumque et remoram afferat. Est enim opus mentis quieti quam agitationi similius neque intelligentia modo simplicium terminorum, sed etiam ea, quae ad rationem syllogismi pertinet, statim potius quendam prae se fert et consistentiam in conclusione quam transitum aut recessum illius, quod demonstratur. Hac de causa absterni purgatius et vibratius quam temulenti cognoscunt. Item silentio noctis quam interdiu, corpore inoffenso quam conturbato, senecta aetate quam iuventa, quia iuvenum corpora plurifario motu interaestuant. Motus igitur abiunctior alieniorque est ab animae natura quam status, quare neque beatum potest neque perpetuum dici, quod aegre et cum labore fit. Violentum et coactum intelligere, quicquid contra naturam alicui est. Qui motum esse substantiam animae putant, necesse est fateantur substantiam animae officere et fraudi esse actionibus et functionibus animae. Praeterea si motus pro essentia intellectui est – quomodo intelliget res, quae motu et materia vacent? Haec autem ratio contra nos recurrere non potest; quamvis enim immobilem esse intellectum dicamus, afferre tamen possumus, quemadmodum ea quoque, quae in motu habeantur, intelligat. Nec enim intelligit, quatenus moventur, sed quatenus eandem formam et speciem obtinent, nec secundum naturam, sed secundum formam intelligit, etiamsi res innexam materiam habeant. Sed quaeras, ecquidem ipsum motum intelligat, intelligit, hercules, sed eodem modo, quo cetera, quia scilicet formam ipsam et rationem motus intelligit, ut cum motum talem aut talem actum esse declarat. At ii, qui motum esse substantiam animi arbitrantur, difficile possunt monstrare rationem, qua immobilia sub perceptionem animi veniant. Deinde nonne laboriosissima res esse videtur animam detineri arcerique corpore tamquam nervis et vinculis cum soluta corpore et beatior fit futura et suis operibus uti liberius et vegetius possit. Iam haec noxia fugiendaque animae coniunctio videatur, si locupletius ei sit expediri et migrare de vita. Ita praeclare agi ac decidi cum anima, si ei quam ocissime missio contingat et commeatus a corpore. Quae sententia plerisque cum veteribus placuit tum etiam hoc aevi probatur. Porro in plenum: qui hoc dicant, non vident se animas animalium quam hominum praestantiores esse facturos, si illae possunt a corpore ablegari exsolvique humana non potest. Sed et causa ea, propter quam statuunt animam in circulum moveri, quantum coniectare licet de iis, quae differunt, delitescit adhuc in obscuroque est. Nam si verba et scripta eorum attendas, originalis animae substantia non est orbis, sed quae prius in recta linea formata erat, revocata ad incudem est et in circulum contorta. Ita prior ac potior animae natura directio quam circulus fuerit, quasi enim ex accidente atque extrinsecus circulata est, non ut esse inciperet anima, quippe quae iam exstabat et confirmatione habebat, sed ut agere consonantes motus posset. Alioquin et illud peccant praeposterum, quod corpori tribuunt causam motuum animae, non animae motuum corporis. Sed ne in eo quoque laudandus Timaeus videtur, quod facile passus est desiderari a nobis rationem, cur animae uberius et praeclarius esset moveri quam quiescere aut moveri hoc genere quam illo. Atqui hoc maxime in operibus adeo quaerendum prodendumque est.

 

22.

Animam non immigrare

cuilibet corpori contra antiquos, qui

nihil de corpore dixerunt.

 

(1) In eo quoque et Timaeum et plurimos, qui de anima scripserunt, coarguendos puto, quod, cum annecterent animam corpori in eoque collocarent, nihil ultra progressi sunt miro in reliqua silentio, quae ad commentationem istam maxime pertinerent. Nam nec quemadmodum affectum dispositumque esse corpus animandum debeat nec quae cognatio inter corpus et animam habeatur, umquam dixerunt. Non enim omnibus omnia pari sillo conveniunt neque coaptari sociarive singulas singulis possunt neque quodque et utcumque fors tulit, in quodque agit et utcumque fors tulit, neque item temere accipit aut patitur a quolibet quodlibet, demum numquam agit hoc, illud patitur, si nulla communio aut congruentia naturae sit eius, quae agat, cum ea, quae patitur, ex quibus vicissim admotis iunctisque unum opus opera communi proveniat. Ex iis vero, quae casu interveniunt, id est quae aliter cadunt atque casura sunt per naturam, nullum munus idem duobus efficitur, verbi gratia ex lapide et arbore aut ex arbore et homine, quamobrem fere veteres comperias in demonstranda, qualis sit animae vis naturaque laborasse. De ratione corporis ne iram quidem ullam in eorum scriptis invenias ceu indifferens ac translatitia cuicumque corpori immigraret, id, quod ridendae illae a Pythagora fabulae continent, quas, cum auctor ille ad civilem aliquem usum confinxisset, quidam physice interpretari videntur rati occurrentem incidentemque animam in incidens et occurrens corpus intrare. Sed qui istud portentum asserrere poterant? Viderent singulis animalibus, immo et singulis corporibus animalium propriam formam et peculiarem adiunctam, intelligerent, quantum discrimen inter corpus equi vermisque esset, haberetur, quantum inter pulicis et hominis interesset, scirent se, qui putarent, in quodcumque uti accidisset incursissetque corpus posse quamlibet animam condi, veluti si ita contingat elephantis animam in culicis corpus, perinde dicere, ac si in fistulis textoriam recipi dicerent aut fabricam in pecten et radium, iam si artium ea esset natura, ut in suis instrumentis habitare atque in ea ingredi sua sponte possent, utique tibicinum in tibias, non in lyram intraret, lyrcinium in lyras, non in tibias transiret. Igitur et animas in suum aliquod ac proprium corpus (si suum animae instrumentum est corpus) divertere oportebit. Dixi “divertere”, immo non divertit, sed fabricatur architectaturque conveniens sibi accommodatumque instrumentum, deformat ipsa sibi et praeparat domicilium, non deformatum ante et praeparatum demum subit. Non enim quemadmodum cithara dedolatur prius et conditur, tum demum adhibetur ad musicam, ita et corpus ornatur ante instruiturque, mox animae sumendum offertur. Quale igitur singulis animis corpus instrumentumque conveniret, item qua ratione anima illud sibi confingeret, neglectum a Timaeo penitus et retro habitum videtur.

 

23.

Animam non esse harmoniam

et de anima mundi et utrum anima nostra sit vita

potius quam anima appellitanda.

