Hermolaus Barbarus
1453/1454 - 1493
|
Themistii Paraphraseosin De anima Liber SecundusInterprete Hermolao Barbaro
1481
|
____________________________________________________________
|
|
|
II.____________
1.Divisio entium et qui sit perfectihabiaet quotuplex.
(1) Ea, quae veteres de anima tradiderunt, abundanter arbitror libro superiore exposita, nunc ordine aliunde petito communiemus ipsi definitionem animae eam, quae maxime fusa proindeque communissima videatur quaeque omnes animas ambitu suo contineat, nec solum humanam, de qua tantum priores partim, quod ita collubitum erat, partim, quod inviti fallebantur, egerunt. Rerum itaque summum et principalissimum genus substantiam facimus, substantia vero aut materia aut forma est aut aliquid ex utroque permixtio. De qua ratione uberrime dictum est in iis libris, quos de institutione et primordiis naturae perscripsimus; alioquin hoc quoque loco non ab re fuerit, ex iis quaedam repetere. Materiam potentia esse substantiam constat sine confirmatione aliqua. Hoc enim est, quod sub verbo hoc non quicquam monstramus, sed tamquam habilitatem quandam seu praeparationem, quae pro creandis rebus opportuna, idonea aptaque sit. Formam vero perfectionem esse et ceu expletionem absolutionemque praeparationis illius, id est quae quasi asserat et manum extremam imponat ei rei, quae potentia sola constaret. Postremo formam id esse, cuius merito res praerogativam illam ferunt, ut nomine hoc quicquam sive hoc aliquid censeantur. Tertium summa est, quae ex ambabus coeuntibus conciliatur et nascitur, in quo iam materia simul et forma spectatur, quae duae res una quaedam exit integritas neque ratione cogitationeve amplius, sed sensu. Ac re vera hoc aliquid est, modo illud discrimen intelligatur res a materia, ut fierent, a forma, ut essent, habere. Quae cum ita sint, tunc opulenter et naviter habere se rem et perfectam esse dicimus, quomodo propriam formam adepta est, ad quam festinaverat. Hanc igitur formam et speciem si quis entelecheiam, id est verbum ex verbo perfectihabiam appellet, haud iure reprehendetur ceu novo usus et horrenti vocabulo. Nam si supra dicta a nobis vera sunt et perfectio rei e sua cuique forma ducitur et a forma res habet, diviter et bene habere et perfecte possit. Nihil utique aliud id nominis significaverit quam eum, quem exprimere volumus, habitum perfectionis. Verum perfectihabia bifariam in rebus est: uno modo ut scientia, altero ut contemplatio et consideratio, quae actu inita sit, harum altera ut habitus, altera ut ministratio et defunctio habitus intelligitur.
2.Animam esse formam et perfectionem corporisnaturalis vitam habentis.
(1) His ita retractis atque in memoriam subiectis ducamus noscentes haec in reliqua. Nomen substantiae potissimum vindicat corpora et e corporibus maxime, quae naturalia sint: ignis, aer, aqua, terra et praeterea quaecumque de iis a natura summe proveniunt. Sunt enim corpora naturalia aliorum corporum principia; nam lectica, asseres, pessuli, sera, calcei, tunica, demum omnia, quae artificio aliquo comparantur, comparatione naturalium vicem accidentium obtinent. Accidit ligno, ut lectica esset. Accidit ferro, ut serra. Accidit panno, ut vestis. Omne item artificiale corpus in strato naturali conspicitur; valeant ergo artificialia, manus ad naturalia admoliamur. Ex naturalibus nonnulla possident vitam, nonnulla vacant. Vitam appello, quae animal, ut per se nutriatur augeaturque, efficit. Omne igitur corpus naturale et particeps vitae necesse est substantia sit, nec substantia modo, sed condita et concreta substantia, id est quae ex materia atque forma sit. Cum itaque, in quod habet vitam, non fit simpliciter corpus, sed tale corpus, cumque in vivo corpus pro materia subiectoque habeatur, ut vero tale corpus sit a specie, reponat et forma. Quis enim dicere ausit corpus esse vivo formam, sed, ut dixi, corpus materiae et subiecti locum tenet. Cum, inquam, id, quod habet vitam, non sit simpliciter corpus, sed tale corpus, et cum differant ab iis, quae non vivant, non in eo, quod corpus, sed in eo, quod tale corpus, hoc est in eo, quod vivit et animam continet, concluditur animam esse speciem perfectionemque et substantiam ita, ut sit forma.
3.Animam non esse corporis,sed formam corporis perfectionemque.
(1) Quam vero anima non sit corpus neque subiectum, quamquam est aliquando demonstratum, non tamen molestum erit hoc quoque loco recensere. Animata ab inanimatis in eo distant, quod vivunt haec, illa non vivunt non in eo, quod corpora haec sint, illa non sint. Sequitur igitur animam non esse corpus, sed vitae animantium causa. Item hoc ratione alia clarescet, cum in re concreta neque utrumque possit esse subiectum neque utrumque forma, sed aptissimum sit corpus esse, quod subicitur. Est enim corpus, quod describitur, ducitur, fingitur, et nisi astringeretur et cohiberetur ab anima dissipari et fatiscere idoneum, relinquitur necessario animam esse perfectionem et formam. Praeterea dici recte non posset animal ex anima et corpore existere, nisi haec ut forma, illud ut materia caperetur. Tripliciter enim componi res dicuntur ex iis, quae insint. Primum illud genus latissimum in promptuque est, cum quid ex rebus tamquam ex partibus corporalibus componitur, verbi gratia cum ex lapidibus atque lignis exaedificatur domus, ex carne et ossibus constituitur animal. Aliud genus compositurae est, ut, cum ex aqua et melle mulsum conficitur, demum quicquid ex plurium rerum confusione et mixtione conflatur. Atque hoc genus a priore discrepat, quod in illo partes et totum disiuncta et disclusa sunt locis, in hoc, quicquid loco secernitur, non venit in mixtionem, quia totum et partes eodem in loco videntur esse. Re vera autem abolitae et corruptae sunt partes, tenetur integritas. Tertius modus est, quo ex aere et figura constare statuam dicimus et quo ex lapidibus et structura aedes. Quamobrem, cum animal permixtionem ex anima et corpore dicimus, si primo genere statuamus, non esset totum corpus toto se animatum nec ali posset nec crescere circumundique, sed anima aut universa corpori universo aut partibus partes acciderent. Quod ne in captum quidem mentis cadit. Age vero ad quantitatem animali anima, non ad qualitatem conferret, quia partes id genus coitae non aliter conferre toti suo solent. Neque secunda item forma compositionis dici potest constare ex anima et corpore animal, quia non coalescit animal corruptis demum anima et corpore. Quemadmodum miscellae, quae de elementis ita corruptis fiunt, immo animal constitui non posset nisi salva et superstite utraque natura. Reliquus ergo tertius modus est, quo animal ex anima effici et corpore dicatur. Quare cum in ea iunctione semper hoc formae, illud materiae vim praeferat, corpus autem forma esse animae non possit, sequitur animam esse formam corporis oportere. Nempe ut statuae denominantur a forma sua, ita et animalia sua necesse est. Per animam porro utrumque cognoscitur et animal et cadaver, utpote per quam et adsit et absit animantibus vita. Species ergo et forma animantis est anima.
4.Animam esse actum primum et secundum,sed primum magis.
(1) Forma vero dupliciter solet intelligi; nam aut ita, ut scientia, aut ita, ut scientiae agitatio commentatioque scientia habitus est, agitatio et consideratio actus. Eadem distributio inveniri potest in anima. Somnus ceu habitus animae est, vigilia uti actus. Neque hoc dico, ut ex eo accipi velim universam animae vim functionesque eius omnes in somno feriari aut cessare atque ita solum habitum relinqui, quomodo saltem apertum sit, quomodo quis dormit vim illam altricem non esse consopitam. Illud dico, ut intelligamus multas esse animae vices, quae dormientibus nobis tamquam oscitent otienturque, nihil agant aut exerceant, qualis est sensibilis et ea, quae delegata incessui est. Erit igitur anima corporis vivi partim prima, partim secunda perfectio. Sane in homine prior scientia est quam consideratio meditatioque, quia recipit scientiam Socrates, antequam meditetur aut consideret. Quamobrem mirari non satis possum eorum prudentiam, qui dicunt periculum esse animantibus, ne dormiant, si anima actus sit, quasi hallucinentur nec intelligant, quae ab Aristotele hoc loco perspicue et dilucide dicantur. Ex eo, inquit, quod anima inest in nobis, vigilia somnusque accidit. Illud quaestione dignius est, quod definitio haec vim nutricem non videtur agnoscere, si primum actum perfectionemque animam dicas. Sed solvitur. Habitus ab actu et ministerio in nutrienti vi non absolvitur; nam ibi habitum esse necesse est, ubi sit actus, idque in physicis, quae natura duce nulla ratione extrinsecus adhibita, nulla doctrina proveniunt. Non sic e contrario, ubi habitus ibi quoque ut sit actus. Quo fit, ut, qui animam prima perfectione describit, omnes animae potestates videatur esse complexus. Ita in somno ceteris viribus solus permanet et relinquitur habitus. At eius, qua alimur, cum habitu agitatio quoque et exercitium iungitur.
5.Animam esse perfectionemorganici corporis.
(1) In quod igitur genus anima referatur, declaratum iam est, ut substantia scilicet et prima perfectio sit, reliquum est, ut, cuius sit substantia, doceamus. Et, hercules, res consultatione non indiget. Protinus decerni potest animam esse substantiam corporis, sed qualisnam corporis, hoc exquisitius et maturius videndum. Constat corpora aut naturalia esse aut non naturalia. Naturalia voco, quae intra se principium illud tenent, quo naturales motus cieri videntur, ut terra, aqua, plantae, animalia. Non naturalia sunt, quae hoc principio carent: lectus, navis, pallium. Atque haec nobis fusius et prius ab Aristotele definita sunt iis libris, qui naturae principia continent. Iterum naturalia corpora secamus in duo genera: quaedam vivunt, quaedam non vivunt. Vivere quae dicantur supra quasi occupaturus ostendi, quomodo dixi ea, quae per se alerentur et crescerent, quod genus animalia et frutices sunt. Nam elementa, quia initium motus intra se possident, naturalia quidem sunt, sed in iis vitae vacuitas est, quia per se nec aluntur neque autem augentur. Lapides quoque, quamvis grandescere videantur, non tamen vivunt, quia crementum illud non ex alimento intus molito dispensatoque in penitas partes attollitur, sed accessione tantum et appositione materiae, aut si per omnes partes attollitur, erit in iis utique ratio aliqua vitalis existimanda, sed admodum tenuis subobscuraque neque mirum est lapides adolescere, quando et parere quidam putantur, ut Clearchus affirmat. Sed certe illi aut consortio tantum nominis gignunt parturiuntque aut alia forma est gignendi, quam quae animalibus addita est; videtur enim saepicule natura suos fines tamquam transgredi. Proindeque in aliquibus dubium sit, animalia sint an radices, radices an lapides. Postquam igitur corporum quaedam habentur naturalia, quaedam non naturalia, item alia, quae vita participent, alia, quibus negata ea ratio sit, non potest animae perfectio cuiuslibet corporis dici, sed naturalis, neque naturalis item omnis, sed vivi. Vivum autem omne organicum instructumque est. De mortalibus et genitis loquor, quibus ad vitam praesidio cibi sit opus. Nihil enim est, quod simpliciter consistat expletumque sit, sed omne animal continenter labitur et subinde sarcitur, anima numquam quiescit a munere, hoc est nutricatione. Ita quamquam partes subduci semper ac perire necesse est, tamen summa suppletur identidem eo, quia incolumis exigit. Quare fit, ut quaedam ceu organa et machinamenta vis haec desideret, quibus tamquam famulitio ad hanc functionem praestandam, id est ad nutritionem, utatur. Atque haec instrumenta in animalibus perspicua manifestaque sunt: os, gula, ventriculus, alvus, venae et reliqua, quae ad usum alimoniae comparata iis sunt. In fructibus autem atque plantis, quamquam ea minus exposita sunt, ex momentis tamen ab iis gestorum similia quaedam iis opificia et organa incognosci possunt. Primum radices ori aemulae et vicariae habentur; nam ut animal per os, ita frutex per radicem succum trahit. Deinde meatus quidam staminaque et fibrae venarum vice funguntur. Iam intestina et quae viscus animalium referant, habent et adipes suos. Alburnum liber et lignum cuti carni et ossi proportione consentiunt. Folia ut operimentum et munimentum pulpis adiuncta. Pulpae fructibus praesidii gratia obductae; nam pulpas appello, intra quas a natura semen est conditum, sive esui sint atque admittantur in cibos, sive non mandantur. Fructum genituram ipsam ac semen intelligo. Si qua igitur communis descriptio animae reddi potest, videtur aptissima haec esse: Anima perfectio est corporis naturalis organici.
6.Declaratio per exempla definitionisallatae de anima et quod organicum idem est,quod vitam habens potentia.
(1) Quamobrem ut non est quaerendum, qua ratione unum sit cera et sigillum aut impressio, ita nec illud, quemadmodum materia cum sua forma sit unum; sicut enim res, ut sit, habet a forma, ita habet a forma, ut sit unum. Quot modis autem esse quid dicitur, totidem unum quoque dicitur. Decem autem sunt rerum initia, decem erunt et appellationes unius. Atque utrumque praestat forma ea, quam nos cum praefatione perfectihabiam appellavimus. Verbi gratia si bipennis esset naturale ens et hanc formam, qua potest silvam cedere, non ab arte, sed a natura introductam haberet, bipennem, qui diceret animal, diceret, quod ex ferro tamquam ex corpore et ex acie mucroneque tamquam ex anima constaret. Nam bipennis beneficio formae in mucronem emissae bipennis est, hebetata porro retusaque acie forma convariat et nec bipennis amplius dici posset nisi appellatione cognominis. At cum non habeat a natura formam suam bipennis, ut non nisi salva et praesente forma bipennis sit, non tamen esse animal potest. Non enim anima est ratio et forma artificialis instrumenti, sed corporis naturalis vitaque praediti. Atque hoc iam illud est, quod organicum vocabamus. Quodsi loco organici posueris vitam potenta habentis, de ea potentia intelligendum id erit, quae iuncta sit actui, quemadmodum, si ita loquereris, potest Socrates inambulare, quia iam inambulet. Demum si possibile esse aliquid diceres, quia iam adsit habeaturque actu, non si non excidit in libro, quem de propositionum ratione edidimus, qui et interpretationis inscribitur, unus hic modus inter ceteros receptus est, quo quid esse possibile diceres. Anima igitur prima perfectio est corporis potestate, quod habeat vitam ita, ut potestas illa describenda sit actu. Atque hoc est concretum illud et integrum ex ambobusque constitutum, quod nihil aliud quam animal est. Nempe forma, tametsi in materia producitur, non tamen ipsi materiae forma est, sed eius, quod ex duabus facultatibus conditum est. Omne enim tale, simulatque formatum est, hoc aliquid fit. Erit igitur nomen hoc ‘organicum’ expositio atque interpretatio eius, quod est potestate vitam habere atque eadem utriusque vis et significatio habenda. Ceterum ea, quae diximus, possunt exemplo partium clariora spectatioraque fieri: Si oculus esset animal, formam eius esse aspectum visumque oporteret. Est enim visus sua oculis perfectio forma, substantia oculus totum et integritas ipsa est. Corpus oculi pro materia visui sternitur, visu ablato amissove non est amplius oculus nisi mero nomine – nihilo verius quam aut sculptus aut pictus. Quod ergo de parte diximus, idem convenire in totum animal putandum; qualis enim partis ad partem collatio est, hoc est obtutus ad oculum, talis sit totius sensus ad totum animal, sentiens subindeque totius animae ad totum animans corpus necesse est. Plane ex iis, quae dicta sunt, liquere arbitror animam neque cadaveris neque seminis perfectionem esse. Alterum, quia desiit vivere. Alterum, quia nondum in vitam promotum est. Item alterum non potest amplius vitam habere, alterum potest quidem, sed nondum habet. Potest vero, quia fieri organicum potest et vitam accipere. Quemadmodum enim ferrum informe rudeque potestate serra est, idcirco, quia potest in forma id genus excudi, nondum tamen est serra, sed tunc erit, quomodo aciem et figuram habilem ad secandum accepit, ita et genitura seminalis potentia animal est, quia potest in organicum corpus exculpi, nondum tamen est animal, sed tunc erit, quomodo per se ali et indolescere poterit; ergo vigilia actus est eo modo, quo sectio, et eo modo, quo conspectus et oculorum intentio. Somnus quasi rudimentum, praeparatio et habitus, ex qua utrumque sequi idoneum est. Horum alterum prima perfectio dicitur, alterum secunda, animus utraque perfectione describitur, sed prima diffusius, corpus vero pro subiecto habetur, impletumque, quemadmodum serra est et ferrum et forma, item oculus, pupilla et visus, ita animal et corpus et anima est.
7.Animae partes alias abiunctas essea corpore, alias non abiunctas.
(1) Equidem ex iis non est obscurum videre animam a corpore non esse abiunctam nec universam, si universa ita est sua corpori forma, ut figura ferro, nec partes saltem aliquas, si dividua anima est. Sunt enim partes corporis aliquae, quarum formas perfectionesque sine dubio partibus animae sciscimus, ut oculorum visus, nec tamen ratio ulla prohibet haberi aliquam animae partem, quae a corpore absoluta disparataque sit, qualis ea, quae neque corporis totius neque partis alicuius, ita actus aut perfectio est ut forma et figura ferri, qualis videtur mens intellectusque esse; nondum enim ostensum est, an eius vis ita sit corporis humani perfectio, ut possit tamen esse abiunctus et separatus a corpore, sicut vector et gubernator a navi, qui, quamquam est actus et perfectio navi, tamen iunctus aut adhaerens navi non dicitur. Quo fit, ut, tametsi a nobis animae natura comprehensa sit formula generali, nondum tamen exquisite accurateve cognita discussa videatur, alioquin finitio illa, quam attulimus, similior descriptioni quam definitio fuerit.
