Hermolaus Barbarus
1453/1454 - 1493
|
Themistii Paraphraseosin De anima Liber TertiusInterprete Hermolao Barbaro
1481
|
____________________________________________________________
|
|
|
III.____________
1.Omnes quinque sensus animalibusperfectis tribui nec plures haberi.
(1) Sunt sane sensus, qui plurimi habeantur et supra quos nullum adesse alium sui generis noverimus, numero quinque, visus, auditus, olfactus, gustus, tactus, quod ex iis, quae sequuntur, facile demonstratur. Tametsi enim supra quaesivimus, essent, ne plures potestates et vires in tactu propterea, quod plura esse subiecta uni ei sensui videbantur, non tamen id eo valet, ut sensus aliquis praetermissus a nobis credatur. Nam quamquam plura sunt, quae tangantur, et contrarietates itidem plures, nulla tamen illarum est, quae ambitum sensus huius effugiat. Nempe gravia et levia, quamvis non protinus nec occursu primo nec eo modo tangantur, quo calida, frigida, humida, non tamen se subducunt nec evadunt, quin percipiantur a tactu; inest enim quaedam vis et facultas in nobis discernendi librandique ponderis, eo nunc quaerimus, non utrum potestas ea inter tactorias collocanda habendaque sit, sed utrum qualitas aliqua corporum habeatur, quae a nobis comprehendi non possit. Et, hercules, videtur nulla. Omnium earum iudicium habemus et sensum. Proinde si sensu aliquo deficeremur, necessario nobis et instrumentum deesset, ac omne quidem instrumentum sentiendi corpus est. Corpus omne uno aut pluribus elementis constat ex instrumentis. Item alia in nobis simplicia et sui generis sint, alia ambigunt. Pupilla ex humore, auditus ex aere, olfactus in ancipiti ex alterutro; nam aquatilium odoratus ex aqua, ceterorum ex aere, nullum, quod ex igne aut terra conditum sit. Ex igne propterea, quod omnibus instrumentis est additus, quia singulis sensibus portio sua caloris obtigit. Nec potest animal parte ulla sine calore naturali sentire. Ex terra ideo, quod elementum id crassissimum et ad cognitionem ineptissimum videbatur; quamobcausam membra ea, quae terratiora sunt, ut ossa, ut ungues, ut pili, bruta quoque et privata sensu habentur. Sed tamen terra copiosior et dominantior in tactu quam ut ceteris sensibus est, ergo, ut dixi, nullum nobis sensorium deficit ex iis, quae simplicibus constat. Sed ne id, quod ex pluribus constat, desideramus, quale caro est aut quod pro carne aliquibus ex proportione inest, si modo carnem sensorium appellare fas est. Quare si nullum machinamentum instrumentumque abest, nulla quoque sentiendi vis abest, quae instrumento utatur. Praeterea cum sensus a natura ita instituti comparatique sint, ut interventu medii corporis effigies rerum et motus accipiant, necesse est medium illud aut extraneum aut coniunctum intelligi. Primum habemus coniunctum, quo utuntur gustus et tactus. Deinde et extranea atque ea sunt aer et aqua, quae ceteris sensibus ad invectum sensibilium famulantur ancillanturque. Ac gressilibus quidem ad percipiendos colores et sonos aer satis est, aquatilis aqua, sed utrumque elementum et pro coloribus et pro sonis simul idoneum est. Item utrumque seorsum pro singulis, hoc est aer et aqua pro coloribus et aer et aqua pro sonis; nullum igitur intermedium est, quo carere animalia videantur. Quodsi praesto nobis omnia sunt et ea, per quae simulacra rerum vehuntur, et ea, in quibus recipiuntur, nullus sensus potest vel fungi, qui deesse animalibus videatur, non quidem omnibus, sed perfectis et quae nec laesa lacessitave habeantur, nec trunca. Nam ea, quae zophyta appellantur, id est inter animalia et plantas ambigui et ancipitis generis, alia ex omnibus sensibus solo tactu vigent, nonnulla adhibent gustum, quaedam etiam odorantur, quaecumque vero ingredi possunt absolutaque sunt, quinque sensibus pollent. Nam talpae quamquam visus deest, oculorum effigies inest, si quis membranam sedi luminum praetentam detrahat. Ac videtur quidem natura in eo quoque alii numerum sensuum explere ornareque voluisse, etiamsi cute obducta oculos condidit opacavitque, quod usus videndi necessarius illi esse non posset. Quamobrem si nihil est praeter quattuor naturas et quae de iis concreta sunt, ut corpora ea, quae animam possident, si item non est affectio nec qualitas corporum extra eas, quae in conspectum nostrum cadunt et quae sentiuntur a nobis, nullus procul dubio sensus est, qui deesse animalibus possit. Ceterum videtur natura compertum, ut facultates animae imperfectiores ignobilioresque perfectioribus et nobilioribus semper accederent, quo fit, ut homini, quia in eo ratio et intelligentia est, omnes sensus adesse necesse sit.
2.Nullum sensum proprium esse,quo sensibilia communia cognoscantur.Item illa per se et non per accidens sentiri.Item, quemadmodum sensus circapropria sensibilia et communia et, quaeper accidens sunt, fallatur.
(1) Atvero neque illud dici potest aliquem sui generis sensum ad ea sensibilia debuisse institui, quae communiter sentiri omnibus sensibus videantur, eoque evenire, ut, cum nullus huiusmodi compareat, necesse sit videri aliquem sensum animali deesse. Prohinc fieri, ut illa nunc quasi per accidens sentiantur, quia nullum peculiarem sensum natura statuerit, quo motum, quietem, figuram, magnitudinem, numerum sentiremus, in plenum oportuisse facultatem aliquam comparari, cui sensibilia haec non ut communia, sed ut propria et particularia subicerentur. Visu haec per se sentiri non posse, sed tamquam appendices coloris magnitudinem, figuram, motum, quietem, numerum sentiri. Omnis enim sensus unum et multa cognoscit; ergo si per accidens sentiuntur, aeqissimum fuisse adhiberi aliquem sensum, quo principaliter sentirentur. Verum solvitur: fieri non potest, ut sensibilia communia per accidens sentiantur; nam quae per accidens sentiuntur, movere non possunt neque sensum afficere neque formam suam imprimere. Visus vero, quamquam non proprie afficitur, tamen, quatenus afficitur a colore et auditus a strepitu, idque potissimum tunc, cum sensorium in actione atque opera est. Non sic ea, quae per accidens sentiuntur; nam duplex forma est, quo quid per accidens sentitur. Prima ea, ut, cum iudicamus aspectu dulce id esse, quod cernimus; nam saepe accidit, ut liquorem, quem flavo colore conspicati sumus, illico enuntiemus mel esse non exspectato de gustu iudicio. Hoc autem efficitur ratione hac: Cum aliquando flavitiem et dulcedinem percepissemus seorsum, hanc visu, illam gustu, atque ita notiones illae ad communem sensum prolatae fuissent. In quo, quamquam unus est, omnes tamen notitiae sensuum reponuntur allinunturque, solet contingere, atque adeo interim error intercidit, ut sensus is passim idem esse in omnibus iudicet, quod in uno comperisset, id est ut semper, quae flava conspexerit, continue dulcia esse pronuntiet, in quo iam tanta fiducia decernendi ac temeritas est, quam si utriusque sensus fide ac periculo niteretur. Altera forma, qua res per accidens sentiuntur, haec est, si Cleonis filium accidentem intuear nec solum hoc affirmem candidum esse hominem, qui accedat, sed etiam filium Cleonis, sane Cleonis filius non tamquam Cleonis filius sentietur a me, sed tamquam candidum, cui filium esse Cleonis contingerit. Quo fit, ut visus iudicium suum in colore non sistat, qui tamen solus ad sensum illum pertinet, sed fines suos transgreditur et procedit ultra in vadens, in quae ius non habet, et occupans, quae notioni suae subiecta non sint, immo quae neque alterius sensus. Quamquam hoc non tam committit visus quam illa interior vis, quae una communisque est, ad quam se omnes referunt sensus. Atque hi duo modi sunt, quibus res per accidens cadunt in sensum, quibus tamen filius Cleonis et dulcedo, cum sentiuntur, neque movere neque afficere visum dicuntur, tametsi visus et Cleonis filium iudicet argumento candoris et dulcedinem coniectet explorata flavitie, non si communia sentiuntur. Cum enim magnitudinem oculus sentit, statim similitudo magnitudinis in oculo sculpitur. Eodem modo et motus et figurae et unitatis. Qui ergo fieri potest, ut, quae huiusmodi sunt, ut simulacrum suum expromant et reliquant in sensu, non aliter quam colores, quam soni assolent, sentiri tamen per accidens videantur? Restat igitur serio concludamus naturam egregie et perspicaciter vidisse nec coargui posse, quae nulli sensui privatim contractionem communium sensibilium mandarit. Quomodo vero de alienis sensibus mutuo iudicium sensus ferunt, per accidens iudicare dicuntur, idque contingit, quod omnes ad unum desinunt terminanturque sensum communem. Ergo cum eundem succum oculus flavum, gustus amarum enuntiet et uterque iudicium suum ad communem sensum referat, si alio tempore visus ad eundem sensum notionem flavi coloris attulerit, protinus colori amaritudo sciscetur nec argumentum gustus corrogabitur. Tunc vero et falli saepenumero usu venit, non quidem visum, sed communem sensum, quo gustus et visus iudicia conferuntur. Est enim sensus communis, qui committit, ut duorum sensuum officia confundantur, ipse culpam habet temeritatis huius, ut, qui dicere solus possit in felle amaritudinem et flavitiem inesse duoque ea uno in corpore contineri credere, atque haec causa una, quamobrem fallatur. Decipit et alio tenore, cum de colore solo temere asseverat Cleonis filium esse, qui e longinquo accedere videatur. Nec enim ex una coloris nota dignorari Cleonis filius potest, sed pluribus aliis indiciis vestigiisque, quibus percipiendis unus sensus superesse non potest. Forteque vis aliqua praestantior adhibenda intendendaque est, quae animalibus brutis adiuncta non sit, hallucinabitur et circa communia, si uni sensui tantum institerit innixusque fuerit, ut si uni visui se de figura concredat, quomodo figura visui et tactui sit communis.
3.Non posse unum tantum sensumesse sensibilium omnium.
(1) Ex iis clare dilucet plures quam quinque sensus esse non posse. Sed quaeret quispiam contra, cur non unus modo sensus esse possit, quo et colores et strepitus et sapores et cetera quoque sensibilia comprehendantur. An si uno sensu omnia comprehenderentur, internosci non possent. Nunc vero, cum illa pluribus sensibus capiantur, manifeste scitur uni ea sensui convenire non posse. Atque haec causa vel sola potest sufficere, quod, cum communium difficile sit iudicium, multa iudicia conspirent et consentiant necesse est. Sed et confessum id probatumque ex antelatis videtur. Si enim sensus unus esset, unum esse instrumentum et sensorium oporteret. Hoc fieri prorsus nullo pacto potest. Nam instrumentum tale potentia est, quale quod allicit sensum. Hoc autem non promiscuum aut indiscriminatum habetur, sed constitutum ac certum. Verbi gratia: Decolor potentia color est et insonum potentia sonitus. Neque enim quodque et utcumque temeritas tulit, agere in quicque potest neque exadversum quicque a quoque perpetitur, quae omnia nobis alio loco exposita comprobataque sunt.
4.Quaestio, an eodem sensu, quo sentimus,percipiamus nos sentire.
(1) Cum vero sentiamus nos sentire, verbi gratia sentimus nos videre, solet quaestio esse, utrum visu an alio sensu potius iudicemus hoc, id est utrum visus functionem suam an alius sensus intelligat; nam alius et non visus dicatur duos haberi sensus oportebit eiusdem subiecti, videlicet coloris, tum visum, quo principaliter colorem tuemur, tum illum alium, quo nos tueri et videre perpendimus; neque enim iudicium fere de visu sensus ullus potest, nisi qui cognoscat id, quod videtur et cernitur. Item si praeter visum opus est alio sensu, qui de actione visus enuntiet, cur non sit opus iterum alio, qui de secunda actione enuntiationeque iudicet, atque ita deinceps alio, quoaddum inquisitio in infinitum extracta cogat quiescere? Quodsi quis ratione nostra evictus fateatur, secundum sensum de actione visus et de sua probe iudicaturum, cur non iam inde ab initio hoc idem dici de visu possit, praesertim tanto faciliore ac breviore circuitu? Iudicabitur igitur visus de actione sua. Sed illud videtur hoc loco dubium facere: Si visus functionem suam percipit, nihil autem percipit visus nisi colorem, quia proprium sensibile visus est color, necesse est, ut functio visus et actio colorata esse dicatur. An solvitur sicpote: Liquido constat sensum nec uno modo neque simpliciter sentire; nam tum quoque, cum nihil cernimus, iudicamus aliquid visu; neque enim lucem semper, sed etiam tenebras aspectu percipimus, non tamen simili ratione. Quo igitur sensu sentimus nos nihil videre, eodem quoque sentimus nos videre. Atque ille iam visus est. Ceterum id, quod paulo antea inducebatur, haud temere dictum videtur, visum scilicet quodammodo coloratum esse, quomodo instrumentum recipiat colorem, quamquam citra materiam, qua ratione illud itidem evenit, ut, quamquam abeunte aut abiuncta re sensibili, sentire tamen animalia subortis sensibus ac succedentibus visis necesse sit. Rationes enim et formae sensibilium, quas sibi sensus tamquam copias aliquas comparavit, obretinentur aliquamdiu in nobis et digredientibus quoque rebus externis moram in sensibus trahunt. Illud vero nulla ratione probari convenit, quomodo constet flavum nos colorem obtutu cognoscere, tamen hoc ipsumque videamus alio posse quam hoc obtutu cognosci. Quamobrem asserendum est utrumque eodem visu perpendi, sed dispari genere. Nam flavitiem sentire dicimur eo, quod a flavitie ferimur patimurque. Sentire nos sentimus eo, quod ictum illum et passionem percipimus.
5.Idem esse subiecto sensum in actu et genus sensibile.Item utriusque actum in sensu haberi.Item sensibilia esse, etiam cum non sentiuntur actu.
(1) Actus sensibilis rei et sensus ipsius, quamquam idem unusque est, diversa tamen in utroque ratio essentiae habetur. Exempli gratia: Idem est actu sensibile et auditus et actu visibile et visus, quia fieri non potest, ut sit aliquid exaudibile actu aut visibile sine auditu atque visu, sed quod sensibile potentia est, hoc abiungi etiam subiecto potest a sensu, quomodo fieri saepissime videamus, ut auditum qui habet, non tamen exaudiat, et quod exaudiri potest, non tamen exaudiatur. At cum is, qui potest audire, iam audit, et id, quod potest audiri, iam auditur, tunc simul et sensus et sensibile actu sunt. Utrumque vero in sensu positum esse debet propterea, quod semper facientis moventisque actus in patiente recipitur, quod nos in libris naturalis auscultationis planissimo et uberrimo astructu docuimus. Quare et actus rei sensibilis in sentiente sit oportet. Hinc quoque illud sumi potest: Non omne, quod movet, moveri subinde oportere, quod, cum sensum movere sensibilia videantur, ipsa tamen quieta et immota spectentur, quod maxime in visu deprehendere est: Movet oculum color immotus ipse atque haerens. Sed et tactum afficit frigus alterata carne vel instrumento eo, quod interius et occultius quam caro est: Frigus ipsum non afficitur contra neque alteratur, tunc quomodo alterat sensum. Sane est, ubi utriusque actiones, id est sensus et sensibilis rei, diversis nominibus appellentur. Nam corporis sonantis actum dicere sonitum possumus, auditus recipientis auditionem. Est etiam, ubi alterius actio innominata sit. Actio visus contuitio dicitur. Actio coloris vacat, quo dicatur. Item actio gustus potest vocari gustatio. Actio saporis quomodo vocetur, non habet. Actio coloris vacat, quo dicatur. Item actio gustus potest vocari gustatio. Actio saporis quomodo vocetur, non habet. Non recte igitur creditum veteribus est, qui de natura sunt locuti, colorem sine visu et saporem sine gustu haberi non posse. Quamvis enim actu visibilia a contuitione separare non sit, tamen ea, quae sola potentia continentur, etiamsi non actu cernantur, possunt in rerum natura consistere. Cum ergo bifariam dicatur visibile, iusta obiurgatione incessendi sunt illi, qui signatum eius unum et simplicem esse arbitrantur.
6.Sensus omnes esse rationesquasdam proportionesque.
(1) Quodsi audibile actu et auditus actu idem sunt, haud pessime dicunt, qui sensu rationes esse quasdam atque proportiones affirmant. Quod quidem et probari in hunc modum potest. Plura sunt ex sensibilibus concreta et mixta quam pura et simplicia, ut in sonis consonantiae, in saporibus condimenta scitamentaque, in coloribus commisurae eorum et transitus. Quare et musica et pictoria et pigmentaria et pulmentaria sive structoria – omnes opera sua permixtione et confusione extremorum absolvunt, permixtio autem et confusio collatione proportioneque retinentur. Simul igitur proportiones hae actu sensibiles fiunt, atque ita eaedem sensibus, a quibus sentiuntur, evadunt, necessario sequitur sensus proportiones esse propterea, quod, cum proportionibus iidem redduntur iam extremi soni et sapores incompositi merique sive excessu sive defectu damnentur aut sensum omnino non lacessunt aut oblaesionem et perniciem afferunt, quia neque proportione neque temperamento neque concordia continentur.
7.De sensu communi, quemadmodumunus sit tum in se, tum per respectum ad tempus,in quo multa cognoscit atque discriminat.
(1) Cum autem saepe dixerim sensum in suo quemque sensorio collocatum esse et ita demum de incidentibus et incidentium differentiis iudicare. Hoc ergo et altius petendum et subtilius exquirendum puto. Sentimus hoc non modo album a nigro, luteum ab aquilo, sed etiam album a dulci distare. Quaero discerniculum et differentiam hanc, qua distat album a dulci, quae facultas animal percipiat, non visus, quia visus dulce non sentit, non gustus, quia gustus album non cognoscit. Plane vero necesse est sensum esse aliquem, qui hoc diiudicet, propterea, quod sensibilium differentias sentiri perpendique non alia vi quam sensibili convenit. Non est igitur mirum, si visum nobis est sedem tactus in carne contineri non posse, sed carnem pro medio potius quam pro instrumento animalibus datam. Aut si cui instrumentum esse id placet, non tamen primum summumque, in quo tactoria vis consistat. Nec solum de carne hoc verum, sed de pupilla quoque et de meatibus aurium et narium cavernis statuendum processu docebimus. Ad quod quidem monstrandum pauca ex superioribus repetamus. Quemadmodum una potestas est, quae iudicat album a nigro differre, ita et unam esse necesse est, quae dulce ab albo distinguat; nam si diversae vires sunt, quarum altera hoc, altera illud possit, utique nullum discrimen inter sensibilia ea constituere poterunt. Alioquin si ego hoc, tu illud clam me et seorsum perceperis, posset contingere, ut ab utroque nostrum diversa esse inter se atque evariantia noscerentur. Quod omnino impossibile est, sed unam vim aut unum hominem esse necesse est, qui utrumque cognoscat, si de utroque decernere debeat et differentiam inter album et dulce complecti. Ergo quemadmodum quis de duabus rebus enuntiat, ita et duas illas res necesse est sentiat et cognoscat. Porro vis ea, quae de rebus discrepantibus arbitratur, non solum in se una simplexque est, sed etiam per comparationem et collationem ad tempus. Nam quomodo quis mel flavum et dulce, nivem candidam et algiosam sentit, eodem tempore utrumque sentit, et quando alterum dissidere et diversum esse decernit, simul quoque idem in altero statuit. Dixi “quando decernit”: Quod quidem verbum per accidens accipi potest, quia possum dicere Platonem philosophum ad Dionysium tyrannum in Sicilia traiecisse adnavigasseque. Sed quamquam nunc dico illum adnavigasse, non tamen dico illum adnavigasse nunc. Facultas vero et potestas illa, quae de albi et frigidi differentia iudicat, non modo nunc iudicat, sed etiam inter nunc esse et nunc differre illa distareque iudicat. Simul ergo de utroque constituit, ita efficitur, ut non solum una sit virtus eo, quod de ambobus iudicium ferat, sed etiam sit una, quod de ambobus eodem momento pronuntiet. Est igitur sensualis aliqua vis, in qua functiones diversissimae omnium sensuum terminantur.
8.Quemadmodum sensus communis contrariacognoscat et quemadmodum sit similis centro.Item sensum communem merito principemsensuum vocari, ut cui sensus ceteri ancillentur.