 

(1) Sed et alia opinio de anima fertur, quae nihilominus quam superiores collimet ad verum superque copiosum atque uberem tractatum habet, quae non solum in communi examine venire usu soleat, sed et seorsum quoque veteribus frequentata iactataque sit. Ea huiusmodi est. Aiunt aliqui animam esse ipsius corporis intentionem quandam, quae harmonia dicatur. Harmoniam esse concordiam, quae dissimilium sonorum permixtione comitioneque nasceretur. Corpus quoque ex contrariis et dissimilibus videri compositum. Illud ergo, quod tam contrarias qualitates, calorem, frigus, humorem, siccitatem, mollitudinem, duritiam quodque tam pugnantia elementa ad coalitum et consortium revocat et in consonantiam quandam modificatur et temperat, nihil aliud esse posse quam animam, quemadmodum in musicis id, quod gravitatem et acumen vocum reducit ad conspirantem sonum, nihil aliud est quam harmonia. Probabilis quidem oratio, sed ab Aristotele et Platone multis argumentis proscissa. Ac primum quidem prior est anima corpore; harmonia est suo instrumento posterior. Anima imperium habet in corpus, praeest et dominatur in corpore, pugnat etiam adversaturque aliquando corpori; harmonia non pugnat cum instrumento. Item harmonia modo intenditur, modo remittitur; anima neque intenditur neque remittitur. Praeterea constante harmonia offensio consonantiae non potest accidere; anima constante accidit oblaesio et vitium corpori. Postremo corporis harmonia nihil aliud est quam firmitas, valentia, pulchritudo, quia dissolutio et intemperantia corporis nihil est aliud quam infirmitas atque morbus, turpitudo, deformitas; anima neque firmitas neque valentia neque pulchritudo potest esse. Non igitur harmonia est haec omnia, sed alio loco a philosophis afferuntur. Illa propria huius partis, quibus hic Aristoteles auctores illos incessuit. Harmonia est consentientium et consonantium vocum proportio earumque ex confusione et collatione profecta compositio. Anima neque compositio est neque proportio. Item anima substantia est. Harmonia non est substantia. Item anima corpus movet. Harmonia non movet instrumenta, sed his praesens praestoque est. Musicus ipse est, qui movet ad concordiam et consonantiam cordas; quamobrem aliam dari animam oportebit, quae concordiam illam harmoniamque faciat. Sed purgebimus hinc infestius, si quaeremus, quemadmodum accommodari possit harmonia ulla ad opera functionesque animae aut ad affectiones: Qualisnam harmoniae sit sentire, audire, videre? Qualis amare, qualis odisse, qualis laetari, qualis aegrescere? Ac harmoniae quidem verbum non simplici ratione dictum videtur; nam primus eius significatus ab organicis et coaptione magnitudinum est profectus, quae situm et motum haberent. Cum enim ita invicem duae amplitudines collocantur, ut nihil eiusdem generis interibi habeatur, tunc optime coaptatae et connexae dicuntur. Conexio autem et coaptatio haec harmonia vocatur, ut ligna, lapides et quaecumque e naturalibus inter se artificioso applicitu committuntur atque iunguntur. Ex hoc initio nomen illud in alias res per similitudinem flexum derivatumque est, ut ea quoque harmonice coaptata dicamus, quae ratione aliqua invicem sociata et coita videantur ita, ut concorditer in unum consentiant atque conspirent nihilque intercapedinis suspensive pateat hietve, nihil promineat, nihil in recessu umbraque obolescat, nihil subsultet, nulla sit sine usu suo et optima ratione proportio. Haec cum fuerint, ut dixi, connexa et aptata cuicumque materiae acciderint, dicentur, quemadmodum musicus subcentus tunc optime concordare et congruere dicimus, quomodo nulla intermedia ratio est, quae moduatiorem facere consonantiam possit. Ex his duabus harmoniae formis utram facimus animam? Primam non possumus, quomodo illa appositionem et compositionem requirat, qualis est ossis ad os aut ossis ad nervum. Ridiculum est huiusmodi harmoniam pertinere ad animum aut sensum putare. Secunda etiam forma defendi non potest, videlicet talem harmoniam esse animam, qualis nascitur ex collatione et proportione mixtorum. Alioquin, si ita sit, ex alia atque alia partium mixtione alia utique anima dissultaret, ita fieret, ut singuli multas animas mutare posse viderentur. Atque hoc idem requirere de Empedocle solemus, qui singulas corporis partes censet propriam mixtionem et proportionem suam habere, aliam carni, aliam visceri, aliam nervo, aliam ossi adiunctam. Quaero igitur huiusmodi proportionem animam putet esse necne. Si putat – quomodo multae sint proportiones, sequitur multas quoque animas in eodem corpore futuras; si non putat – quaeramus, an aliud esse animam praeter proportionem velit, quae demum membris proportione sua astrictis totoque corpori accidat; item, an amicitia illa, cui primatum detulit, causa sit fortuitae et temerariae mixtionis an alicuius certa proportione, quae constet. Illud quoque doceri velimus, utrum ille idem amor proportio ipse sit an extra proportionem aliud.

 

24.

Animam non moveri, sed corpus per animam,

et quod corpus movetur per animam dupliciter, id est

per animam, a qua et ad quam.

 

