BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sigerus de Brabantia

ca. 1235 - ante 1284

 

Quaestiones

in tertium De anima

 

Capitulum II

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

II

Quid sit intellectus in se

 

Quaestio 2.

Utrum intellectus sit aeternus vel de novo creatus.

 

Consequenter quaestio de intellectu in se. Et quaeritur primo utrum sit aeternus vel sit de novo creatus.

Quod sit aeternus videtur et <non> de novo factus. Omne factum ab agente de novo, factum est ab agente transmutato. Sed intellectus creatus est intellectus factus ab agente <non transmutato>. Ergo non est factus de novo. Probatio maioris. Oportet enim quod, si aliquid sit factum de novo, quod hoc sit per aliquam causam novitatis, per quam illud novum fiat. Demum oportet ibi esse aliquam causam novitatis. Sed ista causa novitatis non est nisi transmutatio in agente et patiente. Illud quod debet esse de novo factum non fit ex aliquo, quia si esset ex aliquo, tunc posset contingere ex alio quam ex agente, sicut ex materia subiecta. Sic igitur omne factum de novo factum est ab agente transmutato. Minor etiam patet, quod intellectus scilicet factus <est> ab agente non transmutato, quia factus est a Causa prima, quae simplex et intransmutabilis.

Item, «primo Caeli et mundi» scribitur quod omne aeternum ex parte post, scilicet in futuro, aeternum est in praeterito. Sed intellectus aeternus est futuro: separatur enim a vegetativo et sensitivo sicut perpetuum a corruptibili. Quare similiter in praeterito, et sic non est factus de novo.

Praeterea, primo Caeli et mundi habetur quod omne non generatum est aeternum. Per hoc enim probat ipse <Aristoteles> mundum esse aeternum. Sed intellectus non est generatus, cum sit ab extrinseco. Ergo est aeternus et non de novo factus.

In oppositum est Augustinus, qui dicit quod anima creando infunditur et infundendo creatur. Patet: quod infundendo creatur, de novo creatur. Ergo intellectus est de novo creatus et non est aeternus.

Solutio. Ista quaestio supponit quod intellectus iste non si Primum Agens. Est enim intentio de intellectu nostro. Et quod intellectus noster non sit Primum Agens, probatio huius est: intellectus enim, qui Primum Agens, est in fine bonitatis et simplicitatis et perfectionis. Intellectus autem noster non est in fine bonitatis, simplicitatis et perfectionis, cum sit ei admixta potentia. Est intellectus noster potentia unumquodque intelligibilium et etiam intelligit cum phantasmate. Primo autem nihil est admixtum de potentia neque phantasmate. Ex quo manifestum est quod intellectus noster non est Primum Agens.

Cum igitur quaeritur utrum intellectus sit novum factum vel aeternum, per Aristotelem patet quid dicendum, scilicet quod intellectus factum est aeternum et non factum novum. Dicit enim Aristoteles quod omne factum immediate a Prima Causa non est novum factum, sed factum aeternum. <Propter> hoc enim posuit mundum esse aeternum, quia erat factum immediate a Prima Causa. Unde, si quaereretur ab Aristotele utrum intellectus sit factum novum vel sit factum aeternum, ipse iudicaret intellectum esse factum aeternum sicut mundum. Et intellectus, quod intellectus est motor humanae speciei, est unum factum aeternum, non multiplicatum multiplicatione individuali.

Si tu quaeres quid est quod movet Aristotelem ad hoc, scilicet quod dicat omne factum immediate a Causa Prima esse factum aeternum, patet quid dicendum. Dicit enim Aristoteles in principio «octavi <Physicorum>» quod omne agens faciens de novo est transmutatum. Si ergo Prima Causa aliquid facit de novo, oportet quod sua voluntas sit nova et quod transmutetur. Sed sua voluntas est sua actio. Oporteret ergo quod sua actio esset nova et transmutaretur, si aliquid faceret de novo. Et propterea, cum hoc sit inconveniens, propter hoc ipse dicit mundum esse aeternum. Et praecipue verum est illud, scilicet «omne agens aliquid formans de novo est transmutatum», in eis quae non fiunt ex aliquo.