8.A notioribus esse incipiendum et definitionemafferendam, quae causam, quamobrem contineat,et omnia per animam vivere.
(1) Sed conferamus pedem, ut aiunt, accedamusque propius, et tu de anima universa, tum de facultatibus eius singulis disputemus, ita fiet manifestum sit non sit anima tota partesve eius aliquae a corpore avocatae. Dicamus igitur, quod et frequenter hoc opere adeo et aliis usurpavimus ea, quae manifesta sunt nobis contrario responsu et vice inversa esse manifesta naturae. Concreta et composita maxime manifesta sunt nobis, simplicia naturae rationique. Primo igitur in omnibus initium capescere par est ab iis, quae perspecta et nota sint nobis, ut inde ad ea pergamus, quae sunt explorata naturae. Quare eadem ratio atque regula tractantibus animam observanda est. Quomodo ergo anima simplex sit, corpus concretum et conditum a corpore nobis auspicium sumendum est, unde ad fastigium animae niti ac subire possimus, nec eam modo finitionem eius attingere, quae rem declarat, ut sit, qua tamen plurimi sunt contenti, sed eam quoque, quae causam et rationem ostendit. Nam ceterae definitiones in demonstrationem pro conclusionibus conferri habiliores sunt quam definitiones haberi. Veluti si quaesieris, quid sit exquadratio, et respondeatur, figura quadrangula aequalis parte altera ablongae, probationis conclusio est. Si quis vero dicat quadratum esse compertam habere lineam mediam, id est quae duabus lineis media parili utrumque proportione respondeat, tum eius rei causa reddita et adiuncta videbitur. Igitur a cognitis exordium petemus, quod ad ignota incertaque accommodatum sit et quasi manu nos ducat animatum ab inanimato vita distinguit. Et quamvis multis anima viribus et facultatibus polleat, quas saepe enumeravimus, una tamen est, quae ad vitam animantibus ministrandam sola sufficiat eaque vegetalis vocatur. Huius virtutis opera describuntur tria: nutrire, quod et primum est, augere, quod secundum, et gignere, quod tertium. Quare omnia, quae fructicant, germinant, pullulant, videntur intra se potestatem illam et principium gerere, quo se in contrarios locos simul possint movere. Quis enim ignorat arbores stirpesque, quomodo augentur simul et sursum ramis efferri et deorsum radicibus mergi, quod in nullo corpore naturali nec vivente conspicitur. Nam omne corpus naturale, qua naturale est, unum dumtaxat sibi locum scripsit, quo versus sese agat et referat. Plantae vero et frutices simul in contrarias regiones nituntur, non modo, cum augentur, sed etiam, cum decrescunt minuunturque, verum, ut dixi, una vi, quam vegetatricem appellamus, ratio vitalis absolvitur huiusque potissimum parte ea, quae nutritur. Pleraque enim et animalia et plantae vivunt, quae tamen neque augentur amplius neque subolem ultra pariunt. Seorsum igitur a ceteris haberi ea pars potest, ceterae ab hac secerni aut absolvi non possunt. De mortalibus semper sermo; nam divinae naturae convenit non solum, uti citra omnem nutritionem munus suum intelligendi cognoscendique obeat, sed etiam sine reliquis virtutibus animae vel praestantioribus. Ita patet manifestari vegetalem in iis, quae gignuntur e terra a reliquis animae potestatibus seiugari, utpote quae oculis quoque cernatur, in plantis sola ex omnibus facultatibus animae. Vivit ergo per hanc id omne, quod vivit. Animal vero primum per animam sentientem constituitur animal. Atque hoc adeo omnibus inest commune, ut etiam animalia illa, quae sede stabili degunt nec loco moventur, habeant tamen quandam agnitionem et sensum, ut conchae sive ea mediam inter frutices et animalia naturam obtinere dicantur sive animalia nuncupentur, sensuum primus inest animalibus tactus, et quemadmodum nutriens vis potest a sentiente absolvi, ita et tactus potest a reliquis sensibus. Inest is omnibus animalibus, etiam iis, quae ambigant, id est quae mediam naturam inter animalia et frutices habeant. Quae sit autem ratio atque causa, quamobrem vegetalis a sensuali et tactus a ceteris sensibus separari queant, indicabitur post. Plane vis ipsa nominum, quibus utimur, edocet adiuncto et adhibito sensu non esse amplius id fruticem, sed animal oportere. Ac vivere quidem utrumque dicitur, tum frutex, tum animal, quia se nutriunt, alias esse utrumque non dicitur, quia nec utrumque sentit, quo fit, ut hoc, quod habet sensum animal, illud, quod non habet, fruticem appellemus. Vivit autem utrumque per animam, non, ut quidam arbitrantur, qui solum nomen vitae commune duobus illis credunt, quasi frutices natura utantur, animalia anima. Nam si nutriri et augeri ad naturam, non ad animam pertinet, alterum duorum est concedendum aut nos non vivere, quotiens non sentimus, aut duas nobis vitas inesse. Quorum utrumque absurdum et obtusum dictum est. Item complura sunt ea, quae, quamquam utantur natura, quia moventur, qualia sunt elementa, non tamen vivere ulla ratione defendi possunt. Quare non eo vivunt animantes, quod natura utantur, sed quod anima et parte animae obvia primaque, id est vegetabili et nutrice. Agedum, quomodo congruit? Gignendi vim esse animae partem concedere, potentiam, cuius finis et opus genitura sit, in plantis non concedere animam esse, sed naturam? Quare oportet plantas et frutices, quia partem animae possident, viventes et animantes fateri, animalia esse non fateri. Neque huius tamen discriminis ratio aliqua quaerenda est, cur animalia non dicantur, sed animata. Consuetudinem loquendi communem probare oportet, cui pro ratione usus est collibitum ita vivere frutices animatosque esse non animalia dicere. Alioquin neque qui currit, omnis continuo cursor vocatur, neque qui periclitatus semel lucta est, dicitur pugil. Sed hac nominum forma censentur ii, qui artium aliquarum apicem tenent, longa et diligenti exercitatione perfectum. Quapropter et Aristoteles mediam rationem quandam secutus animata frutices, non animalia nuncupavit. Quae Plato confuderet, Stoici neque animata neque animalia faterentur. Nec videtur opus longiore astructu addicendo primas potestates, vegetabilem scilicet et sensibilem, per quas animata haec, animalia haec probentur actus esse corporis organici naturalis.
9.An definitio animae communis ad intellectumet vim motricem pertineat?
(1) Verum enimvero postquam aliaeque vires et opera habentur, quorum animam esse originem est necesse appetendi, intelligendi, ingrediendi, investigandum id puto, an et potestates hae simili ratione omnes an non omnes, sed aliquae actus corporis sint. Atque hoc commodissime explicabitur, si declarata prius ea quaestio fuerit, utrum facultates illae seorsum animae sint an partes animae potius, et si partes animae, utrum ita partes, ut ratione sola an etiam ut locis disclusae abiunctaeque habeantur. Sunt enim ex iis aliquae, quas non sit difficile contueri ratione cogitationeque non locis habitaculisque secerni. Primum vix altrix, auctrix, genetrix neque in animali neque multo minus in plantis absolutae aut distinctae certis membris videntur, sed simul toto in corpore animantium aequabiliter fusae innexaeque operantur. Atque hoc negari non potest, cum avulsas vivere nonnullas earum constet, quia, quamvis animae in singulis singulae actu contineantur, plures tamen potentia esse noscuntur. Deinde sensualem difficile est loco dispescere a motrice; simul enim vestigium ullum est sensus, ratio motus statim emergit id, quod, cum de insectis loqueremur priore libro, meminimus, nam utrumque frustellum et sensum retentat et motum exercet. Quodsi sensum et motum in illis concedimus, profecto visiones dabimus et per haec dolorem et voluptatem proindeque et desideria; quo fit, ut, quod diximus, facile in iis sit videre, quemadmodum potestates illae non locis, sed ratione cogitationeque invicem absolvantur. Quorum enim eventa exitusque diversos esse conspicimus, ipsa quoque inter se diversa esse necesse est. At per intercapedines regionum divellere illas aut dirimere penitus impossibile est. De intellectu vero et vi ea, quae commentatur et cogitat, nondum liquet, quid probandum aut sentiendum sit. Ceterum videtur aliud quoddam animae genus esse solumque hoc abstrahi et separari contingere tamquam sempiternum a caduco. Prima igitur differentia haec potest animalium colligi, aliis ut omnes inesse animae potestates probemus, aliis ut plures, quibusdam pauciores, nonnullis unam dumtaxat. Atque haec postrema non animalia proprie, sed animata vivaque nuncupantur. Altera differentia est, ut virium illarum alias magis fixas esse, alias minus haerere dicamus. Verum de hoc posterius!
10.Per animam et corpus vivere animalia,sed per animam primum, nec per quodlibet corpus,sed per certum et dispositum.
(1) Nunc ex iis, quae dicta sunt, illud tractemus. Dictum est animatum ab inanimato vita secerni, animal a non animali, sensu igitur id, quo vivimus et quo sentimus, bifidum est, eodem modo, quo bifidum est id, quo scii ac scientes sumus: scientia videlicet atque anima. Duo sunt etiam, per quae valentes sumus: sanitas atque corpus, quorum alterum est id, in quod recipitur, alterum id, quod recipitur. Item alterum est materia, alterum forma. Primo igitur per scientiam scientes sumus, quia per hanc scire animo dicimur, et valentes primo per sanitatem sumus, quia per illam corpore incolumes et valentes sumus. Quomodo ergo et per animam primo vivamus et per animam primo sentiamus, necesse est animam primam esse viventi causam, non ut subiectam aut materiam, sed ut actum quendam atque perfectionem. Quemadmodum enim in iis, quae supra attulimus, exemplis scientia et valitudo forma quaedam et ratio et species et actus sunt utriusque subiecti et eius, quod scire potest, et eius, quod valere, ita in animantibus de anima pronuntiandum est. Quamvis scientia et valentia et cetera id genus de foris et aliunde quaerantur, hoc est per doctorem aut exercitatorem, tamen nihil agitur nisi ea res, quae aliquid agit patiturque, idonea ad id parataque fuerit, id est nisi obnoxiam et morigeram vim per naturam ad ferendum illud et quasi patiendum habuerit, quod in libris de natura monstravimus. Quo fit, ut animam in corpore, ut formam in materia esse necesse sit. Nam cum tria sint substantiae genera – saepius enim de composito idem exulcero, veritus, ne quid mente aut auribus elabatur –: materia, forma, concretum, materia potentia est, forma actus, quod ex utroque constat, iam hoc aliquid et summa et universum totumque appellatur. Quomodo autem animatum ex utroque confletur, nequaquam fieri potest, ut anima subiectum sit corporis, cum animae subiectum esse corpus necesse est, quamobrem recte iis dicitur, quibus anima neque corpus esse neque citra corpus videtur. Tametsi enim anima non est corpus, tamen aliquid corporis est, quia in corpore naturali atque organico sedet, non ut veteres quidam putabant, temerario et fortuito aut quocumque usu rationeve comparato. Nusquam enim recipi quicquam in quicquam, ut sors tulit, visum est, quando neque lapides ingenii vocalis neque frutices disciplinae sunt capaces, sed sua cuique ratio et temperamentum constat, uti quaelibet anima cuilibet corpora consentanea esse non possit, sed instructo atque ita disposito, ut potestates animae in illud receptae usus suos quam commodissime possint praestare. Apparere enim tum ad suum cuiusque ambitum aetatis vitaeque accommodata et formata esse animalium corpora faberrimo artificio, tum ad praebandas animae functiones apertissime et lautissime constituta. In iis et materiam communem et proximam pro modo formarum natura singulis datam adiunctamque visitari. Proinde animali naturale corpus et organicum in commune attributum est, singulatim talibus talia. Iam perspicuum esse arbitror animam actum et rationem esse corporis potentia obtinentis vitam.
11.Omnibus animalibus tactuminesse et appetitionem aliquam. Item,ex quibus rebus omnia nutriantur.
(1) Potestates animae in quibusdam habentur omnes, ut diximus, in aliis plures, in aliis una. Atque ita rursus ab initio repetendum puto. Potentias hactenus quinque attigimus: altricem, sensibilem, appetitum, promotricem, rationalem. Fructibus inest altrix, animalibus sensibilis, quam necessario appetitus et desideria comitantur. Est autem appetitio multiplex: iracundia, cupiditas et voluntas. Neque hoc dico universa haec inesse omni sentienti, quia sentiunt plurima, quibus et iracundia et voluntas desit, ita, ut iis solius cupiditatis tenue vestigium relinquatur. Ceterum animalia, quae sensu aliquo vacant, necesse est parte quoque aliqua appetitus vacent. Plane quemadmodum imperfectis animalibus sola tangendi vis data est, qui sensus abiectissimus atque infimus omnium intelligitur, ita ex toto illo appetendi ambitu sola cupedia et titillatio adiuncta est tamquam ignobilissimus et communissimus affectus. Nam cum de omnibus rebus sub se cadentibus iudicium sensus ferant, si salutares et convenientes occurrunt, sequitur allubentia. Sin contrariae et alienae fastidium aegritudoque allubentiam sequitur illectatio, fastidium, aversio fugaque. Imperfecta autem animalia sensum habent cibi, in quod loco gustus utuntur tactu; nam siccis, calidis, humidis, frigidis omnia viva sine dubio vescimur alescimusque, atque sensus, quo haec noscuntur, est tactus. Has qualitates, cum tangunt animalia imperfecta, sentiunt non in eo modo, quod contingibiles, sed in eo quoque, quod gustabiles sunt. Ita fit, ut convenientes sibi concilient appetantque, aliena reiectent ac fugiant, harum desiderio teneantur, has sciscant, illas, quantum possunt, repellant, illas abhominentur et vitent. Atque hoc in ostreis liquido cernere est. Illudque, quod diximus, non est admodum obscurum videre, quemadmodum ex calore humoreque iisque adversis duabus qualitatibus praecipuum alimentum constet. Hoc enim fines ipsi famis et sitis latisssime apertissimeque demonstrant; nam fames sicci et calidi appetitio est: sitis frigidi et humidi. Si qua vero alia sint, quae in cibo appetat impotens gula, ex accidente et superfluo appetuntur: Quid enim ad alimentum vocalitas, quid picturae, quid scitamenta, quid olacitas conferat, nisi quod ad commendationem condimentumque adhibentur, quamquam de his processu clarius. Nunc illud praefinisse et admonuisse sit satis, animalia, quae tactum habent, suum quoque appetitum habere. An autem et visa concipiant, id est imaginentur, disserendum olim est, ac perfectiora quidem praeter haec progrediendi quoque seu ingrediendi vim obtinent. E quibus aliqua intelligentia quoque et ratione sunt praedita, ut homo et si quod animal homine praestantius esse potest; nondum enim ad eum locum commentatione nostra pervenimus, ut id quaeri posset, utrum aliae quoque naturae animalium habeantur, in quibus una cum intelligentia vires quoque et potestates aliae sint coniunctae.
12.Ordo potentiarum animae et differentia definitionum,quae per notiones cognominis et quae per essentiam constituuntur.Item singulas definitiones accommodandas esse adsingulas animae species.
(1) Sane videri potest, quemadmodum series quaedam et textura figuris geometricis cernitur, ita cerni gradus quosdam et ordines in facultatibus et viribus animae. Ut enim figurarum illarum commune genus afferri non potest neque natura una, quae in omnibus aequabiliter sit fusa, ita nec potestatum animae potest. Ea namque, quae ita inter se habent, ut priora haec, posteriora sint illa, quamquam communem aliquam notionem habent, quae de iis dicatur, fieri tamen nequit, ut illa aut genus sit aut natura una ita, ut sine illis intelligi seorsum possit, de quibus indicatur diciturve. Quamobrem huiusmodi definitiones admonitionem potius quandam et enumerationem continent, quam simplicem et generalem aliquam rationem ostendant, qualis est figurae definitio, qualis est propositionis. Atque hoc idem manifeste liquet, quod nulla huiusmodi definitio speciebus aut membris penitus congruere aut accommodari videtur. Verumtamen quamquam fere plurima hoc genere finiantur, non tamen deterrere id quemquam debet, sed qualescumque sint, quia rerum naturam sequuntur, probandae recipiendaeque sunt. Quemadmodum igitur definitio figurae, tametsi omnes figuras complectatur, nulli tamen propria esse potest, ita et definitio animae, quam modo reddidimus, quamvis omnes animae potentias ambiat, nulli tamen privatim aut proprie competit. Alioquin repudiata definitione hac difficilis inventu erit altera aeque ad istam rationem idonea. Sive enim ex motu agitatuque definitionem animae munias sive ex sensu cognitioneque, truncam illam et defectam afferre videberis. Quod altera solam vim moventem amplectitur, altera solam sentientem agnoscit. Porro non eo inficias rem perridiculam videri, ita in philosophia versari, ut ex iis, quae similiora homonymis, id est cognominibus, quam generibus sint, communem aliquam definitionem sarcias, quae nulli rei sit propria, de qua vox illa communis dicatur quaeque individuis speciebus adiuncta naturam earum docere aut explicare non possit, sed aeque in omnes de longinquo conveniat, si modo species appellare fas est, quarum nulla natura perspicitur communis. Verum quamquam hoc non debemus esse contenti, utcumque tamen ab re non fuerit, communem illam definitionem prompsisse. Ut enim numeros omnes non habeat nec universam animae vim perfecte contineat, nulla tamen aut communior hac aut accommodatior potest afferri. Quamobrem illo genere, quo figurae antecedentes in consequentibus clauduntur et quo in numeris maioribus minores, exempli causa quadrangulae in triangulis et in binario unitas, eodem videtur in sensu contineri, quod nutrit, in appetitu, quod sentit. Et de anima quidem hactenus pingui Minerva! Quodsi accuratius et subtilius rationem exegeris, singularis peculiarisque in quamque animam finitio flectenda de communi illa est, hunc in modum. Quid est vegetalis? Respondendum: actus corporis ad cibariam functionem organici. Ab hac ad alias subeundum est ordine ita, ut finiendis praestantioribus imperfectiores inferioresque asciscantur, usque dum ad postremam et nobilissimam ascendamus. Ea est rationalis, quae, quamquam ultima ortu est, tamen potestate et dignitate cognoscitur princeps. Illuc progressa natura mortalis receptui canit nec procedit ultra. Quibus autem vis haec rationalis concessa est (de mortalibus semper loquor), iidem ceterae quoque animae facultates tamquam satellites et ministrae rationis concessae. Non sic e diverso, immo sunt animantes, quibus etiamnum vis ipsa imaginandi negata est, quaedam sola hac vivunt, ut bruta, quae sint e perfectioribus. At mens, qua cogitamus et sapimus, non videtur cum aliis viribus communem rationem inire; neque enim potentia aut pars animae esse potest ut ceterae, sed substantia quaedam intelligitur longe praeclarior, melior, pulchrior, quae tamen in naturam inferiorem ignobilioremque se inserta receptaque sit. Prorsus ex iis, quae commemorata sunt, apertum est definitionem, quae seorsum ad singulas animae potestates refertur, accommodatiorem esse quam eam, quae de notione aliqua communi et promiscua sumitur.
