Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 98v-99rLc. 17:11-19
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica XV post pentecosten.Sequentia sancti evangelii
| |
17:11 | In illo tempore. Dum iret Ihesus in Hierusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam. |
17:12 | Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: |
17:13 | et levaverunt vocem, dicentes: Ihesu praeceptor, miserere nostri. |
17:14 | Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. |
17:15 | Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, |
17:16 | et cecidit in faciem ante pedes eius, gratias agens: et hic erat Samaritanus. |
17:17 | Respondens autem Ihesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? |
17:18 | Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. |
17:19 | Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. |