Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 96vLc. 14:26-35
|
____________________________________________________________
|
|
In natali Sancti Timothei.Sequentia sancti evangelii
| |
14: | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem. Require In natali unius martyris.[Textus «In natale unius martyris» deest in manuscripto]
____________
|
14:26 | [In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. |
14:27 | Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. |
14:28 | Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, |
14:29 | ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, |
14:30 | dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? |
14:31 | Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? |
14:32 | Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. |
14:33 | Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. |
14:34 | Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur? |
14:35 | Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.] |