Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 91v-92rLc. 16:19-31
|
____________________________________________________________
|
|
Feria VI.Sequentia sancti evangelii
| |
Dixit Ihesus parabolam hanc: Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura. Require retro in quadragesima II epdomada in V feria.
____________
| |
16:19 | [In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis parabolam hanc. Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur cotidie splendide. |
16:20 | Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus, |
16:21 | cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius. |
16:22 | Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. |
16:23 | Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius: |
16:24 | et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. |
16:25 | Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: |
16:26 | et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. |
16:27 | Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei: |
16:28 | habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. |
16:29 | Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos. |
16:30 | Et ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent. |
16:31 | Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.] |