Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 98vMt. 12:14-21
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IIII.Sequentia sancti evangelii
| |
12:14 | In illo tempore. Abeuntes pharisaei, consilium faciebant adversus Ihesum, quomodo eum perderent. |
12:15 | Ihesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: |
12:16 | et praecepit eis ne manifestum eum facerent. |
12:17 | Ut adimpleretur quod dictum est per Ihesaiam prophetam, dicentem: |
12:18 | Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,in quo bene conplacuit animae meae.Ponam spiritum meum super eum,et iudicium gentibus nuntiabit. |
12:19 | Non contendet, neque clamabit,neque audiet aliquis in plateis vocem eius: |
12:20 | harundinem quassatam non confringet,et linum fumigans non extinguet,donec eiiciat ad victoriam iudicium: |
12:21 | et in nomine eius gentes sperabunt. |