Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 96r-96vMc. 7:31-37
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica I post natalem Sancti Laurentii.Sequentia sancti evangelii
| |
7:31 | In illo tempore. Exiens Ihesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. |
7:32 | Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. |
7:33 | Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius: et exspuens, tetigit linguam eius: |
7:34 | et respiciens in caelum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire. |
7:35 | Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. |
7:36 | Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant: |
7:37 | et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. |