13.In definitionibus particularibus arebus subiectis incipiendum.
(1) Ut vero omnis haec praeceptio diligentissime absolvatur, necesse est primum suam cuiusque potentiae essentiam et definitionem excipere, dein ita de proximis sive attinentibus quaerere. Proxima et attinentia vocamus ea, quae sua cuique potestati per se insunt. Ceterum, si definitiones huiusmodi reddendae sunt, ut quid sit intellectus, quid sensus, quid vis nutrix priore loco declarandum videtur, quid sit intelligere, quid sentire, quia priores evidentioresque nobis actus et exitus potestatum sunt quam potestates ipsae. Primum enim gerimus aliquid, deinde ex momentis gestorum intelligimus, quales et quantae sint vires in nobis, quarum opera gestiones illae provenerint. Quamobrem naturam potentiarum necesse est ex operibus digeri atque constitui, quia extremum et finis potentiarum est opus. Neque moveri debemus, quod naturae quidem existimatione actus posteriores esse potentiis videantur, cum via et ratio cognoscendi alia nobis, alia naturae conveniat. Sed quoniam ita compertum natura est, ut suae singulis partibus subiectae res sint, quae sub potentias cadant nec omnes omnibus congruant, sed visus circa materiam visibilem versetur, auditus circa vocalem, quae et responsum habent inter se, maxime necessarium erit prius, ut de illis ipsis incidentibus rebus, quam ut de operibus et potentiis disseramus, quia videlicet haec quoque notiora nobis quam opera sunt. Igitur, antequam doceamus, quid sit intelligere, quid sit sentire, quid ali, scrutandum est, quae res intellectum exstimulent, quae res sensum incurrant, quibus rebus alamur, ac sensibilia quidem et alimenta, non modo potestatibus ipsis sentiendi nutriendique, sed etiam operibus earum atque actibus magis perspicua nobis sunt, utpote quas in propatulo habeantur et quasi exposita sensibus sint, opera vero multoque iis magis facultates ipsas ratio et cogitatio deprehendat. Quamquam illud quidem facile demonstratu non est, utrum res, quae subiectae sunt menti eoque intelligibiles appellantur, priores sunt quam intelligere. Verum hoc quoque explicabitur in loco. Nunc placet Aristotelis ordinem ac seriem premere.
14.Initium praeceptionis declarationisquepartium animae. Item omnia desiderio immortalitatis teneri.Item duplicem haberi finem.
(1) Aggrediamur itaque ad primam et communissimam animae vim. Item ad munera eius, circa quam versatur. Ab hac initium sumendum communissima est, quam tota animans natura participat, altrix anima, de qua primum nascitur et proficiscitur vita. Huius tria sunt opera: alere, augere, simile sibi gignere. Postremum hoc finis duorum est, quod et vivis omnibus, si defecta aut depravata non sint. Item si non spontino ortu aut opificio aliquo genita maxime conveniens naturaleque est. Nihil enim aeque natura insitum habetur quam aliud, quale ipsum est parere, ut animans animantem, frutex fruticem procreet, procreando perennet, perennando divinae naturae particeps fiat, cuius desiderio tenentur omnia, quantum cuique est satis eiusque gratia, quae natura sint, agunt, quicquid agunt ita volente et postulante natura. Duplex autem est id, quod sub nomine hoc, cuius gratia notari volumus, tum id, quo itur, tum id, cui itur. Ut enim in moralibus bifariam finis dividitur, ut primus felicitas habeatur, quo omnes laboramus et tendimus, alter, ut nos ipsi et sibi quisque, cui felicitas optatur et quaeritur, idem bivium finis in medicina conspicitur. Est ibi sanitas tamquam id, quo pergitur et cuius causa adhibitus et accersitus medicus est. Est et aegrotus, ut is, cui paranda est restituendaque sanitas. Ita in rerum natura duplicem esse finem fateri oportet, ut divina illa sempiternaque ratio, quam appeti ab omni re diximus, sit summum id, quo res collimant omnes et cuius causa instituunt omnia. Animans vero id, quod generascit et gignitur, sit id, cui et ad cuius usum isthaec aeternitas comparari pertinereque videatur. Nititur enim ex summis viribus natura, ut se ad effigiem quandam et imaginem immortalitatis et divinitatis componat. Atque in hanc curam, et quantum potest et qua ratione potest, semper incumbit. Potest autem uno tantum genere, quod in propagatione subrogationeque subolis continetur, ut quando nullum caducum atque dissipabile idem numero subsistere et obmanere semper potest, ortu vicario mortalitati succurrat. Qua igitur potest, ea pro se quoque id agit, ut particulam sibi divinitatis carpat, ceterum quaedam amplius, quaedam parcius videntur attingere. Magis attingunt, quorum perpes accensus nulla divulsione aut interiectione confunditur. Minus attingunt certa animalium genera, quae statis et descriptis temporibus modo comparent, modo penitus abolentur. Rursus quae renascuntur et prodeunt. Non ergo quicquam ipsum perpetuo stat, sed vivit ac prolongat aevum in simili. Nec idem numero cernitur, sed specie tamquam subcenturiante reficienteque aliud ex alio, semper natura et nascentium sorte obitorum sedes explente.
15.Animam esse animanti causam triplici genere.Item contra Empedoclem et alios, qui causam augmenti autelementa aut ex elementis ignem constituebant.
(1) Est autem anima viventis corporis origo, causa, principium. Et cum multis modis principium sive causa accipiantur, ut in institutione nostra de principiis naturae docuimus, certum est animam triplici genere causam esse corporis oportere: primum ut id, a quo motus efficitur, deinde ut id, cuius gratia effectum est animal, postremo ut id, quod formam et speciem animali exhibit. Ac causam quidem, unde motus veniat, animam esse in promptu fuerit discere. Si enim genera motuum singulatim percensueris, reperies ea referri ad animam posse. Primum localem, quamquam hic non omnibus esse communis. Deinde alterationem, quae sentiendo fit. Fit enim procul dubio quaedam quasi alteratio, cum sentimus. Nulla autem res sensu viget, quae careat anima. Praeterea auctionem, quia nihil per naturam augetur, quod non alatur, nihil alitur, quod consors vitae non sit. Nam Empedocles, qui causam augmenti non animae tribuit, sed elementis, facile convictus est. Frutices, inquit ille, deorsum radices agunt idcirco, quod terra deorsum suopte nutu fertur ac pondere, eodemque quicquid maxime est terrosum. E diverso rami supra capescunt, quia ignis in caelestem locum per naturam effertur. Pari ratione ea, quae igni essent affinia. Verum ille de superno infernoque situ minus recte constituit, quia regiones illae non omnibus eaedem probantur, nobis quidem tametsi eaedem respondent, quae et mundo, plantis tamen satis contraria et adversa ratione habentur. Qui enim locus mundo infimus est, summus efficitur plantae; nam quod animali caput est, hoc radix est plantae. Si enim ex officiis cognoscitur, diversa an eadem instrumenta aliqua sint, quemadmodum animalibus caput sublimem situm obtinet, in quo et os et reliquae machinae ad devorandum et recipiendum cibum visuntur, ita plantis stirpes directae in superiorem locum dicantur, utpote per quas exuggant et succum trahant e terra. Illud quoque de Empedocle est quaerendum, quaenam fit apud eum ratio, qua terra et ignis tam contraria elementa et contrarios nisus habentia contineri necesse sit. Nisi enim fortius et valentius aliquid adstituatur, quo illa cohiberi coercerique possint, quis non intelligit futurum, ut dissipata divulsaque contrariis motibus naturales locos petessant et ad sui similia penetrent, profecto nihil aliud fuerit, quod hoc possit praestare, quam anima, quod, si concesserit, necesse est augmenti quoque et nutritionis causam fateatur animam esse, non elementa. Plane Empedocles, ut dixi, hoc munus elementis concedit. Alii terram unam de numero adimunt, sed naturam ignis efficacem esse solam ad omne crementum et indolentiam arbitrantur argumento, quod ignis elementorum unus et augeri et nutriri maxime videatur, qua occasione augmenti causam ad vim caloris, qui in animantibus contineatur, referunt. Verum non est ita, sed ignem instrumentum potius quam causam augmenti dicendum. Causa vero et princeps est anima, quae opportunitate ignis commoditateque utitur, ac ignis quidem suopte ingenio amplitudine infinita grandescat et usque eo excrescat, dum materia corripi apta subsit. Contra in iis, quae per naturam constant, modus quidam et exitus magnitudinis cernitur habetque cretio omnis rationem quandam et ambitum constitutum ac certum. Constituere porro et rationem adiungere non ad ignem, sed ad animam pertinet et formae potius quam materiae munus, id est eoque acceptum id referre ei debemus.
16.De vi animae altricis etde natura alimenti.
(1) Verum quod animae eius, quae vegetandi vim habet, rudimentum primum nutricatio est, absolutio partus et procreatio, videtur primum de eo, quod primum, id est de nutrimento dicendum. Videtur enim opus id, per quod primum vis ea a reliquis differat. Ita placuit quibusdam contraria contrariis pro alimento esse, non tamen omnibus omnia, sed ea tantum contraria, quae commearent, id est quae in se vicissim converterentur, nec modo hoc, sed quae se mutuo augerent et alerent. Sunt enim quaedam res, quae vicissim verti videntur, quae tamen non alantur. Ex bona valetudine morbus creatur retroque ex hoc illa reciprocat, ex candido quis pullescit et ex pullo candescit. Non tamen morbus valetudine nec color colore vescitur. Sunt autem quaedam res, quae non solum in se vicibus transeunt, sed etiam aluntur in iis, quae transeunt. Ignis enim humido et liquido pascitur, oleum ex aere et aqua constat, quorum utrumque humectum est, praeterea omnibus pinguibus et liquabilibus alitur; non e converso illa aluntur igni. Eius rei ratio est, quia, quomodo ignis polleat forma, in aqua vis materiae sit; iusta causa est, quamobrem formae alimento esse materiam, non materiae formam dicamus. In iis ergo, quae hoc modo adversa sunt, quo ignis et aqua dicunt apparere, contraria contrariis cibo esse. Atque iis quidem hoc placet. Sunt alii, qui in contrarium discesserint, alii simile simili et augeri eodem modo utique suas rationes afferunt, quibus ea, quae probant, tueri et confirmare conentur. Sed illos prius obsecro audiamus, qui putant contrariis ali contraria. Nihil, inquiunt, pati similia similibus possunt, alimentum pati et converti oportet. Concoctio enim conversio est, omnem autem conversionem in contrariam sive intermediam qualitatem abire constat; igitur necesse est, ut alimonia se ex contraria natura ad similem conferat mutetque ita, ut rei, quae alita sit, accedat quasi innexa connataque videatur. Hoc autem fieri nequaquam posse incorrupto atque integro alimento, sed et agitari et affici prius oportuit. Demum id, quod erat pendere. Immutatur itaque et alimentum ab alito, non alitum ab alimento; trahit enim succum ad se vis in animato insita, deinde conficit. Sane quemadmodum faber caedit, non caeditur a silva, quam caedit, ita animans cibum comminuit et convertit nec idem retro perpetitur. Quodsi quis contendat corpus quoque, cum alitur immutatum et affectum videri vicerit, dum fateatur aliud genus hoc ab illo immutationis esse; nam cum animans alimentum molit aut coquit, quemadmodum et faber, cum materiam caedit aut expolit, quasi de otio in negotium se dant atque ita immutari videntur. His se rationibus muniunt, qui contraria vesci et nutriri contrariis volunt. Qui vero similia similibus putant, breviter sic: Non alit, inquiunt, cibus, nisi vertatur atque eat in corpus, cui et coalescat, contraria contrariis coalescere non possunt, sed similia similibus. Haec utrique pro se quique adducunt. At nos, si illi ut arbitros cognitoresque adeant, primum illud sciscitabimur, utrum credant alimentum dici id, quod ad finem accedit et coit cum corpore an quod initio admovetur ad os, ut mox edatur aut condatur in corpus, hoc est, utrum panem an sanguinem, in quem se panis abliguritus vertit. Ac panis quidem primum incoctumque alimentum est, sanguis summum et novissimum. Sed video, quid responsuri sint nobis. Dicent hi se panem, illi sanguinem credere. Suae utrique sententiae consentienter nobis ratio media placet: utrumque dici alimentum posse censemus, ita tamen, ut hoc crudum inconfectumque, hoc concoctum et digestum dicatur. Ita evenit, ut parte aliqua utrique recte viderint; quatenus enim rude crudumque est, verissime dici potest contrariis ali contraria. Contra quatenus pro confecto et verso accipitur, fateri necesse est similia esse esui et cibo similibus, ex quo facile intelligitur, qui alterum tantum defendant parte veros, parte falsos futuros, eos, qui utrumque sequantur, verissimos fore. Ceterum, si nihil alitur, quod non sit particeps vitae, concedendum est solum id, quod animatum, si qua animatum est, nutriri alique oportere. Dixi “qua animatum est”, quia nihil idcirco nutritur, quia album nigrumve sit, sed quia possidet animam, eoque alimentum ad animantem naturam, non ad aliquod eius accidens pertinet.
17.Quae differentia sit inter altricem, auctricemet procreatricem virtutem.
(1) Est autem id, quo nutrimur, ab eo, quo crescimus, non subiecto, sed sola ratione et cogitatione distinctum; utrumque enim opera cibi et alimenti consequimur. Sed discrimen in eo, quod, qua substantiam ipsam sarciendo conservat, alibile dicitur, qua vero accessionem amplitudinis facit, auctificum vocatur. Neque semper tamen utrumque munus obit, sed quamquam nullo tempore committitur, quamdiu vita servatur, ut non alat, interim tamen augere desinit; nam alimento opus est, quoad prolongat et pertinet vita, augmentum temporarium est eique exitus in aetate certus, ergo animatum, quatenus hoc quicquam est homo vel equus, necessario alitur, quatenus vero viridi aevo est, aut pullaster hactenus adolescere augerique oportet, simul igitur confirmatus et corroboratus annis vigor est, quod adultis fit, procumbit cretio nec cibi praeterea auctant, sed nutrire per totam vitam non cessant, adeo, ut ad procreationem quoque subolis foetificolentore, id est genitali excremento sufficiant; nihil enim aliud virus illud seminarium est quam sedimentum, quod ex ultimo alimento superfluit, quo fit, ut corollarium hoc et tamquam auctarium cibi, quo alimur, gignendis posteris fomes et materia sit. Ac cibus quidem tum ad generationem, tum ad alienationem sufficit, sed interest, quod alterum in alito est, alterum in eo, quod de alito nascitur. Qui enim possit gigni, quod alitur, si tum, cum alitur, iam est; quod iam est, generari non potest. Cum igitur tria sint vegetalis animae officia, alterare, augere, gignere, primum viventibus maxime necessarium est, utpote quod attingat essentiam, quae sine hac ope teneri et conservari non possit, e duobus reliquis alterum ad magnitudinem institutum, alterum ad prolem edendam adiunctum, ergo vis haec animae immortalitatis et divinitatis studio maxime tangitur et, quoad potest, duobus generibus ad id se accingit et comparat, uno, quod alendo salvum animal vult, uno, quod gignendo posteritatis curam habet. Porro non possit animal consistere, si ratio victualis desit, quia potentiae eius, quae substantiam tuetur, usus esse sine materia et fomento non potest. Plane quemadmodum tria sunt munia potestatis huius, ut dixi, sic tria quoque, in quibus versetur tota, spectantur: primum id, quod alitur, deinde id, quo alimur, postremo vis ea, quae alit. Alit anima ipsa nutrix altrixque, alitur, quod altricem animam obtinet, alimur cibo. Atque tria haec haberi quoque oportet, ut constet, procreatio. Ceterum perparum refert animam hanc nutricem an parentem appelles, nisi forte honestius et dignius sit cognomentum a fine sumi. Certe finis is omni videtur esse, ut simile sibi alterum dedat, quare fuerit nomenclatura probior ab ratione hoc, quod pariat simile, quam ab ea, quod tueatur iam partum; nam ad finem hunc se animal tueatur, ut pariat.
18.De instrumentis concoquendi cibi.
(1) Sunt autem duo, quibus in nutricatione virtus, anima: primum vis animae ipsa, quae nutrit, deinde calor infinitus innexusque corpori. Haec autem illo differunt, quod anima vim suam ipsa ex se confert et tamquam de sinu suo promit, at calorem tamquam machinamentum quoddam extrinsecus adhibet eumque incidens instar gubernatoris intemperat; nam et ille quamquam manu et clavo navim regit, dissimilis tamen ratio clavi et manus in navi regenda est; nam manu ut cohaerente et coalita, clavo ut extrinsecus adiuncto atque applicito utitur. Ergo vis animae movet, sed immota est. Calor ab anima accipit motum, eoque alimentum consumit et vertit. Alimentum quemadmodum et navis nihil movet, sed movetur tantum et coquitur. Etenim necesse est, ut alimentum confici et peragi habile sit; nam cibus, qui hoc pati non potest ineptumque est, non est alimentum vocandum. Concoctionem hanc nativus et intimus nobis et vernaculus calor facit, quem necessario omnes animantes habent. Satis pro loco dictum arbitror de alimento; nam latius et disquisitius dicato seorsum opere commentandum est. Nunc illud sufficiat scisse vim animae, quae alumnet, tueri et salvum facere actione sua id, cui insit, si praesto sit, quo alat, sed nobilissimam et principem duarum intelligi, qua animantes simile sibi procreant.