(1) Verum dubitaverit aliquis: Si statuendum ita est, ut diximus, consequens videri, ut illud quoque statuatur unam eandemque indivisam et simplicem facultatem pluribus motibus et quidem eodem puncto et, quod gravius est, etiam contrariis et adversantibus moveri. Non modo enim pupilla et lingua flavitiem seorsum haec, illa dulcedinem ad sensum communem adducunt, sed etiam sola pupilla candorem simul et nigritiam eodem apportat. Quod genus accidit, quotiens oculos in paginas scriptas conicimus, in quibus simul album et nigrum contueri est. Haec vero non solum diversa sunt, sed praeter hoc etiam pugnant et dissident, qui fiet itaque, ut contrariis motibus exerceri una vis possit? Sane in sensibus et sensibilibus, quae tantum diversa essent, non etiam contraria, quia nec actus ab iis profecti contrarii haberentur, ut dulcedo et flavities, connivere id facilius possemus. In uno autem sensu et instrumento id defendere absurdius videtur, quam ut praetereundum silentio sit, quandoquidem contraria percipere et sentire simul oporteat. Sed ecquid idoneum nobis suffugium illud est? Quo multas in philosophia difficultates et nodos exsolvimus, potestatem videlicet eam, quae communis sensus appellitetur et quo actiones particularium sensuum referantur, unam quidem numero dicere, sed quae ratione et consideratione in plura se fundat, partim igitur divisa est, quoniam essentia et ratione distrahitur, partim indivisa, quoniam loco et numero una est. Qua distinctione recepta protinus appareat, quemadmodum una, quomodo sit, tamen plura et contraria sentiat. Sed nonne flagitiosa solutio est? Nam si quis eandem rem potentia divisibilem et indivisibilem diceret, nihil impendio admirabile diceret, quomodo negari non possit idem simul esse potentia fervidum, gelidum, candidum, nigrum. At probare quicquam simul esse actu contraria, hoc ego non solum admirabile, sed etiam impossibile duxerim. Prohinc necesse est differentes actus aut tempore diverso aut a diversis agentibus concipi. Quapropter si sensus intellectusque sensibilium et intelligibilium formas recipiunt, fieri nullo modo potest, ut repugnantes et contrarias simul recipiant. Quamobrem rectius illud ac verius fuerit sensibilem vim notae ac puncto persimilem dicere, immo vero circuli centro, quo lineae omnes a curvamine profectae directaeque terminantur procumbuntque. Punctus ille simul est unus et plures: unus, quia circuli cardo unus est, plures, quia plurium et differentium linearum pro termino et collinitio capitur. Ex hac causa simul et secabilis et insecabilis dicitur. Eandem naturam obtinet facultas haec, quam et primam sensualem et principem sensum vocare oportet propterea, quod, quamquam una, multis tamen sensoriis confinium est. Quatenus itaque una indivisibilisque est, de diversis simul et uno iudicio iudicat. Quatenus vero plurium et separatarum rerum termini et fungitur, fit, ut una scindatur et dehiscat in plures et de diversis negotiis diversa iudicia proferat. Ita nihil obstet multa et abiuncta esse, quae sentiantur, et tamen unam vim haberi, quae sentiat, quippe quae simul una sit et multae. Praeterea id, quod saepe commonuimus, ipsa non albet simul et nigrat neque friget simul et calet; nam hoc perabsurdum esset, sed quomodo sensus suis quinque officiis perfuncti ea, quae cognoverunt, intus annuntiant, ipsa expers corporis et tamquam pro tribunali sedens et spiritu illo curruli invecta, unde omnia instrumenta portionem suam carpunt hauriuntque, quantum ad explendum vitam usuae et obeundum munus, si satis. Et quo, ut dixi, quinque interpretes sive exploratores et nuntii sensus tamquam apperitores et ministri procedunt, illa, inquam, virtus eo suggestu posita non patitur ipsas contrarias qualitates, sed ante se positas et ad pedes genuaque advolutas iacentesque contemplatur, ita demum iudicium suum promit et dulce ab amaro secernit et album a dulci discriminat. Et quemadmodum unus pluribus velicantibus litigantibusque potest simul ius dicere, ita non sit a nulla ratione inventum sensum aliquem in nobis promiscuum contineri, qui contrariis sensibus simul operam det. Illud esset absurdum putare sensum eum simul pati contraria. Ex iis, quae dicta iam sunt, constare arbitror neque visum in pupilla primum esse neque auditum in auribus neque gustum in lingua, sed sensus omnis in prima illa sentiendi vi sedem habere. Quodsi quandoque diximus quinque nobis esse sensus omnes, ex eo accipi volumus quinque instrumenta haberi et quinque canaliculos sensibilibus spiritus, quos tamquam a fonte uno per instrumenta illa rivatos quinque sensibus natura distribuunt. Sensum vero proprie illum primum intelligimus, qui instrumentis his ceu famulitio utitur. Iam ea, quae extrinsecus deferuntur quinque sensibus, tamquam diversoriis et domiciliis recipi aequum fuit. At regis ac principis sedem unam constitui oportet. Quemadmodum enim, quamvis multi magistratibus libelliones pracmatici exceptores assideant, unus tamen est, qui ius habeat sententiae ferendae, ita et hic, tametsi multa instrumenta machinamentaque sint, in quae rerum simulacra receptentur, una tamen vis arbitra est, quae de omnibus sciscat, pronuntiet, iudicet. Haec illa vis est, qua nos visu videre et auditu audire sentimus. Eadem enim potentia percipi actiones sensuum necesse est, qua differentias actionum percipimus, non ergo verum est, quod paulo ante visi sumus probare, cum diximus visu nos sentire hoc, quod cernamus, et auditu, quod audiamus, hoc suum est sensus communis ingenium munusque, cui notitiam omnium sensibilium natura mandavit. Hactenus de sensibus dixisse sit satis.
9.De mente intellectuque, quemveteres existimaverunt idem esse cum sensu.Item, in quo differat intellectus a sensu.
(1) Proximum ab his est, quoniam non solum sentiendo, sed etiam intelligendo cognoscimus, quaerere, quod discrimen inter sensum et intellectum constituere oporteat. Quo vero nobis quaestio haec scientius et instructius procedat, afferenda de hoc sunt veterum consulta, qui de natura scripsere. Atque illi quidem ferme omnes sermones sensum idem esse cum animo et intellectu dixerunt. Quomodo enim versu quodam cecinerit Empedocles consilium ad praesens homini et sapientia constat, nihil videtur tribuisse supra vim sensus animo, quem, prout quaeque res sensibus accidisset, varie et inconstanter impelleret. Homerus quoque, quomodo dicat mentem omnibus mutationes varietatesque ambientis nos corporis sequi, videtur naturam animi habuisse corpoream eumque quasi idem esse cum sensu putasse. Talem animum plane mortalibus esse necesse est in lucem primo, qualem deus extulit ortu. Iam ii, qui animam ex primordiis et elementis rerum concretam et conditam volunt, quo res per similitudines earum insitas cognoscat, videntur animam nihil aliud quam corpus credere, quippe quae ex corporibus constare dicatur, quae ipsam cognoscit. Ceterum oportuit non id tantum monstrasse, quemadmodum anima cognosceret, sed etiam quemadmodum falleretur frustrareturque, tanto praesertim frequentiore propensioreque ad labendum et oberrandum vita, tum quod temeritas et ignoratio maiorem aevi partem nobiscum exigunt quam experientia et notitia, tum vel maxime, quod ea, quae novimus, portione minima continentur, si collata comparataque iis fiunt, quae ignoramus. Praeterea quomodo scientia et ignorantia contrariorum una esset; qui enim sciat bonum conducere, simul scierit malum fraudi esse, et qui in illo fallatur, falsum se quoque in altero habuerit, necessarium erat, ut aut similitudines contrariorum generum simul inesse anima dicerent, quandoquidem contraria noscerentur aut dissimilitudines, quia deciperemur, quorum neutrum esse ratione ulla potest. Atque haec fere extra propositum hactenus. Verum quia non idem sit intellectus et sensus, promptissimum illud atque efficacissimum argumentum videtur, quod, quomodo animalia omnia sint sensibus praedita, solus homo praeter hos et mentem et intelligentiam obtinet. Praeterea quis non videt alias esse differentias rationalis potentiae, alias sensuum, id est quinque? Item affectus et opera quis possit negare alia sensibus iuncta, alia intellectui et rationi tributa? Neque interest intelligentiam illam an rationalem virtutem an intellectum et mentem appelles. Nam posterius diligenter praeesseque digerimus, quod quibusque nominibus indicetur. Nunc obsecro voces illas promiscue pro una re adeuntes haec audiant, tantisper, dum de differentiis sensus et animi agitamus.
10.Intellectum non esse sensumneque item imaginationem.
(1) Ac primum quidem virtutes animi videntur hae: recta opinio, scientia, prudentia, quae ad sensum pertinere non possunt. Item vitia animi sunt: falsa opinio, inscientia, imprudentia, quae nemo sensibus tribuere possit. Praeterea sensus cum aut propriis aut communibus sensibilium generibus absolvatur, circa propria, quod parte plurima dixerim, incorruptus verusque est. Contra intellectus, quamquam in eo propria et communia alio more spectantur, tamen frequentius a propriis quam a communibus fallitur propterea, quod res, quanto communiores habentur, tanto conspectiores prioresque intellectus sunt. Quodsi usquam dictum reperias animalia quaedam ratione, quae careant, animum tamen et intellectum habere, scito abusionem in eo nominis factam. Nullum enim praeter hominem animal compos et particeps animi est, sed nonnulla spectris et visionibus valent, quod genus phantasiam et imaginationem appellant. Imaginatio autem, quamvis sit praestantior et nobilior sensu, longe tamen inferior animo intellectuque est, utpote quae tamquam in confinio utriusque sit posita; ita fit, ut ea vis sensum quidem sequatur, sed actionem animi antecedat, proinde visa sensaque simul illata animo sunt, excitant adiunguntque sibi commotionem illam, quam ‘hypolepsim’ dicunt. Ac si suspicionem, apprehensionem, susceptionem aut existimationem vocaris, quo nomine omne iudicium intellectus et rationis, item habitum omnem et formam intelligendi complectimur eoque illud tamquam genus accipitur, cuius species sint opinio, scientia, prudentia. Atque hae virtutes, quamvis oriantur a sensibus et praecedentem imaginationem requirant, non tamen cum illis eaedem sunt. Prorsus suscipe aliquid in opinionem, scientiam aut prudentiam, alterius facultatis est quam imaginationis; nam imaginari et visa concipere simul collibitum est possumus. Tantaeque in eo cuique copiae suppetunt, ut nihil subsit, quod non possit sibi affingere et subicere oculis, adeoque facile omnia, quae velimus, ad condictum accurrunt, ut tum quasi geri agique videantur. At credere aliquid aut existimare aut iudicare de rebus, quotiens incessit voluntas, in nostra manu non est, sed quotiens ipsa rei veritas, quae videbatur apertissima, assentiri nos cogit. Neque enim fieri potest, ut quis rei, quam nihil dubitat falsam esse, assensus suos accommodet, atvero bis duo quattuor esse necessarium est, velis nobis accedere. Contra ut bis duo sint quinque aut bis decem viginti non sint, nemo umquam accesserit, qui rationem numeri teneat, sicut neque ut homo non sit bipes aut ut ignis non perurat. Quamvis enim et flammas gelare et hominem esse quadrupedem dicas, non tamen id, quod dicis, etiam sentis, possumus quidem ore dumtaxat et lingua tum verum dicere, tum etiam dementiri, at opinari ex animo intus et corde. Item assentiri et dissentiri non possumus nisi, quae vel invitissimi credere aut aspernari compellimur. Nam quae evidentissima sunt et quae ita esse, uti sunt, videntur, attollunt rapiuntque etiam repugnantem animum ad accessionem sive ascensionem. E diverso nullo modo videntur esse, avertunt et revocant etiam volentem accedere, quorum vero incerta et ambigua ratio est et perinde iudicium anceps quasi suspendunt assensus et sustinent. Imaginari quidem in nostra potestate est non modo, quae possunt esse, sed etiam, quae non possunt, ut tricipites et tergeminos homines, qualem fuisse Gerionem confictum fabulis est, ut alatos, qualem Zetum et Calam, filios Boreae, ut Hypocentauros, ut Charybdim et Scyllam. Quemadmodum enim pictoribus licet, quacumque forma animal in tabula ponere, ita et animae comminisci formareque. Ad haec cum formidabilem et atrocem aliquam cladem impendere nobis opinamur, statim contrahimus et demittimus animum, toto corpore perhorrescimus, contremescimus, impalescimus. Contra quomodo voluntatem aliquam insignem aut compendium magnum ad nos spectare instareque credimus, sidentes, hilares gestibundique reddimur. At affingimus cum imaginatione sola haec, ut quomodo proponimus terrae motus horrendos, truces ferarum immitium aspectus, nulla nec affectio nec consternatio sequitur, et quemadmodum picturae non deterrent, ita nec visa nec figmenta illa, quae ipsi arbitratu nostro confundimus et miscemus. Ex iis liquet imaginationem ab existimatione et apprehensione distingui.
11.Imaginationem esse virtutemdiversam a sensu.
(1) Quomodo vero multa intelligantur a nobis, de quibus nihil opinamur et quibus assistimus neque obsistimus, consequens esse arbitror docere, quidnam intellectio ab imaginatione visioneque differat. Non enim propterea, quod sine visis et imaginibus intelligi nihil potest, putandum est eandem vim esse, quae intelligat et visa concipiat. Ut vero locus hic tractatus esse accuratissime videatur, initio paulo altius petito pro more nostro de imaginatione disseremus. Relinquentur significatus illi imaginationis, qui per translationem modo de sensibus, modo etiam de mente et intellectu afferri solent, de sola ea imaginatione loquemur, cuius in simulacrum spectrumque tamquam rei sensatae figura quaedam et effigies formatur et creatur in anima. Quodsi ita est imaginandi vis facultas una, aut habitus ex illis unus videtur, quo veri sumus aut falsi; nam quattuor sunt habitus, quibus veri esse falsive possumus: sensus, opinio, scientia, intellectus. Intellectum hoc loco accipimus strictissime et proprie pro eo, qui numquam falsa reperit. Primum igitur ostendo sensum non esse imaginationem. In somnis imaginamur, in somnis non sentimus, neque actu neque potentia. Non potentia, quia insomnium est commotio sensorum, quae impressa et derelicta intus sunt. Nec actu multo magis, quod fieri non potest, ut sopiatur animal vigilante et lucubrante sensu. Praeterea caeci imaginantur et confingunt colores, quos tamen neque actu neque potentia sentiunt. Deinde sensum omnibus animalibus, nam vulgo, concessit, vim imaginandi non concessit, sed dedit fortasse formicis et apibus, eoque amplius equis et canibus, negavit vermibus. Item sensus propriorum generum verus magna ex parte est, imaginatio fere omnis mendax et falsa eaque tunc potissimum frequens multaque accidit, cum quiescunt et feriantur sensus, quod quidem apertissimum est. Quotiens enim sensus circa res subiectas actu versantur, imaginari non dicimur; sed quotiens ad opera recesserunt, nemo tam stupidus sit, qui de Socrate, quem comminus videat, cogitet, sed de eo, quem eminus prospectet obtutu dubio caliganteque. Praeterea nemo potest clausis et compressis oculis cernere, cogitatio imaginatioque tunc vel efficacissima est. Possunt et alia super haec complura adduci, quibus luce ipsa clarius comprobetur imaginationem a sensu differre.
12.Imaginationem a scientia, intellectu,opinione differre.
(1) Sed ab intellectu quoque et scientia imaginationem distare ad hunc modum breviter et facillime demonstratur. Intellectus et scientia semper veri habitus sunt. Imaginatio perraro est, uti fallax et vana non sit. Reliquum quaeritur, an idem habenda opinio et imaginatio sint. Sed hoc abunde superius indicatum est. Cum enim imaginationem ab existimatione et apprehensione doceremus seiunctam esse, tunc quoque usu communi ab opinione secrevimus, quia sub existimatione opinio ut species continetur. Sane opinio et imaginatio illud habent commune, ut vera et falsa esse possint, quae sub utramque vim cadunt. Verum dissentit in eo ab imaginatione opinio, quod hanc consequitur assensus et fides, neque ullo pacto potest, ut, qui opinatur, non credat ita plane esse, ut opinatur. Rursus fieri annectitur persuasio, persuasioni ratio. Est enim opinio quaedam cum ratione assensio. Animalibus nonnullis, quamquam adest imaginatio, rationis tamen usus nullo modo potest adesse. Item opinari factu impossibilia in nostra potestate non est, quod etiam retro diximus, ut allatos homines aut tergeminos imaginari certe promptissimum cuiqu et facillimum videtur.
13.Contra Platonem, qui imaginationem dixitesse complexionem opinionis et sensus.
(1) Ex iis obiter et illud constat imaginationem non esse opinionem cum sensu neque per sensum neque complexionem. Item opinionis et sensus, quod dico propter Platonem, qui putat imaginationem nihil aliud esse quam sentire aliquid et illud ita opinari esse, ut sentiretur. At dictum est atque adeo demonstratum imaginationem cum opinione non semper coniungi. Quod facile deprehendas, si picturam quampiam contempleris, in qua miranda extremaque et monstruosa sint depicta; nam cogitare quidem de illis ipsis, quae spectaveris, et imaginari tantisper necesse est, opinari certe ita esse, ut sunt descripta, non possis. Sed et inde probaveris imaginationem non esse connexionem opinionis et sensus, quia, si illud detur, cum fieri nequeat, ut talis complexio intelligatur diversis subiectis absolvi, hoc est, ut opinio circa bonitatem sensus, circa nigritudinem versetur, etiamsi eadem res sit, in qua et bonitas et nigritudo contineatur, quo genere complexio opinionis et sensus accidentaria esset. Reliquum est, ut opinio atque sensus, quorum complexione definienda imaginatio sit, tum uno genere et qualitate subiecta uti, tum parem utrumque rationem inire. Nec vicissim pugnare dicantur, sed cum plerumque accidat, ut, tametsi de eadem re et sensus et opinio habeantur, tamen opinio recta sit atque vera, sensus mendax et falsus. Non video, qui possit defendi consortium illud imaginationem esse. Nam cum sensus iudicet solem pedalem opinio maiore, etiam terra, quod foedus, quae societas inter iudicia tam contraria fuerit, aut qua ratione conciliabitur aut conflabitur iudicium unum ex utroque falso hoc, illo vero? Cum necesse sit aut repudiata opinione, quae vera est, falsum iudicium sensus asciscere aut simul cum opinione retinere etiam iudicium sensus, utpote a quo potissimum imaginatio oriatur et pendeat. Certe horum utrumque impossibile est, quia neque veram opinionem respuere aliquis potest re praesertim commutata, sed incolumi et ipsa et eo, qui opinatur, neque item fieri potest, ut is, qui recte opinatur solem esse maiorem terra, credat aspectui facienti pedalem. Iam hoc loco tenetur Plato apertissime, quomodo inficiari nequeat talem sensum, qui ab opinione dissentiat misceri cum ea et copulari non posse, immo vero hic nedum coalescit opinio cum sensu, sed excludit et reicit sensum, et una cum sensu imaginatio quoque damnatur. Est enim imaginatio quasi quaedam impressio et vestigium sensus, non complexio opinionis et sensus; nam remos si mergas, videntur infracti. Primumque id sensus iudicat, dein et imaginatio sequitur, sed opinio, quae visis obsistit, utrumque coarguit.
14.Imaginationem habere similitudinem cum intellectu.Item, quae sit definitio eius et quot modis distinguatur a sensu.