(1) Ex his igitur, quae dicta hic sunt et quae alio loco ab aliis afferuntur, intelligi datur eos, qui animam esse intentionem quandam et harmoniam in corpore arbitrantur, ut non proxime ad veritatem accedant, tamen non temere admodum deerrare. Nam quemadmodum initio quoque praefati sumus, opinio haec impendio probabilis et verisimilis videtur. Primum, quia, si anima sit alia quaedam res quam ipsa compago temperaturaque corporis, quo soluta compagine exsolvitur et interit anima. Idem contrario ordine si agas, probari videtur, si anima non sit illa proportio, cur anima abeunte statim compago et mixtio solvitur, quam corporis harmoniam vocant. Si ergo mixtione corrupta occidit anima aut commigrante anima dissipatio mixtionis et exitium sequitur, profecto duae illae res non videntur longe distare. Dices animam non corrumpi mixtione corrupta, sed vitam illam, quam dedit anima corpori; nam animam esse abiunctam a corpore vitamque animantibus inspirare atque influere de foris eo modo, quo sol, quamquam remotus ab aere, tamen aeri lumen praestat. Ego vero primum illud demiror eorum, qui hoc audent dicere, quod arbitrantur exempla vim probationum habere, cum tamen exemplum ad faciendam fidem infirmissimum argumentum sit. Deinde illud reprehendo, quod ne efficiunt quidem, quod volunt. Sol enim unus cum sit, corporibus omnibus splendorem suum impertit, animam vero unam esse, quae animalibus omnibus vitam tribuat, nemo ausit dicere. Alioquin et sol ipse, quamquam est unus, non tamen lumen suum aequaliter omnibus exhibet, aliter aerem, aliter aquam, aliter lapidem, aliter lignum, aliter argentum collustrat. Item aliter color purpureus, aliter viridis participant lumine. Animam quoque, si quis unam contendat esse, oportet eodem modo aliter atque aliter ab animalibus carpi neque per animas discrimen, sed per vitas habebitur atque – ut ita loquar – per animationes. Deinde illa unica anima qualisnam erit? Certe qualiscumque sit ad se Aristoteles hoc loco pertinere non putat. Ait enim se animam illam unicam neque quaerere neque finire, sed animam hominis, animam equi, animam bovis, quas sive quis vitas animationesque sive animas appellet, nihil pugnaverit Aristoteles, sed quemadmodum cum lumen definiret ita: Lumen est perfectio perspicui corporis, non ipsum solem finiebat, sed rem, quae a sole prodiret, etiamsi eadem finitio ipsi soli possit competere, ita hoc loco animam finiturus, non ad singularem illam, quae tam longe absit a corpore, considerationem intendit, sed ad perfectionem iunctam, quae organicis corporibus sua singulis ab illa singulari tribuitur, quamvis forte utrique definitio una conveniat. Ut enim nihil vetat duas haberi perfectiones perspicui corporis, quarum perfectior una sit sol, altera imperfectior lumen, ita dici de anima potest nihil obstare duas esse animalium formas, quarum una perfectior sit, ut anima ea, quae foris est, altera imperfectior, ut ea, quae intus ad singulas pertinet. Hanc igitur animam, quam tu vitam vocas, animam ego nuncupo inseparabilem et individuam corpori eoque dissipabilem atque mortalem, non quidem absolute simpliciterque, sed eo modo, quo lumen in aqua. Atque hoc inter utrumque constat, solum de nomine controversia est; de re enim, quid sentias, probe ac dilucide indicas. Animam itaque illam mundi unicam atque universalem, quae corporibus praebet, sive animam dicere sive vitam malis, quae nihil aliud est quam vis quaedam vitalis generabilisque per omnem naturam invecta, clarissime asserunt ea animalia, quae ortu spontali de materia putri proveniunt, ea ex tali excrementorum et sordium mixtione aut tali orta spirant, viviscunt, moventur, ut in Aegypto mures et in nostro caelo vermes et locustae et quae huius generis plurima. Sed quid hoc ad illos, qui singulas animas haberi a singulis easque separatas intelligunt? Unde vita singulis animalibus contingat, fortasse exemplo non movetur, qui suam cuique corpori animam de foris comminiscuntur, quae vitam in quolibet faciat. Sed qui hoc volunt, primum illud mihi respondeant, statuant in omnibus animalibus an in solo homine singulas accommodari singulis animas, quae separatae tamen abiunctaeque habeantur. Et, hercules, id in omnibus animalibus defendere fabulae et nugae merae: Quid enim deridiculosius dici excogitarive potest quam separatas esse animas pulicum, quae vitam pulicibus afferant? Dices in uno homine singulas singulis distributas easque procul a singulis esse. Sed qualis obsecro animarum illarum sortitio fuerit? Quae differentia? Quae secretio? Si omnia, quae eadem specie sunt, participatione materiae distinguuntur, ex materia discrimen et differentiam obtinent? Prorsus anima, quae vitam vegetalem praestat et quae iracundiam et cupidines continet, non potest intelligi, qua ratione seorsum a corpore maneant; nam ea, quae princeps est et quae intellectus vocatur, forte potest adiuncta defendi, quae vim intelligendi animae immittat et influat. At reliquas naturas inhaerere et quodammodo intexi corporibus necesse est, si praestare vires et actiones suas debent. Verum elegans haec et nobilissima quaestio uberius suo loco et diligentius pensiculabitur. Ex iis ergo, quae dicta hactenus sunt, planum est animam neque harmoniam esse neque tamen sine harmonia consistere.

 

25.

Utrum anima intelligendo contemplandoque

moveatur et dubitationes super verbis illis Aristotelis, ubi dicit

intellectus nobis ut substantiam quandam accidere.

 