19.De vi sentiendum generatim,et sensum esse passionem quandam.Item simile pati tum a simili, tum a dissimili.Item actionem et passionem genera essecomparatione motus.
(1) His expolitis proximum est, ut summatim de omni sensu, deinde membratim de unoquoque dicamus. Videtur sensus omnis movendo et quasi patiendo aliquid fieri. Liceat enim hoc loco non exacta ad lineam ratione moveri sensum patique dicere post, docebimus, quemadmodum accipiendum id sit; nam quomodo omnia, quae alterascunt, motum quendam et passionem accipiant, sensus autem exstimulatus incidentium rerum formis necessario altercat, confit, ut moveri quoque et utcumque pati dicatur. Demonstrabitur autem processu, quomodo alteratio ista atque passio tribuendae sint sensibus: Nec enim per se et proprie tribuuntur. Nunc vero latiuscule et crassius nomina haec usurpare non sit nobis fraudi, quoniam sensum alii a similibus, alii a dissimilibus pati feririque arbitrantur, quamquam in libris De generatione et corruptione ostensum est. Utrumque vere aliquatenus dici posse nec in sensibus modo, sed in reliquis quoque omnibus, quae pati aut plagam accipere videantur, non tamen alienum esse a studio praesenti videtur de eadem re hac quoque parte commentari. Ergo quomodo id, quod patitur, potentia sit tale, quale id, quod facit actu, necesse est, ut, simulac perfecte ac probe passum est, iam evadat actu simile auctori, at tum, quomodo patitur, dissimile ab eo diversumque sit. Verum sustineri tantisper id velim, dum suo loco diligentissime disseratur, quemadmodum recte perpeti sensus dicantur. Prius enim est, ut aliqua in medium afferamus, quae totam rationem sensus in discrimen adducunt atque in dubium revocant eaque purgari et dilui necesse sit, antequam in alia divertamus. Quaeri igitur insuevit id primum, cur sensus sensoria sua, id est organa et instrumenta, non sentiant, cum tamen illa et sint corpora constantia ex elementis et, quod consequens est, subiecta sensibus videantur, cur, inquam, oculos ipsos, cur colores oculorum non contuemur, cum per oculos cetera videamus? Cur item nec carnem nostram tangimus nec carnis nostrae calorem, per carnem vero cetera cum tangamus? Sed solvitur: Clarum est sensum et sensibilia in unum conduci coniungique in parte sensoria. Sensoria porro est res sensibiles, immo et sensus ipsos non actu, sed potentia. Quemadmodumque id, quod deustile et cremabile est, ipsum a se conflagrare non potest, sed corripitur incendio extrinsecus accidente. Alioquin admovere ignes ad maceriem non oporteret, si ipsa sibi ad flamandum sponte sufficeret. Ita ea, quae sensibilia sunt, sentiendi vim obtinent, ipsa se non cient, sed a sensibilibus impelluntur. Sensibilia vero nec impellunt nec movent, nisi remotiuscula sint proindeque extrinsecus habeantur. A iunctis innexisque nulli ictus eveniunt, quia iam ipsi se ferirent sensus, quod fieri posse ratio reclamat; etenim neque marculus per se excudendo est neque sera secando neque terebra inforando, sed et excusor et faber adhibendi extrinsecus sunt, quorum opera atque vi eventa illa consistant, excussio, inforatio, sectio. Ceterum difficultas haec non tam Aristotelem quam illos perurget, qui animam sensualem procul a corpore separant. Si enim longe ab instrumentis suis posita res ceteras sensibiles percipit, cur non ipsa quoque instrumenta percipiat? Sed ad rem: Sentire bifariam dicimur. Dicimur videre, audire, cum dormimus, quia utrumque potentia facimus; dicimur et vigilantes, quia id actu praestamus. Quamobrem distinctio haec probanda est, ut tum sensus, tum ipsa sensio modo actu, modo potentia sit. Plane interest, utrum agere an moveri sensum dicas. Item, utrum agere an pati. Quamvis enim, si movetur res, etiam necessario agat, id est in actu, atque opera sit, non tamen commeat, si sit in actu, ut itidem moveatur, quia plus hoc quam illud hiet, tanto enim fusius actio et passio quam motus est, quanto genus distat a specie. Quare cum duplex habeatur actus, quorum unus perfectus idemque semper est, utcumque promatur, alter incohatus et inabsolutus, constat non ad genus prius, sed ad posterius referendum motum esse, quippe quem alio opere actum et gestionem imperfectam esse probavimus. Ac ea quidem, quae potestate talia sunt, qualia quaedam actu habentur, necesse est passionem ab iis ferant ad eaque se addictae et obnoxiae habeant, quo fit, ut tum a similibus, tum a dissimilibus passio haec videri possit procedere. Dissimilia sunt, cum inter initia motus est, similia, cum finis attingitur; ita illae maximae nobis constituendae recipiendaeque differentiae sunt, ut aliud esse agere, aliud moveri, item aliud agere, aliud pati sciamus.
20.Adhuc generalia quaedam in sensu.Item de sensu actu et potentia.Item differentia inter scientiam atque sensum.
(1) Adhibenda etiam distributio illa generalis de actu et potentia est. Neque enim modo uno competit, quibus competit potentia. Scium dicimus hominem interim, quod per naturam scientiae capax sit, interim non, quod sit capax, sed quod iam coepit habetque, quo genere geometram scium vocamus, qui disciplinam illam edidicit tenetque iam. Uterque igitur potentia scius est, sed non eadem formula; nam prior obscuriuscule praetenuiterque ratione una, quod homo, qui genus docilis et eruditionum capax est, alter hoc amplius, quod simul collibitum est contemplari actu et commentari potest, si causa extrinsecus non moretur. Ab iis tertius est, qui iam non scit actu solum, sed etiam in actu atque opera considerandi contemplandique est atque hic perfecte an naviter scire intelligitur. Priores potentia scii gnarique appellantur, ita tamen, ut illud divortium sit, quod alter nondum condidicit eoque caret scientia, quam si assequi vult, necesse est, ut se de contrario habitu, hoc est: de ignorantia et inscitia, ad notitiam et scientiam conferat, alter vero iam quidem scientiam obtinet, ut arithmeticam aut geometriam, sed ab usu et exercitio abstinet. Eo datur intelligi non eundem esse modum defectus in iis: Hic non habet quidem, sed potest, ille habet iam, sed nondum utitur habito. Neque item idem genus passionis est huic discendo et hauriendo, quod nescit, illi movendo et excitando, quod iacet. Verum unus affectiunculam praesentem amittit: Aboletur enim atque impellitur ignoratio succedente doctrina. Alter, cum se ad operam revocat et considerationem intendit, nihil amittit, sed scientiam, quam intus possidet, foras ad usum promit. Quo fit, ut in illo prioris qualitatis abitio et corruptio sit, in hoc perfectio potius quaedam atque exornatio intelligatur: Servat enim, quod scit, cum speculatur actu, nec perdit speculando scientiam, sed colit et perficit. Quamobrem immutatio haec alteratio existimanda non est, cum omnis alteratio priorem qualitatem excutiat, at hic nihil praeter otium merum excutitur, immo crementum potius priori qualitati et honestamentum adiungitur. Quodsi quis vocabulo vehementer afficitur, quamquam aegre id impetrat, modo tamen res nobis incolumis sit, sibi ferat, alterationem hoc genus vocet, sit nomen unum certe negotia dissident, alioquin ridendus videtur, qui hominem sapientia aut prudentia praeditum, quomodo, quid aut cogitat aut comminiscitur, alterascere affirmaverit. Nec ille non taxabitur, qui fabrum, excussorem, structorem et ceteros opifices, cum artium sui generis aliquid moliuntur, affici alterarique dixerit, quando vel eum quoque minus proprie pati et alterari concesseris, qui, cum rudis est, recens addiscit et scientiam a sciente praecipienteque suscipit, nisi duae sint formae, quibus alterari et pati res dicantur: una, qua proprie, altera, qua prorsus improprie. Quare quemadmodum qui nunc primum ediscit, nunc primum mutat; qui vero dudum edidicit, habitum intra se possidet, se ab usu et ministerio vacat. Ita statuendum in sensu est semen genitale et ovum immutatione: prima vim sentiendi potentia sortitur, simulatque vero factum et constitutum animal est, iam compos est sensus, sed desideratur actus et functio, quamquam inter sensum et scientiam interest. Quod sensui ad sentiendum opus est extrariis rebus et copiis, quarum percussu exitus revocetur in opera, visibili, auditibili, olfactibili, gustabili, tactili. At sciens thesauros intus habet, quos, cum commentari collibeat, promat. Scita enim notiones generales sunt, quas animus doctrinis instructus varia et diligenti notatione collegit, mox et in repositorium condidit, unde, quae velit, pro arbitrio tamquam e sinu suo facile proferat. At sensibilia tam ea, quae per se habentur, quam ea, quae partis et species generum sunt, quamquam ita subiciuntur sensibus ut notiones illae generales scientiis et intellectui, de foris tamen haec incidunt, illae domi servantur, iam illa naturae sunt effecta eventaque, has sibi conciliat afformatque animus. Ita fit, ut intelligere quidem possimus et cogitare, quomodo volumus, sentire, cum volumus, in nostra manu non sit. Eadem ratio est, cur in iis artibus, quae operosiores videntur, quia exteriorem materiam requirunt, excussiora aes, fabrica maceriem, structoria intritam et lapides non simul cuique collibitum est, ita continuo artem suam exerceat. Proinde Aristoteles magistros illarum scios et opifices sensibilium generum appellavit, quia circa particularia potius quam universalia versarentur. Sed de iis post; nunc illud dicimus tales esse potentia sensus, qualia sunt actu sensibilia. Potentia vero, quemadmodum hoc loco accipienda sit, supra docuimus. Nec enim eo modo accipi debet, quocum puerum dicimus praetorem aut imperatorem esse, sed eo modo, quocum eum, qui aetatem impleverit legitimam adeundi rem publicam et magistratus gerendi. Ergo cum patitur sensus, non est similis sensibili; quomodo vero iam est passus, tunc protinus similis factus est sensibili et talis fere, quale sensibile est. Et, hercule, passionis nomine abutimur, quomodo ad sensum referimus, quod et antehac praefati sumus. Nam quemadmodum res proprie pati et alterari dicantur, abundanter in commentariis de natura monstravimus; verum quod appositum vocabulum non habemus, nec ad significandam potentiam, qua sunt, qui habitum tenent, nec ad immutationem eam, qua de habitu ad actum et exercitium transeunt, necessario utimur appellatione promiscua tum potentiae, tum etiam passionis, ceterum res et significantias discrepant. Nam sensus a sensibus proprie pati non posse nec alterari ab imaginibus, quae de rebus missae insinuent sese iis, inde fieri clarissimum potest, quod, si visus exalbuit, alba non percipit; si manus recaluit, calida non sentiscit; si palatum indulcuit, dulcia non dignorat; aures strepitum familiarem obaudiunt, naribus foetunticeta, quibus insuevere non obolent, ac simulacra quidem rerum et species sine materia recipiuntur in sensum, id, quod in cera quoque cum anulo sigillario cernitur. Nec enim anulus aurum, sed imaginem imprimit, quamquam differentia ea, quod sensus, quomodo recipit species earum, materia non fit neque corporea adactione signatur, ut cera, neque superficie tenus sculpitur, sed effigies illas foris illapsas intra se totum admittit praealte condendas idque quomodo facit, non priorem habitum mutat, sed e contrario potius habitum, quem habet, agendo gerendoque perficit, excolit, confirmat. Atque in hunc modum generaliter de sensu dixisse sit satis.
21.Aliqua esse sensibilia communia, aliqua propria,aliqua per se, aliqua ex accidente.
(1) Nunc de singulis sensibus seorsum agendum; nam omnis de sensu tractatus proprie communis aut generalis appellari non potest, cum in sensu aliquid ut prius, aliquid ut posterius conspici et notari contingat. Antequam vero de sensibus singulatim aggredior, primum de sensibilibus constituendum est. Sunt ergo sensibilium alia per se, alia ex accidente, rursus eorum, quae per se sunt, quaedam habentur communia omnibus sensibus, quaedam singulis propria. Propria sunt ea, quae a ceteris sensibus dignosci non possunt et circa quae nec temeritas nec hallucinatio sensuum cadit, si natura integre incorrupteque iudicet, nec causa sit, quae extrinsecus obstrepat, nec positura obsistat nec intercapedo aut recessus officiat. Falli enim aspectus nequit circa rem visibilem, si mundus et probus oculus habeatur, si serenum sit, si interstitio iusto colores abscesserint. Pari modo auditus se habet ad strepitum: Primum necesse est nec laesum neque offectum sensum esse, sed incolumem et valentem, deinde, quod iniectum est spatium cum turba et tumultu vacare, tum mediocre temperatumque esse, ratio aequa in gustu ad succos, tactus in plures differentias plicasque funditur neque uno aliquo nomine comprehendi possunt, quae ad sensum hunc pertinent, quemadmodum quae ad visum auditumque, quod ad hunc colores, ad illum soni vocantur. Tangimus glabra, aspera, mollia, dura, gravia, levia. Tangimus calida, frigida, humida, sicca. Omnia haec uno sensu cognoscimus ita, licet quinque coniuges copulae sint: unus tamen est tactus, illae vero uno, ut dixi, nomine significari et contineri non possunt, quamquam vero plura genera tactui videntur mandata, non tamen alia ratione se habet ad omnia quam ceteri sensus ad sua. Primum non fallitur, sed quemadmodum nec visus decipitur aut dubitat, qualisnam color sit, qui incidit ob oculos, etiamsi decipitur aut dubitat, qualenam id sit, cui color inest nec auditus, quisnam sit sonus, quamquam ignorat, quid sit, quod personat aut unde a dextra a leva, ante, posticove personet, ita et tactus leviorem et scabriciam per se sentit, tametsi id per se non percipit, quod est leve, quod scabrum. Atque haec privatim singulis sensibus sensibilia sunt eoque propria et peculiaria nuncupantur. Quae vero communia pluribus sensibus dicuntur, haec sunt: motus, status, figura, numerus, magnitudo. Sane motus communis omnibus est. Primum visui et auditui, quale illud poetae est: Aures aeripedum pulsu tentantur equorum. Deinde olfactui, qui et accessum et recessum odoris videtur agnoscere. Item gustui et planius etiam tactui. Neque solum videtur motus, sed forte et status et numerus promiscue a sensibus omnibus percipi, quia singuli sensus saltem sensibilium suorum novisse numerum possunt. At magnitudo et figura visui et tactui praecipua sunt. Hactenus de sensibilibus per se!(2) Illa ex accidente dicuntur, quae, cum per se sentiri non possint, tamen dignoscuntur a sensibus, quia accidunt et continentur in iis, quae per se sub sensum cadunt. Sensibilis est Diaris filius et Diares, non tamquam Diares, sed tamquam is, cui albedo accidens sit. Aristoteles sane contra interpretatur. Per accidens, inquit, sentimus illum, quia albo acciderit, quod sentimus, quasi dicat: Per accidens Diarem sentimus, quia albedinis accidens est Diares. Est enim in more Aristoteli etiam substantiae et subiecto accidentis appellationem asciscere id, quod in libro decem generum usurpavit. Circumscriptis, inquit, semotisque reliquis rebus, quae accidunt domino, id est circumscripto semotoque homine et ceteris de genere hoc. Nihil ergo patitur sensus ab iis, quae ex accidente sentimus, quae haec sunt: id est nihil visus a Diare, qua Diares est. Non enim visibilis est Diares, sed Diaris color. Ea vero, quae per se commovent ac percient sensus, si sunt propria, proprie sentiuntur, ad eaque sensuum ingenia actionesque naturae institutae comparataeque sunt.
22.De visu et de incidentibus subiectisquevisui et de perspicuitate.
