BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sigerus de Brabantia

ca. 1235 - ante 1284

 

Quaestiones

in tertium De anima

 

Capitulum III

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

III

De intellectu per comparationem ad corpora

 

Quaestio 7.

Utrum intellectus sit perfectio corporis

quantum ad substantiam.

 

Consequenter quaeritur de unione intellectus ad corpus. Et primo utrum intellectus sit perfectio corporis quantum ad substantiam vel non quantum ad substantiam, sed quantum ad suam potestatem. Et intelligo intellectum esse perfectionem corporis quantum ad suam substantiam, <hac> ratio<ne> quod dat ei esse coniucti, cum ab essentia fluat esse; et si det esse ipsi coniuncto, non habebit esse in se, sed solum in alio. Intelligo autem intellectum esse perfectionem quantum ad suam potestatem, quia perficit corpus quoad suam cooperationem.

Quod igitur intellectus non sit perfectio corporis quantum ad suam substantiam, probatio. Si enim intellectus esset perfectio corporis per substantiam suam, operatio eius proportionaretur <corpori>, quod est contra Aristotelem. Probatio: potentia a qua egreditur operatio non est simplicior sua substantia; si igitur intellectus per suam substantiam perficiat corpus, eius operatio non potest esse nisi in in corpore; quare in operando necessario utetur corpore, cum potentia, a qua egreditur operatio, non sit simplicior sua substantia, nam actus, qui per substantiam suam est actus corporis, est actus organicus; quare etc.

Item, supponamus quod intellectus aliquando separatur. Quando separatus erit, manebit cassus. Ergo aliqua operatio eius separabitur cum ipso. Sed, si per suam substantiam perficeret corpus, nullam haberet operationem sibi propriam. Quare nulla sibi appropriatur ab ipso, et sic intellectus post sui separationem esset otiosus, quod falsum est.

Oppositum arguitur. Illud quod dat esse corpori, perficit ipsum per suam substantiam. Sed intellectus dat esse corpori. Ergo perficit ipsum quantum ad sui substantiam.

Item, <si> non esset perfectio corporis quantum ad sui substantiam, non diceretur actus corporis, sed tantum motor, sicut motores caelestium orbium non dicuntur actus illorum orbium, sed motores ipsorum tantum.

Solutio. Intellectus perficit corpus, non per suam substantiam, sed per suam potentiam, quia, si per suam substantiam perficeret, non esset separabilis. Averroes attendens hoc in «secundo» dixit: cum non utatur corpore, non potest ipsum perficere per suam substantiam, quod attendens Aristoteles dixit in «secundo» quod intellectus nullius corporis est ad substantiam actus, id est, nullius partis corporis, ita quod legatur transitive. Sic enim dicit alia translatio, scilicet nullius partis corporis, id est, quia non utatur ea tanquam organo, sed quia communicat operanti per illam partem sic, scilicet imaginationi. Hoc attendens Aristoteles dixit in «primo»: intelligere autem est phantasia, etc.

Item, non haberet operationem propriam.

Item, uteretur organo. Omnis enim actus qui est actus per sui substantiam corporis, est organicus. Propter quod est perfectio corporis solum per suam potentiam, cum sit separabilis. Et hoc scripsit Aristoteles cum dixit in «secundo»: si intellectus est actus corporis sicut nauta navis, sic est separabilis.

Ad rationem in oppositum sic est dicendum per interemptionem. Dico enim quod intellectus non dat esse corpori quantum ad formam suam intellectus; immo intellectus, essentiam suam habens, esse habet in se et non <in> alio.

Ad aliud dicendum quod non est simile. Nam plus communicat intellectus noster nobiscum quam motores caelestium orbium. Ergo etc.

 

 

Quaestio 8.

Utrum intellectus sit in qualibet parte corporis.

 

Consequenter quaeritur de modo essendi in corpore, et quaeritur utrum sit in qualibet parte. Videtur quod non. Impossibile est idem indivisibile simul esse in pluribus. Sed intellectus est indivisibilis. Ergo impossibile est ipsum esse in pluribus.

In oppositum. Intellectus perficit totum per quamlibet partem. Sed perficere partem non potest per partem sui. Ergo perficit illam per se totum. Ergo est totus in qualibet parte.