(1) Nunc illuc conferendus est sermo, ut videamus, an moveri animam videatur ratione, quod animam timere, audere, irasci, aegrescere, laetari, sentire, intelligere dicimus. Quomodo enim res illas omnes videantur motus esse, credere aliquis posset saltem talibus motibus animam insterni ac subici. Hoc autem necesse non est. Atque haec ratio, si quis ea utatur, dupliciter reprehendi potest: primum, quod affectiones illae non sunt motus; deinde, etiamsi motus esse concessero, tamen animae motus esse non possunt, sed permixtionis et summae, id est totius animalis, ita tamen, ut proficisci ab anima videatur. In ira iudicat animus dignam esse rem successione vindicationeque, sed animalis cor agitatur et sanguis, qui cordi diffusus est, succenditur inflammaturque. Si igitur fervor ille et inflammatio sanguis ad animam pertineret, sola esset anima, quae commoveri subirascique diceretur. Quomodo autem anima ipsa inflammari aut fervere non possit, incorporea, quod est dicendum et confitendum, videtur non animam, sed animalia esse, quae obirasci et excandescere videantur. Animae vero, quae de iniuria iudicet, iudicium non est motus, sed quies et tranquillitas potius. Quod de ira dictum est, idem de metu probandum. Iudicat anima rem dignam formidine, pars deinde quaedam contrahitur corporis, mox frigescit consternaturque et ut poeta inquit: “Pallor simul occupat ora.” Atque haec plane corporis animati, hoc est ipsius animalis affectiones et motus esse noscuntur. Impallescere animam aut erubescere quis nisi putitius aut fatuus dixerit? Eodem modo si cognoscere motus est, ad universum hominem pertinet, non ad solam hominis animam, videtur haec quoque particula quadam intus affecta contingere, quae vicaria sanguini aut spiritui sit. In perturbationibus autem bifariam corpus movetur ab anima; aut enim partes corporis motu loci moventur, ut, quomodo irascimur, sanguis, qui quasi loco excitus prosilit emicatque et quam reliquae corporis partes vehementius exardescit, aut partes corporis non demigrant loco, sed alterascunt, ut, quomodo metuimus extrema corporis pallor frigusque obsidet. Quae autem quibus in affectibus partes corporis commoveantur, alia institutione nobis agendum est. Plane ii, qui motus, quorum causa est anima, soli animae tribuunt, perinde sentiunt, ac si quis animam texere aedificareve diceret; nam et horum motuum causa est anima, habitus et ratio aedificandi in anima est, sed quemadmodum opifex et structor aedificat, non ars ipsa aedificandi, et citharoedus pulsat, non musica, quamvis opifex aedificet ex arte et citharoedus pulset ex musica, ita animus nec misericordia flectitur nec iracundia commovetur, sed homo per animam. Quare homo et nat et lavatur et vescitur, non voluntas aut propositum, quo geruntur haec omnia. Quomodo autem dico isthaec per animam fieri, non ita dico, ut in anima ipsa sit motus, nam manus et membra sunt, quae accipiunt et sustinent motum, sed cum dico hominem moveri per animam, id velim intelligi motus illos, quos anima corpori communicat, aut prodire ab anima aut ad animam referri. Nam cum ea, quae extra sunt, sensibus accidunt, ita movet corpus ut rerum, quae ita sentiantur, imagines, adusque recessum animae penetrent. Cum enim a corpore ad animam viae quaedam et foramina pateant, per quae sensus ad illum tamquam ad arcem ictus et percussiones suas transmittunt, quas ab incidentibus hauserunt, ita maxime fit, ut is, quamquam immobilis, incontingibilis innumerabilisque est, tamen omnium plagarum, quas quinque nuntii acceperunt, aestimator et arbiter sit. Dicimus itaque per animam fieri tales motus, quia in nobis causa est anima, qua sensus patiantur et feriantur a rebus et qua deinde huiusmodi vulnera ad se tamquam ad iudicem perferantur. Nam simul immortua instrumenta sunt, pelli non possunt, contra recordatio reminiscentiave non ad animam, sed ab anima proficiscitur; quo enim sensus finit deponitque, inde initium accipit memoria. Proinde illa promptis de thesauro suo rerum quasi simulacris primum, deinde repetitis atque retractatis ita reminiscitur. Hac igitur ratione, quod animus, cum reminisci vult, producit et promit res, quarum vestigia et notas in se tamquam in thesauros condiderat, ab eo prodire et oriri memoria dicitur. Quodsi quis dicat imagines et species illatas impressasque animo quieti propiores esse quam motui, nihil interest utique, quantum ad locum hunc attinet, quia interim eius, cuius memoriam consequimur, sine aliqua perturbatione meminimus. Interim est, cum nos recordatio ipsa commoveat, ut saepe, cum admissum a nobis aliquid foede aut dictum superbe recolimus, memoriam rubor sequitur, quomodo formidolosum et terrificum horror ac tremor. Sed et ambulando quoque et disputando saepenumero nobis alicuius rei venit in mentem. Verum ambulare, disputare, perhorrescere, erubescere aptissime motus sunt, at iudicare, sentire, comprehendere, contemplari nullo pacto sunt motus, aut si sunt, non sunt eodem iure cum ceteris, sed functiones et actus animae appellantur. Quodsi haec quoque nominare motus placeat, de vocabulo, ut praedixi, nec pugnandum nec magnopere accurandum est. Illud statuendum, ut, si actiones illae nuncupandae sint motus, diverso utique a reliquis motibus genere censeantur, quod et ipse nobis Aristoteles praecipit. Hoc, inquit, pati aut alterari non est considerare, speculari, condiscere, quia in speculando et condiscendo perficimur. Aut si est, oportet aliud genus palgae et alterationis intelligi. Et iterum is, inquit, qui de potentia in actum scientiae confertur, ab eo, qui actu sit sciens, aut nihil patitur aut duas esse alterandi rationes putandum est. Rursus in libro III! Videtur, inquit, sensibile ipsum de potestate sensum in actum provehere transferreque. Nec enim patitur quicquam aut alteratur sensus, cum ita transfertur, quo fit, ut haec alia motus specie contineri dicantur. Nam motus imperfectae rei actus est, hic autem et simpliciter actus videtur, et actus rei perfectae diversum igitur credi atque alienum ab illo bene est. Ex iis verbis liquet clarissime eum, qui proprie appelletur motus, non esse actu simpliciter atque ita aliud genus haberi, quo patiantur et moveantur sensus. Ita illud apparet iam non in eo pugnandum, ut anima omnino non moveatur, sed in eo, ut corporeis motibus moveri non possit. Atque haec ad hunc modum exposita non est impendio arduum nosse, quamquam neque admodum facile. Si enim putandum est, ut, quemadmodum gladius incidit per aciem et sphaera volvitur per figuram, nec tamen incidit acies nec figura volvitur, ita et homo, quamquam per animam irascitur, non tamen anima hominis irascatur, certe tam praeclaram et nobilem naturam videmur plus aequo deicere, quaque cum tam humili genere accidentium conferamus. Ceterum tametsi anima in uno eo persimilis accidentibus videatur, tamen magna ex parte reperitur absimilis. Globus neque ipsum se convertit neque simul diversis conversionibus agi potest. Gladius quoque neque per se accidit neque multas simul aut varias caesuras exercet. At anima ipsa fons est motus, ipsa praebet initium, ipsa procurat, ipsa se de motu uno ad alium refert, ipsa per se transitionem hanc facit. Dicitur autem transitiones facere mutareque anima, non illo, quo corpora, genere, in quibus nomina illa motum corporalem designant, qui non nisi tempore possit absolvi et continuus habeatur et qui de aliquo imperfecto ad perfectum institutus sit. In anima vero omnes mutationes momentariae disiunctaeque sunt nec pedetemptim ac tractim, sed statim et universim de potentia in actum promotae ut visio, quae a candidis ad nigra, ab his ad rubida, a quibus ad viridia conferatur. Sed utcumque ista se habent, quemadmodum dixi, haud multum difficilia exploratu videntur.

 

26.

Contra Xenocratem dicentem animam

esse numerum se ipsum moventem.

 

(1) Ea vero, quae de intelligentia afferuntur, impensam et diligentiam et attentionem requirunt. Necesse est autem, ut verba ipsa Philosophi proponamus, ut sunt: plane nihil, ut additum, imminutum inversumve sit claritatis explanationisque gratia. Nec enim obscura usque eo sunt, ut intelligi atque comprehendi non possint. Videtur, inquit, intellectus intus accidere, ut substantia quaedam nec aboleri aut corrumpi, alioquin maxime aboleretur ab ea invalentia, quae senectuti contingit. Nunc vero accidit contra id, quod in sensoriis est videre. Si enim accipere posset senex oculum iuvenis, contueretur ut iuvenis. Quare senectus non eo venit, quod aliquid anima ipsa perpessa sit, sed eo, quod illud, in quo anima continetur, oblaesum est, quemadmodum ebrietas atque morbus. Intelligentia quoque et contemplatio vanescit obsolescitque interiore quadam parte lacessita et corrupta, ipsum per se impatibile est, cognoscere vero, amare, odisse non illius affectiones sunt, sed continentis. Quapropter continente corrupto neque meminit neque amat, quia non erat illius haec, sed communis, id est permixtionis et summae, quod iam est corruptum. Intellectus porro quiddam fortasse divinius est et impatibile. In his verbis primum continuatio et series ipsa sermonis dubitationem habet; cum enim id ageret atque id vellet addicere, ne moveri animus videretur, nihil attinebat hac intentione intellectum dicere substantiam esse quandam, quae intus accideret nec aboletur. Nec erat ratio, quamobrem hoc loco de immortalitate animae disputaret, quia neque de reliqua anima, utrum mortalis esset, hac parte agitabatur, sed solum illud in quaestione erat, moverine an non moveri intellectus posset. Deinde in eo quoque verba illa calumniam sustinent, quod ratio, qua intellectus incorruptus et immortalis asseritur, videtur idem in sensu pollere atque ita illum quoque ab interitu vindicare, immo vero si diligenter advertas, fere hoc egisse Aristotelem comperies, ut sensum quoque esse immortalem ostenderet. Si aboleri, inquit, intellectus posset, maxime id ab invalentia futurum, quae in senectute contingeret. Nunc vero accidit contra id, quod in sensoriis cernitur; nam si uti posset senex oculo iuvenis, videret ut iuvenis; ex quibus verbis talis ratio nectitur, quemadmodum sensus non patitur laborantibus senio et fatiscentibus instrumentis, ita neque intellectum pati interiore illo affecto collabefactoque. Neque in sensu solo perstat, sed progreditur ultra. Quare, inquit, senectus non eo fit, quod anima quicquid sit passa, sed eo, quod illud, in quo anima continetur, lacessitum oblaesumque est, quemadmodum temulentia et aegrotatio. Hoc si est ita, vegetatrix anima eodem modo, quo mens, impatibilis efficitur proindeque immortalis. Tertio subit quaerere, qualenam instrumentum illud sit, quod, tametsi interius corrumpatur, intellectum tamen impatibilem permansurum dicat. Item, quod possit similitudinem aut proportionem habere cum corporalibus instrumentis, iam utrum illud homini tantum an aliis quoque animalibus habeatur. Age vero si latentiore aliquo interioreque instrumento intellectus utatur, quaerenda ratio est, cur non conveniat animam sensualem separatam ab instrumentis putare; non enim ad constituendam differentiam sufficit dicere intellectum instrumento interiore uti et condito sensum exteriore et prompto. Quia vero Aristoteles modo verbum hoc intelligere, modo illud cognoscere usurpat, sit noscenti haec studium scire, quid intersit, an intelligere est simplices terminos comprehendere, cognoscere terminos complexos iungere aut dividere? Tum quoque succedit quaestio, utra praestantior virtus: eane, quae appellationes simplices percipit, an ea, quae perceptas ad complexum coniunctionemque revocat. Videri posset alicui posterior haec maiore vi esse argumento de artibus capto; nam simplicia cognoscere ligna et lapides nullius est artis, sed conectere et componere, tamen contrarium est, quod neque difficile demonstratur. Nam quomodo in complexu modo veritas, modo falsitas versetur, intelligere non nisi vere possumus, cognoscere etiam false. Praeterea intelligere est tamquam amplecti et attingere rem, quam intelligas. Cognoscere est tamquam circuire lustrareque rem et circumspicere nec accedere. Eoque imbecillitas quaedam intentionis monstratur, qualis differentia inter clariores oculos hebetioresque habetur. Haec sunt, quae de verbis illis vocari possunt in dubium. Defensiones solutionesque in aliud tempus differre commodius est, quo se quoque nobilissimus philosophus ad pleniorem discussionem sustinet ac reservat. Nam hoc loco causa discernendi magis disputandique diligentia, quam cum sententia aut fiducia decernendi disseruit.