(1) Atque de iis iam agamus membratim a visu primum orsi aspectui. Proprium sensibile subiectae res visibiles sunt. Est enim aspectus visus, et visus respondet ac refertur ad visibile. Visibile autem dixerim primo ipsum colorem. An vero alia quoque res a colore dici visibilis possit, in sequentibus docebo. Sunt enim quaedam lucibilia, quae, cum in luce videri non possunt, cuius contrarium in coloribus est, tamen splendent et refulgent in tenebris. Atque haec uno nomine indicare non est. Sed ut sumus polliciti, huic quoque loco progressu satisfaciemus. Nunc illud constitutum sit visibile colorem esse, color autem per naturam superficiem corporum insidet. Superficies igitur ipsa per se visibilis est, non, quod in definitione eius contineatur visibile, aut vice obversa in definitionem visibilis superficies recidat. Quorum modorum alterum intelligi necesse est in iis, quae inesse per se dicuntur. Sed per se visibilis superficies eo dicitur, quod colores corporum omnium recipit iisque tamquam stragulum subicitur neque ulla superficies sine colore aut reperiri aut intelligi potest in corpore. Ergo quia causa, quare superficies videtur et cernitur, in ipsa superficie est, hinc oritur, ut superficies per se visibilis esse dicatur. Plane quamquam subiecto idem est et color et visibile, tamen considerationis et rationis discriminibus differunt; nam visibile obnoxium visui est, ad quem refertur, color impromiscua et absoluta res est. Item visibile visu abiuncto non consistet nisi potentia. At color etiam numquam conspectus semper est color. Color porro definitur, ut sit motus actu perspicui, quod diaphanes vocant. Atque haec natura coloris est, utpote qui sine invectu luminis videri non possit, qui, quem semper in lumine videatur. Quamobrem necessarium videtur, uti prius de lumine disseramus. Si enim ita compertum est, ut color sine lumine visibilis esse non possit, nihil agitur, nisi prius de natura luminis commentemur. Sed quia prius est perspicuum, quam actu perluceat, quippe cum actus et perfectio eius ipsum lumen sit, de ratione perspicui loco principe est agendum. Illud igitur perspicuum dicimus, quod, quamquam visibile est, non tamen a se, ut ita dicam, est visibile, sed opera coloris externi. Perspicua sunt aer et aqua et lapides nonnulli, qui argumento hoc ‘perlucidi’ appellantur. Item vitrum et cornua et praeter haec quaedam quoque alia corpora, sed praecipue caelum. Atque hoc inter omnia perspicua primatum obtinet, ab eo aer, a quo elementum aquae, deinceps ordine suo reliqua, quae dinumeravimus supra. Nullum horum per essentiam suam perspicuum est, verbi gratia: Aqua non est perspicua in eo, quod aqua, neque aer in eo, quod aer, sed in eo, quod natura quadam communi participant, quae in illis corporibus insita causam habet, cur sint et cur dicantur esse perlucida. Haec omnia efficiuntur visibilia non de suo colore, sed de alieno, quem imbibunt; alioquin, si esse colorata possent, transpici praeterea aut perlucere non possent, quando illa tunc maxime perspicua sunt, quomodo nullo colore sunt offecta, videntur ergo cernunturque, si modo et videri et cerni possunt per alienos colores, ut dixi, quorum accessu immutantur moventurque, non quidem ita, ut alterari aut transire in illos convertique videantur, sed alio genere. Nec veros colores recipiuntur in aerem, quemadmodum caelatura anuli et sigillum in ceram. Nam cera non in profundo, sed in superficie fingitur, aer vero colores intra se totum initus ebibit eosque transmittit ad oculum, adeo interim et contrarios simul defert. Quod fieri nequaquam posset, si converti aut alterari coloribus diceretur. Non tamen semper colores ad oculum transmeant, sed tunc, cum illa, per quae iter coloribus est, actu perspicua sunt, quod quidem praesentia luminis contingit, corpus autem caeleste semper actu perlucet. Ubi vero potentia lumen est, ibi quoque haberi tenebrae possunt; nihil enim aliud tenebrosum est, quam quod potentia perspicuum sit.
23.De lumine et natura luminis.Item lumen esse ad quendam modum visibile.
(1) At lumen perfectio et actus perspicui est, qua perspicuum est. Dixi “qua perspicuum” ceu non in eo, quod aqua, neque in eo, quod aer; est enim perfectio alia aeris et aquae praestantior, sed quatenus perspicua sunt aer et aqua, hactenus lumen est aeris et aquae perfectio. Ac lumen quidem quasi color perspicuo est, “quasi color”, inquam, quod lumen non proprie aerem colorat, ut candor nivem, sed quod aerem visibilem facit, quemadmodum sua colores corpora. Item, quod ea, quae potestate perlucida sunt, praestat, ut actu perluceant. Lumen vero ipsum nec ignis est nec sol nec astrum ullum, sed illorum sola praesentia in iis corporibus, quorum communis ea vis est, qua perluceant et a qua potentia haec referri ad actum possit. Sane hoc soli maxime tribuitur et sideribus ceteris, deinceps et igni et quae de igne plus referant. Videtur vero ignis illuminandi vim sortitus non in eo, quod ignis, sed in eo, quod rationem quandam et naturam communem cum reliquis collustrantibus et splendidis corporibus obtinet. Probant hoc bestiolae insectorum, quae ‘nicedulae’ sive ‘cicidelae’ vocantur. Eae, quamquam nec sunt ignis nec ignem ferunt, tamen pro modo corporis circumsecus illuminant aerem. Dictum est, quid esset perspicuum et quid lumen. Id neque ignem esse neque corpus omnino, sed neque defluvium a corpore intelligimus; statim enim, si defluvium sit, corpus sit oportet, sed aut ignis aut alterius splendidi praesentiam in perspicuo corpore. Non quidem talem praesentiam, qualis solet esse eorum, quae invicem miscentur, aut eorum, quae committuntur copulanturque, corporis sunt omnia haec, sed talem praesentiam, quali ea, quae agunt patientibus rebus et motum accipientibus, praesto sunt, immo verius quali ea, quae perficiunt exornantque, adsunt iis rebus, quibus perfectionem et exornationem hanc afferunt. Illud primum: Qui lumen corpus faciunt, concedant necesse est corpus penetrare ac meare per corpus et eundem locum a duobus corporibus aequabiliter obsideri, quod multis rationibus aliquando a nobis improbatum est. Deinde non vident, si id referant, futurum, ut aer accessione luminis corpulentior et plenior evadat, quam cum in tenebris est, cuius contrarium cernitur. Huc accedit, ut, cum tenebrae nihil aliud sint quam absentia siderum imperspicuo corpore, lumen nihil esse aliud possit quam illorum praesentia, omnis vero praesentia est eius rei, quam praesens sit ad id, cui praesens est quidam habitus responsusque, non igitur corpus. Age si corpus est lumen, cum nulla ventorum vi cohiberi possit, ne decumbat in terram, descensus hic atque motus, quo in fera petessit, naturalis esse non posset, quia tenuius et levius igni oporteret intelligi. Postremo si lumen corpus esset, cunctatione aliqua necessario moveretur. At videmus contra; simul enim illatus est ignis, universum conclave agminatim puncto tempore collustratur, et simul ortivus sol matutino emersu revisit orbem, in omnes terras lux momento diffunditur. Nam quod inquit Empedocles seu quivis alius id credidit moveri quidem lumen ita, ut partes terrae ortui propriores et quae deinceps iniectae sunt, illuminentur, antequam extimae, mox se splendor per universum profundat et spargat, sed pernicitate motus summa contingere, ne id perspici animadvertique possit, quasi sensum et intentionem effugiat. Res tota ficticia est et cui tum ratio, tum experimenta reclament. Si enim aut intercapedo modica aut lumen exiguum esset, latere id oculos ac sensum praevertere ratio fortasse probabilis videretur. Nunc ab oriente in occidens tam immenso itinere, tam vasti corporis motu deprehendi non posse haud scio, an ulla res esse queat difficilior creditu. Ceterum cum coloris capax sit, quod expers est coloris, sicut soni, quod expers est soni, et figurae, quod expers est figurae, et saporis, quod expers est saporis, coloris autem, qui proprius habeatur, expers sit perspicuum corpus, ratio est, ut ab alienis coloribus moveri et immutari dicatur. Quare si proprium aliquem colorem haberet, eveniret e contrario, quam evenit, ut colores ad oculum perferri non possent. Cum autem aeri lumen ingruit eoque actu perspicuus fit, tunc lumen pro colore aeri est et quodammodo visibile et causa, quamobrem cetera videantur. At cum aer potentia perspicuus est, tunc tenebrae in eo vicem coloris praebent et invisibiles nobis sunt et culpam habent pariter, ne alia contueri possimus. Invisibiles vero tenebras diximus, non, quod nullum omnino sit iis cum visu commercium, sed quod aegre et praetenuiter videantur; cognoscit enim utcumque oculus tenebras, sicut reliqui sensus suorum sensibilium privantias. Plane sive luminosa sive illumina perspicuitas sit, eadem semper subiecta natura est, quemadmodum idem est subiectum, cum quis videt et postea captus oculis caecutit.
24.Quot modis accipiatur visibile etquemadmodum astra et reliqua de generehoc tum noctu, tum interdiu videantur.
(1) Certe non omnia visibilia spectantur in lumine, sed cum in ceteris suus cuiusque color in lumine videatur, nonnulla sunt, quae non videntur ad lucem, sed e tenebris feriunt sensum et cient. Atque haec aut colores habendi non sunt, quando coloris proprium est movere actu perspicuum, aut alio genere colores existimandi quam ceteri. Huius forma ignita omnia et noctu fulgentia sunt, quae, cum nullum genus commune contineat, nullo quoque communi nomine appellantur. Nimirum quomodo multa huiusmodi habeantur, quae specie et natura longissime discrepent, in uno tamen eo communi conveniunt, quod ignium modo collucent noctibus et refulgente e tenebris, ut fungi et quorundam animalium cornua et piscium capita et squamae et oculi et putres ac praearidi caudices, id est carientes situque marcidi. Horum proprius color intardius visitur, noctu splendor solus et radiatio iacitur, quamquam fortasse neque color ille est, sed repercussus quidam ob oculos. Verum haec, qua ratione in conspectum cadant, alio, inquit, loco tractabitur, cui quaestio haec sit cognatior, id est in libro De sensu et sensibili. Ceterum Sosigenes, Alexandri praeceptor, tertio volumine De visu rationem afferre conatus est, quamobrem aliqua collucere in tenebris videantur, quae mihi probar. Flammulenta, inquit, haec quadamtenus naturam aetheris et quinti elementi participant ea cognatione fieri, ut ad motum sibi aerem aut perspicuum aliud corpus illuminent. Quod autem id maxime noctibus faciant, rationem esse, quia tum maius lumen absit, alioquin evenire interdiu, ut exiguum eorum lumen quasi exolescat et offundatur in magno. Noctu ergo cum refulgent aerem proximum et circumfusum leviter sublustrant, non ita, ut alia item possint videri, sed ut sola se vindicent tenebris. Atque hoc facit exilitas portionis eius, e qua proficiscitur manatque lumen; nam et ipse quoque ignis, quamvis splendorem suum latius et diffusius mittat, adeo, ut asserat etiam alia, tamen, si remotior sit, iam calligant oculi in cetera, ipse ad conspectum sui vix sufficit. Hac fini declarasse sit satis id, quod in lumine cernitur, colorem esse oportere, quod ea natura coloris sit, ut moveat actu perspicuum. Cum vero, quae videntur in tenebris, aut colores esse non possint aut alia ratione intelligi colores oporteat, efficitur, ut duas esse differentias visibilium et colorum necesse sit. Quorum alteri in lumine, non in tenebris videantur, alteri contra conspici possint in tenebris, non possint in lumine. Ignis quidem, cum utroque genere ambigit, nec immerito, quando et in illo quoque natura ancipiti est, quod et movet actu perspicuum tamquam color et praeterea perficit tamquam lumen. Eoque necessarium est, ut et interdiu et noctibus videatur. Fundit enim sese in eo lumen undique et de colore lux exit. Atque hoc habet praecipuum color is, qui inest in flammis, ut propinquum aerem illustrare possit luminis modo, quae facultas extra hunc nullis coloribus data est. Quinimmo color ignis praerogativam hanc tulit, non qua color neque qua ignis, sed qua communius illius naturae, quam diximus, particeps est. Quare non est mirum, si unus is, quamquam color, tamen visitetur in tenebris.
25.Ut visus constet opus esse intermedioperspicuo corpore.
(1) Plane colorem esse ea natura, ut actu perspicuum moveat, illud indicio esse vel firmissimo potest, quod colores vehementer prope admoti neque videri neque intergnosci queunt; movet ergo color perspicuum aerem, aer adusque oculum continenter pertensus aspectum movet et vulnerat. Quodsi nullus esset usus intersiti aeris, per quem color veheretur ad sensum, summa ratio esset, quamobrem colores, quanto propius acciderent imminerentque oculis, eo clarius et exquisitius cernerentur. Proinde perperam Democritus censuit, qui diceret, si inane esset hoc omne, per quod cernimus spatium, fore, ut acrius et probius omnia viderentur, quod prorsus impossibile est. Nam obtutus passo quadamtenus et affectu sensu contingit, non quidem a colore, qui cernitur, alioquin impositus et adiunctus pupillae praesentiretur, sed quod reliquum est ab aere illo et perspicuo, quod interpatet. Quamobrem nedum acutius, sed nihil omnino videri posset in vacuo, quia nihil in eo intermedium haberetur, quod primo ipsum affectum, tum deinde sensum oculorum afficeret. Idem in sono, idem in odore contingit: Neuter attactu sensum exercet, sed per medium aerem, a quo subinde sensus impellunt. Sane si quis sibi ad machinamenta odorem aut strepitum ita proxime adigat indatque ut peritissimos aurium aut narium meatus, cum possunt, attingant, nimirum, aut nihil omnino aut aegerrime sentiet. Quamvis autem eadem in tactu gustuque ratio sit, non tamen aeque in illis apparet, quod, quamobrem fiat, constabit post. Ea autem, quae inter sonum aut odorem media sunt aer et aqua, non, quatenus aer et aqua sunt, media sunt, sed quemadmodum in iis perspicuitas communis utrique natura est, quam colores perferuntur ad visum. Ita probandum est duas in iis qualitates communes haberi: unam, qua strepitus ad auditum, alteram, qua odores ad olfactum apportant. Atque harum priorem, quae pertineret ad strepitum, interpretes aliqui non ‘Aristoteles Diechen’ appellant, quasi personam dixeris. Posteriorem, quae odorum esset Diosmon, ac si perolaciam vocaris, id est vetrinas seu vehicularias odoris et soni. Ac videntur quidem natalia aquatiliaque odoris vel in aqua sensum habere, quod nidorum lentorumque suffitus explorat. Homo vero et animalia omnia, quae respirant, odorari non possunt, nisi anima vicibus et reddita et accepta. At quae in humore degunt, etiam sine anhelitu et reciprocatione spiritus videntur olfacere, quorum omnium causae reservandae locis suis sunt. Ex his manifestum est visum finiri ita posse, ut sit facultas coloris recipiendi citra materiam per medium actu perspicuum.
26.De auditu et subiecto et sonoet de sonantibus.
(1) Postquam de visu diximus, series est, ut de auditu dicamus, quod, ut quam commodissime possit exigi, prius est, ut de sono agatur. Duplex vero sonus est: unus actu, unus potentia; nam sunt, quae neque actu neque potentia sonum obtineant, ut spongiae et omne lanitium. Sunt alia, quae, quamquam sonum habent, tamen aliquando actu habent, aliquando potentia, ut aes et lapides et omnia plana glutta levigataque. Haec, cum quiescunt, sonum potentia continent, cum vero invicem colliduntur, dedunt actu sonum ac strepitum. Tunc autem sonus deditus dicitur, cum de re, quae sonat ad aurem, profectus medium spatium complet. Necesse autem est, quonam actu sonus fit, haberi minimum tria, duo, quae concurrant, et tertium id, in quo hic concursus fiat, verbi gratia quae concurrunt, corpora et dura et solida esse necesse est, in quo id geratur, aerem. Neque enim fieri potest ictus aut percussio sine delatione neque delatio item sine aere medio. Percussio vero non quaevis sonitum ciet neque omnia corpora strepitum elidunt, sed complanata et levia et quae aut cava sint aut in latitudine diffusa. Levor defendit aeris fracturam, quem oportet incolumem et indivisum perferri ad auditum. At quae lata sunt, quod multum aeris amplitudine orarum et marginum propellunt, egregie personant. Cava item idonea in hoc sunt propterea, quod a primo ictu per dissultationem congeminantur plagae. Cum enim aer is, qui intus est exagitatus, exitum quaerat, quem obiectu laterum, ob quae, dum praecipitat, offendit, invenire non potest, fit, ut diu per haec luctatus et tortus validae perstrepat. Quod quidem impraecipue in auxillis aeneis accidit, praesertim si levigatae expolitaeque sunt. At si subula subulam cedas, infecti et surdi ictus reddentur. Nam plumarum levitas, quamlubet vehemens plaga veniat, crepitum non emittit. Porro sonus et in aere et in aqua editur, quamquam obscuriusculus in aqua est utpote hebetescens in ea obraucescensque. Verum tametsi ad sonum plus aer conferre quam aqua videatur, non tamen sufficit ad sonum solus, neque solus auctor est vocis elisae, sed et certis corporibus opus est et certis ictibus, corporibus, quae plana, lata, levia sunt, ut dictum est, ictibus, qui vehementer et celeriter infligantur, ne aer dissutus discisusque conatum inefficacem atque irritum faciat et libram eludat. Cum enim suopte ingenio maxime dissipabilis et fluxissimus sit, facile frustratur ictus, nisi rupturam pernicitas antevortat. Quamobrem si tympanum tympano cunctanter et sensim admoveris, nullum strepitum attolles, sed si pulsaveris, stridet aer ratione hac, cum tela vibrantur aut cum virgula etiam num aut scruteola corrigia ceditur. Fitque hoc, quotiens ictus praeceleri velocitate dissolutionem eius anticipat, perinde ac si quis cumulum harenae delatum celeriter diverberet ita, ut plaga praeveniat. Cum autem hoc fit, tunc aer vice duorum fungitur: et corporis, quod percutitur, et medii, in quo percussio agitur.
27.De echo.
(1) Redditur autem echo ratione hac, quod aer sonore aut voce ictus, quotiens planum, levigatum et simplex corpus incurrit, nec praeterea progredi potest offensaculo transitum et scissuram vetante retro dispellitur et dissultat, ut pila. Fieri quidem aemulas et reciprocas semper voces necesse est, sed prae sua exilitate sensum effugere. Semper enim aer percussus occursaculum invenit, unde reciprocet, alioquin, si directum semper iter voces tenerent, nemo ipsum se audire posset loquentem. Verum, ut dixi, latet plerumque reflexio, quod et in lumine accidit. Nam et lumen semper redux est infractumque resilit, quia, si non sit, in umbra lumen esse non posset, sed exceptis locis, quibus splendor solis et radius incubaret, summas praeterea et artissimas esse tenebras oporteret, nec tamen ab omnibus aequaliter reflectitur, sed a levigatis impensius; qualia sunt aqua, aurum, argentum. Eo evenit, ut a ceteris quidem nulla, a nitidis vero ac splendidis evidentissima refractio et alternatio luminis fieri videatur. Cum enim radius verbi gratia solis levi et terso corpori immissus indeque acie repulsa in solem refractus iacere umbras possit, ceteri, qui aliis corporibus innituntur, non constat, an possint. Contingit credere non omne lumen alternum aut reciprocum fieri. Eodem modo ex omni strepitu semper echo sua respondet, etiamsi non semper obloquitur nec semper exauditur, sed tunc demum, cum corpus sinuosa et levigata soliditate ictum aeris excipit. Si enim aequabilis et una planities offensa corporis sit, aer quoque aequabiliter et continenter unus efficitur retroque eadem unitate servata incolumis et integer commeat et reditum capessit. Si vero corpus id prominulum asperum inaequaleque fuerit, tum dehiscere et divelli aerem necesse erit quasi non in unam planitiem, sed in plures offenderit, quando praesertim ut constentur ac suppetant omnia, tamen natura dissutuli et facillime fissili est.