(1) Si igitur imaginatio neque sensus neque existimatio neque opinio neque prudentia neque scientia neque intellectus proprie est, nulla facultas animae relinquitur, de qua possit ambigi, an sit imaginatio, nisi quae forte de intellectu controversia est. Nam si intellectus omnis semper verus esset, dubitari non posset, an imaginatio intellectus foret. Sed si quis etiam intellectus sequi fallatur, utique non sit facillimum imaginationem ab intellectu distinguere, quomodo fere plurima similitudine inter se iungantur. Primum, quod et dixi, imaginatio fallitur, potest et intellectus; deinde, quemadmodum in nobis situm est de quaque re imaginari et cogitare, quomodo volumus, ita omnia intellectu affingere et componere possumus; verumtamen nihilominus differunt, sed quibus discriminibus, iam quaerendum est. Primum utriusque natura definienda seorsum videtur, ita apertissime dilucescet, quaenam inter utramque distantia sit. Prius tamen, quid sit imaginatio, demonstrandum est. Hactenus enim non quid sit, sed quid non sit, executi sumus. Quomodo igitur pleraque ita moveantur, ut ipsa non moveant, ut lapis, qui movetur a baculo, quem manus movet, et navis, quae movetur a fluctibus, quos excitant venti, nihil mirum, si hoc idem in sensu quoque noscatur. Sensus a sensibilibus exterioribus commoti lacessitique primum simulacra ab iis missa recipiunt, deinde illam animae vim, quam imaginationem et phantasiam vocamus, impellunt, cuius ea est natura, ut formas atque imagines rerum, quas praebent et renuntiant, sensus retineat et consignet in se ita, ut vel digressis iis, quae sensus ciebant, tamen vestigia illorum et effigies diutius haereant et cunctentur in nobis. Sane nihil est tam facile quam, quomodo remota sensibilia sunt, imaginationem a sensu decernere, quippe quod tunc ab opere sensus cesset, imaginatio non cesset. At quomodo sensibilia ita assistunt, ut sensum et imaginationem simul pellant provocentque, tunc difficile est facultates illa internoscere, quoniam utraque circa idem genus et eodem tempore absolvi et versari videntur. An neque tum quoque idem genus neque idem tempus neque eadem ratio est, quibus sensus et quibus imaginatio utatur, primum qualitas, quae sensum exstimulat, exterius habetur, at quae imaginationem, interius. Quae enim accepta et comprehensa sensibus sunt, eorum spectris et simulacris imaginatio excitatur; ita fit, ut, quemadmodum sensibile conferat ad sensum, ita actio sensus imaginationi respondeat. Quia vero plurimum fit, ut sensu et imaginatione simul utamur, tunc differentia utriusque potentiae non admodum conspicua esse potest. Verum, ut dixi, inter sensum et imaginationem clarissimum interstitium est, quomodo sensus officio suo functus prior deponit, quod ex more plurimo agitur, imaginatione adhuc vigente perseveranteque, quo quidem tempore vestigium rei sensibilis conceptum foris et haustum a sensu, suum imaginationi subiectum efficitur, quod, quemadmodum fiat, de imagine hac capiamus. Licet exemplum fingamus anulum esse, qui effigiem suam in cera penitissime, id est imitus, adigat et adusque fundum expangat, deinde a cera ita prorsus intime effigiata obsignari ambientem obductumque aerem, mox remota cera et anulo impressionem et sigillationem in aere solam relinqui. Referamus hoc in sensum et imaginationem. Sensibile pro anulo sit, vicem cerae sensus obtineat, imaginatio aeri succedat. Ceterum similitudo haec passiones animantium continet, animantibus alio genere pati contingit; nam horum passio, non tam passio quam actus et absolutio est et quemadmodum sensus a sensibilibus rebus, ita imaginatio, quae in actu fit, a sensu perficitur. Differentiam porro utriusque potentiae potissimum docent ea animalia, quae, cum instructa sensibus sint, tamen imaginandi et afformandi visa ingenio carent, ut vermes et muscae et complura generis eiusdem, quae, quamquam a sensibilibus moventur, non tamen retinent notiones aut species eas, quas sentiendo concipiunt, sed quicquid agunt, temere agunt et casu feruntur nullis regentibus visis, quippe quae in iis mansitare aut scrutari non possit. Proinde sensus illorum perquam similis ictui praeceleri est, quem quis summo tenus et intranscursu impegit, unde nec cutis adlivescat nec vibices attollantur, in quibus exemplaria et imagines rerum sensiculatarum firmius et stabilius haesitant. His altera quaedam facultas supra sensum data est, in qua tamquam in aerario atque penu ad usum promptuarium formae omnium rerum locantur, quamobrem imaginatio neque sine sensu adesse potest neque versare agitareque alias res quam quae pertinere videantur ad sensum. Quodsi interim ad intelligibilia quoque usum sui accommodat, hoc ei illatenus contingit, quatenus et sensui, a quo intellectualia ortum progressionemque habent. Itaque, ut cera impressionem simul recipit et retentat, tantum diversis causis recipit, quia non rigens pugnansve est, sed cedens lentaque et in omnem effigiem tenera retentat, quia praeter hoc etiam firmam et stabilem habet compactionem, ita et anima sensibiles formas, a quibus movetur et quasi exculpitur, recipit et conservat, sed recipit, quia compos est sentiendi ea, a quibus movetur, conservat, quia vim habet imaginandi ea, quae sensit. Certum autem illud est, quotiens sensus in sensibile agit, id est quotiens sensus in actu est et incumbit in sensibilem, totiens quoque in idem sensibile imaginationem moveri; neque enim digressis rebus aut sublatis imaginatio tueri et custodire vestigia earum posset, nisi cognosceret et perciperet ea, quorum sibi custodia esset concredita.
15.Imaginationes quot modis et cur sint falsae.Item, cur dicatur phantasia. Item absolutio definitionis eius.Item, cur animalia maiore ex parte visis et imaginatione ducantur.
(1) Sane quaecumque animantia imaginationem et visa participant, quibus interdum integris et incorruptis, interdum distortis et depravatis utuntur, necesse est, ut ab his fere actiones suas et mores gubernent. Plane omnis imaginatio, sive recta sive contraria sit, tota pendet a sensu, cum quo semper incedit ac pedem pariter ponit, ut seu verus rectusque sit seu contra mendax et falsus, continuo se eidem sectae imaginatio addicat. Ergo quemadmodum sensus propriorum sensibilium aut semper verus est aut rarenter falsus, contra in iis, quae subiecta sensibilibus propriis existunt, hoc est, quorum accidentia illa sunt, facile decipi solet, nam candidum atrumve esse hominem, qui accedit, integre probeque, iudicamus, sed si audiamus etiam Socratem dicere, facile est, ut decipi et errare possimus. In communibus item sensibilibus, quae appensa et annexa sunt propriis, motu, magnitudine, figura, numero, falli solemus, cum de eo, quod ad plures sensus pertinet, uno sensu iudicium praecipites ferimus. Eodem modo imaginatio sensibilium propriorum praesente et agente sensu vera incorruptaque est. De subiectis et communibus adiuncto pariter et abiuncto sensu decipitur; nam si sensus adiunctus deerrat, necessario et imagines vacillant. At cum abiunctus sensus est, tunc quoque, sed impense ac facillime imaginatio labitur, quia rerum vestigia non conservat, perinde qualia excipit. Quod quidem tunc maxime accidere moris est, cum e longinquo sensibilium generum imagines ad oculum aegerrime deferuntur ab iisque ceu confutatur et nubiculatur aspectus. Si igitur iam constat imaginationem esse quandam potentiam animae, si item ratione demonstratum est nullam esse de iis viribus, quas supra recurrimus, restat definitionem eius talem afferre possimus. Imaginatio est motus animae, quem sensus in actu positus creat. Ceterum, quoniam visus sensuum omnium acerrimus praestantissimusque est, inde imaginatio visi et visionis nomen accepit, et phantasia dicta ex argumento lucis, sine qua cerni et videri non potest. Illud vero, quod paulo antehac dixi, iterum dicam animalium vitam actionesque magna ex parte visis regi propterea, quod in iis imagines diu haesitant et simillimae perpetuis sensibus sunt. In hoc tamen distinctio illa succedit, quod alia visis ducuntur, quia nullam vim superiorem hac habeant, ut bruta, alia, quod plerumque accidit, ut nobiliorem potentiam aut morbus intercipiat aut sonus impediat, necesse est imaginationem sequatur, ut homines. Sed quid sit imaginatio et quamobrem animalibus data, affatim expositum censeo.
16.De intellectu potentiae, qui ut sensus a sensibilibus,ita ipse ab intelligibilibus patitur nec ullampropriam formam obtinet.
(1) De parte vero animae, qua utimur tunc, cum aliquid contemplamur, consultamus, decernimus, sive loco disclusa est, ut Plato putabat, qui rationem in capite, iram in pectore, cupiditatem subter praecordia in hepate collocavit, sive loco quidem a ceteris viribus animae separata non est, sed ratione dumtaxat, necessarium videtur, ut hac parte de natura eius tota diligenter disquisiteque exsequamur, tum quaenam differentia inter hanc et reliquas facultates praesertim imaginationem probanda constituendaque sit, tum illud per se accuratissime, quemadmodum intellectio constet et absolvatur. Si igitur sentire et intelligere in eo affinia sunt, ut utroque genere anima cognoscere et iudicare dicatur, quod et retro explicavimus, maxime necessarium est, quemadmodum a sensibilibus generibus sensum, ita et intellectum ab intelligibilibus pelli patique dicere. Passionem vero intellectu accipere oportet, uti in sensu accepimus; nam verius dixeris intellectum perfici et absolvi quam pati, quotiens de potentia in actum effertur. Porro intellectum de potentia ad actum commeare nihil apertius, quomodo neque semper neque idem intelligere videamur, sed aliud alias. Atque hoc iam argumento est intellectum talem iure intellectum potestatis vocari; neque enim fieri posset, ut de actu in actum, quasi migrationem et transitum fecerit, nisi subesset potentia, qua tam differentes actus crearentur conciperenturque. Primum itaque oportet impatibilem intellectum esse, quod propria passione describimus; deinde necesse est, ut peculiarem quidem nullam formam obtineat, sed ut omnium formarum compos capaxque sit ita, ut, quamvis potestate omnia referat, non tamen simpliciter absoluteque omnia sit. Tertium adicimus, ut sensus se ad sensibilia habet, ita se ad intelligibilia intellectum habere, et quemadmodum sensus nihil est actu eorum, quae sentiantur, ita intellectum nihil esse actu eorum, quae intelligantur. Necessarium itaque est, quomodo omnia intelligat intellectus, ut omnia quoque potentia sit, hoc est, ut nullam speciem certam aut praecipuam habeat. Recte igitur Anaxagoras quasi somniabundus de intellectu videtur sensisse, quomodo illum simplicem, sincerum intemperatumque diceret et ad omnium rerum, quas cognosceret, natura communicatuque alienum, ita enim fieri, ut quam facillime omnia intellectu comprehendantur, si nulla familiaris forma geminaque habeatur, quae aditum ceteris formis tamquam peregrinis et adventiciis praecludat. Quamobrem quomodo intellectus nullam formam, ut dixi, praescriptam et consignatam privatim possideat, necessarium est eius natura hoc solo describatur, quod idoneus, compos tenerque sit recipiendis iuxta omnibus formis. Ita intellectus is, quo sapit et intelligit animus, non is, quo aliquando pro imaginatione per translationem abutimur eorum generum, quae cognoscit, nihil actu continet, antequam cognoscat.
17.Intellectum neque corpus esse nequecorpore pro instrumento uti. Item intellectumesse locum et conceptaculum formarum.
(1) Quo evenit, ut dissentaneum sit putare intellectum confundi aut admisceri cum corpore, quia corpus sit, oportet, quod cum corpore admiscetur. Item si intellectus corpus esset, necessario aliquis actus foret et formam sui generis aliquam praeferret. Ceterum neque utitur corpore ut instrumento, quemadmodum sensus utuntur, alioquin afficeretur qualitatibus et affectionibus instrumenti, quae, quod semper haererent coniunctaeque cum actionibus eius omnibus haberent, impedimento essent, ne reliqua genera conciperet. Cuius quidem rei exemplum in sensu perspicuum est: Quamvis enim sensus non sit corpus, quia tamen sedibus et instrumentis corporis utitur, eisdem qualitatibus, quibus instrumenta afficiuntur, afficitur. Atque hoc quoque in sensoriis omnibus argumento uno probatur, quod, cum vehemens sensibile, verbi gratia demens aliquis strepitu auditu icit, aut nimius splendor oculos accessit aut quid grave olens accidit naribus, remissi praeterea et modici sonores, colores, odores persentiri non possunt, quia obsessus obtentusque maiore vi sensus proindeque occupatus totus novum hospitem non potest admittere, sed excludit. Contra intellectus, si quid excellentius commentatus contemplatusque est, non ideo minus aut deterius humiliora et inferiora cognoscit, sed probius et melius; ita fit, ut sensus sine corpore absolvi et exerceri non possit, intellectus ab omni corpore abstractus adiunctusque habeatur. Recte igitur autumant, qui dicunt animam esse locum et conceptaculum specierum, etiamsi minus proprie loqui de conceptaculo et loco videntur nec tamen id de anima universa accipi potest, sed de duabus tantum potestatibus eius et partibus, intellectuali videlicet et sensuali. Quomodo vero anima locus dicitur, non is locus significatur, qui nos ambiat complectaturque, sed ex ea translatione indicari volumus animam quodam pacto evadere et fieri illa ipsa, quae intelligit et quae sentit.
18.Quemadmodum intellectus possit et quandoincipiat perfici et se ipsum agnoscere.
(1) Atque hic quidem intellectus, qui potentia definitur, et primo ortu parvulis contingit. Quomodo autem progredientibus aetatibus paulum iis firmitatis accesserit, tum via sensuum et visionum ope multaque adeo huius generis exercitatione universales notiones agnoscunt et similitudinem in dissimilibus colligunt et idem in differentibus discretisque contemplantur, quo tempore animus intellectusque absolutior et perfectior redditur. Nec absimilis homini gnaro et scienti efficitur, qui ea, quae a mathematicis theoremata, id est speculamina, appellantur, simulatque perdidicit, de cetero ipse sua sponte et citra docentem, quaecumque ei collibitum fiunt, commentatur. Quamvis autem intellectus hoc genere confirmatus adhuc quoque potestatem annexam gerat, non tamen eodem modo, quo antequam aut inveniret a se aut aliunde condisceret, sed cum processit, ut dixi, habitus ei quidam quasi allinitur, qui ante non aderat, qualis est visus, quo idoneus promptusque fit similia et dissimilia pervidere, eadem et diversa percipere, consentanea et dissentanea speculari, atque tunc demum sese agnoscere et intelligere incipit. Cum enim nihil aliud intellectus sit quam ipsa plane intelligibilia et ipsae notiones, necesse est simul idem cum iis factus est, quae intelligit, ut tunc et se ipsum intelligat. Cum igitur habitum solum tenet, tunc ipsa intelligibilia est, sed iacentia et deposita. Quomodo vero in actum extrahitur, tunc perinde iure aequo cum ipsa re intellecta incedit eoque et ipsum se merito agnoscit, etenim ipse illa est, quae intelliguntur a se, quemadmodumque geometria nihil aliud est quam ipsa illa theoremata, quae in geometria tractantur, ita intellectus nihil aliud est quam ipsae res, quae ab intellectu noscuntur. Praeterea usque eodem quiescit ac residet habitus, quiescunt et theoremata, simul vero excitatur expergiturque et ad actum procedit, tunc geometria circa unum aliquod theorema versatur et efficitur idem illi, quod agitat; nam scientia huius, quod est duobus rectis triangulum paris habere et theorema est, et ratio, per quam paris habere triangulum demonstratur. Ita intellectus, cum otiosus est, habitum dicitur premere notionum et intelligibilium generum. Cum vero notionem aliquam versat actu, tunc idem cum notione illa evadere dicitur, ideoque quotiens hanc intelligit, ipsum se quoque intelligat est necesse.
19.In rebus materialibus aliud esse res ipsas,aliud rerum essentiam, et quemadmodumintellectus utrumque intelligat per similitudinemad lineam rectam et flexam.
(1) Postquam et imaginationis et intellectus naturae a nobis expositae sunt, reliquum videtur, ut videamus, quaenam differentia inter utramque virtutem sciscenda constituendaque sit. Primum illud sciendum aliud esse aquam ipsam, aliud essentiam aquae. Hoc est verbum ex verbo, quod suum sit aquae esse. Aqua enim est id, quod usurpatur sensu ex materia et forma concretum esse, aqua forma ipsa aquae et ratio est, per quam est aqua. Unaquaeque enim res descriptionem suam non de materia, sed de forma nanciscitur. Pari pacto sentiendum de artificiosis est, ut aliud sint aedes ipsae, aliud esse aedibus suum, aliud statua, aliud esse suum, id est essentia statuae. Aedes sunt figura ipsa cum lateribus lignis, tegulis, scandulis. Essentia aedium forma ipsa et structura talis est. Item statua est figura cum ebore aut ligno aut aere. Essentia statuae est forma et species statuae, non tamen hoc perpetuum. Sunt enim res, quarum essentiae idem, quod ipsae res sunt; idem enim punctus est et puncto esse, quod quidem omnibus in simplicibus et materia carentibus statuendum est, quod horum ratio, propter quam sunt, et forma, per quam sunt, a natura eorum universa non discrepat. Haec ita cum sint, si formam materiae annexam et coniunctam scrutaris, hoc est frigidum, humidum cum ipsa materia ut aquam totam, cuius ratio et constitutio materiae iugata aqua ipsa est, si aerem, si terram, si carnem universam, id est consortium materiae et formae, vestigas, sufficit sola vis sensus. Et multo magis eius comes asseclaque imaginatio. Si vero essentiam ipsam aut aquae aut carnis exploras, alia facultas animae adhibenda intendendaque est, aut quae alio se genere formaque habeat; nam illud magis putandum est, quemadmodum causae sunt, cur una potentia sit, quae dulce a russo et flavo dispescat, ita necessario unam esse vim animi, quae iudicet aliud esse ipsas res, aliud rerum essentiam atque ita utrumque una cognoscat, sed quae tamen aliter atque aliter se habeat, verbi gratia ad aquam universam, quae intellectui noscenda sit, visa et imaginationem oportet adiungere, ad essentiam vero solam eius conspectandam nullas suppetias requirit, sed ipse sibi intellectus superesse potest, quemadmodum igitur lineam attensam et flexam dicere eadem possis, quamquam aliter hoc quam illo modo se habet, ita et intellectus potest unus et idem statui, qui concreta et composita, item qui formas et species meras percipiat, quamobrem et assimilis rebus fit, quas cognoscit compositus, si compositas, simplex, si simplices formas, id est a materia seorsum intelligit, ita interdum lineae directae, interdum arcuatae confertur. Sane Plato actiones intellectus circulis primum recto, mox circinato recurrentique interius comparat, Aristoteles lineae explicatae et replicatae sive porrectae et curvatae ac curvatae quidem idcirco, quia, quomodo intellectus materiam et formam iunctim, id est quod concretum et conditum est, comprehendit, tum quasi geminari et duplificari videtur accessu phantasmatum et visorum, quorum opera usumque in una ea functione desiderat.
20.In mathematicis aliud esse rem,aliud essentiam rei et quemadmodumab intellectu noscantur.
(1) Sed et in iis, quae per sequestrationem et praecisionem a materia describuntur, qualia sunt mathematica, idem discrimen, quod in naturalibus quoque perspicitur. Est enim aliud rectum, aliud sua recto essentia; nam rectum sine continuo esse non potest, quemadmodum neque simus sine naso neque valgus sine suris propterea, quod continuitas rectitudini ceu stragula et lectisternium subicitur. At esse recto est ratio ipsa recti et per quam illud est rectum, de utroque intellectus enuntiatur, utrumque cognoscit. Cum dico “utrumque”, intelligo tum id totum, quod ex subiecto, id est ex continuo et ex forma componitur, tum formam ipsam separatam, nec tamen utrumque percipit uno respectu habituve, sed alterum tamquam simplex, alterum tamquam compositus. Quamobrem etiamsi materiam, quae sensibilibus corporibus subicitur, diversam putes ab ea, quae mathematicis subsita est, nihilominus differentia ea tenebitur, ut in iis quoque actiones intellectus alias simplices, alias compositiusculas et concretiusculas haberi necesse sit. Ac corporibus quidem noscitandis sine dubio opus ei est procuratione atque auxilio sensus; non enim iudicare solus potest, quid aqua, quid caro sit, nisi ope atque opera sensuum adiuvetur. Triangulum vero et rectam et curvam aliquanto facilius percipit sibique in id munus fere sufficit, quoniam eodem genere materiam a contemplatione sua reicit, quo ipsae res abiunctae materia sunt. Quomodo ergo mathematica non re ab se, sed sola ratione a materia abiungantur, necesse est intellectus quoque contemplandis iis materiam non re vera, sed sola ratione et cogitatione praecidat.
21.Anaxagoram imperfecte de intellectu dixisse.Item pariter patiatur.Item intellectum ceu nudam tabulam esse.
(1) Ceterum Anaxagoras partim recte de animo, partim non recte disseruit. Illud recte, quod intellectum simplicem esse et expertem materiae arbitratus est. Illud non recte, quod nusquam demonstravit, quemadmodum animus, qui tali natura praeditus ferebatur, intelligeret et cognosceret omnia, quandoquidem id erat necesse ostendere, quoniam, si intelligere procul dubio illatenus pati et affici videbatur, nihil vero patitur, quod non materiam communem cum agente participet, unde fit, ut quodque a quoque passim indiscreteque pati non possit, ut sonor a linea, sed illa tantummodo, quorum communis subiecta materia est. Atque haec Anaxagoras nulla suarum scriptionum parte digessit. A nobis autem iterum suggerenda sunt ea, quae saepe monstravimus, si pati sensus proprie non dicuntur, quanto impensius hoc ab intellectu removendum reiciendumque est, equidem sensus usu instrumentorum corporeorum absolvitur, in quo iam nescio quid commune habet cum agente, id est cum genere sensibili; nam quomodo uteretur opera corporis, aequissimum etiam fuit, ut moveretur a corpore. Intellectus contra quod potestate omnia intellecta est, actu nullum, antequam intellectum id sit, longissime videtur abesse a passione, praesertim quomodo nulla formam privatim sit adeptus. Verum quemadmodum in litteratoria tabula, in qua nihil est ascriptum, simul litteras et elementa posueris, iustius sit perfectionem quam passionem hoc dicere propterea, quod, cum ad hunc usum comparata institutaque sit, non, hercules, passa, sed consecuta finem suam et exornationem videtur, ita intellectus non patitur, cum actu intelligat, sed consumatur et excolitur potius, quam ob causam et minimus materiae asseritur et simplicissimus esse comprobatur. Nam et Aristoteles inquit, intellectus potentiae prorsus nihil actu est, si autem nihil actu est, pati aut misceri nullo modo potest; nam ad sola ea, quae actu sunt, passio et mixtio pertinet. Fit vero intellectus de intellectu potentiae intellectus actu, quo res ipsas intelligit, atque tunc simul et intellectus et intelligibilis est. Non ergo ab intelligibilibus patitur, sed in ipsa intelligibilia quasi transit. Sane intellectus potentiae videtur solum ad animam hominis pertinere, utpote qui unus affectiones suas habeat, et rationi subiectas et ad rationem, cui consentiant, ordinatas, quod non in reliquis animalibus cernitur.