 

27.

Contra Andronicum dicentem Aristotelis

verba contra Xenocratem non intelligi.

 

(1) Posthaec Aristoteles definitionem Xenocratis damnat neque de verbo calumniam sarcit, ut Andronicus et Porphyrius taxant, sed plane it contra mentem et sensum Xenocratis, quem ex libris iis colligas, quos ille de rerum natura perscripsit. In iis se Xenocrates prodit animam se numerum credere, qui ex unitatibus constet. Hanc igitur illius sententiam Aristotelis inter omnes, quae de anima ferantur, maxime irrationabilem dicit, de qua plurima flagitia consequentur: Prima sunt ea, quae eveniunt eo, quod moveri unitatem putat, mox ea praecipua, quae proficiscuntur eo, quod animam numerum facit; nam quo pacto possunt intelligi unitates moveri? Utrum ex illis aliquae moveant, aliquae moveantur, an omnes et moveant simul et moveantur? Si simul omnes – quomodo, cum individuae sint et partibus careant, movendi et motum accipiendi habent? Quae enim simul moventur et movent, sectilia et dividua esse necesse est. Quodsi dixerit alias moveri, alias movere, non igitur anima ex omnibus constituta conciliataque erit, sed tantum ex illis movent. Demum si unitas movetur, necesse est alicubi situm positionemque habeat. At si accesserit unitati, situs et positio punctus fiet. Motus puncti non animal, sed lineam facit. Necessarium vero est unitas, quae in anima sit, situm et positum habeat et alicubi sit. Nam et anima alicubi est. Item si a numero numerum aut unitatem demas, existit alia specie numerus. At plantis et animalibus quibusdam, ut sunt insecta, etiam divulsis inest vivacitas pertinax et animam eadem specie retinent. Praeterea si unitates animae situm confirmationemque obtinent, nihil interest animam unitates dicas an minuta illa corpuscula, quae Democritus credidit glaebulenta et levia. Enimvero si quis constitueret atomos illas non sphaeras esse, sed puncta quantitate retenta sola, nihil prohiberet intelligi in illis aliud esse, quod moveret, aliud, quod moveretur, sicut in corporibus. Haec enim ex magnitudine aut parvitate differentia oritur, hoc est, ut in magnis discretio haberi possit moventis et moti, in parvis non possit. Sed si haec, quanta sint, illa non sint, ad haec id potest pertinere, ad illa non potest, concessio dimensu parvitas nihil obvariat. Iam, qui fieri potest, ut anima unitas sit? In quo enim unitates illae ab unitatibus aliis differrent? Si enim solo positu atque motu, iam non unitas, sed puncta convenit vocari. Igitur cum omne corpus habeat puncta vel antequam anima, manifestum est puncta animae eodem in loco futura, ubi puncta sunt corporis et quam regionem singula corporis occupant, in eandem singula animae immigrabunt, atque ita nihil vetaverit, quin eodem in loco duo sint puncta, si duo, cur non et plura tandemque infinita? Nam ea, quorum locus indivisibilis est, etiam in unum congesta molem non attollunt neque locum capaciorem requirunt iuncta, qui singula. Dein si numerus punctorum, quae utcumque habent, in corpore potest esse anima, cur non habent animam omnia corpora? Item quo pacto a corporibus separabuntur discedentve animae, si neque lineae a superficiebus neque a lineis puncta possunt abiungi, atque ii, qui ita de anima sentiunt, primum videntur incidere in communem errorem eorum, qui animam esse corpus penetralium et tenuissimarum partium arbitrantur, deinde in alium, quem incurrit Democritus, qui animam ex parvis et rotundis corpusculis confecit. Ac commune quidem illud vitium non possunt effugere, quod et multi fortiter concesserunt, quos nec veritum est animam confiteri corpoream. Atque ut illi duo corpora eodem in loco constituunt, ita ii uno puncto coguntur infinita concedere. Illae propriae cum Democrito ruinae Xenocrati, qui putat animal a numero unitatum moveri, ut ille a multitudine sphaerularum putabat; nam quid interest minutas sphaerulas esse causam motus an unitates dicas? Seu magnae illae seu exiguae statuantur, modo, quae moveantur et moveant? Igitur qui motum et numerum in definitionem animae conferunt, in huiusmodi laqueos atque alios etiam complusculos inhaerent; nam neque ipsam essentiam animae ex ea definitione universam colligimus, quod tamen omnis definitio absoluta debet praestare, neque in accidentium notitiam venimus. Atque hoc, quam verum sit, facile animadvertes, si verba illa pensaveris. Fac periculum nusquam aliquid de affectionibus aut de functionibus eius expresseris, non quemadmodum cogitet, non qua ratione intelligat, non qua sentiat, non qua laetetur aut doleat, non qua irascatur, timeat, speret. Plane est, ut aliquando diximus adeo non elicere quicquam horum possimus, ut ne conicere quidem aut divinare facile suppetat, quae tamen omnia scire et docere illum oportuit.

 

28.

Contra eos, qui dicunt animam

ex elementis esse coalitam.

