Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 96rLc. 10:38-42
|
____________________________________________________________
|
|
In adsumptione Sanctae Mariae.Sequentia sancti evangelii
| |
10:38 | In illo tempore. Intravit Ihesus in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, |
10:39 | et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. |
10:40 | Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adiuvet. |
10:41 | Et respondens dixit illis Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, |
10:42 | porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. |