Estne hoc necessarium? Dicendum quod, licet hoc sit probabile, non tamen hoc est necessarium. Quod sic patet. Causatum enim procedit a volente secundum formam voluntatis: sic enim videmus in agentibus per artificium. Quare similiter erit in Agente Primo. Si ergo Primum voluit intellectum fieri de novo, cum factus est, factus est de novo, quoniam aliter non fieret volitum <secundum> formam voluntatis suae. Et si voluit ab aeterno intellectum fieri aeternum, intellectus factus est aeternus, quia aliter volitum suum non fieret secundum formam voluntatis suae. Qui ergo voluerit scire utrum intellectus factus sit de novo vel factus sit aeternus, oportet eum investigare formam voluntatis Primi. Sed quis erit qui eam investigabit?

Et si tu quaeras: si voluit intellectum fieri aeternum, quare magis voluit sic quam quod factus esset de novo, dico quod sic voluit, quia voluit. Voluntas enim eius non dependet a rebus sicut voluntas nostra, quae licet non possit cogi a rebus, tamen trahitur et excitatur a rebus. Voluntas autem Primi nec a rebus cogitur nec trahitur.

Dico autem quod, licet non sit necessaria positio Aristotelis, sicut ostensum est, ipsa tamen <est> probabilior quam positio Augustini, quia non possumus inquirere novitatem vel aeternitatem facti a voluntate Primi, scilicet quod non possumus cogitare formam voluntatis suae. Ideo oportet quod inquiramus novitatem vel aeternitatem huius facti a natura sua propria, ut videamus utrum illud quod generatur, per naturam propriam cogit quod sit factum de novo. Sed omne illud quod immediate factum est a Primo, ut hoc factum, scilicet intellectus, non habet <per> naturam propriam quod habeat esse factum de novo, sed exigit quod sit factum aeternum. Omne enim habens virtutem per quam potest esse in toto futuro, habuit virtutem per quam potuit esse in toto praeterito. Sed hoc factum, scilicet intellectus, virtutem habet per quam potest esse in toto futuro. Ergo habet virtutem per quam potuit esse in toto praeterito. Et sic intellectus, quantum est de natura propria, est factum aeternum et non de novo. Propter hoc positio Aristotelis probabilior est quam positio Augustini. Si igitur credatur Aristoteli, planum est quod non est credendum Augustino. Si vero credatur Augustino, erit aequaliter.

Respondebitur ad rationem in oppositum. Cum enim dicitur: omne factum ab agente de novo, factum est ab agente transmutato, dicendum quod illud verum est, si illud factum de novo sit factum ab agente quod non agat forma suae voluntatis. Sed quia non est ita hic, quia intellectus est factus ab agente quod agit secundum formam suae voluntatis, tunc non oportet quod sit factum ab agente transmutato. Quod est intellectum.

 

 

Quaestio 3.

Utrum intellectus factus fuerit in nunc

temporis vel nunc aeternitatis.

 

Adhuc supponamus intellectum esse factum et novum factum, non tamen generatur. Et quaeramus utrum intellectus factus fuerit in nunc temporis vel nunc aeternitatis, et sic quaeremus de modo factionis intellectus.

Et videtur quod factus sit in nunc temporis sic. Omne factum novum, factum est in instanti novitatis sive in instanti novo. Sed novitas solum est in instanti temporis et non in instanti aevi vel aeternitatis. Quare et intellectus sic factus novus, factus est in instanti temporis.