 

(1) Hactenus attulimus ea, quibus Aristoteles Xenocratis sententiam impugnat. Nunc quamquam alio loco atque otio aestimanda nobis essent, quae delateat Andronicus, qui Aristotelem putat ea scripsisse, quae non possint intelligi, quique ea, quae alii recte atque in tempore dicta iudicant, ipse aliter neque recte neque in tempore interpretatur. Videtur tamen mihi hoc loco saltem necessaria ratio esse illius verba cum verbis philosophi nostri conferre, ut appareat, quanto clariora haec et probabiliora quam illa sint ad sensum Xenocratis percensendum. Numerum, inquit, vocabant animam ea ratione, quod nullum animal esset ex singulari et simplici corpore, sed omnia secundum aliquas proportiones et numeros confusis et commixtis quattuor elementis constarent. Fortasse igitur sentiebant eadem iis, qui animam harmoniam definiunt, praeterquam quod Xenocraticorum sermo apertior aliquanto et illustrior videbatur, quod unius verbi accessione factum est; nam cum illi numerum animam dicerent, hic non simpliciter numerum, sed eum, qui se moveret, animam esse monstrabat, quemadmodum, si illi quoque animam non simpliciter harmoniam fecissent, sed eam, quae se ipsam crearet constitueretque. Ipsa enim anima est, quae compaginem nectit, quae coalescentiam continet, quae proportionem et concilium quattuor elementorum intemperat. Sed quod dixi Xenocratem putare animam esse numerum ipsum se moventem, ex libris eius maxime in quinto volumine de natura sumitur.

 

29.

Contra Empedoclem dicentem

similia cognosci similibus et tamen similia

a similibus pati non posse.

 

(1) Deinceps Aristoteles haec inquit: ‘Sunt incommoda eos sequentia, qui tum animam moveri volunt, tum corpus esse statuunt, sive id tenuissimum omnium sive maxime incorporeum appellent.’ ‘Reliquum’ , inquit, ‘est perpendere, qua ratione a nonnullis dicatur animam ex elementis constare.’ Ac illi quidem statim respondent, ut in rerum notitiam atque sensum perveniat atque ita perveniat, ut rem, uti est, ita cognoscat. Sed, hercules, ne sic quoque assecuti sunt id, cuius gratia hoc finxerunt, idcirco volunt animam ex elementis existere, quia rentur similia non nisi similibus posse cognosci. Certe si sola elementa essent, fortasse aliquid dicere viderentur, sed plura longe habentur, immo infinita, quae elementa non sint, sed quae de elementis concreta. Esto terram terra, aquam aqua cognoscam – quomodo deum? Quomodo hominem? Quomodo concretorum innumerabiles formas? Sanguinem? Carnem? Nervos? Ossa? Viscus? Equum vero ecquid equo ullo intra nos collocato dignoscimus. Non enim res concretas temere, quocumque modo inciderint, elementa constituunt, sed ratione quadam atque proportione servata, ut de osse Empedocles cecinit. Terra tulit futes apte compacta per amplos. Quadrantem creperae lucis de partibus octo. Semis mulicebero datus, ossa hinc candida facta. Nulla igitur utilitas animam facere ex elementis, nisi rationes quoque singularum rerum et composituras inesse in anima dixeris. Ad hunc modum possent omnia cognosci similibus; nam et elementa elementis, ex quibus ipsa constaret, et concreta concretis dignorarentur, atque hoc, quam impossibile sit, non est necesse admodum probari. Quis enim dubitavit umquam esse in anima lapidem? Hominem? Platanum? Item bonum et non bonum, postremo ita omnia, ut non rationes rerum, sed ipsae res in animam recipi dicerentur. Iam vero genera et universalia, quae in decem principiis continentur, qui poterunt ab anima cognosci substantia, quantitas, qualitas et reliqua genera. Neque enim elementa sunt genera neque ea, quae ex elementis conflantur, sed maior pars eorum longissime ab elementis distat nec elementa rebus existimari potest, qualia sunt ad aliquid facere, pati, moveri, habere. Nam et quantitas quoque ipsa et qualitas, quamquam potest aliquis dubitare de iis, non tamen elementa sunt. Genera porro notiones sunt animi nostri, non elementa rerum. Sed liberales simus, concedamus genera esse elementa, illud respondeant, numquid ex omnibus generibus constare animam probent. At non videntur communia omnibus generibus elementa esse, ut homini et factioni et passioni, deinde sequentibus dicere, ergo constare animam ex sola substantia aut quomodo quantitatem perceperit. Dices singulorum generum elementa quaedam esse et principia propria, e quibus anima constituatur. At anima substantia est ex principiis quantitatis, quantitas non substantia nascitur et ex principiis eorum, quae ad aliquid referuntur, relatio oritur, non substantia. Ipsius autem facere, pati, moveri, habere – nonne ridiculum sit principia in animo quaerere, si, quod impossibile est, potest ridiculum dici. Alia igitur ratio investiganda est, tum qua res ab anima cognoscantur, tum qua in anima recipi et contineri dicturam; nam ii, qui animam ex omnibus rebus factam et conditam volunt, ut sciat et intelligat omnia: in hos tibicines atque in alios vel graviores offendunt.

 

30.

Veteres neque de universa anima neque

de humana perfecte locutos.

 

(1) Ceterum nonnulli absurdius arbitrantur, qui, quomodo constituant similia a similibus pati non posse, concedunt tamen similia similibus oportere cognosci et deinceps fatentur ipsum cognoscere, intelligere, sentire nihil aliud esse quam pati. Demirari quoque Empedoclis licet, qui terram terra cognosci putavit neque animadvertit eas maxime animalium partes vacuas esse cognitionis et sensus, quae maxime terrosae glaebulentaeque sint, nervi, ungues, capilli, ossa, quae tamen, si ratio Empedoclis vera esset, similium sui notitiam perceptionemque habuissent. Item ex singulis elementis anima plus ignorationis temeritatisque quam cognitionis acciperet. Nam ut illud unum cognoscat, unde constaret, caecutiret et caligaret in cetera. Praeterea videtur Empedocles deum ignorantissimum facere: Quomodo enim, ut ille inquit, deus, quem ‘sphaerum’ vocat, et concretione comitioneque quattuor naturarum exstiterit, solo interventu et procuratione concordiae in una hac molitione discordia nullas partes habuerit, evenit, ut soli deo ignorabilis discordia sit, quae ab omnibus animalibus et quidem mortalibus caducisque cognoscatur, quando, cum ex omnibus constet, in omnia quoque hoc iuris habet. Demum quamobrem non sunt animata omnia, si omnia aut elementa aut ex elementis sunt? Item cur una res sit anima, si elementa sunt multa? Quo fit, ut huiusmodi elementa similiora materiae videantur esse quam formae. Et praeterea esse debeat alia quaedam praestantior excellentiorque natura, quae deformet, quae temperet, quae cogat, quae certa ratione et compagine elementa cohibeat. Hanc convenit animam credi non elementa aut aliquid, quod sit ex elementis concretum. Est enim anima praeclarius quiddam et melius. Praeclarius autem est illud, quod continet quam quod spergitur dissipaturque. At illi non erubescunt structuram mentis referre ad elementa. Sane id, quod locupletissimum atque optimum est, materiam semper et facere et describere dicitur, quemadmodum ars alioquin ratio maxima videbatur, ut, quod pulchritudine et dignitate pollebat, ipsum et antiquissimum et principalissimum et origo aliis crederetur, non huic ‘elementa’.