22.Cur idem intellectus et intellectus etintelligibilis sit et cur assiduitas contemplandilaborem et aegritudinem afferat.
(1) Verum illud nunc aveo scire, quo pacto animus simul et intellectus et intelligibilis sit, utrum id ratione eadem an diversa contingat, id est ut intellectus et intelligibilis habeatur. Sed solvitur in iis, quae carent materia, idem est intelligens et intellectum, quia idem est scientia speculativa et id, quod in ea spectatur et scitur, in iis vero formis, ad quas materia pertinet, aliud intelligibile est, aliud id, quod intelligit, propterea, quod species et formae materiales ex sua natura intellectae non sunt, sed intellectus quasi detracta ex exuta materia intelligibiles facit, quomodo ante non actu, sed potentia intelligibiles haberentur; nam quamquam ineptae non sint, ut possint intelligi, non tantum natura ipsa illarum intelligibilis per se est. Prohinc merito evenit, ut illa non intelligant, sed intelligantur tantum; at intellectus potentiae, quemadmodum est potentia intellectus, ita et intelligibilis potentia est. Quamobrem non semper intelligit, immo vero assiduitate nimia videtur aegrescere lacessereque, cuius culpam habet potentia illa, quae subest inhaeretque intellectui. Quapropter nec semper intelligibilis est, sed tunc solum, quando sibi notiones multas quasi copias et suppetias ad commentandum speculandumque comparavit. Quodsi alius intellectus habetur, cui nulla potentia innexa sit, utique illum semper et intellectum et intelligibilem esse necesse est, de quo iam tempus videtur, ut disputandum sit alio orsu.
23.De intellectu agente, qui necessarius sitad perficiendum intellectum potentiae.
(1) Quaecumque natura gignuntur potentiam initiis obtinent, perfectionem posterius ferunt; neque enim contenta habilitate sola et potentia sunt. Alioquin natura potentiam illam rebus temere et fortuito addidisset, nisi aliquis actus ex ea consecuturus esset. Eadem ratione humana anima non solum eo dignitatis et nobilitatis processit, ut intellectum potentiae sortiretur, qui ad ferendam intelligentiam aptus accommodatusque esset, sed etiam usque eo, ut accommodationis huius finem et absolutionem indipisceretur, cuius gratia ita accommodata instituta praeparataque videbatur. Necessarium itaque est intellectum potentiae perfici et absolvi; nihil a se ipso absolvitur, ab alio igitur; duas ergo differentias esse humani animi necesse est, intellectum potentiae et intellectum agentem, hic priorem illum quasi adortus amplexusque, primum quasi educit in lucem e tenebris et in actu constituit, deinde habitum in eo quendam afformat, in quo universales rerum notiones et scientiae collocantur; nam quemadmodum neque rude saxum neque impolitum aes, quorum alterum domus potentia est, alterum statua, aut hoc accipere formam domus potest aut illud statuae, nisi ars materias illas, quae ad domum et statuam comparatae sunt, fingat et formam artificiosam imponat, atque ita demum consistat domus et statua, ita intellectum potentiae ab altero intellectu perfici oportet, qui, quod ipse perfectus est et in actu semper, nulli potentiae affinis consorsve, praeparationem illam intellectui ad intelligendum adiunctam ad instar artis excitet excolatque habitum et scientiam rerum absolvat. Atque hic intellectus separatus et impatibilis impermixtusque esset. Intellectus autem potestatis, quamvis eadem fere, qua intellectus agens, dignitate auctoritateque polleat, quia tamen aliquanto coniunctior addictiorque humanae animae est, videtur societate hac nobilitatis suae non nihil dispendii detrimentique facere.
24.Intellectum agentem facere,ut res materiales intelligibiles intelligantur actu.Item, quomodo et quando intellectus potestatisagat ope intellectus agentis.
(1) Quemadmodum itaque lumen, quomodo oculos et colores accedit, non modo visui, sed coloribus etiam actum praebet, ita intellectus agens, quomodo intellectum potentiae agitat, non solum intellectui actum ministrat, sed et res, quae potentia intellectae sunt, facit, ut in eo intellectae sunt actu, atque hae sunt formae materiales et notiones communes de singularibus sensibus collectae. Has intellectus potentiae neque potest per se distinguere neque ex una earum transitionem in cogitationem alterius facere neque componere, sed illas a sensibus et imaginatione acceptas et materia exutas in memoria tamquam in promptuario thesauros suos custodit, deinde ingruente intellectus agentis luce et massam illam notionum atque silvam intrante versanteque efficitur, ut unus cum illo evadat atque ita libero discursu possit componere, dividere, circumspicere, considerare, cognoscere singula; ergo qualis est artis ad suam materiam comparatio, talis est intellectus agentis ad intellectum potentiae probanda.
25.Intellectum agentem haberi coniunctumcum intellectu potentiae et quare et quotiens collibitum est,speculari possimus. Item intellectum agentem esse adsimilemdeo et nobiliorem intellectu potentiae.
(1) Item hic omnia facit, ille fit omnia; ex quo sequitur, ut in nostra potestate sit intelligere et speculari, quomodo volumus, quia intellectus agens non quemadmodum ars seorsum a sua materia est, sed totus intellectui potentiae intextus immersusque habetur. Finge excussorem in aere aut in ferro esse, non extrinsecus: Nonne pervadet penetrabitque in materiam universam? Eodem modo intellectus agens intellectui potestatis assistens unus cum illo traditur propterea, quod una res est, quae ex materia et forma consistit, et tum permixtio haec rationes duas habet. Nam et materiae ratio est, per quam anima fit omnia, et ratio absolutionis et formae, per quam facit omnia. Plane intellectus intelligendo quasi vertit se in ea, quae intelligit, in quo iam et materiam videmus, id est multitudinem notionum et artificem, qui notiones illas arbitratu suo disponat et tractet. Est enim intellectus agens ceu architectus quidam fabricatorque notionum. Quapropter fere videtur proximus imitatione deo; nam et deus quodammodo ipsae res est et ad quendam modum creator et opifex rerum. Praestantior vero cognoscitur intellectus parte, qua facit, quam parte, qua patitur; nam omne, quod agit, praestantius et pretiosius sua materia est. Porro, quod et superius dixi, idem est intellectus et intelligibilis, quemadmodum idem est scientia ipsa actu cum eo, quod scitur, non tamen eadem ratione, sed quatenus intellectum potestatis amplectitur, intellligibilis est, quatenus vero ipsemet agens est, dicitur intellectus esse.
26.Nomine priorem esse intellectumpotestatis quam agentem. Item agentemsemper intelligere et sine discursu.Item aeternum et immortalem esse.Item eius substantiam merumactum intelligendi esse.
(1) In homine ergo prior quam agens intellectus potentiae habetur; nam omnis habilitas praeparatioque prior tempore quam actus contingit, nec tamen simpliciter prior, quomodo neque perfecto imperfectum neque actu potentia prior esse umquam possit. Substantia autem intellectus agentis est actus, non de potentia aliqua perfectus erutusve, sed suapte natura. Atque hic intellectus, ut superius dixi, adiunctus, impatibilis impermixtusque est; proinde eius ingenium tale non est, ut interim intelligat, interim cesset; nam hoc accidit intellectui agenti, qua intellectui potentiae iungitur. Quomodo vero secum ipse est, quomodo natura eius sola spectatur, quae nihil aliud est quam actus merus, tum infatigabilis, immortalis, aeternus, semper intelligens et semper intellectus a se est, non alia re aut per aliam, quemadmodum cetera, quae intelligantur et quae intellectus habitu constituto a materia divellit, et intelligibiles facit, sed per se intelligibilis est et per suam naturam habet, ut et intelligere et intelligi possit a sese. In intellectu quidem potestatis divisae et sectae notiones sunt, in eoque variae tum artes, tum notitiae et scientiae collocantur. Contra in intellectu agente; et ut expressius ac verius loquamur, in intellectu, qui simplex actus est, quando substantia eius actu describitur, videtur alia ratio statuenda longe difficilior dictu et longe etiam divinior. Nec enim is ex uno genere in aliud transit neque componit quicquam aut dividit neque discursu utitur ad res noscendas, sed comprehensione quadam; cum enim formas omnium rerum simul contineat, simul quoque aggreditur, complectitur et intelligit omnia. Alioquin substantia eius definiri actu solo non possit, quod tamen Aristoteles maxime affirmare et persuadere contendit; nam si alternare aut mutare cogitationes et actus intelligendi posset ita, ut possunt et ut solent scientes, necessarium esset eadem substantia intellectus agentis manente nihilominus abire actus variarique. Ergo fateri oporteret substantiam eius ab actu differre, cui apertissime Aristoteles reclamat, atque hoc etiam inter initia operis dixit, ubi verba illa leguntur: considerare, amare, odisse – intellectus illius affectiones non sunt.
27.Nominis essentiam esse intellectum agentem.Item agentem indivisibiliter intelligere,intellectum potentiae divisibiliter.
(1) Nos igitur utriusque intellectus copulatio sumus. Si ergo ita habent omnia, quae ex actu et potentia conciliantur, ut in iis aliud sit ipsa res, aliud essentia, sequitur, ut aliud ego sim, aliud essentia mea ita, ut ego sim is, qui ex actu et potestate constituor, essentia mea sit solus actus tantum, quamobrem eadem, quae considero, haec etiam scribo et litteris mando. Scribit vero intellectus, qui ex potestate componitur, scribit, inquam, non tamen quatenus ex potestate constat, sed quatenus intellectus agens est, quia illinc quasi omnis actio rivatur et ducitur. Quodsi intellectus potentiae non accipit indivisibiliter ea, quae intellectus agens indivisibiliter tradit, nihil est, quod miremur, quando huius rei exemplum illud exploratum est, quod affectiones corporum, candor, nigror et eius generis ceterae, quamquam propria ratione et suapte natura indivisibiles atque insecabiles sunt, in materiam tamen divisibiliter et secabiliter recipiuntur, ut ergo redeamus, unde discessimus: Quemadmodum aliud est animal, aliud suum animali esse et quemadmodum suum animali esse ab ipsa dependet animalis anima, ita aliud ego sum, aliud mihi esse et mea essentia. Haec autem ab anima provenit non quidem sensuali, quippe quae tamquam materia intellectus potentiae habeatur neque item ab ipso intellectu potentiae, ut qui pro materia intellectus agentis sit. Restat igitur, ut ab intellectu agente tantum essentia mea proficisci ac pendere dicatur; solus enim intellectus agens proprie et maxime censendus est forma, immo vero forma formarum. Inferiora autem cetera modo subiectorum loco, modo formarum habentur. Sane ordo naturae et processu hic est, ut respectu inferiorum superioribus vice formarum utatur, respectu superiorum inferioribus loco materiae. Summam vero et supremam formarum intellectum agentem constituit, quo simulatque progressa est, receptui canit in eoque finem quasi extremam manum imponit, utpote quae nullam formam superiorem aut nobiliorem haberet, cui loco materiae subiceret intellectum agentem. Quamobrem nos proprie animus et intellectus sumus.
28.Aristotelem sensisse hominem esseintellectum agentem. Item, quid sit intellectus patibilis,qui et corrumpitur et aboletur in nobis,et cur primo mortem recordemur.
(1) Ob haec Aristoteles non de nihilo addubitat, quamobrem accidat, ut, quomodo immortalis animus hominis sit, qui nihil aliud est quam esse homini, tamen nemo recordari earum rerum queat, quas in vita didicerit, tractaverit, charissimas habuerit, efflictim amaverit. Huius quaestionis dissolutio consentanea erit et iis, quae paulo ante, et iis, quae pridem inter initia diximus. Nemo igitur commeminit post mortem, quia, tametsi intellectus agens impatibilis sit nec ipse occidat, tamen intellectus alius in nobis continetur, qui et patibilis et particeps obitus est. Nam hic quali natura sit et quam ab intellectu potentiae differat, post docebimus. Porro intellectum patibilem est, ubi Aristoteles permixtionem et commune appellaverit, quo ea, quae hic sunt, intelligimus et cum quo illa ipsa intelliguntur a nobis, ad quem omnia ea pertinent: amare, odisse, meminisse. Nunc illud constare potest Aristotelem nos intellectum agentem putasse. Quid enim aliud innuit, cum ita quaerit et solvit? Ideo, inquit, non recordamur, quia intellectus agens impatibilis est, intellectus vero, qui patibilis dicitur, aboletur. Alioquin obvia et vulgata omnibus quaestio est, praesertim vero haud dissimulanter adeunda noscitandaque iis, quibus immortalis animus statuitur. Quamobrem scilicet rerum, quas in vita cognovimus, mortuis nobis statim omnis memoria deleatur, cur nemo inimicitias, nemo amicitias a morte meminerit, iam cur nemo innumerabilibus saeculis ex iis, quos desideravimus, necessariis suis et iuratissimis comparaverit visitatusque sit. Quocirca locum hunc Aristoteles et parte hac et primo volumine dignissimum explicatione discussioneque censuit. Plane tum hic, tum ibi rationes fere easdem communit, quod, ut quam conspectissimum sit, quamquam modo apertius loquitur, verba illa in primo libro posita subiciemus nunc. Intelligere, inquit, amare, odisse affectiones continentis non illius sunt, quatenus ipse est. Quapropter continente corrupto neque meminit neque amat, quia non erant illius haec, sed communis, id est permixtionis, quod iam periit. Intellectus autem forte divinius quiddam est et impatibile. Hactenus sunt, quae in primo operis huius libro Aristoteles dicit, hic vero habentur verba haec. In plenum non intelligit tempore neque modo intelligit, modo cessat, separatum utique est, quicquid hoc est, et solum hoc immortale et sempiternum habent. Non recordamur autem idcirco ab occasu, quia hic impatibilis est. Intellectus vero, qui patibilis dicitur, aboletur, et sine hoc nihil intelligit. Conferamus ergo verba haec cum superioribus. Dicit hic: non intelligit tempore, hoc refertur ad illud intelligere et cognoscere affectiones illius non sunt. Est enim aliud, quod intelligit et ad quod pertinet non semper intelligere, sed tempore et aliquando. Item, quod hic dicit: ‘Separatum vero est’, quicquid hoc est, ‘et solum hoc immortale et sempiternum habetur’ respicit verba illa. Intellectus autem forte divinius quiddam est et impatibile. Item illud non recordamur idcirco, quia hic impatibilis est, intellectus vero patibilis aboletur et sine hoc nihil intelligit, respondet ad illud. Quapropter continente corrupto neque meminit neque amat, quia non erant illius haec, sed communis, quod perierit.
29.De eodem, ex quibus verbis animadverti possit,quid Aristoteles de intellectu agente senserit.
(1) Quare satis per se revicti et confutati videntur ii, qui Aristotelem quasi accusare audent, ceu hoc loco dubitaverit, non hoc, quod modo nos diximus exposuimusque, sed illud, quamobrem non recordamur earum rerum, quas intellectus agens secum versavit intellexitque, antequam constitutionem hominis accedat. Nonne audiunt Aristotelem clara atque adeo exserta voce clamantem exstincto communi intellectum agentem nec intelligere posse nec meminisse, quia haec affectiones illius non erant, sed eius communis, quod interiit. Quapropter et cum denuo hic dicat: “Non recordamur” idcirco, quia hic impatibilis est ac patibilis abolitioni obnoxius est, innuere videtur hominem esse intellectum illum agentem et impatibilem. Corrumpitur, inquit, et intercidit communio; unde quamquam immortales sumus, tamen meminisse non possumus eorum, quae simul cum intellectu mortali didicimus. Comparanda itaque sunt ea, quae tum hic, tum ibi dicuntur et nedum confinia, sed consentientissima quoque sibi reperientur. Alioquin si diligenter excusseris, perspicuo docebunt, quaenam super ea re opinio Aristotelis fuerit adiungenda iis. Verba illa sunt: quae altero ab hoc libro leguntur ut quae huic interpretationi nostrae de proximo astipulentur. De intellectu, inquit, et vi ea, quae contemplatur et cogitat, nondum liquet, sed videtur diversum id animae genus esse, solumque hoc abstrahi et separari contingere tamquam scilicet sempiternum a caduco. Erat vero aequissimum, ut ea, quae in primo libro leviter et dubitanter attigerat, accuratius hoc loco summa operis parte discuteret. Ac ibi quidem quaesitum non hoc quamobrem patibilis et corruptibilis intellectus non recordetur actionum, quae ad immortalem et impatibilem pertinent; erat enim id conspectius quam ut in eo dubitare aliquis posset, quomodo nihil stultius sit, quam rationem quaerere, cur id, quod occidere potest, non recordetur actiones eius, quod numquam occidit. Sed contra rationabiliter in dubium vocatur, cur is intellectus, qui neque pati neque commoveri potest, non recordetur actionum earum, quas cum intellectu abolito communi opera exercuit. Solvit hoc ibi Aristoteles ad hunc modum, ut etiam supra dixi. Quocirca, inquit, continente corrupto neque meminisse neque amare potest, propterea quod affectiones illius non erant, sed eius communis, quod interiit obsolevitque. Hic quoque ad eandem quaestionem sic respondet. Non recordamur, inquit, quia hic impatibilis est ac patibilis internecioni addictus obstrictusque est et sine hoc nihil intelligit.
30.De eodem verba Theophrasti de coniunctioneutriusque intellectus et cur non semper intelligit,cur obliviscitur, cur fallitur.
(1) Eodem modo et Theophrastus videtur de intellectu agente indubitasse in iis libris, quibus locos tractat ab Aristotele ante tractatos. Si, inquit, illi potentia ut habitus est, aut congenitus sit oportet aut posterius accessit. Si congenitus semper, ergo et iam idem ab initio protinus moveret. Si posterius accessit, quo instrumento aut quo genere absolutio haec facta esse dicetur? Videtur ergo tamquam ingenitus, si incorruptus. Inhaerens vero aut assistens cum sit, cur non semper movetur? Aut unde oblivio et deceptio nascitur: num de permixtione?
31.Contra eos, qui dicunt intellectumagentem esse deum aut propositiones primas.Item intellectum agentem esse speciemanimae ceu partem.
(1) Age vero illos hoc loco potissimum taxemus reprehendamusque, qui secundum Aristotelem putant intellectum agentem aut deum esse aut propositiones et quae de propositionibus oriuntur. Sane ii, qui propositiones credunt, surdissimis esse auribus videntur, quomodo vocem Aristotelis tam contentam illustremque exaudire non possint. Intellectus, inquit, hominis divinus et impatibilis est, cuius substantia idem prorsus est, quod actus, isque immortalis et sempiternus et separatus est solus. Qui vero haec de deo suspicantur dicta – nonne ipsi quoque incessendi coarguendique tarditatis sunt, qui verba Philosophi aut non intelligere aut certe neglegere videantur? Cum enim statuisset Aristoteles in omni natura alterum pro materia haberi, alterum pro forma movente perficienteque, necesse, inquit, est easdem differentias in anima reperiri et talem aliquem intellectum adesse, qui pars animae rationalis praestantissima sit. Atque hoc quoque ex illis verbis clarissime innotescit, quorum paulotenus ante mentionem fecimus. De intellectu, inquit, et vi ea, quae commentatur contemplaturque, nihil adhuc liquet, sed videtur diversum animae genus esse, solumque id abiungi et separari contingere tamquam perpetuum a morticinio caducoque. Nam et id, quod Philosophus hic dicit, solum hoc et immortale et sempiternum haberi, non est huiusmodi, ut referri possit ad deum, quomodo is non modo deum immortalem statuerit, sed et potestates eas, quae motum naturae caelestis intemperant, quas in Metaphysicis prodidit vel numero. Quamobrem cum ex omnibus viribus animae immortalitatem huic uni tribuerit toto opere, recte hoc loco dictum existimo solum hoc immortale et sempiternum haberi. Ex eisdem verbis illud subinde colligi confirmarique cupio Aristotelem opinatum fuisse intellectum agentem aut aliquid nostri esse aut plane nos ipsos. In totum, si dicat solum hoc nostri sempiternum et immortalem esse, sibi consentit. Si vero simpliciter hoc affirmet, dissentit, cum ipse multis locis concedat complura esse alia, quae natura immortali sint praedita.
32.Quaestio, an intellectus agens unusin omnibus hominibus sit et cur solus homoet intelligat et intelligatur ab aliis.