Contra. Omne instans temporis, si sit, est alicuius temporis. Quod ergo factum est in instanti temporis, debet esse in fine transmutationis praecedentis. Sed intellectus non est factus in fine alicuius transmutationis. Probatio, quia cum fieret intellectus, nec fuit transmutatio in agente, cum ipse de se sit intransmutabilis, nec in materia, cum non esset materia. Quare intellectus factus est in instanti aevi et non <in> instanti temporis, cum non fuerit factus in fine alicuius transmutationis.

Solutio. Dico quod intellectus non fuit factus in nunc temporis nec in nunc aeternitatis, sed in tempore non continuo, sed composito ex ipsis nunc.

Probo primo quod factus sit in tempore. Transmutatio enim omnis est de opposito in oppositum, quae non possunt simul esse. Omnis ergo transmutatio est in tempore, ex quo opposita, inter quae est transmutatio, non possunt esse simul. Sed anima intellectiva producta fuit de non esse ad esse. Sed non fuit simul sub esse et non esse. Ergo fuit in ista factione successio. Si ergo ponamus ita: omnis mensura successiva est tempus, ergo manifestum est ex hoc quod intellectus factus est in tempore.

Probo postmodum quod intellectus factus est in tempore composito ex ipsis nunc. Ex quo enim factio ista non est simul, sed successiva ipsa exigit mensuram, quae non sit tota simul, sed unum post aliud, ita quod ei respondeat unum nunc, scilicet quod exigat ante esse, et aliud nunc respondeat ei, scilicet quod ingreditur esse, et sic videtur quod nunc successiva sine medio requirantur ad factionem istam. Ergo apparet quod intellectus sit in tempore composito ex ipsis nunc.

Si tu dices quod Aristoteles negat tempus esse compositum ex ipsis nunc, dicendum est quod quoddam est tempus quod est mensura motus continui, et tale tempus non componitur ex ipsis nunc; aliud est tempus quod est mensura motus <non> continui, et tale tempus componitur ex ipsis nunc. Dicendum est: quoddam est tempus quod est mensura motus continui; aliud est tempus quod est mensura consequens motum successive, non tamen continue, et tale tempus bene potest.esse compositum ex ipsis nunc. Poni potest, ut visum est, quod intellectus est de novo factus, et visum est etiam prius quod factio eius consistit in tempore composito ex ipsis nunc, licet eius substantia nec sit in tempore nec sit in nunc temporis, sed sit in nunc aevi.

 

 

Quaestio 4.

Utrum intellectus sit generabilis.

 

Quamvis autem prius suppositum sit quod intellectus immediate educatur a Primo, tamen hoc potest habere dubitationem. Ideo quaeratur utrum intellectus sit generabilis.

Videtur quod sic. Dicit Aristoteles «septimo Metaphysicae» quod generans compositum generat formam compositi. Forma ergo generati compositi generata est. Sed intellectus est forma generati compositi. Ergo intellectus est forma generata.

Item, quanto forma nobilior est, tanto magis est activa sui in materia et multiplicativa sui in materia. Sed intellectus est forma nobilior quam vegetativum et sensitivum. Sed <cum> multotiens agant per generationem, videtur multo fortius quod anima intellectiva se multiplicet per generationem et sic erit generabilis.

Et si dicatur quod intellectus <non> sit generabilis, et quod non sit generabilis, hoc non est quia defectus sit in agente generationem, sed in materia (materia enim impotens est ad hoc, ut de ipsa educatur talis forma), contra: omnes formae quae sunt in actu in Motore Primo, sunt in potentia in materia prima; sed intellectus est de numero formarum quae sunt in Motore; ergo est in potentia in materia prima, et sic est possibile educere eum de ipsa. Quare non est defectus per impotentiam materiae.

Item, omnis forma que est actus materiae et non est separata, in materia est generabilis. Sed intellectus noster est forma, actus materiae et non solum motor. Ergo est generabilis.

Oppositum vult Aristoteles, cum dicit quod intellectus est ab extrinseco.