28.De intermedio inauditu.
(1) Quamvis autem non unus aer sit, ut dixi, qui strepitum faciat, inter omnia tamen elementa principatum tenet. Quamobrem ii, qui propriam et peculiarem rationem audiendi vacuo tribuunt, non longissime absunt a vero propterea, quod nihil aliud esse vacuum quam aerem arbitrantur. Sonorum igitur et obstreporum est id, quod movere aerem potest, uniter et continenter adusque aurem. Plane auditus natura confini et cognata aeri est; habetur enim in auribus quidam congemitus conflatus, qui quasi intextus panniculae est et cum spiritu illo implicitus atque inaedificatus, ubi fomes sensificus est et ubi prima sentiendi vis sedet. Proinde aer externus, quotiens commotus est et interiorem illum successit, continuatur cum eo et coalescit ita, ut uterque sit unus; quemadmodum enim aqua aquae, ita aer aeri continuus fit, non attiguus, transmittit ergo strepitum aer exterior per interiorem ad sensum. Atque haec causa est, quare animal non audiat omnibus membris, sed eo dumtaxat, in quo natura portionem aeris intexuit. Ac aer quidem ipse insonus est, quia caret principio, unde sonus proficiscatur, sed facile tamen dissipatur disiciturque atque omni corpori ultro cedit, ut qui natura desultoria fluibundaque sit. Quodsi, quomodo movetur, coercio aliqua sit, quae illum diffundi dissiliri aut discindi prohibeat, utique motus hic sonitum elidit, aer autem ille elisus in auribus, quamquam, ut dixi, cum exteriore se continetur, tamen magis etiam num insonus est, quam natura reliqui aeris exigat. Atque hoc ratione institutum natura videtur, ut turba omni interna liber totum se ad externa convertat et differentias omnium vocum accipiat; nam aer congenitus in confinio est et tamquam interliminium obtinet inter spiritum et aerem vitalem et aerem extrinsecus accidentem eoque pro vallo et munimento panniculae videtur additus, ne illa tentari aut oblaedi posset aeris exterioris appulsu. Ipsam autem species sonorum ideo recipit quam facillime, quod simplex, sincerus tranquillusque est et ad omnem impressionem tener patiensque. Nec mora intervenit, sed receptas imagines principium sentiendi obiter transmittit. Quam vero necesse sit auditioni gigni non pannicula, sed aere interiore icta per ingressum aeris alieni, argumento urinantium probatur, qui, tametsi in demersu praealto exaudiunt, non tamen humor adusque panniculam penetrat, sed solum ad aerem interiorem, quem contingit nec attinetur. Ex quo facile discrimen intelligitur illud, quo aer et aqua ad aerem interiorem accedunt; nam aer simul accessit, continuat se ei nec tangit, quia naturam sui similem comperit, e diverso aqua tangit nec continuat se. Verum quemadmodum si aqua intro irruperit, audire non possumus, ita, si aer exterior supra modum impendio agitatus impulsusque adusque panniculam pervaserit, vis audiendi necessario laeditur. Huic periculo obviam iit natura, quae auriculas animalibus vertiginosas et quasi clausiculis et grundis quibusdam intortas fabricata est, uti non simplex directumque, sed anfractuosum et flexuosum iter haberent, ne humor aut flatus in penitas partes facile posset illabi. Sane sicut humor in pupilla perspicuus a perspicuo externo colores invectos excipiens ad sensorium reddit, ita aer intestinus ab extraneo strepitum quasi brevi manu tollens subiensque ad auditum refert. Atque illum quidem humorem obductis cuticulis et membra nullis additis, tamquam compresso munito, per quae exeat, a fluore et dilapsu coercuit; nec enim contineri aliter potuisset, nisi tamquam in vase aliquo consignatus et observatus fuisset. At pannicula, cui mandatus interior spiritus est, quamquam illum quoque sic compescit amplexu, ne diffundatur, non tamen includit, quia, si includeret, cum aere extraneo contineri non posset. Sed involucra illa et gyros in auribus, qui per cuniculos sinusque imbricatim undantur, pro operimento aeri sunt, ne disilire aut digredi possit. Cum vero pannicula tentatur laboratque detrimentum in auditum decumbit, quemadmodum, cum cuticula laeditur pupillae, visus consequio noxam contrahit. Quamquam vero internus aer immobilis dicatur, non tamen omnino immobilis est, sed immobilis vocatur eo, quod neque ipse diffunditur neque alius subinde atque alius ad eius vicem corrogatur. Idem pertinaciter panniculae assidet et auditui congenitus innexusque est. Per se vero motu quodam perplacido et infrequenti citra turbam et sollicitudinem agitur, ut auris de hac agitatiuncula perstrepat. Ac sonus quidam, qui ad aures accedit exauditurque, non est internus aeris motus, sed externus alienusque. Naturale porro aeri est commoveri semper, etiamsi discerneret et tranquillissima temperies sit. Atque hoc verum esse probant scobes illae et ramenta in sole, quae huc illuc irrequieto aestu reciprocant. Hac ratione, si auribus manum admoveris, percipies strepitum, qui propius et intimus agatur in auribus sicut in cornu. Incolumis quoque auditus argumentum est, cum aures insonant tinniuntque, utpote unde constet aeri congenito naturalem vigorem et utilitatem inesse.
29.Unde oriatur sonus etquemadmodum exaudiatur.
(1) Illud plane dubitari solet percussum corpus, an percutiens sonitum reddat an in aperto est ex utroque reddi, ita tamen, ut alterum agere, alterum perpeti intelligatur; nam passio a factione, quamvis subiecto non differat, ratione et cogitatione tamen evariat. Est autem sonus, ut brevissime dixerim, aer elisus passusque. Aer autem duplex est: unus is, qui inter corpora conflatim incussa dispellitur, alter is, qui ab hoc primum profectus mox successu motus continenter ad auditum perfertur. Atque hoc est iam illud, quod auditur. Nam exemplum, quo Aristoteles utitur, non convenit examussim. Ait enim sonum esse motum eius aeris, quem moveri contingat eo modo, quo moventur ea, quae impetu aliquo impulsa et levigatis ac solidis corporibus allisa resiliunt. Quae enim ita reciprocant, ab iis, unde reiciuntur, abiungi necesse est. At aer, qui primo insonat, non abiungitur ita, ut ad auditum ipse accedat, sed proximum sibi et continuum aerem commovet. Atque hic subinde alium excitat more, quo in fluctibus cernitur, in quibus alter alterum trudit et pulsus obiter sequentem impellit.
30.De differentiis et discriminibus soni.Item exanguia et pisces vocem non mittere.
(1) Sonorum discrimen, cum nituntur actu, non cum potentia subsidunt et intus premuntur, internosci potest, quemadmodum et ceterorum sensibilium. Sonorum igitur principes notae acumen et gravitas. Atque haec nomina a tactilibus flexa per translationem sonis adiunximus. Ut enim quod forma in mucronem exacutam obtinet pauxillo tempore vehementer tentat, quod vero retusam habet sero et segniter, ita et auditum exvibrissans et acuta vox icit et propemodum vulnerat, quasi pungens gravis obtundit offunditque tamquam trudens. Atque hoc ratione illa contingit, quod altera multum celeriter movet, altera parum praetarde. Ergo non idem sunt celeritas et acumen neque retusio et gravitas, ut quibusdam videtur, sed ita evenit, ut motus fastigiati turbinatique corporis frequens et praeceler sit, retusi vero atque hebetis cunctabundus et tardius. Hinc etiam fit, ut a corporibus politioribus latioribusque acutior sonus edatur, quod aer ab iis velocius movetur et celerius dissilit, unde et auditus valide et cito lacessitur. Ceterum propria animatis est vox, inanimata vocalia esse non possunt. Quodsi fidiculas aliquando aut fistulas dicimus ‘vocales’, translaticium est et abutimur nomine, quod saepe fit, ut instrumentis iis quasi verba formari atque alloquia videantur. Ex animalibus quoque plura non habent vocem, sed quae sunt exanguia, iis nulla vocis emittendae facultas est, ut insectis et iis, quae integuntur crusta. Nam ea, quae videntur canere, ut cicadae, membrana saepto transverso subdita, ad quam spiritus in eo inclusus atteritur, obstrepunt. Sed neque pisces vocem emittunt, atque hoc merito, quia vox aeris motus est, pisces aerem non recipiunt, ut qui in humore exigant, nam pisces, quos amnis Achelous gignit, capri dicti eruditam illam vocem grunitumque attritu bracchiarum cient.
31.De voce.
(1) Animal ergo vocem mittit tantum non omne, ut dixi, neque ab omnis corporis parte; nam et manus collisae strepitum attollunt, ita subit quaerere, quanam parte aut quemadmodum vox reddatur. Tria sunt, per quae non omnis modo sonus, sed vox etiam gignitur. Primum est id, quod plagam infert, deinde id, cui infertur, tertium id, in quo haec aguntur. Aerem sane in utroque haberi necesse est, quamquam non eodem modo in utroque; nam ad vocem elidendam non omnis aer requiritur, sed solum spiritus is, quem alterno modo in anhelitu reddimus et ducimus. Huius igitur duplex officium est, quemadmodum et linguae, quam natura ad explendam victus necessitatem ac percipiendos sapores adhibuit, quae actio fere omnibus animantibus data est et ad conficiendam locutionem, quod genus non ad perseverantiam vitae, sed ad cultum et lauticiem institutum videtur et uni homini concessum, quia scilicet non nisi absolutissimis animantibus tribuendum fuerit conceptus animi sermonis et verborum significatione complecti. Eodem modo ut ad se oratio redeat, geminus in respirando usus est necessarius, hic ad colorem, qui intus sit, refrigerandum, alter non quidem necessarius, sed ad vocem formandam inventus, gratia melioris notae. Instrumentum anhelitus guttur est, respiramus attrahendo reddendoque animam per vices, guttur pulmonum gratia videtur adiunctus, quod hanc partem animalia incessilia et sanguinea fervidiusculam obtinent, quia cordi maxime sit propinqua, ubi fons est caloris. Eventatione igitur opus est pulmonibus et cordi etiam amplius. Proinde respiratio ad vitam continendam necessaria est. Itaque aer per gurgulionem illatus adductusque fervorem illum recentat refrigeratque. Huius ergo aeris, quem spirando reddimus, percussio et offensio ad arteriam, si consulto et decomposito fiat illac, qua commeat spiritus, vox est. Loca porro et opificia, quae respirationi administrant, sunt lingula ea, quae supernae duobus foramentis et fistulis interposita est, tum arteria, quae ad pulmones pertinet. Tussis vero non est vox, quamvis ab iisdem locis et per eadem machinamenta proveniat, quia scilicet non ex proposito accidit. Sed neque excreatio neque concavae manus, quae illisa sit crepitus, nec plausitatio nec quae alia vox temere viceque fortuita gutturis aut labiarum elisu exprompta, proprie voces sunt, quia sine cogitatione aut consilio vox mixta non est vox; nam hoc in definitione vocis omnino collocandum est, quoniam vox est sonus, qui cum significatione aliqua emittitur. Significat autem vox omnis aut naturalis affectus aegritudinem voluptatem, cuius modi est vox brutorum, aut ea, quae homines constitutis rerum et receptis in consuetudinem indicant. Item alia ratione tussedo non est vox; nam tussis est ictus tantum aeris et spiritus redditi. Vox praeter hoc illud habet amplius, quod est ictus aeris ad arteriam elisi, quod quidem hunc in modum oportet intelligi, aer in voce redditus et prospiratus foras aerem in arteria compertum ferit, ictus ille vulnerat arteriam simili ordine, quo supra in auditu monstravimus aerem auribus inclusum aer exterior percutit, interior ictus percutit panniculam. Quam autem aer is, qui respirando emittitur, necessarius sit ad vocem praebendam, illud clarissimo argumento est, quod, si spiritum sustineas includasque, vocem dedere efferre non possis. Quare cum vox mittenda est, adductum aerem continere oportet atque ita internum percutere. Et, hercules, qui hoc potest diu praestare, perseverantissima et longissima voce est. Nemo autem diutissime id potest ratione ea, quod fervor ille, quem diximus vernaculus insitusque, refrigerationem obiter multam et iugem expostulat. Ut igitur multa in pauca referamus. Vox est animantis sonus, qui de instrumentis et meatibus et officina spirandi attollitur, ortum habens hinc, quod spiritus redditus percutit aerem in arteria contentum aut ipsam arteriam, idque ex proposito, id est cum imaginatione aliqua aut consilio significandi indicandique aliquid.
32.De olfactu, quem homo hebetissimum habeat,eoque odorum nomina propria non haberi,sed a saporibus transferri.
(1) Olfactus et odor quid sit, non est aeque facile demonstrare, ut quid color, quid perspicuum, quid vox, quid sonus. Quamobrem neque nomen ullum odoratus proditum est, sicut audibilibus nomen hoc sonus, visibilibus color et lumen. Atque hoc inde accidit, quod sensum hunc tardum et lacessitum habemus. Proinde animalia plurima exquisitius quam nos et sagacius olfaciunt, ut ex terrestribus canes et ex avitio vulturii. Ac odorum quidem varietates aut cum oblectione aut cum aegritudine et fastidio praesentimus, quod neque in visu neque in auditu contingit. Quorum uterque sensus in nobis multos hic colores, ille strepitus accipit, citra omnem commotionem voluptatis aut doloris. Ex hoc aliqui argumentum sumunt unum sensum olfactus ad mensuram hominibus datum, quantus scilicet sufficere posset habentibus. Acrimoniam illam utpote quae ad vitam conservandam non admodum pertineret, tamquam superfluam desiderari collibitum, hinc fieri, ut odores cognoscerentur, non quales essent in se, sed quales pervenirent ad nos. Huic simile et consentaneum illud est, quod animalia, quorum praeduri oculi sunt, colores quidem sentiunt utique non omnes, sed impendio terrificos dumtaxat et voluptificos, idque propter obesitatem et rigiditatem instrumenti, tametsi vero neque nomina odorum neque discrimina neque ingenia teneamus, ex similitudine tamen saporum vocabula iis nomenclatura faeneraticia ducimus. Nullae in sapore differentiae sunt, quae gustum hominis lateant. Sensum hunc homines et certum et exquisitum haberemus; nam gustus tamquam tactus quidam est, tactu porro cetera animantia superamus, quo fit, ut sapientissimum animalium dicatur homo deprehensa animi vi ex mollitudine carnis et tenuitate cutis, quae in nobis praecipua sit. Atque haec temperatura videatur maxime ad prudentiam apta et ad sapientiam et ad subtilitatem ingenii, quando etiam in homine, si crassior callosiorve sit cutis, hebetudinem et tarditatem ostendi, si tenuis luculentaque, acumen et acrimoniam promitti. Utique si naturalis sit mollities, id est quam tribuerit incorrupta natura, non quae artificio aut genere aliquo exercitamenti quaesita, causa forte illa, quod in molli corpore primus innatusque spiritus animae facilius funditur et libentius expeditiusque discurrit. Contra: Durities et crassitudo meatus obturant oppillantque et quasi repagulo sunt, ne purus et liquidus transmittatur. Etenim omnibus sensibus sua cuique portio spiritus ad functionem et ministerium tributa est, quocirca fieri, ut a prima anima quasi praecisi abiunctique videantur. At caro non portioni spiritus, sed spiritui universo praeservit, qui se per omnia membra diffundit ac permeat. Ceterum, ut dixi, cum odoratus propriis nominibus careat mutuariis alienisque utitur, ita, quemadmodum sapores, alii dulces, alii amari habentur, ita et odores alios dicimus dulces, alios amaros vocamus. Plerumque autem tum vocabula, tum res in odoratu et gustu consentiunt, ut sint pariter odor et sapor, hoc est, ut, qui gustu dulcis est sapor, dulcis etiam sit odor olfactu, quod in melle cernitur. Plerumque etiam contra: Quae odorata, non eadem gustu tenera, ut unguenta. Pariter et austerus odor et pinguis et acer dici solet, atque omnia haec a gustu sumuntur. Cur vero degustatis rebus statim voluptas aegritudove consequatur, cum tamen gustus homini sit absolutior et certior odoratu, neque Aristoteles docuit neque expositores attingunt.
33.Cognitionem subiecti et subiecto oppositipertinere ad eundem sensum. Item, quot significatussint inodori et invisibilis et talium.
(1) Ergo quemadmodum ad auditum exaudibile et inexaudibile pertinet et ad visum visibile et invisibile, ita ad odoratum odorum et inodorum, quia eiusdem sensus sit cognoscere, quomodo adest et quomodo abest proprium sensibile, ita tamen, ut praesentiam per se, absentiam et privationem ex accidente percipiat. Quod vero inodorum est, multifarie accipitur, quemadmodum et invisibile dicitur id, quod natura inhabili est, ut videri et usurpari oculis possit, ut nox et sonus, secundo id, cuius aspectum agere capimus, ut tenebrae, tertio id, quod oculos nostros confutat et quo propter nimietatem lucis repercussumque dirigere aciem aut contra tendere difficile. Totidem significatus inodori habentur; nam et illud inodorum est, quod natura ineptiore est, quam ut olere possit, et id, quod praetenuiter et exiliter halat, et id, quod adeo retrum violentumque obolet, ut tollerari non possit. Eadem in gustu et gustabili distinctio recipienda est.
34.De intermedio sensus olfactus et quemadmodumanimalia odorentur, praesertim insecta.