(1) Hactenus fuit haec solvere non impendio arduum. Illud vero longe spissius et scrutinio etiam dignius, utrum unus intellectus agens sit an multi. Ac primum quidem, si lucem, cui collatus comparatusque est, respicias, obtinebit unum esse, quando et sol universis unus idem lucis splendorisque largiatur, proindeque unus auctor et principium luminis sit, unde omnium animalium oculi collustrantur. Quemadmodum autem luminis huius mundo publici incorruptio immortalitasque aspectus singulorum animalium non pertingit, ita intellectus agentis aeternitas nihil pertinere ad singulos homines videtur. Iam vero si multi intellectus agentes invehendi essent et ad singulos intellectus potentiae singuli agentes accommodandi associandique viderentur, quonammodo vicissim differrent? Nam singularia, quae eadem specie habentur, interstinctione materiae discernuntur. Intellectus autem agentes si plures forent, eadem specie continerentur, tum quia omnium eorum substantia definiretur actu, tum quia eadem genera constitui oporteret, quae promiscue ab omnibus usurparentur cognoscerenturque. Si enim non eadem omnibus sint futura, sed diversa, qualisnam, obsecro, isthaec sorticio et distributio fuerit? Quo item pacto intellectus potentiae omnia intelliget, nisi intellectus agens, qui illum ad actum producit, etiam intelligat omnia? An primum quidem intellectum illuminantem credi unum oportet, illuminatos vero et subinde illuminantes multos? Quemadmodum, quamquam sol est unus, tamen lux, quae de sole prodit et mittitur, quasi abiungitur ab eo et divellitur, atque ita in multos obtutus distrahitur distribuiturque? Quamobrem Aristoteles intellectum non soli, sed lumini comparavit. Plato autem soli, quia intellectum et animum hominis deo esse quam simillimum volebat. Quodsi cui extrema opinio incredenda videatur, omnes homines, qui ex actu et potentia conditi dicimur, ad unicum intellectum agentem referri, unde consistimus sumusque homines, nihil est, quamobrem aversari absterrerive debeat. Unde enim communes illae animi praenotiones conceptionesque omnibus haberentur? Unde ingenita illa impressaque omnium mentibus primorum notitia constitisset natura duce, nulla ratione, nulla doctrina? Unde postremo intelligere mutuo et intelligi vicissim possemus, nisi unus singularisque intellectus fuisset, quem communem omnes homines haberemus? Quocirca verissime illud apud Platonem legitur. Nisi, inquit, hominibus communia essent multa, sed proprium quid aut praecipuum et impromiscuum contineretur in singulis, non esset admodum facile ostendere et significare alteri voluntatem suam. Huic sententiae argumento et illud est, quod, nisi ita dicatur, disciplinae transfundi in discipulum non possent. Cum enim eadem sint, quae tradendis iis et qui docet et qui addiscit considerat, quia neque hic docere neque ille addiscere umquam possent, nisi ab utroque eadem commentatio tractaretur, perspicuum est eundem esse intellectum praeceptoris et discipuli oportere, quandoquidem essentia intellectus idem esse, quod actus ipse, describitur. Atque haec fortasse causa est, quamobrem ad solos homines pertineat docere et discere vicissim alloquiorum et sermonum intellectum habere. Hoc genus animalibus non potest contingere, quia in iis constitutio animarum et praeparatio contumax ineptaque est, ut intellectum potentiae possint recipere, qui ab intellectu agente perficiatur.
33.Melius quaeri, utrum omnes homines et omnesintellectus sint unus, quam utrum omnes animae sint una,et quod intellectus docentis et addiscentis est unus.
(1) Atvero quod et veteribus et recentioribus quaesitum scio, utrum animae omnes una tantum anima sit, bono periculo praeteriri hac parte potest. Illud magis ad rem videtur, utrum omnes homines unus sit homo; ut enim una sit anima omnium, quae abiuncta separataque habeatur, potestates certe ac vires eius multas probari necesse esset, atque adeo inter se clarissimo discrimine discrepantes. Nam et nutricem a sensuali et sensualem ab appetitu differre quis negaverit? De homine autem et intellectu contemplativo consequens et necessaria quaestio est, praesertim iis, qui substantiam eius nihil aliud esse quam actum affirmant. Aut enim eandem rem non intelligunt praeceptor, cum docet, et discipulus, cum docetur, quod falsum esse nemo est, qui nesciat, aut si eandem intelligunt, idem ambobus actus est eoque substantia eadem.
34.Utrum intellectus potentiae immortaliset impatibilis sit.
(1) Sed illud quaeritur, utrum, quemadmodum incorruptionem luminis, quo oculi collustrantur, non participat virtus visibilis, ita immortalitatem intellectus agentis non participet intellectus potentiae, qui ab intellectu agente ita illuminatur, ut aspectus a luce. An sensus, quamvis longe sit impatibilior quam sensorium, quamvisque patiente sensorio ipse non patiatur. Si enim senex oculo probo valenteque uteretur, videret aeque ac iuvenis, non tamen prorsus impatibilis est, sed passionem sensorii oblaesionemque ad quendam modum agnoscit. Intellectus vero separatus et expers omnino dispendii huius est. Atque hoc de retro dictis potest ostendi, ubi Aristoteles nondum de intellectu agente, sed solum de intellectu potentiae loquebatur. Non esse, inquit, similem impatibilitatem intellectus et sensus internuntia et sensoria sensuum demonstrant. Sensus enim post validum sensibile, ut post dementem strepitum, post immodicum splendorem, post ferum odorem sentire admota incidentiaque non potest, si becilliora et cicuriora prioribus fuerint. Intellectum contra: si ab excellente aliquo intelligibili transtuleris, nihilominus inferiora et humiliora cognoscet, nisi forte magis exquisite; nam sensus sine corpore haberi non potest, intellectus vero abiunctus separatusque est. Haec verba privatim de intellectu potentiae intelligenda sunt, quia migratio haec et transitio de genere in genus ad intellectum potentiae pertinet tantum. Item paulo supra. Quapropter, inquit, neque permixtum esse corpori ratio est neque instrumento aliquo uti, quemadmodum sensus videntur. Paulo quoque supra: Impatibilem, inquit, dici intellectum oportet, ita tamen, ut formas rerum ac species possit recipere. Ex quibus omnibus aperte datur intelligi: Aristotelem tum de sensu et sensoriis, tum de intellectu ita existimasse, ut sensus minus quidem obnoxius passioni esset quam instrumenta, non tamen in totum immunis separatusque. Intellectus autem, ut qui citra corporeum instrumentum functiones suas absolveret, omnino impatibilis abiunctusque diceretur.
35.Intellectum patibilem differreab intellectu potentiae.
(1) Verum scire illud quoque avebunt legentes haec: Si intellectus potentiae initio fineque vindicatur immortalisque est, quidnam aut quale sit id, quod ab Aristotele intellectus patibilis et occiduus vocatur. Hoc nos polliciti olim sumus ostendere, quod quidem facillime consequemur, si Aristotelem ipsum in communionem sciverimus. Agesis videamus nunc aestimemusque iterum ea verba, quae primo volumine non procul ab initiis spectantur. Fortasse, ut ignis attritu silicis crebro, ita frequenti tractatu verborum Philosophi elicietur aliquando elideturque veritas. Intelligere, inquit, amare, odisse affectiones non sunt illius, quatenus ipse est, sed huius, quod illum continet. Quapropter continente corrupto neque meminisse potest neque amare, propterea quod affectiones illius non erant, sed communis, quod abolitum est. Videtur hoc loco Aristoteles, cum dicit ‘commune’, patibilem et corruptibilem intellectum accipere. Nam intellectum potentiae nulla dubitatio est, quin impatibilem et separatum putaverit et qui formas rerum posset concipere et qui nihil esset actu, sed potentia. Item qui cum corpore misceri non posset et cui nullus usus corporei instrumenti esset. Praeterea cuius impatibilitas distaret ab ea, quae pertineret ad sensum. Quare si pugnantia dicere Aristotelem nefas est credere, necesse est intellectum communem alium esse ab intellectu potentiae. Hic igitur caducus, patibilis, individuus et inseparabilis permixtusque corpori est. Ille contra aeternus, impatibilis, separatus et ab omni corporis mixtione confusioneque alienus. Omnia haec Aristoteles dilucidissime hoc opere videtur executus.
36.Quid differat intellectus agensab intellectu potentiae: uter prior,uter praestantior.
(1) Praecurrit vero ac procedit intellectus potentiae intellectum agentem eo modo, quo splendor lucem aut quo flores fructum. Nec enim quicquam omnium est, quod possit in primordio sui perfici, sed super incohatio quaedam et rudimentum praemittitur, antequam finis et absolutio ceu fastigium rebus accedat. Quapropter omnia, quae sunt quaeque aguntur acerrime, levioribus principiis natura praetexuit semperque, quod minoris est, eodem in genere priorem ortum habet, quam quod pluris. Separatus ergo, impermixtus et impatibilis est intellectus potentiae, quod nos superius Aristotelem dixisse comprobasseque demonstravimus. Non tamen eodem modo separatus, quo intellectus agens. Sed attende, obsecro, quae de intellectu agente et intellectu potestatis per comparationem is dixit! Et est, inquit, intellectus alter, qui omnia possit fieri, alter, qui omnia facere tamquam habitus quidam perinde atque lux. Nam et lux quodam pacto facit, ut colores potentia consistant actu colores. Atque hic intellectus separatus, impatibilis impermixtusque habetur, cuius substantia est actus. Semper enim praestantius est id, quod facit, quam id, quod patitur, et principium quam materia. Atque haec ita accipienda arbitror, ac si quis solem diceret magis separatum esse quam lucem. Ex quo perspicuum videtur Aristotelem utrumque intellectum separatum putasse, sed agentem magis et separatum et impatibilem et impermixtum. Est et in eo discrimen, quod intellectum potentiae priorem in nobis tempore commonstravit, natura, perfectione et dignitate intellectum agentem, immo vero neque illud simpliciter verum est intellectum potentiae priorem tempore haberi agente, etiamsi in hoc vel illo prius tempore adsit quam intellectus agens. Quod quidem exemplo illo indicatur, quod neque satellites, qui regem praeeunt, neque splendor, qui praevenit solem, neque flores, qui antecedunt fructus, simpliciter priores dicuntur iis.
37.Platonem quoque posuissein homine intellectum alium mortalem,alium immortalem.
(1) Porro intellectum communem mortalem dicit, per quem homo est, qui ex anima et corpore consistit, in quo iracundiae et libidines sedent, quas etiam Plato mortales facit. Quod ex verbis illis constat, quae in Timaeo leguntur. Dii, inquit, cum animam immortali initio praeditam accepissent, circumligavere obduxereque ei corpus fluidum et mortale adiecto genere quodam mortalis animae, in qua perturbationes affectusque animi vehementes et necessarios condiderunt, primum voluptatem, quae maxima esset malorum esca et ilex, tum dolorem, cuius vi aestuque homines ab officio revocantur, mox audaciam atque metum, duos consiliarios imprudentes ac temerarios, postremo iracundiam infrenem et spem inanem, quarum altera iudicium animi tolleret in consideratione libidineque furendi, altera constantiam frangeret proclivitate et facilitate credendi, ita sensu irrationali et qui omnia perrumpit et vincit amori confundentes miscentesque genus animae occiduum conflaverunt. Ceterum veriti, ne divinae animae immortalitas coinquinaretur vicina mortalitas, quanta licuit intercapedine optimatem animam ab ea, quae sequioris condicionis erat, dispescuerunt discluseruntque, caput a pectore disterminantes disiungentesque collo. Quamobrem ut sedes puritatis divinitatisque a regione impuritatis disperata esset, in praecordiis atque ea parte, quae pectus dicitur, morticinium animae genus constituerunt. In calce quoque operis repetendo ea, quae de anima scripserat, haec sunt, inquit, quae de anima dici potuerunt et quantum in ea esset tum mortalitatis, tum immortalitatis. Praeterea rationes fere exquisitiores omnes et validiora argumenta, quae a Platone in dialogo De immortalitate animae sunt praescripta, videntur se ad intellectum primum, non ad communem referre. Primum illa ratio huc tendebat, quae de animae motu indigete ducebatur, id est ex eo, quod ipsum se animus moveret. Nam et nos fere idem videbimur dicere, quod Plato, qui intellectum definit ipsum se moventem, si loco actus, quo nos solo describimus, accipere motum velimus, eodem vergebat ratio ea, quae disciplinas et notitias, verum nihil aliud esse quam memorias et reminiscentias ostendere conabatur. Similiter et illa hoc volebat, quae animam hominis cum deo quandam habere similitudinem comprobabat. Demum si diligenter attenderis ceteras quoque rationes, quae paulo firmiores gravioresque habeantur, convenire omnes et congruere huic intellectui comperies, quemadmodum et illae, quas ipsemet Aristoteles in Eudemo complexus est. Ex iis abunde arbitror manifestum factum Platonem ex iis partibus, quae pertinerent ad animam, solum intellectum immortalem putasse, contra tum omnes affectus, tum rationem in affectibus constitutam mortalem, quam Aristoteles patibilem intellectum appellat. Qualiter autem hoc intelligi velim, proxime declarabo.
38.De eodem intellectu mortali.Item, quomodo affectus humanicum ratione iungantur.
(1) Humani affectus omnino expertes rationis non sunt, cum et parere interim rationi et duci monitis consentireque videantur. Affectus vero reliquorum animantium penitus vacui rationis sunt aut si quod vestigium rationis praeferunt, perobscurum id et tenuissimum praeferunt. At humanis affectibus iuncta innexaque ratio est. Nam audacia, metus et spes statim ostendunt se rationalis animae dicioni subesse, quia futurum et consequens tempus videntur respicere, quod bruta non possunt. Quamobrem cum nullum animal praeter hominem confidat, metuat, speret, sed delectetur tantum aut doleat, quod genus non nisi praesentibus et instantibus rebus contingit, quae voluptatis et quae doloris invehunt sensum, qui motus nullum consortium aut foedus cum ratione intellectuque obtinent. In homine uno omnes affectus usque adeo participes rationis possunt effici, ut simul mediocritatem seu modum accipiunt, habeantur et evadant virtutes. Quae res indicio est: non naturam affectuum, sed superantiam et excessum et, quod longius discesserit a naturae constantia, alienam esse a ratione. Quocirca recte finiunt Stoici, qui affectus dicunt commotiones animi esse a praescriptione iudicii et rationis aversas, ita fit, ut idem sit intellectus patibilis et affectus rationalis, hoc est affectus et perturbatio animae humanae, quae propter habitationem animi et intellectus in corpore particeps rationis efficitur et rationi subiecta; neque enim collocari aliter et habitare in corpore intellectus posset, nisi affectibus mediis necteretur obligareturque; alioquin, ut divinus Plato inquit, impurum cum puro sociari et conciliari non posset. Dii, inquit, quomodo animam immortali origine praeditam accepissent, obduxere ei corpus mortale, quod uti fieri posset utique immortalis forma in corpore mortali clauderetur, texuerunt genus animae alterum fragile ac mortale. Nam vinculum id, quo immortalis natura conglutinebatur mortali, ipsum quoque haberi mortale oportuit, proinde corrupta mortali natura simul quoque vinculum eius intercidit.
39.Quid Theophrastus de tribusintellectibus senserit.
(1) Plane facturum hoc loco me operae pretium arbitror, si verba Theophrasti de intellectu potestatis et agente praetexuero. De intellectu itaque potestatis haec dicit. Quomodo intellectus, inquit, homini extrinsecus accedat quomodoque tamquam appositus invectusque sit, quaeritur, quemadmodum congenitus nobis dicatur, demum quaenam confirmatio naturave eius sit. Certe id, quod dicitur nihil actu esse intellectum, ad potestatem omnia recte hactenus dicitur, quatenus et in sensu, non tamen usque eo ad vivum resecanda res est, neque tam nihil actu probandus, ut neque ipsemet sit. Calumnia haec esset et oratio contentioni cavilloque proxima, sed ita intelligendum, ut in animo talis quaedam sui generis potentia sit pro subiecto formarum ac gremio, qualis in rebus materialibus facultas illa est, quae constitutioni earum et concretioni susternitur. Porro quod dicitur mentem extrinsecus accedere, non ita statuendum est, ut qui vere appositus invectusque habeatur, sed ut qui statim ab ortu quasi comprehendere nos complectique soleat. Item, quoniam pacto res efficiuntur intellectae et qualisnam videtur passio ea, necesse enim est afficiatur animus et quasi patiatur, si prodire ac pervenire ad gestionem debet eadem ratione, qua sensus. Sed quomodo sit incorporeus, qui fieri potest, ut patiatur aut immutetur a corpore; utrum item ab illo an ab ipso principium esse putandum est? Plane ipsum pati videri potest ab illo ortum habere; nihil enim ipsum a se patitur. Atvero causam praestare omnium actionum, hoc est, ut intelligatur vel non intelligatur res, quemadmodum et in sensu perspicitur, utique ab ipso intellectu proficisci videtur. Illud, hercules, perabsurdum forte sit intellectum, qui naturam refert materiae, nihil esse ipsum existere, sed tantum omnia complecti et continere potentia et reliqua, quae longum esset persequi. Quamvis autem Theophrastus quaestiones has compendioso ac festinanti sermone quasi degustet, verba quidem pauca, sed feta tamen rerum multarum et magnarum inculcat. Plena haec difficultatum sunt, plena solutionum, quas obiter quasi aliud agens subiungit, plena postremo contentionis et disceptationis oratio est. Atque haec ille in quinta parte naturalium quaestionum scripsit, hoc est secundo libro De anima. Ex quibus liquet Theophrastum de intellectu potentiae eadem fere in dubitationem vocasse, quae de intellectu quoque agente quaeruntur, utrum de foris accedat, utrum congenitus habeatur. Definitum praeterea est, quemadmodum de foris accedere et quemadmodum congenitus haberi probetur. Iam sicut intellectum agentem, ita intellectum potentiae impatibilem asserit et abiunctum a corpore. Impatibilis, inquit, est intellectus, aut, si patibilis est, alio more patibilis est quam cetera, quae pati dicuntur. Nam si pati intellectus putandus est, non ita putandus est, ut patiendo se moveat; motus enim omnis inabsolutus imperfectusque est. Sed ita putandus est pati, ut ad actum et perfectionem passione illa perveniat. Ulterius etiam progressus inquit. Sensus non est sine corpore, intellectus habetur abiunctus. Item eo loco, quo retractat ea, quae de intellectu agente definierat Aristoteles, illud, inquit, considerandum, quod vel in omni natura invenias, duobus momentis singula contineri, quorum alterum pro materia et potentia sit, alterum vero pro causa et auctore sumatur, semper vero praestantius esse, quod agit, quam quod patitur et principium nibilius esse quam materiam oportet. Atque haec quidem ille: Quamquam confirmat, tamen revocat in controversiam; qualesnam duae illae sint naturae, quibus ratio hominis atque mens constat. Item privatim qualenam id sit, quod intellectui agenti subicitur. Mixtum enim quodammodo et quasi concretum videri animum nobis ex intellectu agente et intellectu potentiae. Si igitur sociatus congenitusque est, qui movet, statim ergo et semper movet. Si vero posterius accedit, quonam instrumento aut qua ratione absolutio haec et generatio facta esse defenditur. Ac videtur quidem carere genitu, si incorruptus immortalisque est. Cum vero semper iuxtim assistens et proximus sit, cur non semper movet? Aut unde nobis oblivio et hallucinatio accidit? An culpam habet permixtio? Ex iis omnibus manifestum puto esse non praeter rationem sentire, qui dicant Aristotelem et Theophrastum existimasse aliud esse intellectum patibilem et corruptibilem, quem illi ‘communem’ vocant et ‘corpore non abiunctum’, aliud totum id, quod ex intellectu agente et intellectu potentiae componitur, quod et separatum a corpore et incorruptibilem et ingenitum statuunt. Atque ita fieri, ut partim duae naturae sint, partim una; nam et id, quod ex duabus facultatibus forma et materia conditur, unum esse intelligimus. Ceterum quaerere, quid quisque de anima senserit et loci et curae alterius est. At quaenam fuerit opinio Aristotelis, quae Theophrasti et quae etiamnum Platonis, facile arbitror colligi posse ex verbis iis, quae supra de libris eorum prompsimus praetexuimusque.
40.Primam actionem intellectusesse circa simplices terminos versari,deinde circa compositionem,in qua iam sit veritas aut falsitas.
(1) Ergo intellectus potentiae simulac intellectum agentem ceu propriam sibi formam prehendit. Primum intelligit simplicia indivisibiliaque, quae in decem generibus continentur, in quibus veritas aut falsitas nulla versatur, deinde ultra progressus componit illa connectitque. Verbi gratia: Socrates inambulat, in quo iam veritas aut falsitas potest consistere. Componit, inquam, haec non ut acervum temerario congestu aut interiectu constituat, sed ut, quae multa sparsaque sunt, ad unitatem et coalitum revocet. Atque ita coetum simplicium vocum comprehensione et intellectione una cohibeat, ut illud ‘Xenocrates disputat’. Hic autem complexus et compositio notionum videtur similis ei, quam Empedocles in constitutione membrorum cecinit factam a concordia primum. Quemadmodum apud illum non omnis compositio membrorum constituit animal, ita apud nos non omnis compositio notionum constituit veritatem, sed aliqua etiam compositio est, de qua mendacium existit, ut, si commensuratio committatur diametro, erit mendacium et falsitas, si incommmensuratio, veritas. Deinde quemadmodum illic ex simplicibus membris animal simplex conficitur, ita hic ex simplicibus terminis simplex propositio nascitur.
41.Non modo in rebus, sed in temporibusquoque veritatem aut falsitatem adesse.Item tempus non a sensu, sed abintellectu cognosci.