Item, omne generabilis est corruptibilis. Sed intellectus non est corruptibilis: separatur enim a vegetativo et sensitivo sicut perpetuum a corruptibili. Ergo non est generabilis.

Item, dicit Aristoteles quod intellectus est impermixtus et immaterialis et separatus. Sed si esset generabilis, esset materialis. Ergo et cetera.

Iuxta hoc quaeritur utrum valeat medium Aristotelis per quod probat quod intellectus sit immaterialis. Dicit enim quod, si intellectus esset materialis, non reciperet omnes formas materiales. Videtur hoc esse falsum, quoniam phantasia <est> virtus materialis et tamen recipit omnes formas materiales.

Oppositum videtur, scilicet quod medium Aristotelis sit conveniens. Recipiens enim debet esse denudatum ab omnibus eis quae recipit. Aliter enim nunc magis reciperet magis sibi cognata quam alia. Sed intellectus recipit omnes formas materiales. Ergo debet esse denudatum ab omni forma materiali.

Ad ista dicendum, cum quaeritur utrum intellectus sit generabilis, dicendum quod inter omnes expositores Aristotelis solus Alexander posuit intellectum esse generabilem. Unde ipse posuit intellectum esse nobilissimam formam materialem constitutam in optimo gradu mixionis. Gradus primus est in quo consistit minima proportio miscibilium: in isto gradu mixtionis est complexus mineralium. In secundo gradu est maior convenientia miscibilium, et per istam mixtionem educitur <forma> vegetabilium. In tertio gradu adhuc est maior adaequatio miscibilium, et per hunc gradum mixtionis educitur <forma> sensibilium. Quartus gradus consistit in summa et optima proportione et adaequatione miscibilium. Secundum hunc gradum mixtionis producitur homo. Et quia homo est in optimo gradu mixtionis, quando generatur homo, simul generatur intellectus in ipso. Unde ipse dixit intellectum formam materialem nobilissimam esse in optima ratione miscibilium.

Item in oppositum est Aristoteles, cum dicat quod intellectus est ab extrinseco.

Licet igitur Aristoteles dixerit intellectum esse ingenerabilem, et hoc dicimus omnes, quae tum fuit ratio per quam dixit Aristoteles intellectum esse ingenerabilem, per quam posset reprobari positio Alexandri? Aristoteles enim hoc non posuit sine ratione, propter quam ipse Aristoteles debuit moveri ad ponendum intellectum esse ab extrinseco. Hoc non est scire. Ecce ratio quae potuit Aristotelem movere. Dicit Commentator super hunc tertium quod «scire actiones animae prius est apud nos quam scire eius substantiam». Ergo actio intellectus facit nos scire substantiam eius et sic, per consequens, si est generabilis aut non. Virtute autem quadam existente in nobis experimur in nobis acceptionem formae communis praedicabilis quae, inquam, non scitur ut propria cuiuslibet, sed ut communis omnibus suis singularibus. Hanc autem acceptionem non possumus experiri a forma materiali, sed experimur eam a forma immateriali. Est igitur aliqua forma immaterialis in nobis; sed non alia nisi intelligibilis. Quare intellectus est immaterialis. Sed si immaterialis est, ingenerabilis est, etc.

Probatio primae propositionis, scilicet quod virtute quadam existente in nobis experimur acceptionem formae communis etc. Nam scimus aliquando aliquid inesse omnibus <triangulis>, cum tamen non simus experti illud esse in omnibus triangulis particularibus, quia nec omnes particulares triangulos vidimus, cum tamen sciamus habere tres angulos inesse omnibus triangulis. Sic ergo aliquando scimus aliquid inesse omnibus, cum tamen non simus experti illud inesse cuilibet singulari. Hoc autem scimus per quamdam rationem communem, quam scimus inesse omnibus. Hanc autem acceptionem communem non scimus nisi per virtutem universalis acceptionis factae mediante virtute aliqua in nobis existente. Et quicumque vult intueri et cognoscere, ipse sciet in se ipso huiusmodi esse acceptionem universalem. Scimus ergo inesse <nobis> virtutem per quam scimus vel accipimus formam communem, ut communem pluribus, non ut propria est cuilibet singulari.