 

31.

Superfluo videri aliquibus animam ex utroque

contrario concretam esse; sufficiat enim alterum,

quia eadem ratio pollet in contraria.

 

(1) In universum veteres philosophi iusta obiurgatione in eo pulsantur, quod nemo de tota anima adhuc commentatus videtur: Alii vim eius movendi tantum attingunt, alii de ratione percipiendi sola cognoscendique disputant. Ceteras animae facultates aut despicatas aut incognitas habuerunt. Atqui multa erant animalia, quae, tametsi vivere exploratissimum esset, quiescere tamen sede stabili affixa semper et adhaerentia viderentur. In his anima procul dubio vim movendi habere non potest, cuius non comparet usus. E duobus igitur alterum erat necesse: aut ut carere anima dicerentur aut, si hoc sustinere non poterant, ut causam aliquam et rationem afferrent, cur animata, quomodo essent, tamen vagari et sedes mutare non possent. Vigent illa, sentiunt, nutricantur, increscunt: absolvi et a loco demigrare non possunt. Atque illis ipsis motibus auctionem dico atque sensum, quamquam moventur, ut ceterae animantes, non tamen vis omnis ad animam refertur, sed exteriora quoque suum in id momentum habent ad sensum, sensibilia ad nutricationem, auctionemque alimenta. Atque eius motus, qui in loco agitur, dux sola et princeps est anima. Eodem modo vegetabilem animam videntur neglegere, qui ex elementis intellectum et sensum moliuntur, quasi duas vires praecipuas animae solasque noverint, qualis igitur ea anima est, qua viviscere dicuntur, quae gignantur e terra; nam neque sensualem neque intellectualem possunt habere neque eam, quae movendi vim obtinet. Verum quibus idem esse intellectus et sensus placet, ut Democrito, nonne in re apertissima et compertissima videntur errare? Constat et luce clarius est plurima esse animalium genera, quae sentiendi vim continent, intelligendi non continent. Quodsi quis hoc quoque gratificetur Anaxagorae fateaturque intellectum inesse in tota animante natura eumque certam esse animae partem, universam vero esse animam, quae ex omnibus viribus et partibus conflaretur. Ita enim videtur sentire, qui cecinit. Planta olim volucerque sui pupilla puerque, nondum tamen universam animam complectetur neque de viribus omnibus disputabit neque de aliqua una perfecte, eodem recidit, quod in iis carminibus legitur, quae ad auctorem Orpheum referuntur, ingredi spirabilem animam, quae anhelitu traheretur, unde igitur vivunt ea, quae non respirant – ut plantae, ut insecta, ut cetera id genus animalia imperfecta –?

 

32.

Animam non esse per omnia corpora

invectam et fusam.

 

(1) Illud quoque fugit eos, qui animam idcirco ex elementis faciunt, ut res cognoscat, quod necessarium non erat ex omnibus conditam putare, quomodo alterum contrarium abunde sufficere potuisset, tum ad se noscendum, tum ad oppositum; nam de recto aestimamus, quod oblimet. Regula enim in utrumque iudicio pollet. At obliquum, quod est obstipumque, neque suimet neque recti potest iudex statui.

 

33.

Veteres de anima nihil bene dixisse.

 

(1) Habetur et alia praeter has quorundam opinio, qui animam dicunt per quattuor elementa et per naturam rerum omnium invectam fusamque aequabiliter omnes mundi partes vegetare animareque. Hanc sententiam secutus Thales dicebat deorum plena esse omnia, cui et illud de proximo congruebat: Iovis omnia plena compita et omne forum. Fortasse vero hoc sit, quod et Zenoni videtur, qui deum meare ac pertinere per omnem substantiam censuit. Atque ita in intellectuali deum esse intellectum, in animali animam, in naturali naturam, in affecta affectionem et habitum. Forteque hoc neque a Platonis dogmate multum abhorret, cuius illa sunt verba: ‘Quomodo deus’, inquit, ‘animam in medio collocasset, per universum infudit et per omnem globum porrigi iussit, et corpus et exterius induit.’ Habet haec opinio plurimas et varias quaestiones. Cur enim, si anima per ignem, si per aerem commeat, si per cetera elementa, non constituit animal? Permixta et confusa constituitur? Praesertim cum praestantiores esse animas simplicium corporum putent, quamquam ne hoc quoque ratione ulla comprobant. Ceterum utrimque urgentur, sive animam fateantur ignem sive non fateantur, nam si fatentur, sine ratione loquuntur, si non fatentur, sequitur in aliquibus corporibus animam contineri, quae tamen animata non sint. Ac videntur quidem existimare per tota elementa animam esse distributam et sparsam, verbi gratia per aerem totum et per aquam totam ea ratione, quod partes elementorum omnes eadem natura et specie visebantur. Ergo cum illam aquae portiunculam, quae in mixtionem animalium decerpitur, animatam esse intuerentur, contingebat illos credere, in universo elemento haberi continerique animam. Quemadmodum enim partes simplicium corporum, quae ad temperaturam structuramque animalium corrogantur, efficiunt, ut illa ex omnibus elementis composita et coalita sint, ita videre se credunt partes animarum, quae ex singulis elementis carpuntur, facere, ut animata esse animalia videantur. Haec ita si sunt, quemadmodum aeris portio in nobis eiusdem formae ac naturae cum elemento universo est, ita et ea pars animae, quae in nobis inde tamquam bractea desecta est, eadem specie probabitur cum anima universa simplicium corporum. Iam illi hoc loco laborant et pertinaciter defendunt nullum esse consortium speciei inter animam elementarem et naturam, sed illam longe et perfectiorem et immortaliorem haberi. Quod quomodo dicunt se ipsos coarguunt, amittit enim vim ratio eorum, qua utebantur, propterea videlicet universum aerem esse animatum et spirabilem, quod aeris portio, quae in nobis esset, spirabilis animataque videretur. Vana et cassa ratio, si alia sit animae nostrae natura, alia elementaris et alia item animae confirmatio in aeris nostri portione, alia in aere universo. Aut igitur non est dicendum animas elementorum immortales et pluris esse quam nostras aut nihil efficiunt, quomodo nituntur ostendere per totam naturam commeare pertinereque animam eo, quod particulae elementorum, quae in nobis essent, animatae viderentur esse.

 

34.

Contra Platonem, qui partes

animae discludebat locis.

 

(1) Facile igitur aequis animis apparebit non claruisse hac parte philosophiae veteres: nec tam difficilem locum pulcherrime aut accuratissime pertractasse, quamobrem alia ratio ineunda est, quare ab anima res cognosci dicantur, cum id elementorum concretus praestare non possit. Afferendus est etiam alius modus, undenam moveatur anima, si omnino necessarium sit moveri, sed nec eo motu, quo corpora moventur ab anima, neque demum eo, qui sit rei inabsolutae actus, sed eo fortasse, qui absolutae atque perfectae.

 

35.

Plantas et stirpes sine dubio

animatas esse.