(1) In iis quoque simul intelligitur ratio temporis, cum res vel tamquam praeteritae genitaeque vel tamquam futurae et gignendae noscuntur. Et, hercules, praeteriti et consequentis temporis agnitio propria intellectus est et eius facultatis, quae superior visis et imaginatione habetur. Nam sensus et imaginatio expertes notitiae temporum sunt, praesertim praeteriti ac futuri; nec enim creari potest in anima aut visum aut sensum aliquod rei, quae aut iam interciderit obsoleveritque aut nondum sit orta, sed quicquid icit imaginationem aut sensum, tamquam instans praesensque icit, ita temporis sensus dumtaxat ad animum mentemque pertinet. Circa tempus quoque veritas et falsitas innotescit; nam haec oratio ‘Croesus fuit’ vera est, illa ‘Croesus est’ falsa. Porro interim ita componimus, ut, quod adest rei, adesse dicamus: Nix excandida est, interim ita, ut, quod adest, negemus adesse: Nix non est candida. In quo, cum talis compositio sit, ut dicamus illud huic non adesse, quod adest, iustius sit non compositionem complexionemve, sed divisionem sectionemque sive etiam distractionem et praecisionem vocare. Nam et negatio divulsioni et divisioni simillima est et dedicatio sive affirmatio connexioni compositionique. Nisi forte nomen divisionis utrique generi congruat, quod eas res, quas imaginatio a sensu confusas inordinatasque accipit, intellectus disponit interstinguit et dividit, seorsum de Socrate enuntians, seorsum de inambulante considerans, demum separatim efferens, quae separata non sunt, quamquam retro quoque simul ita discrevit, mox ad unitatem et concilium revocat. Nam una oratio sive una conceptio est: philosophatur aut deambulat Socrates, et veritas item ac falsitas in oratione, quatenus una est, continetur. Utrumque igitur pontificium solus intellectus obtinet, et quod multas notiones in unum potest conducere et cohaerenter nectere et quod notitia temporis cum rerum cognitione coniungit, quorum neutrum neque imaginationi neque sensibus datum.
42.Quotuplex sit indivisibile.Item intellectionem et tempus pari iureindivisibilia et divisibilia esse.Item intellectum per se in non temporeintelligere, sed ex accidente in tempore,et quid sit esse ex accidente divisibile.
(1) Simplex vero et individuum bipartito accipitur; nam aut individuum ita est, ut neque potentiam neque actum admittat, quo genere sunt formae immateriales et punctus, aut ita, ut potentiam tantum, non etiam actum agnoscant, qualis linea est et praeterea omnis magnitudo. Ergo intellectus et tempus id, quod ad intellectionem rerum simul adiungitur, pariliter dividua et individua sunt. Quomodo formae immateriales comprehenduntur, utrumque individuum est et intellectus et tempus. Quomodo vero res potentia sectibiles et actu insectibiles noscitantur, tunc intellectus insecabilis actu est et intelligit insecabili tempore. Nam longitudinem ceu genus unum simul universam intelligit, non parte unam dimidio temporis, dimidio alteram, alioquin non esset longitudo una, sed duae, ita intellectus non longitudinem, sed longitudines intelligeret. Quodsi longitudinem unam in longitudines duas divelleret, divelleretur et tempus. Est et genus aliud indivisibilium non quantitate, sed specie, qualis homo vel Socrates est; ambo enim indivisibilia specie ac forma dicuntur. Nam neque notio hominis distrahi aut secari praeterea in alias species potest, sed si qua potest secari, fortasse tantum potest in singularia, nec multo minus Socratis notio. Haec igitur, quae indivisibilia specie sunt, intelligit in individuo tempore et individua intellectione. Non enim partem hanc Socratis dimidio temporis, illam dimidio altero apprehendimus. Neque item more illo intelliguntur res, quo efferuntur a nobis verba. Nam hoc mirabile in intellectu est, audimus in tempore, intelligimus non in tempore, sed momento, quod aut omnino tempus non est aut, si est, partibus caret, non solum vero intelligit insectili tempore, sed etiam intellectione insectili, non ita, ut singulis syllabis haereat et partem vocabuli parte intellectionis absolvat, sed ita, ut, quamquam dividuum vocabulum est, individua tamen comprehensio et intellectio sit. Quodsi quis contendat intellectionem esse dividuam, facile concedemus, modo intelligat dividuam esse per accidens. Non enim suapte natura dividua est, sed culpa vocabuli, quod cum mora et productione vocis effertur. Proinde quomodo vox omnis non illico cunctimque, sed tractim et particulatim edatur, contigit credere intelligentiam quoque non momento universimque, sed cunctanter et membratim absolvi; quo fit, ut ea res, quae per se insectibilis est, quamquam difficile dictu videtur, quasi descendat in rem divisibilem ad eam, quae se et ingenium suum accommodet. Rursum pleraque per accidens indivisibilia sunt, id est non suopte nutu, sed propter id, per quod intelliguntur hoc modo confinium et colliminium temporis. In quo animus intelligit per accidens individuum et insectibile est, quia accidit tempori, cuius est extremum et per quod ab intellectu cognoscitur. Nisi enim annus, mensis, dies, hora determinaret iunctum praesensque tempus, momentum hoc individuum intelligi nullo modo posset. Huius rei ratio illa est, quod in omnibus iis, quae secantur in partes, inest aliquid, quod minimum et insecabile est, et in omnibus iis, quae condita concretaque sunt, habetur aliquid simplex incompositumque. Quod quidem quicquid qualecumque est, neque separari potest a rebus, quibus inest, neque seorsum subsistere, quamvis insit. Sed neque significantia nominis potest abiungi a nomine neque sine eo item pronuntiari, forte vero neque intelligi quidem a quoquam ulla res potest, nisi secum ipse vocabulum intus affingat, ad quod se identidem referat, quotiens cogitaturus aliquid est. Etsi vero haec ita se habent, ea tamen intellectus vis est, ut voces et dictiones, quae suopte ingenio secabiles et dividuae sunt, individuas et insecabiles utique per accidens faciat.
43.Omne continuum indivisibiliter intelligi,sed et quantitatem discretam quadamtenus.
(1) Plane indivisionem eandem habent tempus, longitudo et omne continuum et id, quod facere potest, ut longitudo sit una, idem potest facere, ut unum sit et tempus et omne continuum. Nam unitas, secundum quam dicimus stadium esse unum et diem unum et mensem unum, eadem inesse et longitudini et tempori videtur. Ea unitas individua est, et tamen inest dividuis rebus. Est simplex et incomposita et in duplicibus et compositis continetur, alioquin omnis quantitas esset discreta, ideoque nihil aliud esse quam numerus multitudoque videretur. Nunc et illud fortiter affirmaverim multitudinem quoque ipsam et numerum unitate aliqua cohiberi et comprehendi contingere, ita non modo continuae quantitati, sed etiam discretae unitas competet; nam binarius ternio, denarius multitudines sunt unitatis accessu coercitae.
44.Quemadmodum intelligantur punctaet momenta et privationes.
(1) Porro punctus et momentum, quomodo simplicia et individua vocantur, non eodem iure, quo cetera, appellationem illam ferunt. Est enim aliquid, quod per se et suapte natura individuum est et incompositum. At punctus et momentum non hoc modo individua sunt, sed ex defectu et privatione continui. Atque ita intellectus cognoscit illa definitque non privato adortu aut directo in ea incubitu, quia nullam formam a se obtinent, cui possit incumbere, sed sequestrando et praecidendo dimensum et magnitudinem, atque illa ipsa, quorum limites extremi puncta et momenta sunt. Certe hoc genere conveniunt intellectus et sensus; nam quemadmodum aliqua per se, id est quae facie sua pellunt, aliqua negatione privationeque sentiuntur, per se, ut candor, lumen, vox, sonus, privatione, ut nigror, opacitas, silentium, ita sunt quaedam, quae sua natura, quaedam, quae aliena, qua careant, ad intellectum sui utantur, bonum a se intelligitur, malum non a se, sed quod privum inopsque boni est. Huiusmodi videtur scitum illud apud Platonem de materia. Cognitio, inquit, et visio, quae de materia habetur, nota atque extranea est, actus autem notus tam in intellectu quam in sensu. Is proprie est, qui non de vultu et facie aliqua eius rei, quam contemplamur, elicitur, sed de forma illa, qua privatur.
45.Potentiam et imperfectionem esse rationem,qua intelligantur privationes et malum.Item neque deum neque intellectum agentem intelligereprivationes, sed se ipsos, ideoque veritates esse.
(1) Ergo quemadmodum, si sensus non esset ea natura, ut posset modo agere, modo non agere, sed ea, ut semper ageret, numquam accideret, ut aut oculus tenebras aut aures silentium sentirent, ita, si intellectus non ita institutus esset, ut aliquando cessare ab opera posset, neque mala intelligent neque in forma neque numero suo et perfectione carentia. Talis igitur intellectus potentiae est, ut contraria contrariis quodammodo intelligat; agendo enim intelliguntur formae potentia, id est non agendo nec intelligendo formas, intelliguntur informia, contraria autem sunt potentia et actus. Prohinc si quis intellectus est ab omni potentia exsolutus liberque, is neque malum neque privationem intelligit, qualis exterior intellectus videtur, id est agens, et eo amplius causa rerum princeps, id est deus. Est enim intellectus agens a materia abiunctior quam intellectus potentiae; quamobrem his semper intelligit id, quod maxime est et quod maxime forma existit et quod longissime ab omni privatione informitateque abest. Talis ipsemet est, se ipsum ergo intelligit, atque hic est, cuius substantiam merito actum vocavimus et qui proprie separatus est et qui neque illum quidem innexum potentiae continet nec eo tamen imperfectior videri debet quam is, qui contraria et privationes intelligit. Non enim numero rerum, quae sciuntur, perfectio aut praestantia corrogatur, sed pondere, nec qui plurima intelligit, idem etiam pluris est, sed qui meliora nobilioraque noverit. Atvero intellectus et intelligibile in eo distincta non sunt, quemadmodum in intellectu potentiae, sed intelligibilis est qua intellectus retroque intellectus qua intelligibilis. Item veritas alio modo in intellectu hoc spectatur, alio in intellectu potentiae. Intellectus enim agens veritas ipse est, quia non eo verus efficitur, quod alia, sed quod se ipsum intelligit. Sed intellectus noster, ut qui similitudinem illius praetenuem referat, veritatem simplicem non attingit, sed eam, quae obversa et opposita falsitati atque mendacio sit, quia necesse est, si in affirmatione veritas fuerit, in negatione haberi et contineri mendacium. Quo fit, ut veritati nostrae mixtum semper mendacium sit, ut, quotiens de veritate instituitur mentio, simul quoque de mendacio cogitemus et quasi admoneamur.
46.Quando et quemadmodum intellectusintelligendo fallatur.
(1) Plane intellectus, cum quid simplicium tractat, ut cum formam eius aut definitionem et rationem essentiae speculatur, numquam mentitur, etiamsi totam rem non amplectitur. Nam et oculus, quoad de albedine sola iudicat, falli non potest. Quodsi aspectus id, quod album iudicat, ausit Cleonem quoque aut Platonem dicere, iam suos limites transilit et ultra praescriptum quasi periclitatur, eoque sensus saepenumero et facillime collabuntur. Eodem modo intellectus paucies et raro errabilis aut non ratus est, quamdiu in ipsa finitione et essentia rerum sistit, ut boni, pulchri, honesti. At cum procedit ultra et condiciones annectit, ut, si non modo bonum, sed hoc bonum enuntiet, tunc externis aliena tribuit et confundit. Atque hinc mendacium frequens et plurimis error inciditur, ut ergo caveri hoc possit, sola essentia et forma spectanda est, et quod materia et eius appendiculis vacet. Est enim genus hoc rerum peculiare mentis ac suum.
47.Quod in sensu voluptas et dolor est hocintellectu esse bonum et malum.Item, quomodo et quando tam sensus quamintellectus persequatur aliquid aut fugiat.
(1) Quamquam vero longe superior et excellentior intellectus est sensu, tamen multa in utroque paria et similia visitantur. Nam quemadmodum actio sensus neque alteratio neque passio est neque autem motus omnino ullus, cum motus omnis progressio rei sit, quae accessionem et consummationem desideret, actio sensus absoluta semper perfectaque habeatur, quamobrem aut motus esse non potest aut, si motus est, aliud genus invehitur motus, ita cognitio animi habitum obtinentis, neque motus neque alteratio neque passio dici debet. Nam quemadmodum conscius aliquis promit ea, quae scit, non ideo movetur, sed agit, et actus iste non est motus, quia et perfectae rei est actus et ipse perfectus est. Idem in intellectu probandum; actus enim intellectus potentiae generatio et perfectio quaedam videtur. Est igitur hoc, ut dixi, in sensu et intellectu assimile, item illud appetere et fugere, de quo sed paulo altius ordiar. Sensus aliquando solum hoc annuntiat flavum, aliquando adicit dulce id esse, quod sit flavum, quamdiu flavum solum annuntiat neque fugit neque persequitur; simul vero adicit dulce, quale mel est, aut amarum, quale est fel, tunc autem persequitur aut fugit. Idem in intellectu comperias, quamdiu solam definitionem et essentiam sanitatis intelligit, neque fugit neque persequitur, simul vero nectit sanitatem cum bono, tunc persequitur. Quapropter quantum voluptas pensat in sensu, tantum bonitas in intellectu, et quod valet in sensu dolor, hoc potest in intellectu malitia. Porro notitiam boni et mali sensus habere non potest, sed dolorifici et voluptifici. Discretio autem boni et mali intellectui adiuncta est, qui, ut supra dixi, intelligendis rebus descriptionem temporis adhibet. Ac sensus quidem pro eodem habet voluptatem et bonum, dolorem item et malum; trahitur ergo sensus ad voluptatem et refugit a dolore, hanc sciscit appetitque, illum reprobat ac repellit. Contra intellectus saepe transcendit iudicium sensus et appetitiones eius coercet, proindeque aliud iudicat bonum esse, aliud voluptarium et quod titillet, item aliud malum, aliud, quod dolorem inurat. Quomodo igitur animae intellectuali allinantur quaedam imagines, quae visa et phantasmata appellavimus, bonum item et malum hoc polleat in mente, quod in sensu voluptas et dolor, quotiens parte hac animi phantasma aut visum cum bonitate aut malitia nectimus, totiens persecutio aut fuga succedit. Persecutio simillima affirmationi est, fuga negationi, et quemadmodum non potest sensus sine sensibilibus pelli, ita neque intellectus is, qui animae congenitus est, sine visis et phantasmatibus cieri. Nempe quomodo aut petit id, quod animus aut aspernatur, praecessisse imaginationem oportet, quod, si quis est intellectus, qui nihil indigus sit ita, ut necesse habeat appetere, neque invalidus imbecillisque ita, ut ei prae metu fugiendum sit, huic nullus usus phantasmatum imaginationisque est.
48.Quid differat sensus a secundaconcupiscentia et intellectus a voluntate.Item eandem esse potentiam, quaepersecutionem dictet et fugam.
(1) Plane appetitio sensus concupiscentia et desiderium dicitur. Appetitio intellectus voluntas. Ad concupiscentiam illecebra et voluptas. Ad voluntatem bonitas pertinet. Ac subiecto quidem idem est sensus et appetitio eius, sed ratione cogitationeque discrepant. Eodem modo intellectus et voluntas subiecto idem sunt, sed divortio essentiae et definitionis evariant. Sed nec diversa vis est, qua persequimur, ab ea, qua fugimus, ita neque vicissim a se neque ab intellectu sensuve discernuntur, sed una potentia est, quae persecutionem dictat et fugam, una, quae vult et non vult. Nam et haec, quae videntur aversiones esse, atque fugae appetitiones quaedam sunt. Quomodo enim quis fugit, hoc ipso desiderat, quod appetit fugere, et cum non vult, hoc ipso vult, quod cupit vitare, quae reprobat.
49.Intellectum movere tampraesente quam absente sensu.Item intellectum activum,non speculativum movere.
(1) Quod autem saepe commemoratum nobis est, denuo repetendum videtur, quemadmodum sensus formas rerum in simulacris sensibilibus servat, ita intellectus in phantasmatibus continet, et in phantasmatibus item intelligit, evenit autem, ut intellectus aequaliter moveat et excitet appetitum tam abiuncto sensu quam iuncto. Sola enim opinatio ea, qua aliquid, de quo cogitamus, bonum esse aut malum credimus, facit, ut dignum id persecutione cautioneve sit. Quamobrem sive subiecta res oculis habeatur, quam nobis infestam fugiendamque suspicamur, sive non habeatur, sed sola cogitatione opinioneque noxia iudicetur, continuo animus fugam arripit et tamquam detestabilem cavet. Atque hoc intellectus eius officium est, quem practicum, id est activum et administrativum, appellant. Hic enim appetitum percipit allicitque, atqui conspectivus contemplativusque dicitur, nihil movet, sed ipso rei intellectu et aestimatione contentus est. Prorsus quemadmodum voluptas et dolor se habent ad sensum et quemadmodum bonum et malum ad ipsum intellectum activum, ita se habet ad spectativum veritas et mendacium. Veritas est vice boni, mendacium malo ad proportionem respondet. Interest, quod veritas et mendacium impromiscuae et absolutae res sunt, bonum et voluptas ad aliquid referuntur; est enim bonum alicui bonum et voluptas alicui voluptas.
50.Mathematica intelligi citra materiamabsque mendacio.
(1) Porro aliter intelliguntur ea, quae per se intelligibilia sunt, aliter ea, quae de abiunctione materiae nomen accipiunt, lineam dico et planitiem et id genus cetera, quae in geometria tractantur. Quamquam enim haec pro marginibus ac terminis corporibus naturalibus sunt, intelliguntur tamen a corporibus naturalibus separata. Exempli gratia: Si simitatem a naso praecidere intellectus posset aut ab ea carne, in qua simitas est, intelligeret seorsum a naso, quod consistere sine naso non potest. Verum hoc in simitate fieri nullo pacto quit propterea, quod in definitione simitatis continetur et comprehenditur nasus. Est enim simitas nasi cavitas. At devexum et curvum linea recta et flexa triangulum et quadrangulum intelligi separatim a corporibus possunt, etiamsi separatim non subsistunt. Huius rei ea causa est, quod mathematicae res, quamvis a corporibus naturalibus secretae non sint, tamen in ratione et definitione sua materiam non testantur. Quare intellectus ea, quae actu separata non sunt, apud se tamquam apud sequestrem videtur deponere ad solam quantitatem spectandam, in quo opere neque usus corporis naturalis est neque affectionum haerentium corpori in eo, quod naturale est, quales sunt caliditas, frigiditas, humiditas, siccitas, sed in contemplationem solum spatia ipsa mera inaniaque et confinia corporum adhibentur. Ex eo confit, ut geometria et arithmetica ex omni coetu disciplinarum, quae ad mathesim pertinent, abesse a materia naturali longissime videantur, utpote in quibus demonstrationes probationesque sine aliqua materiae mentione procedant, quamobrem neque suppetias de sensu desiderant, quia neque materiam ullam requirunt. At in ceteris astronomia, musica, perspectiva, quamquam et hae conantur removere materiam atque sensum, non tamen aeque id possunt, sed a sensu proficiscuntur et in sensum etiam desinunt. In hunc modum abstracta huius generis intelliguntur.
51.Utrum et quemadmodum substantiaeseparatae intelligantur ab intellectu potentiae.
(1) Nunc illud quaerendum, utrum res simpliciter separatas et prorsus materiae sordibus vacuas et absolutas intelligere animus possit, qui in corpore est et a magnitudine non abiunctus. Quamvisque alius locus sit ad hoc demonstrandum docendumque servatus, tamen et nunc quoque attingendum id puto. Videbatur sane consentaneum, sicut divinus ille separatusque animus, qui intellectus agens vocatur, nullam intelligit naturalium formarum propterea, quod potentia liber est et imperfectione, qua privationes solent cognosci, atque hoc non ignobilitatis, sed nobilitatis potius et praestantiae argumentum est; namque nec mori potest aut occidere, nec tamen eo vilior iis est, quae possunt occidere; ergo quemadmodum intellectus agens nihil intelligit materiale, quod sit, verisimile ac fere consequens videbatur, ut intellectus materialis nihil intelligeret earum rerum, quae prorsus a materia separatae essent. Tamen contra est; videtur enim intellectus materialis etiam facultate hac praeditus procul dubio, ut res penitus abiunctas materia possit comprehendere; nam qui naturas materiales intelligit incernendo et amoliendo materiam, longe facilius intelligat necesse est, quae per se abstracta dispendium huius operae nobis remittunt. Non enim eo inferior intellectus potentiae est intellectu agente, quod genera immaterialia hic non attingat, ille attingat, sed eo, quod hic non semper attingit nec semper intelligit, ille semper attingit et semper intelligit. Et haec olim nobis saepius et diligentius scrutanda recuperandaque sunt.
52.Repetitio eorum, quae hactenus dicta de animo sunt:quemadmodum sit omnes res et quemadmodumanima dicatur esse forma formarum.