Probatio secundae propositionis, scilicet quod forma, qua acceptionem universalem fieri in nobis experimur, non sit materialis. Nam virtus materialis non potest apprehendere speciem praeter conditiones materiales, ut visus solum apprehendit colorem ut est huius colorati, nec umquam potest iuxta illam speciem sensitivam sibi assumere speciem communitatis vel quidditatem in universali, sed semper apprehendit colorem ut est huius colorati, et similiter apprehendit magnitudinem ut est huius magni.

Item, quod veram universalem acceptionem non faciat forma materialis, hoc patet. Dicit enim Commentator quod forma quamdiu est <in> materia, est potentia intelligibilis. Ergo forma, si reciperetur in virtute materiali, quando statim deberet intelligi, esset in materia, et sic esset in potentia <intelligibilis>, et sic numquam haberemus cognitionem in actu de forma.

Item, forma <quae> per suam substantiam materiae est conjuncta et que de potentia materiae est educta, utitur organo sive instrumento. Sed actio sive operatio intellectus, qui modo est in nobis, separata est nec utitur organo. Veritas est quod intelligimus cum phantasmate abstractione formae intelligibilis, sed in ipso actu intelligendi non utitur intellectus organo. Unde sub phantasmatibus sensibilibus intellectus accipit quidditates rerum insensibiles, quod non faceret imaginatio vel sensus. Immo quidquid apprehendit imaginatio vel sensus, sub conditionibus materialibus comprehendit.

Si tu quaeres: qualiter ergo experimur acceptionem formae communis in nobis fieri ab intellectu? Numquid est igitur haec ei propria operatio? Dico quod quodammodo est ei propria operatio, et dico quod hoc experimur, quia intellectus noster est quodammodo sicut aliquid compositum ex materia et forma: in toto enim potentia percipitur operatio quae debetur formae unde forma est, et etiam quae debetur materiae unde materia est. Similiter est in nobis. Nos enim conscii sumus ex virtutibus corporis intellectum. Et percipimus operationes que in nobis sunt vel fiunt ratione virtutum corporis et materiae, et similiter nos percipimus operationes que fiunt in nobis ratione intellectus. Unde ipse est intellectus noster, per quem experimur huiusmodi acceptionem universalem fieri in nobis. Intellectus enim noster apprehendit se ipsum sicut operari. Si ergo accipiantur praedicta, liquebit intellectum esse immaterialem et sic ingenerabilem.

Ad rationes per quas probatur quod intellectus sit generabilis respondeo.

Ad primam dico quod verum est quod forma compositi generati generata est. Sed cum dicitur ulterius quod intellectus est forma generata generati compositi, dico quod falsum est. Unde dico quod compositum ex intellectu et corpore non est generatum. Et probatio huius est quia dicit Averroes quod, si formae essent ab extrinseco, scilicet a datore formarum, suppositi non esset unum generans, sed aliud esset generans materiam et aliud esset generans formam, sumendo generans large. Per hoc dico ad propositum quod, <cum> intellectus sit ab extrinseco, compositum ex intellectu et corpore non est generatum. Quare nec forma huius compositi, scilicet intellectus, debet esse generata.

Ad secundam rationem respondetur a quodam sicut videbatur. Sed cum arguitur ulterius quod omnes formae quae sunt in actu in Motore Primo. sunt in potentia in materia prima, hoc est verum, scilicet omnes formae materiales. Intellectus autem non est forma materialis.