(1) Sane ad odoratum quemadmodum ad auditum et gustum corpore aliquo intermedio opus est, per quod ad sensum odorum differentiae convehantur. Videntur quoque eadem elementa odoratui praeservire, quae visui et auditui aer et aqua; nam aquatilia quoque odorari certum est. Et quemadmodum in visu perspicuitas communis quaedam qualitas in aere et in aqua cognoscitur, ita in odoratu alia qualitas in eisdem elementis promiscua continetur, quam diximus “diosmon”, id est perolatiam sive perodoriam, appellari. Verum hoc non admodum mirabile est, similes, si hac parte sensus esse. Illud aestimatione et quaestione dignius videtur, quomodo insecta odorari constet, ut apes, quae ad quosdam odores longinquo conveniunt advolantque et fumo etiam abiguntur, indubitari solet, qui id possint. Quomodo enim homo et animalia habentia sanguinem omnia odorentur recipiendo adducendoque spiritum, quod hinc probatur, quia, si anhelitum contineant, numquam neque longius desita neque prope ascita neque imposita etiam naribus sentient. Quod quidem postremum commune omnibus est, ut, si in partes sensorias adigantur sensibilia, persentiscere nullus sensus possit. Cum, inquam, odorari animalia, quae praedita sanguine sint, nisi attrahendo spiritum nequeant, controversiam habet, quemadmodum fieri possit, ut insecta, quae non respirant nec spiritum ducunt, odorari tamen manifestissime videantur. Unum enim modum sentiendi et rationem haberi quocumque sensu in omnibus animalibus probabile est, aut igitur alium sensum ab odoratu habebunt aut reddenda ratio et causa discriminis est. Certe alium sensum habere non possunt, quo odorentur, quam odoratum. Quomodo enim intellectus et perceptus odoramentorum odoratus sit sicut visibilium visus et exaudibilium auditus, impossibile est odores sentire insecta et tum bonos, tum malos internoscere, tamen alio uti in hoc sensu quam odoratu. Iam quomodo perimi videantur insecta quarundam rerum odore, si vehementior violentiorve aut si putridae fuerint, quibus vel respirantia saepenumero intereunt, ut sulphure, ut calce, ut origami pulvisculo insperso, ut multorum eius generis suffitu incensuque negari quidem non potest, ut inesse sensum olfactus. Sed afferendum est, quemadmodum olfaciunt, si non respirant. Videtur itaque in sanguineis sensorium odorandi diversum esse ab eo, quod in insectis sit. Et, hercules, ut animalium quorundam oculi genis et palpebris utuntur ceu vallo quodam visus munimentoque prominente eoque nisi nictentur aut conniveant, cernere non possint. Quorundam sunt oculi praeduri et qui hoc genere operculi et foliculi careant, proindeque exerti inconnivique sint, sed statim sine diductu aliquo incidentia et occursantia contuentur, ita odoratus insectis promptus atque expositus est, ut visus duros oculos habentibus, unde munere eo sine naribus et olfactione funguntur, respirantibus adopertus et conditus, qui, quomodo halamus, adaperitur panditurque ampliatis venarum meatuumque itineribus. Hinc evenit, ut, quae respirant odorem in aqua, non sentiant, quoniam respirare non possunt. Quamobrem quomodo meatus illi in humore patefieri nequeant, summa ratio est, ut urinantes in eo odorari non possint; ergo si quis diligenti subtilitate id exigat, respiratio non est causa odorandi neque dehiscentia palpebrarum videndi, sed ad aperiendi meatus, qui odoratui observit. Constitutus autem odor in arido est, quemadmodum sapor in humido. Quocirca odoramenta incensa recalefactaque fragrantiora odoratioraque sunt. De his autem in commentariis de sensibus Aristoteles uberius disserit. Illuc ergo relegandi noscentes haec sunt. Plane constat instrumentum olfactus tale potentia esse, qualis est actu res odorata; cum vero iam odoratur, non potentia amplius, sed actu ipso esse.
35.De gustu, qui exteriore intermedio careat.Item saporem in humido haberi.Item, quot modis ingustabile dicatur.
(1) Gustabile vero quoddam tactile est, quare et gustus perinde habetur ac tactus quidam. Demonstrari etiam potest ratione, quod gustabile est, sub tactile videri cadere hunc in modum. Gustabile nihil aliud est quam sapor. Sapor omnis in humido est; humidum exploratur et deprehenditur tactu; ergo, quod gustabile est, pertinere ad tactum videtur. Quapropter quomodo gustus sit tactus quidam, non est alieno corpore opus pro intermedio ad gustandum, id est per quod saporum differentiae perferantur ad gustum; quemadmodum ad videndum perspicuo; ad audiendum olfaciendumque aere aut aqua; per quae soni odoresque apportentur. Singuli enim intermedio corpore et externo utuntur, per quod ad se omnia sensibilia referantur neque pars aliqua sensuum vicem intermedii potest implere, sed necesse est haberi aliud, quod sit abiunctum et separatum a sensu. Non sic in gustu, quia neque sic etiam in tactu, sed si quod intermedium in iis quoque sensibus constituendum est, quod certe constituendum et, ut paulo inferius indicabitur, illud a sensu divisum aut secretum esse non potest, sed annexum esse et partem eius oportet, atque hoc esse carnem aut aliquid vice carnis. Propterea si in aqua fueris, sentire saporem poteris eum, qui contineatur in aqua, ut urinantes assolent, qui salsuginem maris percipiunt non tactu, sed gustu, neque tamen aquam ut intermediam sentiunt, sed ut id, cui sapor ille immixtus est. Etenim cum bibimus, quamquam humor est ille, quem bibimus, non tamen humorem ut intermedium gustamus, sed ut id, quod aliquem saporem recipiat, non quidem eodem modo, quo colores perspicuum recipit, quippe qui quamquam per id videntur, in eo tamen misceri et confundi non possunt. Neque ab iis defluvium aliquod decidit, quo perspicuum colorari dicatur, sed ita, ut saporem temperari miscerique cum humore oporteat, e quo sapor tamquam humori forma evadat. Qualitas enim et affectio quaedam humoris sapor est, non tamen in eo, quod humor inest, in illo sapor. Sunt enim aliae qualitates et affectiones humoris in eo, quod humor est, ut esse cessilem, labilem, fluibundum et sciscilem; at qualitas sapor est humoris non alia re, quam quod in humore positus constitutusque est, atque illo tantummodo inesse dicitur per se in humore sapor, quod, ut sapor consistat, necesse sit humorem accedere. Accedit autem et continetur humor, ubi sapor est, aut actu aut potentia. Sal, cum potentia humidum sit, simul admovetur et approximat linguae, tabescit liquescitque, quo et linguam humectat, ergo intermedium corpus, quod externum alienumque sit, in hoc sensu desideratur. Cetera habet communia cum reliquis sensibilibus; ut enim color visibile est, ita sapor gustabile. Item quemadmodum visus perceptionem visibilis et invisibilis habet – nam tenebras oculus invisibiles iudicat –, ita et gustus sensum gustabilis et ingustabilis obtinet. Novit enim omnis sensus privationem sensibilis sui nec privationem modo, sed etiam exsuperantiam et excessum, quamquam hoc posterius non sine offensione oblaesioneque accidit; neque enim affectio est par, cum silentium obnoxium et cum volenti ac dementes strepitus afferuntur. Silentium, cum percipitur, nihil lacessit, graves et exsuperantes soni officiunt sensui et plerique exitium et abolitionem important. Nam excessus sensibilium immodici quasi non sensibiles evadunt, quia impatibiles sunt nec eorum sustineri vis potest; eo fit, ut non modo exilis et perexiguus strepitus exaudiri non possit, sed nec praemagnus et insolens. Praeterea triplex ingustabile est: primum id, quod fatuum insipidumque est, ut lapis, alterum id, cui permultus sapor inest et gustum offendens, ut ea, quae impendio acida, acria austeraque sunt, tertium genus est eorum, quae natura idonea ad saporem non sunt, ut vox et aer. Ad hoc exempli et invisibile et inexaudibile trifariam dicitur. Gustabilium itaque initium humor est, utpote qui pro materia sit sapori, materia porro initium sui generis et ipsa est, gustabile vero alterum poculentum, id videlicet quid, cum humectum sit, saporem plus minus naturalem salutaremque animantibus praefert, alterum impoculentum, id scilicet, quod oblaedit et perniciem gustui adducit. Primum igitur oportet rem haberi succulentam et gustabilem, idem, quae succum et saporem sortita sit, tum deinde poculentam et teneram sorbtui. Sane poculentum commune tactui et gustui est; nam omne poculentum humorem saporemque habet; qua humidum est, ad tactum pertinet, qua saporem habet, ad gustum. Si igitur mediocritatem aut temperamentum excedit, quatenus gustabile est, dissolvit, collabefactat gustum, si, quatenus tactile, animal universum.
36.Quod sint gustabilia et quod instrumentum gustuset quale item differentiae saporum et genera.
(1) Cum igitur, quod gustabile est, sedem in humore possideat, necesse est machinamentum et optimum, quo utitur anima ad gustandum, neque humidum actu esse neque tale, ut humescere et diffundi possit. Nam gustus a gustabili patitur, qua gustabile est, oportet igitur sensorium hoc, quod humidum sit potentia, mox humefieri et molescere actu modo servetur atque incolume habetur. Atque hoc argumento illo patuerit, quod, cum ardiuscula nobis et siticulosior lingua est, gustare non possumus, sicut neque, cum praemadidam et admodum dilutam habemus. Quod genus facile in aegrotantibus cernitur. Illi, quod offusum linguae humorem habent, tamquam solum eum et primum agnoscunt, reliquos sapores admotos aegre diiudicant; eo fit saepenumero, ut subamara omnia febrientibus videantur, quomodo linguae sapor is a bile felleve haeserit. Nam etsi ferrum aut vehementem saporem ori primum admoveris, mox subinde alium addideris, differentiam non adaeque percipies, scilicet offectio prioris intellectum posteriori non praestat. Saporum autem genera fere ut in coloribus notantur describunturque simplices alii, ut dulcis amariusque atque ii inter se contrarii sunt. Consequitur dulcem pinguis, amarum falsus. In meditullio habentur aer austerus, suavis, acutus, acerbus, acidus. Atque hae differentiae saporum videntur. Sed testemur brevi complexione, quae hactenus nobis effecta sunt, id, quod in sensibus, item reliquis fecimus. Sensorium gustandi tale potentia est, quale gustabile. Gustabile est id, quod tale reddit actu sensorium, quale ipsum est sensibile.
37.De tactu quaestio, an sit unus; solutio:non esse unum. Item carnem non esse sensorium tactus,sed intermedium et operimentum sensorii.
(1) De tactu duo sunt quaerenda: primum, unus sit an plures, alterum, quodnam sensus huius sensorium constituendum sit, utrum caro aut simile aliquid atque aemulum carni in his, quae carent carne, an caro non sit ipsa sensorium, sed potius intermedium quoddam. Aliud vero interius secretarium habeatur, quod pro instrumento et machinamento sit tactui. Plane tactum non posse unum sensum intelligi videtur illud ostendere, quod sensus hic una contrarietate non est contentus, ut sensus reliqui visus candoris et nigritiae et mediorum gustus dulcoris et amaritiae. In tactu multae contrariorum coniuges copulae sunt atque omnes extremae et citra medium, quoniam in singulis earum mediae qualitates aliae collocantur. Extremae sunt caliditas, frigiditas, humiditas, siccitas, gravitas, levitas, mollities, durities, asperitas, levor mediae inter has plurimae. Verum quaestionis huius, quamquam non proba nec seria, tamen phalerata et verisimilis videri solutio possit, si dicamus in reliquis etiam sensibus plures contrarietates cerni, ut in voce non modo acutum, grave, sed exile et magnum, sed asperum et leve, sed durum et flexibile, sed fuscum et candidum reperiri, totidem esse et colorum discrimina. Sed ut sum praefatus, defensio haec non satisfacit. Primum magnitudo atque exilitas communia sunt sensibus omnibus et per se etiam a singulis cognoscuntur. Levitas item et asperitas aut translatae de tactilibus sunt aut ad figuram referuntur, si modo figuram ullam voci esse putandum est. Quod certe putari potest propter aerem, qui in voce elidenda percutitur, figura vero inter sensibilia communia numeratur. Non idem potest dici de calore, de frigore, de levore, asperitate, levitate, gravitate, quippe quae omnia privatim subiecta sunt tactui, nec sic ullum ex iis, quod pertinere ad reliquos sensus possit, ergo stat scrupulus, quodnam genus aut quae natura sub sensum hunc cadat, etiam utrum natura una an plures; neque enim promptum est aliquod nomen, quale in auditu sonus, in visu color, in gustu sapor, hoc igitur nobis quaerendum addubitandumque est, utrum vero sensorium tactus subtus carnem cutemque sit an ipsa potius caro. Certe experimentum illud, quod afferri solet, nihil huc facit, quod statim atque contacta caro est persentiscere videamur, quando etiam si membrana nave aut lienteolo tenuissimo carnem involvas nihilosecus idem sequitur, ut simulatque attigerit aliquis sentias calorem et frigus et ceteras eius generis qualitates et tamen dubitari non potest membranam esse censorium tactus, etiamsi cum corpore coalescat. Quod de Hercule fabulis proditur in tunica, quam Deianira ei sanguine Centauri tinctam induerit et quae inhaeserit visceribus. Nimirum nihil hoc magis sensus viguerit, immo impedimentum potius membranula obducta attulerit. Quamobrem caro non sensorium, sed protegmen sive operimentum videtur iniectum et circumdatum interioribus sensoriis tactus, quae plura sint et singulis paribus contrariorum sua respondeant. Nam quemadmodum si aer ita nos ambiret, ut congenitus iunctus atque applicitus undique haberetur, videri possemus uno eodemque instrumento sentire sonos, colores, odores eoque uno sensu videre, audire, olfacere propterea, quod sensoria interstingui et discerni non possent, sed eodem corpore instrumentoque simul et colores cerni et strepitus exaudiri et odores olfieri oporteret. Nunc, quod instrumenta extrinsecus habentur et apertissimis discriminibus evariant ea, per quae videntur sensus impelli, manifestius est, quam ut cadere controversia possit plura et universa esse machinamenta, quae illis sensibus delegata mandataque sint. Ita in tactu, quia obscurum est unum caro an plura sint instrumenta eius, dubitare quidem contingit, ut dixi, sed tamen nihil prohibet plura sensoria eius intelligi. Carnem vero tum universam, quae in visceribus contineatur, tum ea, quae extrinsecus visitetur, operculi et velaminis loco sensoriis illis obductam haberi. Nec enim aerem id esse aut aquam oportuit, quia corpus animatum, quod firmum esse et solidum necesse est quodque ortus et occasus particeps est, ex illis elementis seorsum conciliari non potest. Itaque relinquitur, ut mixtum esse e terra et reliquis elementis oporteat, quale caro esse debet aut aliquid, quod vice carnis ad proportionem haberi natura statuerit. Quodsi quis animalia esse aerea vel ignea crederet, utique in iis difficile fuerit tum quinque sensus, tum instrumenta, quibus singuli uterentur, agnoscere. Sed rationem hanc, quemadmodum ducatur, attende! Si sensus omnis per medium aliquod in actum prodiit, prodibit et tactus. Inter tactile vero et tactum nihil esse medium praeter corpus potest, corpus igitur hoc, quo medio tactilia percipiuntur a tactu, videtur ab aqua et aere differre, quae ceteris sensibus media sunt, quod aer et aqua a tribus sensibus sunt abiuncta diremptaque, corpus id, quod praeservit tactui, ab eo separatum esse non potest, sed cohaerere et congenitum esse et innexum oportet. Atvero ratio ea, qua probare quispiam conaretur uno sensu tactum includi propterea, quod caro una sit, per quam tactilia omnia comprehendantur a tactu, evertitur argumento linguae, quae certa sui parte et tactilium et saporum perceptionem habet. Nam si animal cetera quoque carne passim et gustaret et tangeret, necesse esset unum sensus putare gustum et tactum. Nunc duo sunt, quia instrumentorum usus non reciprocant. Quamvis enim sensorium gustus intellectum tactilium habeat, non tamen commeat, ut tactus quoque ius habeat in sapores.
38.Utrum duo corpora solida de concursose invicem tangant et in quo differat aut non differatgustus et tactus a reliquis sensibus.
