BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 96v-97r

Lc. 13:22-29

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria IIII.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

13:22

In illo tempore. Dum iret Ihesus per civitates et castella, docens, et iter faciens in Hierusalem.

13:23

Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:

13:24

Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt.

13:25

Cum autem intraverit pater familias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:

13:26

tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.

13:27

Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.

13:28

Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Iacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.

13:29

Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.