Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 6vMt. 2:19-23
|
____________________________________________________________
|
|
In vigilia theophaniae.
Legitur evangelium secundum Matthaeum:Defuncto autem Herode usque quoniam Nazaraeus vocabitur.Require In natali innocentium.
| |
2:19 | [Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Aegypto |
2:20 | dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri. |
2:21 | Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. |
2:22 | Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae |
2:23 | et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur.] |