 

(1) Deinde cum homo per animam sciat et sentiat, opinetur, deliberet, irascatur, concupiscat, demum utcumque vim appetentem exerceat, item quomodo motu locali animalia per animam moveantur, augeantur, constent, imminuantur, ita tamen, ut praepositum illud sit augere constareque sequens et accidens collabitascere et minui. Quod quidem contingit, quomodo plus dispendii fit atque amplius perit, defluit quam accedat atque eat in corpus. Quomodo itaque omnia haec animae opera videantur esse, merito dubitari potest, quaenam actionum illarum discretio sit, utrum tota anima ad functionem omnium adhibeatur et an universa ea sentiamus, intelligamus, sciamus, decernamus, obirascamur, concupiscamus et reliqua, quae nobis enumerata superius sunt, et an ex tota anima emanent ista proficiscanturque, item an vitam actus ex his unus pluresve faciant aut omnes aut nullus, sed alia causa constituenda habendaque sit. Demum id, quod quaeritur, tale est, utrum omnes actiones, munera, opera momentaque animi ab universo eo fluant an potius alia pars sit, qua sentiamus, alia, qua sapiamus, alia, qua appetamus. Quod quidem iam Timaeus videtur censuisse, quomodo diceret alio nos intelligere, alio appetere, alio irasci, proindeque actiones illas ita dispescit, ut primam cerebrum, id est capitis arcem, dicat tenere, secundam in domicilium cordis deducat, in iecur tertiam ac sedes abdominis releget. Sed si haec vera sunt: Qua ratione animus continebitur, ne defluat, quae illi unitas quis coalitus fuerit, praesertim si partes tanta intercapedine discludantur quam actiones, quarum ad se multae non pertinent? Quae res igitur cohibebit potentias a deo separatas? Certe dici non potest corpus esse, quod animam cogat aut contineat, quomodo potius e contrario corpus contineri ab anima aequum sit, utpote cuius abscessu corpus statim vanescat, labescat, dissipetur et corruat. Quamobrem si qua res continendi vim habet, profecto illam esse animam par est. Eodem modo quaerere iterum oportebit, utrum una sit haec quoque, quae continet, an partibus constet. Si una – cur non una iam, unde ab initio anima concedebatur? Reddenda enim afferendaque ratio est, quare unum sit illud, a quo potentias animae locis disiunctas uniri continerique velis, anima una non sit, quae tamen corporis partes longius disiunctas divulsasque cogat atque contineat. Dices illud, quod continet animam, constare partibus. At quomodo omne, quod continet rem partibus constantem, si et ipsum partibus constet, rursum ab alio contineri subinde necesse sit. Manifestum est, quicquid animam continere dicatur, ab alio iterum atque ab alio contentum iri ita, ut res in infinitum casura sit neque inquisitio exitum neque anima id, a quo contineatur et cohibeatur, inveniat. Nam et apud nos quoque, quamvis animam subiecto unam dicamus, quae se tamen multis viribus spargat, ut pomum, quod subiecto unum est, varias tamen et diversas qualitates obtinet, formam, halitum, colorem. Non tamen sermo adhuc periculo caret, tanto magis anceps et lubricus iis, qui vim quandam eius sempiternam et immortalem, caducas mortalesque ceteras faciunt. Quod quomodo et Plato et Aristoteles acriter ac perspicienter vidissent, alter in ipsa statim constitutione molitioneque neque hominis rationabilem, id est mentis optimam portionem in habitaculum proprium condidit, alteri extrinsecus accedere visa est. Utrique porro id consilii fuit, ne quam offensionem turbamve immortalitas eius aut contagio mortalium partium aut vicinitate contraheret. Itaque uterque opinioni impedimentum hoc accidit, quod non simplicem, sed concretum ex partibus et viribus animum dicunt. E quibus aliqua etiam tanto inter se tractu fastigii separantur, quanto a caducis subcisivisque aeterna et immortalia dispescuntur. Difficilis scrupulus et qui utramque familiam auxerit, quamvisque seu virium seu partium diremptus in anima sit, gravis utcumque ratio videatur et quae leviter exitum invenire non possit, difficilior tamen est iis, quibus multarum partium dicatur. Si enim anima universa universum corpus continet eoque convenit singulas animae partes continere aliquid corporis, cuinam obsecro particulae corporis mens et ratio praeerit? Nimirum id vel quemadmodum fingas, perdifficile est. Maxime autem stirpes ostendunt partes animae non eandem rationem inire, quomodo partibus corporis ita, ut, si disparatae regionibus sint hae, habeantur et illae suis locis disclusae. Non enim animae altricis quam arbores possident, pars radicibus exhibita, pars trunco adiuncta, pars ramis et frondibus data, sed universa in universis est. Nam et avulsae praecisaeque vivunt et translatae de seminariis speciem eandem ferunt. Videmus item ex animalibus iis, quae, quod membra praecinctu in cisuram separata habent. Appellamus insecta etiam divulsa diutius vivere partemque utramque seorsum moveri, quia scilicet inest illis adhuc ratio vitalis, non quidem eadem numero, quia separatio facta est, sed eadem specie; nam utrumque frustellum aliquamdiu obit vitae, munera sentit apertissime ac se loco movet aut impingit perreptatque. Ipse in piscibus vidi: partes abscissas comprehendi aut teneri non quivisse, quorundam caudas praesectas, insinuasse perdiu spiras et implicuisse nexus, nonnulla etiam truncata capite palpitasse, ut Strutio, quae Solaria dicitur. Ex quibus omnibus constat partes illas animae seiungatas eadem esse specie tum inter se, tum cum anima universa. Inter se, ut quae iam sunt discretae et separatis ac disiectis truncis adiunctae. Cum universa, ut quomodo ante praecisionem divulsionemque integris et individuis habebatur. Nam antequam discerperetur non certis in membris, sed in tota ea fuisse partes illae videntur. Animam vero neque ipsam a se constat neque suis potestatibus distrahi, sed a corpore culpam habente, in quo sita est. Quodsi segmenta illa piscium insectorumve neque pertinaciter supervivunt neque admodum diu moventur, nihil mirum, quomodo partibus officialibus careant, quibus vitam naturamque tueantur. Nec tamen minus tota vivacitas animae illis in partibus continetur, quae mox solido in corpore spectabatur.

 

36.

Plantas et stirpes sine dubio

animatas esse.

 

(1) Sane dubitandum non est, an, quod nutriuntur et augentur frutices, id ab anima vegetali alumnaque habeant. Una enim haec animalibus et stirpibus inest communis. Qui igitur fieri potest, ut ea vis in animali anima sit, in planta non sit? Deinde unde viverent vigerentque plantae, nisi vitam acciperent et nanciscerentur ab anima? In hoc quoque differunt a non viventibus viva, quod ali, quod crescere, quod prolem de se dare possunt. Neque illud moveat, quod hanc a ceteris separari contingat, ceterae ab hac separari non possint, cum eadem ratio ineatur sensuali, cum ea, quae incessui et progressui praeficitur tantum non omnibus animalibus. Tametsi igitur sensus sine illa vi motrice in aliquibus habetur, tamen anima est et appellatur, quamquam vis ea, qua vivimus, ipsa primo non est, quod sequentium diligens lectio commonstrabit.