Sed contra hoc arguitur: si intellectus, quia est forma nobilis, est sui ipsius multiplicativus et tamen non potest se multiplicare in materia, aut ergo frustra est ista potentia se multiplicandi, ex quo non potest fieri per defectum materiae, aut non est defectus huiusmodi multiplicationis propter impotentiam materiae, sed solum propter nobilitatem intellectus deest quod non multiplicet se intellectus in materia, et hoc est verum. Propter quod potest responderi per interemptionem quod cum dicitur: forma quanto nobilior est, tanto est magis activa in materia, dico quod falsum est, immo nobilitas eius impedit.

Ad tertiam rationem dicendum, cum dicitur: forma, quae est actus materiae, est generabilis, <verum est> si illa forma sit actus materiae quantum ad suam substantiam. Sed intellectus non est actus materiae quantum ad suam substantiam, sed solum quantum ad suas actiones. Ideo non valet ratio.

Ad illud quod quaeritur de medio per quod probat <Aristoteles> quod intellectus non sit materialis, dicendum: medium illud conveniens est. Si enim materialis esset, non intelligeret omnes formas materiales, sed solum sibi cognatas. Cum igitur omnes cognoscat, manifestum est quod est immaterialis.

Ad rationem in oppositum dicendum per interemptionem: imaginativa non apprehendit omnes materiales formas. Dicendum enim quod virtus imaginativa formam sensitivam tantum cum imagine recipit; formas enim materiales, quae sunt quidditates rerum, non cognoscit. Unde virtus visiva formas materiales sensatas recipit solum in praesentia sensibilium, imaginativa autem recipit eas in absentia.

Sed ulterius argues: quaedam est virtus materialis, ut existimativa, quae tamen etiam alias quam sensatas recipit. Unde bene accipit formas insensatas, ut inimicitiam in lupo. Dico ad hoc quod alia est receptio formarum ab existimativa <et> ab intellectu. Nam virtus existimativa, etsi formam insensatam accipiat, nunquam tamen illam formam accipit sine forma sensus. Unde, etsi ovis in lupo accipiat inimicitiam, hoc non est nisi quia simul apprehendit colorem talem, magnitudinem et si de aliis. Intellectus autem, etsi quidditates accipiat cum phantasmatibus sensibilibus, numquam tamen illas actu intelligit cum phantasmatibus sensibilibus simul.

 

 

Quaestio 5.

Utrum intellectus sit corruptibilis.

 

Consequenter quaeritur utrum intellectus sit corruptibilis. Videtur quod sic., quia quod est finitae virtutis est finitae durationis. Ergo est corruptibilis.

Oppositum vult Aristoteles, cum dicit quod intellectivum separatur vegetativo et sensitivo sicut perpetuum a corruptibili.

Solutio. Dico quod intellectus non habet virtutem in se qua sic intellectum nostrum necesse sit corrumpi, cum non haberet contrarium. Nihil autem corrumpitur nisi a suo contrario. Nec de se similiter habet virtutem qua non necesse sit ipsum corrumpi et praeservari in futurum. Dico ergo quod intellectus de se est corruptibilis. Unde, sicut eductus est de nihilo, sic per naturam propriam reductibilis est in nihilum. Sed dico quod intellectus habet hoc ex influentia Primae Causae, unde hoc solum a Prima Causa habet, scilicet quod sit perpetuus.

Si tu dices: ergo ex influentia Primae Causae habet intellectus quod sit perpetuus, aliquid ergo acquirit continue in futuro per quod possit perpetuari in futuro, dico quod intellectus non perpetuatur per hoc quod continue recipiat aliquid de novo a Primo, sed quia secundum illud quod est <ab> alio, recipit ab origine sua a Primo per quod postea in aevum perpetuatur.

Sed si tu quaeras modum quo Primum perpetuat intellectum, dico quod Primum perpetuat intellectum voluntate sua. Unde quia sic voluit, scilicet quod intellectus perpetuaretur, ideo, voluntate sola Primi, intellectus recipit perpetuitatem. Et hoc satis exprimit propositio Platonis dicentis: «dii deorum, quorum ego pater et opifex, qui natura quidem vestra dissolubiles estis, voluntate autem mea indissolubiles» etc.

