Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 97v-98vLc. 10:23-37
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica XIIII post pentecosten.Sequentia sancti evangelii
| |
10:23 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Beati oculi qui vident quae videtis. |
10:24 | Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. |
10:25 | Et ecce quidam legisperitus surrexit temptans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? |
10:26 | At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? |
10:27 | Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. |
10:28 | Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives. |
10:29 | Ille autem volens iustificare seipsum, dixit ad Ihesum: Et quis est meus proximus? |
10:30 | Suscipiens autem Ihesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto. |
10:31 | Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit. |
10:32 | Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. |
10:33 | Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. |
10:34 | Et appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum: et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit. |
10:35 | Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. |
10:36 | Quis ergo horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? |
10:37 | At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Ihesus: Vade, et tu fac similiter. |