Solutio. Secundum illos qui ponunt quod intellectus perficit corpus per suam substantiam, potest dici quod intellectus est in qualibet parte corporis, et exponatur hoc esse in informando quamlibet partem. Unde intellectus est in qualibet parte corporis, quia informat quamlibet partem per accidens. Informat autem totum per se et quamlibet partem per accidens, et hoc est satis intelligibile.

Si vero dicatur quod intellectus est perfectio corporis non secundum substantiam suam, sed secundum suam potestatem, tunc diceretur quod intellectus est in corpore, et exponatur alio modo hoc esse, scilicet quod intellectus est in corpore, scilicet operans in corpore, et hoc potest esse dupliciter, scilicet intelligens vel movens. Tunc dico quod intellectus non est in qualibet parte corporis quantum ad istum actum qui est intelligere. Sed ideo et intelligens in corpore quod est intellectus in aliqua parte, non utens tanquam instrumento vel organo ipso, sed propter hoc quod communicat cum operante per illam partem, scilicet cum phantasia. Secundum autem aliam operationem intellectus est in corpore, id est intellectus est movens corpus vel motor in corpore. Sic est intellectus in qualibet parte eo quod movet quamlibet partem per accidens, totum autem movet per se.

Ad rationem dicendum quod verum est quod indivisibile non potest esse vel situari secundum suam substantiam in pluribus, bene tamen potest informare plura vel movere plura, et sic patet ad illud.

 

 

Quaestio 9.

Utrum sit unus intellectus in omnibus.

 

Consequenter quaeritur qualiter intellectus nobis copulatur, utrum scilicet sit unus intellectus in omnibus, non numeratus numeratione hominum, vel sit intellectus plurificatus et numeratus secundum numerationem hominum.

Quod sit unus intellectus in omnibus videtur. Nulla forma immaterialis, una in specie, est multiplicata secundum numerum. Sed intellectus est forma immaterialis, una in specie. Ergo non est multa in numero.

Item ratio Commentatoris ad illud. Si intellectus numeraretur numeratione hominum, intellectus esset virtus in corpore. Intellectus non est virtus in corpore. Ergo non numeratur numeratione hominum.

In oppositum. Motores orbium secundum multiplicationem suarum sphaerarum multiplicantur. Ergo similiter motor hominum. Quare etc.

Item, si esset unus intellectus omnium hominum, uno accipiente scientiam, omnes acciperent scientiam, quod videtur esse inconveniens. Et confirmatio huius est: non continuantur nobiscum intellecta, nisi intellectus nobiscum continuetur. Si ergo est unus intellectus in omnibus, omnia intellecta erunt unum.

Solutio. Ad videndum utrum intellectus unus sit in omnibus, oportet quod consideremus naturam eius separatam, similiter naturam eius inquantum copulatur nobis.

Dico quod in natura intellectus non est quod multiplicetur secundum numerum. Scribitur «septimo Metaphysicae» quod generans non generat aliquid <multum> in numero et unum in specie nisi per materiam.

Item, divisio generis qualitativa est. Sed divisio speciei in individua quantitativa. Si enim essent plures mundi, essent plures motores, et si essent plures motores haberent et materiam. Ex his praenotatis concluditur quod intellectus, <cum> sit immaterialis, in eius natura non est quod multiplicetur secundum numerum.

Item hoc apparet ratione sumpta a finali causa multiplicationis individuorum sub una specie. Non est nisi quia esse specificum de se non potest salvari in uno secundum numerum. Quare in separatis non est necessaria multiplicatio individuorum sub una specie.

Tu dices quod, licet quantum est de natura intellectus non exigatur multiplicatio secundum numerum, cum non sit materialis, tamen creatur sub habilitate perficiendi materiam.

Item, cum materiae accidentes sint diversae, et intellectus perficientes eas sunt diversi. Haec videtur esse positio Avicennae, scilicet quod intellectus multiplicetur a principiis corporis.

Nota tamen in principio solutionis quod si intellectus esset perfectio corporis per suam substantiam, non esset quaestio utrum intellectus multiplicantur secundum multiplicationem diversorum individuorum hominum. Immo planum est quod sic.

Cum ergo tu dicis quod intellectus multiplicatur propter materias quibus appropriatur, quaeratur quid erit causa appropriationis. Non videtur esse causa nisi ponendo quod intellectus sit virtus in corpore. In separatis enim a materia quae reperiuntur sub una specie, non reperitur vilius et melius, ut dicit Aristoteles. Si ergo formarum immaterialium, quae sunt sub una specie, si sit ita quod una non est melior quam alia, ergo non magis habet appropriari huic materiae quam alii. Et ideo arguit Averroes quod, si intellectus multiplicaretur secundum multiplicationem hominum individuorum, esset virtus in corpore.