 

 

Quaestio 6.

Utrum intellectus sit compositus

ex materia et forma.

 

Consequenter quaeritur utrum intellectus sit compositus ex materia et forma. Videtur quod sic. Certum est quod intellectus aliquam compositionem habet. Sed non componitur ex duobus entibus in actu, sed ex uno in potentia et reliquo in actu. Quod est in potentia est materia, quod est actu est forma. Ergo componitur ex materia et forma.

Item, omnis potentia receptiva est per naturam materiae. Intellectus habet potentiam receptivam secundum Commentatorem et secundum Aristotelem. Hanc habet per naturam materiae. Ergo, etc.

Item, omnia accidentia insunt composito per materiam. Sed intellectui insunt accidentia. Insunt ergo ei per materiam. Quare etc. Probatio minoris, nam scire et intelligere accidunt intellectui. Probatio huius est, nam si scire et intelligere non essent accidentia intellectui, essent tota substantia intellectus, nam intelligere intelligentis tota est substantia eius. Hoc autem falsum est, nam intelligere et scire intellectus nostri non est sui ipsius, sed alterius, scilicet coniuncti. Quare etc.

Item, si intellectus est in genere substantiae, oportet quod participet principia substantiae. Haec autem sunt materia et forma. Quare etc.

Oppositum: omnes philosophi qui determinaverunt de intellectu vocaverunt eum substantiam separatam; quare etc.

Item, Averroes ait supra finem «primi Physicorum» quod materiae est annexa privatio, per naturam privationis transmutatio. Cum igitur <in> intellectu nulla sit transmutatio, vult Averroes quod in eo nulla sit materia et in intellectu nulla sit passio vel transmutatio, ut vult Averroes, sed sola receptio.

Solutio. Certum est quod in intellectu sit aliqua potentia, cum non sit actus purus in fine simplicitatis, in quo non est aliqua compositio. Nam, si in actu primo esset compositio, in eo esset imperfectio, quia non potest componi ex duobus actibus: dicit enim Aristoteles «septimo Metaphysicae» quod actus separat. Oporteret ergo quod componeretur ex materia et forma, vel ex uno actu materiali et reliquo formali, et sic in eo esset de potentia, cum in eo esset de imperfectione. Et propter hoc in actu primo, cum sit in fine simplicitatis, non potuit esse compositio. Alia vero omnia, quae a sua simplicitate recedunt, compositionem aliquam recipiunt. Dicit enim Dionysius quod monadem sequitur dyas, et Boethius, quod omne quod est citra Primum, habet suum quod est. Ideo cum intellectus a puro actu Primi recedat et simplicitate, oportet quod aliquam compositionem habeat.

Propter quod dicitur a quibusdam quod duplex est materia, intelligibilis et non, <scilicet> materia sensibilis.

Sed contra hoc est Aristoteles. Dicit enim quod materia quae est intelligibilis est illa eadem sensibilis. Unde, licet in mathematicis sit materia sensibilis intelligibilis, nihilominus illa quantum ad suum esse est sensibilis.

Propter quod dicitur aliter quod quaedam est materia subiecta substantialitati, quaedam est subiecta substantialitati et corporeitati, quaedam est subiecta substantialitati, corporeitati et transmutationi. Unde dicitur quod materia subiecta substantialitati et corporeitati est in corporibus supercaelestibus, materia vero subiecta substantialitati, corporeitati et transmutationi est in istis inferioribus. Dicitur ergo quod intellectus componitur ex materia et forma, materia scilicet subiecta substantialitati tantum.

Sed hoc nihil est. Haec enim distinctio materiae non est distinctio materiae secundum suam substantiam, sed est distinctio materiae secundum suum esse. Eadem enim <est> substantia materiae secundum quod subicitur substantialitati vel corporeitati vel transmutationi, solum habens diversa esse, propter hoc quod ipsa informatur diversis formis, quae, inquam, formae dant ei esse.

