Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 97vLc. 22:24-30
|
____________________________________________________________
|
|
In natali S. Bartholomei apostoli.Sequentia sancti evangelii
| |
In illo tempore. Facta est autem et contentio inter discipulos, quis eorum videretur esse maior. Require retro In natale Sancti Apollinaris.
____________
| |
22:24 | [In illo tempore. Facta est contentio inter discipulos, quis eorum videretur esse maior. |
22:25 | Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. |
22:26 | Vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecessor est, sicut ministrator. |
22:27 | Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: |
22:28 | vos autem estis, qui permansistis mecum in temptationibus meis. |
22:29 | Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, |
22:30 | ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.] |