(1) Nunc ea, quae usque huc de anima diximus, capitulatim recenseri placet. Anima quadamtenus omnia est, omnia porro aut sensibilia aut intelligibilia sunt, scientia, quae actu sit, nihil est aliud quam ipsae res scitae, et sensus similiter, qui sit in actu, nihil est aliud quam ipsa sensibilia. Quae vero sit huius ratio, quamquam superius affati docuimus, tamen est, quamobrem modo addi aliquid velimus. Res quaedam potentia sunt, quaedam actu habentur; anima igitur illas res et formas, quas accipit, partim actu, partim potentia continet, quotiens sensus aut intellectus in habitu est, non item in opera, tum potentia evadit illa, quae continet, cum vero in operam procedit et commentatur, tum refert actu illa, quae commentatur. Etenim res quanta est, forma ipsa est, materia vero non essentiat, sed generationis potius et ipsius, ut ita dixerim, fieri auctor et causa est. Diffluunt obiter corpora et dispendium assidue faciunt, quod quidem opera et maleficio materiae accidit, si qua stant quiescuntve, totum id debet formae acceptum referri. Recte igitur dictum videtur animam esse omnia, quando nulla res est, cuius formam aut sensu aut mente non usurpet. Inde sumitur, ut anima cum omnibus formis eadem fiat, non tamen cum materia earum et mole; nec enim lapis in anima est neque ignis neque terra, ita relinquitur, ut animam effici formas rerum dumtaxat dicamus. Neque vero illud obstat, quod, si ita sit, ratio rationi et forma formae misceri connectique videatur, quandoquidem ad instar manus habetur; manus enim instrumentum super omnia instrumenta est, uti per quam instrumentorum omnium usus constet. Eodem modo animam dicere formam formarum par est, quia reliquae formae per animam cognoscuntur, non solum vero recte dicitur animam esse omnia propterea, quod formas omnium cognitione complectitur, sed etiam propterea, quod materiae formas exhibet et vultus imponit. Ipsa enim anima est, quae materiam rudem significatione et impressione formarum insignit; nam et vivacitas omnis et vigor, qui plurimus in materia cernitur, ab anima videtur ortum habere. Atque hoc in animalibus quidem conspicuum incontroversumque est, sed in plantis et elementis obscurius.
53.Nihil sciri aut intelligi posse nisi via sensuum.Item, quemadmodum visa et phantasmataintelligendo fingantur formenturque.
(1) Porro iis, quibus videtur nulla res esse a magnitudine et a sensu remota, consequens est, ut formas intelligibiles in sensibus esse continerique fateantur. Talia sunt ea, quae abstracta constant et mathematica nuncupantur. Item ea, quae sensibilium habitus aut affectiones dicuntur, atque haec posteriora penitissime indita, immersa et obligata materiae sunt, omnia igitur pendent a materia sensibili. Cuius rei firmissimum argumentum est, quod, quia iam inde ab ortu caecus surdusque fuerit, non potest geometriam condiscere, quia circulum triangulum, quadrantale animo concipere aut praesentire compos non est, sed fervidum, algidum, dulce, amarum, odorulentum, obolidum, atque haec quoque ideo, quia sentiuntur. Intellectus quoque unitatis et binarii, postremo numeri omnis de sensibilibus venit. Quamobrem quotiens hoc genus rerum speculatur meditaturque animus, necessario sibi visa quaedam et similitudines confingit, ad quae, dum cogitat, subinde se convertit; sunt enim visa et phantasmata sensibilibus rebus persimilia, praeterquam quod materiam abdicant.
54.Aliud esse ipsa visa seu phantasmata ad propositiones,quae de phantasmatibus componuntur.
(1) Sane ea, quae in compositione et complexu loquendi serieque noscuntur, apertissime a spectris et phantasmatibus differunt; nam diei et lucis phantasmata semper eadem in anima sunt. Nexus et complexionis eorum multiplex ratio formaque est, ut, si dies est, lux est vel dies est et lux est, vel dies est, lux non est, vel esto dies, et esto lux, quae quidem constructiones coniunctionesque, cum inter se vicissim evariant, tum etiam a phantasmatibus discrepant. Item in compositione veritas et mendacium versantur, in visis et imaginibus non versantur.
55.Differentiam esse inter phantasma rerumet notionem sive conceptum.
(1) Sed, quaero, primae ac simplices notiones, quae a visis et phantasmatibus distent – an notiones phantasmata quidem non sunt, sed consistere tamen sine phantasmatibus nequeunt? Fieri etiam certe non potest, ut idem, si notio Socratis, et spectrum eius sive phantasma, sed phantasma est impressio et vestigium sensus, et quasi vibex e verbere inustus. Inustionem et passionem in sensu non proprie accipi volumus, sed eo modo, quo supra expositum plurimis locis demonstratumque est. At notio est actus et operatio animi in subiecto phantasmate. Hunc in modum intellectus multifariam phantasmatibus utitur; propositiones enim, quas de phantasmatibus conficit, per casus articulosque alterno implexu et serie ac dispositione multiformi convariat.
56.De anima motrice secundum locum.Item quaestio, utrum plures partes habeantur animaequam tres illae, quas Plato existimavit.
(1) Quoniam vero animalium anima summas vires, quibus describitur, duas habet, iudicandi unam, hoc est intelligendi dissentiendique, alteram movendi, hoc est locum e loco mutandi. Ad ea, quae de intellectu ac sensu dicuntur, abundanter expositum est. Proximum videtur, ut quidnam id sit, quod animal movet, deinceps aggrediamur exquirere, utrum certa pars animae, quae a ceteris partibus abiuncta magnitudine et subiecto, id est disclusa loco et districta regionaliter habeatur aut qua ratione tantum cogitationeque sequestretur an potius anima universa, et si certa pars movet, utrum alia ab iis sit, quae vulgatae iactataeque sunt, rationabilis, irritabilis, concupiscibilis, an ex iis aliqua; nam vel in hoc multa quaestio est, utrum anima partibus constet, quae locis et intercapedinibus distent, an viribus et potestatibus, quae in eodem subiecto ratione definitioneque discernantur, quemadmodum in pomo candor, odor et dulcor. Quodsi plures in anima partes finxeris, succedit illa dubitatio, quisnam earum numerus sit et utrum tres tantummodo, ut aliqui arbitrantur, an plures. Et, hercules, si quis ad ea discrimina iam animadvertat, quibus ratio, animositas et cupiditas mutuo differunt, in partes innumerabiles animam conscindet. Videntur enim aliae item particulae, quae procul dubio amplius quam illae tres distent; nam vis nutricula, quae et animalibus et satis ac stirpibus inest communis, aliquanto plus a tribus iis differt, quam ipsae inter se tres. Eodem modo et pars sensaria, quippe quam neque rationabilem neque penitus irrationabilem possis putare; nam quatenus sensibilium generum differentias iudicat, et occasio quaedam et tamquam gradus efficitur ad animum rationemque permovendam, videri potest illatenus rationis et intelligentiae particeps, quatenus vero adiuncta est animalibus brutis et ratione vacantibus utique nomine hoc irrationabilis et bruta existimari potest. Praeterea non sensus demum, sed etiam virtus imaginaria videtur a partibus iis diversa et differens ratione. Quam sit res tantum partes animae haberentur, necesse esset imaginariam aut in rationabilem aut in cupiditatem aut in excandescentiam reducere. Ad haec appetendi vim, quae ratione, potentia, munere, interstitio insigni a reliquis seiungatur unam e tribus partibus censeri contingeret, alioquin subabsurda atque obtusa res est praecidere ac divellere appetitum, quod faciunt, qui partitionem illam Platonis trimembrem probant, quandoquidem non modo in parte irrationabili cupiditas et iracundia continetur, quorum utrumque appetitus est, sed etiam in rationabili voluntas, quae item appetitus mentis iudicatur. Quamobrem facultas haec distrahenda non erat, sed tamquam sui generis potentia incolumis servanda et seorsum cum ceteris partibus in numerum redigenda.
57.Vim altricem esse causam animalibusincessus et motus.
(1) Sed redeamus, unde abscessimus, agitemusque iam pede collato, quidnam illud sit, quod movet animal per locum. Nam auctio et minutio unde sint, constat. Diximus enim provenire motus eos a procreabili et altrice potentia. Spiratio vero et respiratio, sonus item et vigilia, quibus causis oriantur, alio loco monstrabitur; sunt enim et haec, quibus animal alterascit moveturque. Nunc, quod proposuimus, tractandum, quidnam sit causae, quamobrem animalia moveantur ingredianturque. Sane vegetabilis anima hoc non facit ipsa; nam motus localis incessusque ad finem aliquem agitur, item cum imaginatione, persecutione vel fuga, utique in iis, quae ultro sponteque, non vi coacta se movent, at ratio nutriens prorsus imaginatione vacat et, quod consequens est, appetitione. Omnis enim appetitio a sensu imaginationeque nascitur, quamvis animalia, quotiens cibum et alimoniam appetunt, localem motum instituant, ut ea, quorum indigent, persequantur et capiant, non tamen ex eo accipi debet nutricem virtutem idem esse, quod appetitum. Cuius rei signo id est et quidem certissimo, quod in stirpibus alumna vis cernitur, appetitus non cernitur, eoque fit, ut in iis neque sensus neque imaginatio possit existere. Quodsi in anima vegetante vis esset, quae secundum locum moveret, fuisset necesse, ut natura plantis aliquod instrumentum dedisset, quo talem motum exigerent. Nihil enim operibus naturae frustra viceque fortuita iungitur.
58.Vim sensualem non esse causammotus animalium localis.
(1) Sed neque vis sensualis est id, quod ita movet, quomodo pleraque animalia sint, quae sensum obtinent, nec tamen moventur ob locum, proinde haec, si vim moventem habuissent, temere habuissent. Natura vero utrumque adaeque detestari et abhominari videtur, neu quid superfluo adiciat et neu ex necessariis aliquid relinquat. Laesa, lacessita, orbata et mutila semper excipio. Animalia autem illa, quae vitam stabilem et sellulariam exigunt, nec moventur loco, non ideo manca defectave sunt. Quod quidem facile probatur argumento, quia plaeraria sunt et simile sibi progenerant, praeterea et auctantur et minuuntur.
59.Intellectum mentemve non esse causammotus animalium localis.
(1) Ceterum neque rationalis portio, id est intellectus, potest id esse, quod moveat; quomodo enim duplex intellectus sit, contemplativus hic, activus ille, primum contemplativus non potest movere, quia de rebus agendis gerendisve nihil intelligit, quae fugienda, quae persequenda sint, non cognoscit, motus autem is, quo de quaerimus, aut persequendo aut fugiendo absolvitur. Deinde nec activus id potest; quamvis enim agendis rebus administrandisque praesit, non tamen auctor aut opifex eius motus est, quia saepe accidit, ut, quod id, quod dignum intelligit fuga, non fugiat, verbi gratia terrae motum aut trucem et mammamsuem beluam. Ut enim contremiscat cor et inhorrescant pili, vix haereat faucibus, est tamen quando in timore hoc non arripitur fuga, sed vestigio immoto et habitu rigente consistit. Solet item contingere, ut, quomodo aliquid illectat voluptatque animum, etiamsi qua particula corporis commoveri suscalpique videatur, interim tamen quiescas et eodem in loco permaneas. Huius rei ratio illa est, quod animus terrifica et mulcebria non solum considerat, quomodo instant futurave sunt, praesertim humanus, sed aliquando etiam quo sunt praeterita. Moveri vero ad ea, quae sint praeterita et exoleta, qui possumus? Ita concluditur intelligentiam non esse causam animalium incessus, immo frequenter usu venit, ut ratio quidem fugam persecutionemve imperet nec tamen consilio rationis stemus, sed ea sub iugum missa concupiscentiam ac libidinem sequamur, quod incontinentes faciunt. Ergo neque intellectus neque scientia ingressum animalibus ministrat. Idem fere in alio genere videris, medicus aliquando non curat, eques non semper equitat, et tamen uterque artem suam callet, ille medicinalem, hic equestrem, quasi motum gestionemque alia ratio, non ars aut scientia faciat.
60.Animam, in qua irascentia et cupiditas continetur,non esse causam motus localis.
(1) Praeterea neque cupiditas neque iracundia causam habent motus localis; nam continentes, quamquam obirascantur aut concupiunt, tamen ratione persuasi confirmatique revocantur ad frugem et vitio abstinent.
61.Intellectum activum et appetitumiunctim causam esse animalium motus.Item, quae differentia sit inter intellectumactivum et speculativum.
(1) Reliquum est duo haec esse, quae moveant, intellectum et appetitum, hoc loco nomine intellectus imaginationem quoque comprehensam velim. Nam homines parte plurima imaginatione potius quam disciplina aut iudicio reguntur, cetera vero animantia imaginatione sola exigunt, quod bruta sunt et carent prudentia; quare fit, ut in iis vicem intelligentiae imaginatio praebeat. Ecquidem quotiens intellectum dicemus causam esse progressionis et motus, de actuoso illo sive activo et administrativo accipiendum praefamur, qui gratia alicuius finis considerat et consultat. Distat hic a speculativo discrimine hoc, quod et iactatum vulgatumque est, quod, si speculativo finis est inspectio sola, activo praeter inspectionem appetitio et persecutio operis. Plane intentio et propositum; ita enim appellaverim, quod scopos dicitur, id autem est, quo studium mentis tenet collimatque et cui conspectio et appetitio quasi inhiat, principium activi intellectus est; quomodo enim de quoquam agendo gerendove cogitamus, omnia ad finem illum referimus, ultimumque id, in quod novissimo pervenitur consideratione et in quo sistunt, qui deliberant, quemadmodum consequi intentionem et propositum queant principium actionis et operae est. Item e contrario finis et terminus actionis principium est insectionis et id, unde coepit disceptatio. Summa igitur ratio est e duobus iis, appetitu et notitia activa, conciliari causam unam progressionis animalium et incessus. Quapropter utrumque appetiti finis gratia est; nam et cognitio activa, quando movet, concupitae rei gratia movet, ideoque sine appetitu movere non potest, quandoquidem appetita res et appetitio invicem referuntur atque respondent.
62.Unum et idem genus esse,quod intelligitur et appetitur,de quo oritur localis motus.
(1) Ergo unum est id, quod appetitur, et unum, quod movet ex appetitu; neque enim ut duae causae intellectus et appetitus movent, quia nulla species generi suo opponitur ut altera, in intellectu autem appetitus ut species continetur; voluntas enim appetitus intellectualis est. Quodsi duae res essent intellectus et appetitus, quarum utraque seorsum moveret, haberetur alia quaedam vis communis, cuius participatu intellectus et appetitus animal moverent et ingredi facerent, verbi gratia tam bipes quam quadrupes incedunt, non qua bipes hoc, illud quadrupes est, sed qua in communi conveniunt, quod est pedes habere. Nunc hoc necessarium non est, quia intellectus sine appetitu movere non potest. Dictum est enim voluntatem appetitum esse mentis. Contra appetitus potest sine intellectu, cum constet iracundiam et cupidinem appetitus esse, quibus plerumque homines ducuntur ratione domita aut retro posita. Quod, ut dixi, incontinentes evidenter ostendunt, qui, cum, quod et melius salutarius est, videant probentque, tamen in deterius ac foedius vergunt. Rectus igitur intellectus omnis est, appetitus non omnis rectus neque autem omnis imaginatio, quamquam imaginationem in loco intellectum vocavimus.
63.De appetibili. Item, de quoappetibili intelligamus et de quo non.
(1) Quamobrem semper movet appetibilis res, appetibilis res est, aut quae re ab se bona sit aut quae bona videatur, intellectum movet id, quod vere bonum est, cupidinem et iracundiam id, quod bonum videtur; etenim voluptas tunc bonum videtur, cum libido ad aliquid intellecta inflammataque rapitur. Ceterum non est bonum, ciet appetitum, nam et summum bonum, aut si quod simpliciter et perpetuo bonum est, quale fortasse id omnibus rebus communiter cupitum et desideratum habetur, non movet aut pellit nisi alia ratione, quam qua nunc agitur, de quo nobis alia institutione dicetur, nunc non id, quod in universum appetibile est, quaerimus, sed id, quod causam singularem ac praecipuam obtinet, quamobrem animal progrediatur, quale bonum particulare est et quale naturam eam habet, ut modo sit, modo non sit, non quod semper absoluteque et omnibus bonum, sed quod et aliquando et ad aliquid et alicui bonum sit.
64.Appetitum inter potentiasanimae connumerandum esse.Item, quemadmodum unus appetitussit et actus tres. Item contrarios appetitusin homine reperiri et cur reperiantur.
(1) Planum arbitror factum potentiam animae, quam appetitum sive petitionem vocamus, causam esse ingressionis et motus. Quare et haec potestas referenda in ordinem est ceterarum partium animae ad exemplum altriculae, sensoriae, contemplativae, deliberativae. His, ut dixi, adicienda vis appetentis est, de qua supra sermonem habuimus. Plus enim haec differunt inter se, quam ira et concupiscentia aut potentiae, a quibus affectiones hae prodeunt, quo fit, ut non triplex animus sit, ut quidam finxerunt, sed longe numerosior fusiorque. Sed revertamur ad pensum! Una igitur potestas est, qua animal ob locum movet, quam saepenumero appetitionem appellitavimus, atque hoc verum sive ratio pressit sive libido aut iracundia. Quemadmodum enim nihil obstat, quominus potentiam sentiendi unam dicamus, quamvis sensus quinque contineat, ita nihil vetat unam vim esse, quae appetit, quamvis se in tres actus diffundat. Hinc evenit parte plurima ut appetitus in nobis pugnantes et contrarios sentiamus, quotiens ratio cupiditatibus aut iracundiae obviam it. Atque hoc in iis tantum animalibus potest contingere, quae intellectum et notitiam temporis habent, potissimumque in homine. Nam homo per se tempus sentit, cetera ex accidente, utpote quae non ipsius temporis sensum proprie habeant, sed motionis et passionis eius, quam tempore aliquo acceperunt. Consequentis porro temporis nullus iis sensus inest; propterea quod nihil pati possunt ab iis, quae sint futura, nisi forte formicas apesque et cetera id genus, quod alimenta in hiemem reponunt, prospicere in futurum putemus, sed, ut dixi, solus homo praevidet de longinquo et spectat retro, quia solus mente intellectuque praeditus est, quo prius et posterius numeret; nihil enim aliud tempus est quam digestio prioris et posterioris in numerum, unde interpres Aristotelis, Alexander, motus est credere tempus ab homine creari, quasi nihil aliud tempus esset quam hominis nuda cogitatio et mera expunctio supputatioque et cui nulla in re confirmatio et soliditas, aut evidentia responderet, quae tamen neque vera sunt neque consentanea iis, quae Aristoteles volumine quarto auscultatoriae institutionis prodidit, sed, ut dixi, quotiens ratio cupiditati adversa est, totiens appetitus contrarii attolluntur, quorum alter quia respicit futurum et consequens tempus obsistit ac renititur vitio, alter quia praesens laetabile attendit, nec spectat a tergo, quod imminet, dat sceleri manus et praeceps agitur. Est enim hoc ingenium voluptatis eius, quae sensus titillat, ut cum praesens est, si de futuro non cogites, summum bonum absolutumque videatur.
65.Plures numero appetitus haberi.Item plura appetibilia. Item ad motum animaliumlocalem necessaria esse quattuor.
(1) Est igitur una ea, quae movet, hoc est appetitus, est etiam unum id, quod praecedit lacessitque, id est appetibile, atque hoc a se movet nec movetur, quamvis imaginatione ab animalibus intellectuve capiatur, sed ad numerum. Plura sunt ea, quae movent, hoc est appetitus plures, et plura appetibilia numero sunt. Itaque tria, sine quibus moveri animalia secundum locum non possunt, immo vero quattuor, est id, quod movet, est id, quo movet, est id, quod movetur. Dixi “quattuor”, quia id, quod movet, in duo genera scinditur, alterum est ita movens, ut sit tamen immobile, ut bonum agendum, alterum ita movens, ut nihilominus obiter moveatur, ut appetitus. Movet enim animalia haec vis, sed ipsa identidem movetur a bono. Nam motus secundum locum nihil aliud est quam appetitus promptus evidensque, quoniam vero motus huius primordium ortusque non ad appetitum, sed ad bonum agendum refertur, evenit, quod dicimus, ut appetitum movere et moveri necesse sit. Sunt igitur duo haec, ut dixi, quae movent, tertium, quod tantum movetur, ipsum animal est, quod ingreditur et vagatur, quartum id, quo appetitus movet, machinamentum instrumentumque est, quod ancillatur praeservitque motui, atque hoc corporeum sit oportet. De quo, quamvis in commentariis, in quibus de operibus animae corpori communibus agitur, diligentissime disputandum sit, non tamen ab re fuerit hoc quoque loco summatim ac breviter attigisse.
66.De anima motrice secundum locum.Item quaestio, utrum plures partes habeanturanimae quam tres illae, quas Plato existimavit.