(1) In eo quoque insuevit ambigi, quod, cum omne corpus altitudinem habeat atque haec e tribus una dimensio sit cumque ea corpora, inter quae corpus alterum iniacet, mutuo tangere se non possint, quod ea solum se invicem tangunt, quorum extrema et ora sunt simul. Superque manifestum sit udis corporibus semper humorem aliquem circumfundi et adhaerescere. Non videtur fieri posse, ut duo solida corpora de concurso in aqua se tangant; alioquin aut resiccata erunt extrema, quod quidem in humore non potest contingere, aut, si aquam intercedere fatearis, hiare aliquid inter margines oportebit nec constabit attactus. Quare neque hamus, cui haeserit piscis, neque piscis piscem tangere poterit, neque interest, quam exiguum pauxillumque sit, quod interponitur. Eadem quaestio in iis corporibus est, quae se extra aquam tangere invicem creduntur, cum omnia ea intersitus aer divellat. Sed hoc nobis obscurius in humore est propterea, quod aer minorem sensum invehit quam aqua. Ceterum, quamquam vera haec videntur, tamen praeteritur aliquid, quod minime connivendum aut dissimulandum Aristoteli fuit. Cum enim aquam aut aerem tangant, quae in aqua aut in aere sunt, profecto haec non alio medio praeterea aquam aut aerem tangent, sed cum iis protinus concurrent, nihil ut possit magnum parvumve intercidere. Verum hoc non id erat, quod initio volebamus. Illud ergo agitabatur: Esset, ne caro tactilium rerum pars sensaria, quemadmodum visibilium pupilla an vero instrumentum haberetur interius. Caro autem inter instrumentum et tactilia interiaceret ut media. Videtur enim maxime postulare ratio, ut simile in tactu atque in reliquis sensibus statuatur. Proinde absurda res sit tactum aut gustum sensibilia non per medium, sed ipso se tangere. Differre porro a ceteris sensibus tactum et gustum si modo differunt, quod intermedia remotiora aliis iunctiora his duobus propioraque sint. Alios per amplius spatium, hos per brevius allici agitarique, eo fit, ut intermedium in his latentius videatur, non modo, quia parvum breveque est, sed etiam, quia congenitum atque coalitum. Neque mirum sit, quod animal ipsum tangere dicitur, cum ipsum tamen non tangat res nec tactus eius, sed medium illud, per quod tactus impellitur icciturque. Certe pluribus modis tactus accipitur: primum ad omnes magnitudines, sive corporeae sive incorporeae sint, communiter pertinet, quando et lineae circulos tangere et circuli circulos dicuntur. Dicuntur et sensibilia sensum tangere, quotiens ita imminent sensui, ut extrema sint simul. In ipso autem sensu tactus, tunc demum dicuntur sensibilia sensum attingere, cum percipiuntur a tactu. Quo fit, ut in ceteris sensibus nihil intermedium possit esse, cum tangunt. In tactu vero, quia tangere, ut dixi, in eo non est coniungi, sed percipere et sentire nihil prohibeat, quin aliquid intermedium sit. Sane intermedium hoc incognobile imperspectumque nobis est, perinde ac si in aqua tactus existeret, in qua tametsi madescentibus nobis humor quoquo versus haesisset isque in omni contrectatione medius haberetur, haud facile tamen animadverti nobis id posset, quod et nunc contingit, cum in aere ambiente nos tangimus, quamquam id prae tenuitate aeris perparum evidens est, idem sit, si per linteum aut carbasinam, quae nos lateret, tactilia sentiremus. Quamobrem quemadmodum videmur in aqua tangere et tamen quod interpollat, aut ignoramus aut non advertimus, ita forte in primo tactu dicendum. Primum tactum appello sensorium, quod interius occulitur quodque per medium illud tangit, quod nobis incognitum inexploratumque est, vel eo magis, quo propinquius et confinius sensorio continetur. Ergo etiam medium aliquod probandum et afferendum in tactu est neque hoc gustus et tactus a reliquis sensibus discrepat, sed eo potius, quod, quomodo in visu, auditu, olfactu non id, quod medium est, alteretur, sed per id, quod medium est, organa sentiendi sensusque alterentur. Nam alterari hoc loco, quemadmodum accipiamus, de superioribus patet. In tactu et medium et sensus simul alterantur patiunturque. Frigescit enim et calescit caro. Quemadmodumque clipeum, qui percutit, simul et clipeum et gerulum percutit, ita idem tactile carnem et tactum simul lacessit. At perspicuum non alteratur; neque enim albescit aut nigrescit, aer quoque inclusus et intextus in auribus neque acutus neque gravis a strepitu redditur. Ergo inter se sensus isti non distant ea re, quod medio alteri utamur, alteri non utamur, sed quod medium alio genere visui, auditui, olfactui administret, alio gustui et tactui observiat. Videtur quidem caro eo modo ad tactum et gustum se habere, quo aqua et aer ad visum et auditum. Atque hoc in hunc modum contemplare! Si rem candidam superposueris pupillae, aut si aeri connexo et congenito auribus admoveris strepitum aut si meatibus narium odoramentum indideris, nulla perceptio consequetur. At si tactilia carni adiunxeris, consequetur. Ergo clarum est primum sensorium contingibilium carnem esse non posse, quia, si esset, idem statuere, quod in ceteris sensibus oporteret. Ceterum instrumentum intus abditur, caro pro intermedio est.
39.Epilogus eorum, quae de tactu dicta sunt,hoc est tactum intermedio uti.Item tactum multos sensus esse.
(1) Sed uti Aristotelem hac quoque parte sequamur imitemurque, qui locum hunc fere ambitiosiuscule executus et complexus videtur, recensebimus brevi summa quasi decursu per capita, quae hactenus de uno hoc sensu confecimus. Sensus omnes aliquo intermedio ad functionem suam utuntur, ergo et tactus utetur. Nihil inter tactum et tactilia medium visitur praeter carnem. Haec igitur vicem medii exhibet. Si per aquam, si per linteum, si per inam, si per membranulam tangeremus, media nos lateret; nihil igitur mirum, si caro quoque, quae media est, videtur latere, praesertim tanto coniunctior reliquis sensibus. Si res sensibilis instrumento imposita fuerit, nihil sentimus tactu, si carni imposueris, tactile protinus sentias, non est igitur instrumentum tactus caro gravitatem et levitatem non tangendo, sed quadam interiore vi sentimus; ergo et ceteras contrarietates interioribus viribus singulae singulis sentiuntur, etiamsi per carnem intellectum illorum assequimur. Atque hoc ab Aristotele dictum non est. Hactenus rationes illas et confectaria repetivimus, quibus probatur tactum intermedio uti. Quemadmodum vero tactus plures sensus sit, sequentes ostendunt. Sensus unus circa unum par contrariorum obit, tactus circa plura versatur; ergo tactus non potest sensus unus intelligi. Ut enim visus auditusque, tametsi duo sensus sunt, per unum tamen et idem medium moventur, ita nihil obstat, quin tactus possit in tot sensus fundi, quot contrarietates habentur, et tamen plures illi sensus medio uno, id est carne, ad sentiendum utantur. Praeterea in eadem parte linguae inest gustus et tactus atque ita uno loculamento plures uno continentur sensus, nihil igitur vetat, quin idem possit universa in carne contingere, ut, quamquam singulis eius particulis omnia tactilia sentiuntur, tamen sensus percipiendi iis multiplices habeantur. Si quod igitur animal ex aere formaretur, quamvis in eo visus ab auditu non distaret propterea, quod toto se et videret et audiret, tamen ex argumento sensibilium, quae apertissime dissiderent, negari non posset, duos in eo sensus esse, quorum alter differentias colorum, alter sonorum et vocum varietates exciperet. Pari pacto cum animal cornulentum sit, quamvis unus esse tactus simplexque videatur propterea, quod carne tota res contingibiles sentiuntur, non tamen re vera unus est, sed quod paria contrariorum et copulae.
40.Contra Alexandrum, qui putaverit carnemesse sensorium tactus.
(1) Iam solvere, quod Alexander in carne solus vidit, non impendio arduum est. Si caro, inquit, non sit sensorium tactus, quidnam afferri aliud poterit, quando necesse omnino est sedem sensariam tactui descriptam et certam haberi, quemadmodum orbes sinusque visui adiunguntur, auriculae auditui prominent, lingua gustui delegatur, nares olfactui serviunt. Sed meminerit Aristoteles sensorium tactus cordi mandasse. Deinde alia via occurrit: Si communem, inquit, rationem vicissim sensus ineunt, quemadmodum, quae media et internuntia reliquis sensibus sunt, ipsa non sentiunt, ita par sit, ut caro non sentiat, quae tactui pro medio esse statuitur. Sed ad hoc audiat Aristotelem dicentem animal non carne, sed simul cum carne sentire. Praeterea nec similitudo inter carnem et ceterorum sensuum media, qua ille nos urget, in fidem recipi potest, quod haec innata coniunctaque habeantur, illa prorsus externa separataque sint. Est et in eo nonnulla diversitas, quod eadem corporis pars a pluribus simul potest attingi, eundem colorem tueri, eundem strepitum audire, decem simul, atque adeo innumerabiles possunt, ut in cuneis theatrisque. Atque haec in dubium revocasse hactenus atque obiter diluisse non fuerit inutile.
41.Sensum tactus maxime corpulentum videri.Item tactum mediocritatem esse et quodam aliomodo quam sensus ceteri.
(1) Plane tactus sensuum omnium maxime corpulentus est; nam et subiectae huic sensui res naturam corporis maxime referunt et differentiae corporis sunt, qua corpus est, non qua animatum vivumque. Calor enim et frigus, item humor et siccitas elementis primis peculiares et propriae qualitates sunt, de quibus accurate in libris De generatione et corruptione perscripsimus. Sensorium porro tactilium et in quo primo tactus inest honore praestito vocare ‘tactorium’ possumus, ut auditorium, visorium, olfactorium. Scire etiam illud debemus partem eam, in qua prima tangendi constituta vis est, talem esse potentia oportere, qualia sunt, quae tanguntur. Erit igitur tactus potentia calidus, potentia frigidus et cetera simili ratione. Quapropter iure dictum est sensorium hoc valide crassum et corpulentum esse. Ceterum superius declaratum in commune est animalia quodammodo et genere pati, dum sentiunt; dictum est etiam id, quod patitur, partim simile agenti esse, partim absimile, quod necesse est, cum coeperit pati, absimile sit, cum desierit, simile evadat. Ex hoc sequitur sensorium tactus non sentire, quae aeque calida, aeque algida, aeque levia, aeque aspera incidant. Nec illud interius modo, sed ne medium quoque ipsum, quod esse diximus carnem, sed solas redundantias et defectus esse, quae sentiantur, quasi sensus is mediocritas extremorum sit. Mediocritatem vero non eo modo acceperim, quo virtutes solemus ‘mediocritates vitiorum’ vocare; nam virtutes, quod in meditullio vitiorum sunt sitae quodque ab iis pari utrimque intercapedine circumsistuntur, ‘mediocritates’ appellantur et sunt. Non hoc in tactu mediocritas est, sed eo, quod id, quod in medio est seu quod medium est, utrumque extremum potentia continet, iam in hoc quoque tactus a ceteris sensibus dissidet, quod non eodem iure medietas est, quo illi censentur. Nam et id, in quo primum facultas visibilis continentur, expers esse omnis coloris debet, et id, quo vis audiendi primum inest, vacare omni strepitu oportet, ac tactus ab omni qualitate absolutus numquam est; nam sensorium, in quo ius tangendi habetur, est corpus, nullum corpus est, cui aliqua est tactilibus qualitas annexa et adiuncta non sit. Ita constat alio modo tactum, alio ceteros sensus mediocritates esse ac illos quidem idcirco, quod nihil omnino earum rerum, quas recepturi sint, continent, tactum ideo, quod remissas et medias qualitates sumit, non calorem aut frigus, sed teporem, nec mollitiem aut duritiem. Sed quod inter has ambigit, porro mediae qualitates tamquam iudices extremarum habentur. Proinde utram extremarum tactus accipiat, necesse est ad eam ex mediocritate se referat, ab utraque autem patitur, non quatenus similis est, sed quatenus dissimilis. Praeterea quemadmodum ad visum visibilia et invisibilia et universum privationes ad sensus, ita ad actum contingibilia et incontingibilia pertinent. Plane incontingibile dici potest non solum id, quod tenuem et imbecillem vim obtinet ad ciendum et lacessendum tactum, sed etiam id, quod excessu infestius est et corrumpit, ut quae vehementer calent aut algent.
42.Communia sensuum hoc est sensumrecipere res sensibiles citra materiam.Item sensum non proprie pati.Item exsuperantias sensibiliumomnibus officere sensibus.
(1) Postquam de singulis sensibus generatim et breviter executi sumus – est enim locus alius ad explicationem sensuum uberiorem et exquisitiorem nobis servatus –, reliquum, ut est in commune de omnibus, disseratur. Sensus omnis formas et species haurit citra materiam; sicut enim cera sine auro aut aere symbolum excipit – excipit autem sigillum et imaginem auream non tamen, quatenus aurea est –, ita oculus colorem et aures sonum, similiter gustus et olfactus sua sensibilia, quamvis hoc in gustu et odoratu incertius esse et inconspectius videatur. Cum ergo ad sensus qualitates abiunctae materia et subiecto perveniant, necesse est sensus a sensibilibus pati dicantur, atque haec passio longe abest ab ea, quae in animis et carentibus sensu corporibus propria est. Patiuntur quidem sensus, ut dixi, sed ita, ut forma rei percieat impellatque instrumentum, materia forinsecus sedeat, at corpora, quomodo franguntur, ceduntur, cremantur non nisi ingressu et accessu materiae patiuntur; caedit enim non acies sola aut mucro, sed gladius, id est acies ipsa cum ferro, item deurit ignis non forma ignis specie suae. Quamobrem isthaec propria pressaque passio est, quia in mutationem et conversionem aliquam decumbit, immo vero quod sic patitur, simulac passio finem accipit, in materiam agentis transit, verbi gratia quod incenditur, incendentis, quod frangitur, confringentis, quod caeditur, incidentis. Sensus non possunt materiae sensibilium effici; non enim albet aut nigrat aut opacatur visus neque exacuitur aut gravescit auditus, sed, quod diximus saepe et saepe dicemus, species rerum et ratio concipitur. Quo fit, ut passio haec non in conversionem mutationemve, sed in cognitionem et iudicium desinat. Nulla enim materia de forma sibi accidente haerenteque iudicium ferre potest, quia materia suopte ingenio insipiens bruta irrationabilisque est, ratio vero tum de aliis iudicat, tum ratione et forma rationem et formam apprehendit. Sensus autem species et ratio ea est, quae sedem in primo sentiendi instrumento habet; nam sensus nihil aliud est quam facultas et forma primi sensorii, quamvisque sensus et primum sensorium subiecto non distant, quemadmodum nulla forma subiecto distat ab eo, in quod ipsa recipitur, tamen diversa sensorio et sensui essentia est; nam sensorium magnitudo est atque corpus, sensus vero forma et ratio corporis. Constat autem ex iis, quae hactenus commemorata nobis sunt, exsuperantiam sensibilis efficere atque adeo perniciem afferre sensorio; nam si vis maior ingruat, quam ut sustineri a sensu possit, necessarium est eius partis interitum sequi, quia temperamentum et ratio solvitur dissuiturque. Nihil enim aliud temperamentum et ratio est quam mensurata quaedam et modificata medietas. Omne vero moderatum ab immoderato dissolvitur, ut modulatio in fidibus atque cantu: Si cordae vocesque aut validius obgravescant aut impensius exurbrissent, quam intentionis et concentus ratio postulat, protinus dissidere incipit, mox et conspiratio tota confunditur. Atque haec quemadmodum eveniat, ex iis, quae diximus, probe arbitror liquere.
43.Plantas expertes sensus esse,et ratio, quamobrem sint expertes,licet sint compotes animae.
(1) Sed ne illud quoque ignorari existimo, cur non sentiant plantae, tametsi partem animae sortiantur et momenta tactilium qualitatum agnoscant, calescunt, frigescunt, humescunt, siccescunt. Plane non video, qui dubitari in uno eo possit, an videant, audiant, odorentur an vero tangendo sentiant ea, quae tangunt. Fortasse hoc controversiam nonnullam habuerit eoque apertissime ab iis, quae tangunt, immutari videntur et perpeti, an patiuntur quidem illae, sed non ita, ut formam et rationem solam accipiant. Nec enim ea natura frutices sunt, ut species qualitatum materia abiunctas, id est nuda et mera simulacra earum concipere possint, quandoquidem nulla pars plantae nedum tota planta naturam obtinet qualitatibus temperatam, ut animalium carnes, et quod in aliquibus ad proportionem carnis est, sed semper inaequabilem subsultantemque, id est in alterum extremum propensam. Nam et animalium, quae ab hac mediocritate plus recidunt deterius et exilius sentiunt. Patiuntur ergo plantae materia agentium subeunte; humescunt enim humore succedente, frigescunt insinuante se frigore. Materiam igitur oportet intra ea, quae nutriuntur, inferri, non intra ea, quae sentiunt, quatenus sentiunt. Sed materia foris relinquitur. Forma intro admittitur. Iam si sensum haberent sata, temere eum frustraque habuissent, quomodo nec salutaria et utilia persequi possint, nec vitare contraria, quod tamen animalibus tributum est. At plantis negatum, quia immotae loco et affixae radicibus sunt, natura porro nihil incassum aut temere viceque fortuita suscipit. Quodsi enim plantae convenientem succum hauriunt e terra, id non agnitione aut iudicio aliquo faciunt, sed natura id, quod vel in nutritione animalium cernitur. In iis enim natura ipsa est, quae alimentum bonum scissit et malum repellit idque nec vigilantibus nec sentientibus iis, quae alescunt. Igitur neque instrumentum sentiendi ullum plantis datum est neque communis ille sensibus omnibus vitalis et penetrabilis spiritus.
44.Non sentire omnia, quae recipiant sensibile.Item repetitur carnem non esse suum sensorium tactu.
(1) Illud etiam generaliter aliquis quaerat fieri possit, ut, quod natura non videt, non audit, non olfacit, tamen a colore, ab odore, a sono aliquid patiantur. An hoc ita solvitur? Ab exaudibili, qua exaudibile est, pati non potest, quod vim exaudiendi non habet. Nam lapides, qui strepitu maiore dissiliunt, et frutices, qui tonitribus evelluntur, non videntur hoc pati a sono, qua exaudibilis est, sed eo, quod in aere editur. Qui vehementius percussus ictusque quocumque illo impetu ingruit, cladem importat, sternit et quatit; nam vestes, quotiens salsugine aut aspergine alia situm aut aliud vitii contrahunt, non sapon id tamquam gustabilis facit, sed tamquam ea qualitas, quae naturam corrumpendi putrefaciendique habeat. Quamvis vero afficiatur aer a strepitu, afficiatur odoribus, non tamen audit, sed constrepit, nec odoratur, sed deolet. Eodem modo aquae saporibus et aliis sensibilibus confunduntur nec tamen propterea sentiunt. Quamvis autem corpora fluxa interminataque maxime opportuna iniuriae passionique sint, non tamen plagas, quas concipiunt, etiam possunt sentire, quia sensus passione hac non consistit, sed forma sola, ut dixi, sine materia percutit eaque aliquamdiu etiam post impressionem et abiuncto sensibili retinetur. Semper enim id, quod proprie patitur, ut saepe commonuimus, materia agentis evadit, id est in materiam agentis commigrat, quia, cum calefit, frigefit, siccefit, humefit, motus et passio haec non in cognitionem, sed in conversionem et immutationem finit. Atque haec quoque ratio revincit carnem instrumentum tactus esse non posse, quoniam qualitates cum materia recipit more, quo solent in anima. Nemo enim est, cui haec saepe non incaluerit, humuerit, frixerit, itaque et haec materia qualitatum efficitur, quod in ceteris instrumentis non contingit. Pupilla non albescit, aer, qui in auditorio est, nec acutus nec gravis redditur, ita caro sensorium esse tactus non potest, cum nec formam nec rationem nudam excipiat, sed materiam quoque induat agentis. Enimvero id, quod iudicio cognitioneque praeditum est, ab ea re, de qua iudicat, hoc genus pati non potest. |