Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 97r-97vMt. 14:1-12
|
____________________________________________________________
|
|
In decollatione S. Iohannis Baptistae.Sequentia sancti evangelii
| |
14:1 | In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Ihesu: |
14:2 | et ait pueris suis: Hic est Iohannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. |
14:3 | Herodes enim tenuit Iohannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. |
14:4 | Dicebat enim illi Iohannes: Non licet tibi habere eam. |
14:5 | Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. |
14:6 | Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi: |
14:7 | unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. |
14:8 | At illa praemonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Iohannis Baptistae. |
14:9 | Et contristatus est rex: propter iuramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, iussit dari. |
14:10 | Misitque et decollavit Iohannem in carcere. |
14:11 | Et allatum est caput eius in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae. |
14:12 | Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Ihesu. |