BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 91v

Lc. 22:24-30

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali Sancti Apollinaris.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

22:24

In illo tempore. Facta est contentio inter discipulos, quis eorum videretur esse maior.

22:25

Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

22:26

Vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecessor est, sicut ministrator.

22:27

Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:

22:28

vos autem estis, qui permansistis mecum in temptationibus meis.

22:29

Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,

22:30

ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.