Credo esse dicendum <quod> in intellectu non sit materia aliqua sicut nec in substantiis separatis. Et probatio huius est: dicit enim Aristoteles in hoc «tertio» quod quae sunt de se actu intelligibilia, sunt formae sine materia; quae vero sunt in potentia intelligibilia, sunt formae materiales. Unde, sicut per formam aliquid est ens in actu, sic per formam est intelligibile in actu; sicut per materiam aliquid est ens in potentia, sic per materiam est intelligibile in potentia. Cum igitur intellectus de se sit intelligibilis actu et se ipsum actu intelligens, manifestum quod in ipso non est materia. Si enim in ipso esset materia, non esset intelligibilis actu, sed solum in potentia.

Nec potes dicere quod haec sit materia corporeitati subiecta, quae prohiberet intellectum esse intelligibilem <actu>; materia autem subiecta substantialitati non prohiberet ipsum esse intelligibilem actu. Nam, sicut prius dictum est, eadem est materia secundum substantiam, quae subicitur huic formae et illi. Et ideo, si una prohibet intellectum esse intelligibilem actu, et alia. Positio ergo Aristotelis et Averrois est quod in quo nulla est transmutatio, in eo nulla est materia secundum ipsos. Et hoc est verum. Si enim <in> intellectu esset materia, aliquid eorum que materiam sequuntur ratione materiae reperiretur in intellectu. Si autem nullum talium que materiam sequuntur, scilicet transmutatio vel aliquid aliud, in intellectu reperitur (si enim reperiretur, oporteret quod huic esset primo et prius transmutatio localis, cum in qualicumque transmutatione translatio localis reperiatur; transmutatio autem in intellectu <non> reperitur, scilicet per se, sed solum per accidens), ergo, cum nullum eorum que materiam vel rationem materiae sequuntur reperiatur in intellectu, manifestum quod in intellectu non est materia.

Est igitur in intellectu aliqua compositio. Haec autem non est ex materia et forma, ut visum est. Dicendum quod intellectus componitur ex materiali et formali, sicut ex forma generis et forma differentiae. Unde componitur ex forma materiali et actu. Non enim omnes formae simplices sunt. Cum enim partes omnes definitionis formae sint, oportet quod unum sit materiale respectu alterius et quod aliqua illarum <sit> composita. Sic ergo patet ad illud.

Ad primum obiectum dicendum quod verum est quod intellectus aliquam compositionem habet, nec illa compositio <est> ex duobus actibus puris. Unde est ex duobus actibus, quorum unus est materialis respectu alterius, reliquus vero est formalis.

Ad aliud dicendum quod duplex est potentia receptiva: una, quae est in receptione et abiectione et transmutatione, et talis est per naturam materiae; alia est quae consistit in receptione pura, et ista non est per naturam materiae. Talis est in intellectu.

Ad aliud dicendum quod, si intelligere esset proprium intellectus et ei inesset per naturam intellectus, sic intelligere et scire essent substantia intellectus. Unde quod ei accidat intelligere, hoc non est per naturam ipsius, quasi ei accidat per substantiam suam, sed per naturam totius coniuncti cui communicat, cui accidit intelligere.

Ad aliud dicendum quod substantia illa quae communis est ad omnes substantias actu existentes (communis, inquam, per abstractionem), non oportet quod illa sit composita, sed pura forma simplex. Et quod dicit Boethius quod relictis extremis egit Aristoteles de medio, hoc est intelligendum, sicut apparet per interpretationem Boethii ibidem, de sensibilibus. Unde Aristoteles solum intendebat ibi determinare de substantiis sensibilibus, et illae sunt compositae. Quare non valet argumentum. Sic etiam potest responderi ad aliud argumentum.