Et ideo aliter dicitur quod intellectus est unus, non multiplicatus secundum multiplicationem hominum individuorum, quia sic esset virtus in corpore diversorum hominum; vel non <est unus>, quia, licet sit unus in substantia, diversas tamen potestates facit in diversis hominibus.

Nec propter hoc, nec propter aliud. Unus est intellectus diversorum: una enim est substantia intellectus, et similiter una potestas. Ex quo intentionum imaginatarum est una ratio, manifestum quod ipsius est una potestas.

Nota ergo quod intellectus et sensus copulantur nobiscum in actu, sed diversimode. Sensus enim copulatur nobis per partem eius quae est materia. Sed intellectus copulatur nobis per partem eius quae est forma. Unde, quia sensus copulatur nobis, ideo sensato copulantur nobis. Non sic de intellectu, sed e converso: non enim per hoc quod intellectus copulatur nobis, ideo intellecta copulantur nobis, sed quia intellecta copulantur nobis. Unde nota quod, sicut intellectus, quantum est de natura sua, est in potentia ad intentiones imaginatas (sic enim in potentia <est> ad hoc, ut copuletur nobis), per hoc quod copulatur actu intentionibus imaginatis, cum se haberet in potentia ad illas, per hoc copulatur nobis in actu. Et propter hoc, cum huiusmodi intentiones imaginatae numerentur secundum hominum numerationem, ideo per intentiones imaginatas intellectus numeratur in nobis. Nec intelligas quod intellectus unus prius sit in duobus vel in tribus vel in mille quam intentiones imaginatae, sed potius e converso est. Unde per hoc quod intentiones imaginatae, quae post efficiuntur actu intellecta, nobis copulantur, per hoc intellectus nobis copulatur, et secundum quod diversificantur huiusmodi intentiones imaginatae in diversis hominibus, secundum hoc diversificatur intellectus, licet ipse secundum suam substantiam sit unus et licet etiam potestas eius sit una. Et hoc intendens Averroes dicit quod intellectus speculativus iam ipse in omnibus est unus secundum recipiens, diversus autem secundum receptum.

Per iam dicta patet solutio ad secundam rationem. Cum enim dicitur quod, si intellectus in hominibus esset unus, uno acquirente scientiam, omnes acquirerent, dico quod hoc est verum, si intellectus secundum substantiam prius sit in omnibus quam intentiones imaginatae. Hoc autem falsum est. Immo prius intentiones imaginatae quam intellectus sit in hominibus. Et quia illae diversificantur secundum diversitatem hominum, ideo diversus intellectus est in diversis hominibus. Quare, cum non sit necesse quod, si unus imaginetur, quod alius, quod si unus <non>, quod alius, nec per consequens, si unus acquirat scientiam, quod alius.

Ad confirmationem patet quid dicendum. Sumit enim ibi oppositum suppositionis Averrois. Cum enim dicitur quod intellecta non continuantur nobis nisi per hoc quod intellectus continuatur nobis, falsum est, immo intellectus <non> continuatur nobis nisi per hoc quod intellecta nobis. Et patet per illud.

Ad illud quod primo arguebatur, dicendum quod, cum dicitur: unus motor non debet habere nisi unum mobile, verum est de motoribus qui habent mobile incorruptibile; intellectus autem <habet> mobile corruptibile; propter quod debuit habere plura mobilia.

Vel arguitur: dicendum ad rationem quod intellectus non est motor hominum nisi post apprehensionem intentionum imaginatarum et non secundum substantiam suam.

Item adhuc: eo modo quo est motor, eo modo non est unus, sed multiplicatus; unde intellectus speculativus in hoc homine est corruptibilis, est tamen secundum se et simpliciter aeternus, ut dicit Averroes. Et ita videtur sensisse Aristoteles cum dixit in hoc «tertio» ante illam partem: «Indivisibilium autem», «quae vero secundum potentiam prior est in uno, omnino autem neque in tempore», id est: licet intellectus in uno homine sit prius in potentia quam in actu, tamen simpliciter non est prius in potentia quam in actu.