(1) Illam ergo machinam, qua utitur appetitus ad motum in ea parte corporis, statui necesse est, in qua usum principii atque exitus praestet eodem subiecto, sed ratione non eandem. Talis est locus circiter cor: Est enim initium sex differentiarum, secundum quas moveri animalia cernimus: ultro, citro, dextrorsum, levorsum, sursum, deorsum. Plane ad gressum duobus immotis et stabilibus principiis opus est, uno exteriore et conspicuo, cui animal innitens et quasi incubans moveatur, altero interno et condito, circa quod tum dextra, tum leva corporis vicibus remissa et abducta reciprocent. Quod in tuberculis vertebrisque ad commissuras suffragium et transitus ossium acetabulis cernitur; nam circa fibulam stantem et immobilem copulae et gibberi ceu coxendices commeant altereno relatu; omnis enim animalium motus pulsu tractuque agitur; nam incessus eorum sinistris dextrisque partibus modo porrectis, modo conductis absolvitur, hoc vero nihil aliud est quam pulsus et tractus. Quemadmodum igitur in ipso meditullio globi cardinem collocamus, unde curvatura volubilitatis suae initium capiat, ita in animali necesse est aliquid medio loco fixum atque immobile contineri, secundum quod et a quo motus partium oriantur.
67.Imaginationem esse, ubi sit appetitus.Item imaginationem rationalemad solum hominem pertinere.Item aliquid esse ceu mensuram,per quam intellectus iudicatet seligit melius, quod est.
(1) Plane, ut diximus, animal, qua appetens est, ipsum se movet. Appetens vero esse non potest citra imaginationem. Imaginatio omnis aut ad sensum pertinet aut ad rationem. Ea, quae ad sensum pertinet, communis est animantibus omnibus. Ea, quae ad rationem spectat, solius hominis propria est; nam extimatio et collatio phantasmatum in solo homine perspicitur, hoc est solus homo selectionem habet eorum, quae cogitat, nec potest munus hoc alterius facultatis esse quam rationalis. Quomodo vero duobus propositis, utrum seligendum sit, quaerimus, necesse est, ut una aliqua mensura utrumque pensemus propterea, quod id, quod praestantius sit, volumus nosse, quemadmodumque quomodo quis doceri vult e duabus quantitatibus, utra sit maior, utitur certa et constituta mensura, puta palmo vel cubito, ita in phantasmatis adhibere praescriptum, quod oportet, verbi gratia laetabile aut utile loco mensurae, ad quam se referant, qui invenire et capere, quod conducibilius e duobus sit, conantur. Non enim simul occurrit atque incidit aliquid, quod allubescat, continuo, ut pecudes trahimur, sed nectimus et conferimus invicem multa, si hoc, si illud. Rursum hoc et ex pluribus conclusione inducta unum reponimus, quamobrem appetitus mutor, ut quem imaginatio bruta et simplex exstimulet, opinione et iudicio deficitur, quia ratiocinari et commentari non possunt, hominis vero appetitus ambigit; nam et cum opinione et sine opinione potest contingere. Quare in nobis non omnis appetitus est voluntas, sed contra omnis voluntas appetitus est, porro in homine interim movet appetitus irrationalis rationalem, interim e diverso, movet vero semper appetitus vehementior et validior debiliorem languidioremque, non ita, ut debilior suum motum deserat, sed ita, ut a validiore attollatur rapiaturque id, quod de globis caelestibus docent astronomi. Nam sphaera, quae ambitum caeli ultimum coercet et quae aplanes, id est inerrabilis rataque appellatur, quamquam orbes planetarum pernicitate conversionis et velocitate praecellat, non tamen proprium eorum et naturalem cursum intercipit, quem levum et contrarium mundo agunt, sed servato iis motu indigena secum aufert transversos in dextram. Sane in mundo semper is motus vincit, qui natura eminentior et nobilior est, qualis qui extimo caelo debetur, in homine vero accidit, quando id, quod natura superius et praestantius est, a suppari et inferiore vincatur, quod quidem, ut saepe memoravi, incontinentes experiri videntur, atque tunc motus tres spectantur in homine: duo, qui ad duas appetitiones pertineant, tertius, qui ab utraque appetitione raptu illo conficitur.
68.Animalibus imperfectisimperfectam imaginationem et appetitionemadesse, per quas moventur.
(1) Sed quomodo animalia etiam imperfecta moveri secundum locum contingat, ut muscas, ut vermes et similia, iis pluscula, quae omnino carent appetitu, horum motus ad quam causam referimus? Aut si et haec appetunt, qui sine imaginatione possunt hoc facere? Diximus enim supra huic generi animantium imaginandi vim tributam non fuisse. Quamobrem dubitari potest, cum in his quoque signa quaedam voluptatis et doloris appareant, quomodoque, ubi voluptas est, ibi et cupiditas sit, ubi autem cupiditas, ibi et appetitum et imaginationem esse oporteat, cur nos retro negaverimus imaginationem iis adesse, an quamadmodum motus horum indistinctus interminatusque est, ita et imaginationem indistinctam et interminatam dari iis oportet, ut imaginationem quidem habere videantur, sed inexplanatam et perinde confusam, ut sensum, quem inabsolutum, imperfectum indefinitumque possident, et de hoc in tantum quaesisse et solvisse sat sit.
69.Quemadmodum universalis etparticularis propositio moveat.
(1) Ceterum quomodo duplex existimatio sive apprehensio habeatur universalium haec, altera singularium, prior huiusmodi est: ‘omni philosopho honeste vivendum’, posterior haec: ‘philosophus sum’, quaero, utra illarum imperet motum, particularis an generalis an utraque. Dicendum utramque, sed ita, ut haec quiescendo standoque moveat, illa imminendo instandoque actioni, ratio ea, quod conclusio secundum particularem nectitur hoc modo, mihi igitur honeste vivendum, atque ita statim sequitur motus, nisi quid obvariet sufflaminetve.
70.Animam altricem inesse omnibus viris.Item tactum esse in aliquibus,ubi reliqui sensus non sint, non e contrario.Item terrosa a cognitione et sensu altera esse.Item, quae ex uno elemento constant,vacua esse sensu.
(1) Animam nutrientem necesse est omne animal habeat, quod generascit et occidit, atque haec potentia statim ab ortu iuncta, quamdiu protrahitur vita, edurat servaturque; omne enim, quod gignitur, simulac genitum est, creationem minutionemque patitur; hoc autem sine nutricatione et altione haud fit; itaque nutricem animam in omnibus, quae augeantur et minuantur, esse necesse est, sensualem non est necesse, quod nobis radices et plantae declarant, quibus quomodo nullus sensus adsit, tamen nulli dubium est alescere eas, augeri, diminui et, ut altiore orsu de hoc agatur, sensus omnes necessario tactus anteit; nam ceteri sensus opem tactus requirunt, tactus sine ceteris sensibus sibi sufficit. Plane, quod ex simplici corpore existit, aut finitimo et propinquo simplicibus, sensum tactus habere non potest. Tactus enim in mediocritate qualitatum tactilium consistit, quae vero carent tactu, reliquos itidem sensus desiderant, quapropter natura sensum plantis negavit, quia corpora earum, quod proxima simplicibus sunt, crassiora erant, quam ut possent subtilitatem sentiendi admittere. Nec item formae in iis recipi sine materia poterant, tum ob temperaturam earum immoderatam, tum ob plurimam portionem terrenam, quod elementum inter omnia ineptissimum et alienissimum a sensu et cognitione est, cuius rei periculum intra nos gerimus, ut saepe dixi; nam in nobis, quae partes terratiores sunt, easdem insensibiles brutasque continemus. Quodsi animatum sit, quod ex simplici elemento constet, eadem ratione sensu omni vacat.
71.Quamobrem perfectis animalibusnecessarii sensus sint et quamobremcaelestibus animalibus non sintnecessarii neque plantis.
(1) Ac sensus quidem necessarius non tantum animatis, sed animalibus est, neque tamen cunctis, sed animalibus, quae gradiantur perfectaque sint, neque hoc adhuc satis, sed addendum est genitis et caducis. Haec igitur, quae sensu participant, quia nec victus iis ex obvio est nec elementis aluntur, ut sata et quae gignuntur ac viviscunt e terra, a longe petant cibos necesse est, quibus vitam tueantur. Hoc quo pacto sine oculis, sine auditu et cetero sensu contingeret. Nisi eminus praesensicularentur persequi salutaria, vitare noxia, qui possent profecto neque puncto quidem temporis superesset iis vita, nisi praeministrarent sensus et tamquam de specula longe ante renuntiarent, et quae appetere atque adire et quae declinare cavereque oporteret. Quamobrem temere ac ludibrio natura tot et tantas animalium formas fecisset, nisi suppetias et praesidia comparasset, quibus quodque ad finem suum pervenire posset. Finis vero suus cuique et conveniens intelligitur, procreatur animal, quale ipsum, quod procreat, est plantis quidem et animantibus, qui sede vaga non sunt, suus finis fere adiunctus innumeratoque est nec longe petitur, sed tamquam e sinu promitur, quasi copias habeant intorsum ad omne munus et functionem paratas; nam et nutriuntur et generant et generantur nullo extrinsecus quaesito, sed plane se ipsis et opibus suis usa; nec enim pabuli captandi gratia necesse habent vagari, sed annexum et coniunctum ferentes citra omnem motum naturae suae necessitatem explent. At animalia, quibus incedendi facultas adest et quae alimoniam procul venantur, sensu carere non poterant, qui prior etiam quam mens ac ceterae animi potentiae haberetur; quamvis enim nulla pars animi praestantior mente sit, tamen ali ac vivere non est opus mentis, sed gustus et tactus. Haec videtur ratio, quamobrem natura animalibus his sensum concesserit; nam animalibus quibusdam, quae moventur in loco et quae ingenita et immortalia saeculis omnibus sunt, ratio sentiendi necessaria esse non potest causa eadem, quam modo reddidimus. Quia videlicet natura nihil fortuito frustrave praesertim in tantis rebus committit, sed omnia aut gratia alicuius agit aut ut progressiones et appendiculas eorum, quae gratia alicuius molitur, quales sunt pili substantialares et in quibusdam corporis partibus et verrucae. Animalibus vero, quae neque orta neque interitura umquam sunt, nullus haberi sensuum potest, neque principaliter neque ut progressionum. Ac primum alimento iis non est opus, de quo fere ne controversia quidem est, deinde nec sensu; si enim sensum haberent, propter alterum duorum habere viderentur: aut quia uberius et commodius id animae eorum esset aut quia melius et locupletius corpori; neutrum horum possumus tueri; nam neque anima melius coniunctione sensus intelligit, immo deterius, quomodo iis impedimento potius atque oneri sit futurus, neque potest ostendi, quemadmodum corpus caeleste accessione sensuum ornatius et opulentius redderetur. Ex iis constat animantem naturam utraque sui parte extrema sine sensu exigere, extremas partes naturam caeli et plantas accipimus, quamquam alia ratione caelo, alia plantis sensus negati; plantis, quia prae ignobilitate et crassamento naturae partem hanc nec promereri nec capere potuerunt, caelo, quia eminentiore ordine dignationeque habebatur, quam ut ad hunc usum descenderet. Iam in eo sensus utrique generi supervacaneus videbatur, quod neutrum pastione foras accersita conquisitave indigebat; plantae, quia proxima, ut dixi, atque obviam sortirentur, caelum, quia nullo modo pasci necesse haberet. Cetera animalium turba, quae intra hos limites continetur, sive perfectorum sive imperfectorum sit, quia ortum et interitum agnoscit, praeterque loca et sedes mutat, carere sensu non potest, cuius procuratione copias ad victum et ad vitam sibi suppeditet. Horum vero corpora ex simplici elemento non constant, sed mixtione primorum contrariorum aequabili ita, ut temperamentum exeat ad sensum tactus idoneum atque molle.
72.Quamobrem tactus animalinecessarius sit et quia plantae nec tactuutantur nec gustu et quia sensus ceteriper exterius internuntium sentiant.
(1) Rursum alio capite tactus maxime necessarium animali videtur; nam quomodo animal animatum sit corpus et necesse ei sit proxima corpora contingere, nimirum oportuit muniri tactus solertia, quo salubria et conducibilia discernere ab iis posset, quae aut perniciem aut detrimentum afferent, alioquin servare vitam non sit; neque enim opinor, ad salutem animantium tuendam tactus is sufficit, quo se tangunt in anima, sed is, qui iudicat et cognoscit ea, quae tangit. Plane certum est reliquos sensus per quiddam extremum absolvi, tactum per carnem aut per id, quod ad carnem proportione aemula referatur, quamobrem nisi dignosceret ea, quae prodessent, ab iis, quae officerent, qui posset aut haec adipisci aut illa effugere? Quod discerniculum simulac animali eripitur, salvari et conservari non potest. Tangunt quoque alimentum suum stirpes, sed tactus is simillimus tactui inanimalium est. Adhaerent enim plantae statu immutabili neque moventur loco, proinde nec utuntur gustu; nam nequicquam incassum, quod uterentur, si nihilominus vitare infestos sapores non possent. Ea causa est, quamobrem facile commori atque occidere soleant, quia scilicet iniurias tactilium generum, quibus semper expositae oportunaeque sunt, repellere ac cavere non possunt. Animalia vero, priusquam cibum devorent, periclitantur gustu, ob id tactus illis maxime necessarius fuit; est enim gustus ceu quidam tactus, quia gustus alimenti sensus est, omne alimentum corpus contingibile est; nam corpus corpori cibo et pastui est. Sonus autem, color et odor neque alunt neque augent neque diminuunt; sunt enim animali tactus et gustus pernecessarii. Clarum est etiam nullum esse animal, cui desit tactus, sive perfectum sive imperfectum id sit. Nam ea, quae cum genere plantarum et animalium ambigunt, hoc est, quae videntur inter animalia et plantas mediam quandam sui generis speciem obtinere, eatenus animalia habentur, quatenus tactu pollent, reliqui sensus non propter eorum usum, sed quasi ad locupletiorem notam videntur perfectis animalibus donati; nam ut tueri se queant ac munire contra mala, quae ingruant, antequam accedant et assistant ad caput, necesse est de longinquo praesentire possint atque prospicere. Itaque infensa pernicioraque videbuntur, auxilio fugae amollientur a se, quae vero salutaria et commoda comparebunt, persecutione continuationeque nanciscentur. Huic officio et speculae visus, auditus et olfactus praefecti; nam sensus rerum per medium aliquid invehitur, a medio movetur cieturque animal. Hoc autem non movet ultra. Sed quemadmodum in rebus, inter quas distributus aliquis motus huiusmodi est, ut pellantur ab aliis et subinde alias pellant, necesse est prima res pellat nec pellatur, postrema et diverso pellatur nec pellat, intermediae, quae modo plures, modo pauciores sunt, et pellantur et pellant. Ita in sensu animalium fit et perinde in omni alteratione, praeterquam quod alteratio immobili et quiescente illo, quod alterat, longe penetrat in subiectum morigerum atque molle, ut si anulum in ceram alte miseris, usque illuc movebitur et sigillum recipiet in profundum; at lapis, quod praerigidus est, nullo modo movebitur, etiamsi ex summis viribus incubueris, aqua vero longe lateque pervadetur ita, ut celatura impressioque per eam facile compareat. Aer quoque plurimum solet moveri et quoscumque mores pati, modo ad numi permaneat et integer atque incolumis sit, quamobrem rectius nos de ratione aspectus quam qui per reflexionem causantur. Sunt enim, qui radios tueris nostri mediis oculi pro facto egressosque spissitudine offensa resultare paribus angulis ad facies suas reduces atque visum contingere arbitrentur. Vero similius enim est, ut aer affici a figura et a coloribus dicatur, quoad unus infractusque maneat, qualis in levi complanatoque est, tum deinde ita affectus offectusque visum imitus icere, non aliter, quam si ad finem cerae pressura succederet.
73.Nullum animal ortus occasusqueparticeps ex uno elemento constitui.Item, quemadmodum caelestia animaliacognoscant res sensibiles sine sensu.
(1) Sed redeamus ad id, unde hic nobis sermo ortus est, animalium, quae gignuntur, corpora non sunt simpla. “Simplum” voco, quod ex aliquo trium horum constet: igni, aere, aqua; nam divina et caelestia hoc loco praefata laude mittimus. Simplum igitur esse non potest animalium corpus, quia sensus tactus ex uno elemento non consistit, sed mixtione confusioneque omnium; nam fundamenta ceterorum sensuum, quae diximus, ex simplicibus elementis coalita, visum, auditum, olfactum, ex aqua vel aere, quamquam tangunt, non tamen sentiunt tangendo, sed intermedium quidem corpus tangunt, quod ad talem usum ministeriumque sensibus iungitur, nec id sentiunt, quod tangunt, sed sensibilia, quae formas et imagines suas in medium contulerunt. Non idem in sensu tactus, sed is necessario tangit tactilia et tangendo sentit ea, quae tangit; unde id nominis huic sensui impositum. Ex hac ratione sequitur et necessarium est fateri, ut scilicet tactum esse omnibus oportet, nec potest ex aliquo trium simplicium confici, nullum sit animalis corpus, quod ex ullo trium illorum existat. Dices fortasse: ‘Constabit e terra.’ At primum eadem ratio in terra est, quae in ceteris elementis, deinde tactus in mediocritate omnium contrarietatum contingibilium positus est: frigiditatis, caliditatis, sicciditatis, humiditatis, quae simplicibus principiis continentur; ex enim omnibus quasi temperatus modificatusque est, quorum sensus erat futurus; alioquin terra a se elementorum omnium erat brutissima et ingenio sentiendi adversa, cuius rei indicium illud frequenter suggessimus, quod partes illae in nobis privae sensu habentur, quae sortis glebulentioris et terrosioris sint, quae ratio in plantis quoque est. Nullum igitur animalis corpus simplum videtur, quod quidem de genito et mortali accipiendum est, cui sensum tactus necessarium esse ad vitam ostendimus; nam divinis animalibus in vanum additus fuisset, quia vindicata interitu sunt et spatio uniformi feruntur incessabili et sempiterno meatu. Sed neque gustus iis inest neque visus neque auditus neque odoratus, quia illic neque sapor neque aer neque color sit; si enim colores aut sapores cognoscerent, certe alicuius gratia cognoscere viderentur; at finis hic nusquam comparet. Ceterum aliud genus animalis putare id oportet longe optimatius et exsuperantius; ac forte cognoscens quidem sensibilia, sed alia ratione quam sensu, id est illa, qua causae generantes effecta et eventa sua cognoscunt. Ac nos quidem haud dissimulanter caelestia haec animalia esse dicimus et nobiliora, quam ut sensum requirant, sed sua cuique existimatio sit, et iis, quae ignea esse, et iis, qui pasci haec volunt, quamquam scire cupio, quemadmodum ali possint sine gustu aut gustare sine tactu aut tangere, si constant simplici elemento.
74.Tactum attingere animalisvitam essentiamque ceteros sensusad cultum et ornatum adiunctos.Item, quae tactum corrumpunt,universo animali abolitionem afferre.
(1) Est igitur tactus unus necessario nobis tributus; quo fit, ut animalia, simulatque hoc sensu deficiunt, vita deficiant; nam neque animal consistere potest sine tactu neque tactus item sine animali esse, sed et prius sensus est tactus inestque in animali, qua animal est. Proinde superlationes reliquorum sensibilium non exstinguunt animal totum, sed sensum tantummodo, ut immodicus splendor aspectum, vehemens strepitus auditum, gravis odor olfactum. Quodsi exanimatos quosdam solo tonitruus fragore accepimus, id neque fragori neque tonitruo ascribendum est, sed aeri, qui concussus plaga ingenti, quocumque decumbit, vulnerat atque interficit. Nec color item animal consternat, sed metus, quem color aliquis horrificus incusserit. Pari modo nec odor corrumpit, sed quod movetur ab odore. Nec sapor itidem ut sapor interimit, sed eo, quod partes quasdam capitales principalesque tangit et tangendo inficiendoque vitalitati exitium parit. At superantiae generum contingibilium non ex accidente, sed a se abolitionem et perniciem afferunt; nam et calor, algor, durities et similia, iis cetera, si validiora incurrant, consentire cogunt universum animal et aegritudini accumbere demumque intermori. Nec, hercule, immerito; quomodo enim in quoque sensu demens et praevalidum sensibile instrumentum sensus sui corrumpat, instrumentum autem tactus non certa parte corporis sedem habuerit, sed per carnem universam et per totum animal fusum sparsumque sit, maxima ratio est, ut corpore corrupto universum animal corrumpatur. Diximus autem supra solo tactu potuisse vitam constare, ceteros sensus non ad essentiam, sed ad ornatum fere et meliorem notam essentiae inditos. Quamobrem sublatis reliquis sensibus auferetur ornatus et opulentia, sed stabit animal, sublato tactu ipsam necesse est animalis constitutionem et essentiam tolli. Primum visus animali iunctus non, ut sit animal, sed ut vitam in humore aut in aere exigat aut in perlucido aliquo corpore. Deinde additus gustus, ut iucundum alimentum ab iniucundo secernat, hoc, ut fugiat, illud, ut sciscat; nam ut vesceretur animal, sola vis altrix quocumque succo esculentoque satisfacere potuisset, quod in plantis iam cernitur. Tum auditus praestitus, ut ipsi ab alio indicetur, quid. Postremo lingua adhibita ad gemina opera et ad perceptus saporum et ad vocis officium. |