BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 6v-7r

Mt. 2:1-12

Die VI ianuarii

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In theophania.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

2:1

In illo tempore. Cum autem natus esset Ihesus in Bethlehem Iudae in diebus Herodis regis, ecce magi venerunt ab oriente Hierosolymam

2:2

dicentes: Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum.

2:3

Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo;

2:4

et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.

2:5

At illi dixerunt ei: In Bethlehem Iudae. Sic enim scriptum est per prophetam:

2:6

Et tu, Bethlehem terra Iudae,

nequaquam minima es in principibus Iudae;

ex te enim exiet dux,

qui regat populum meum Israel.

2:7

Tunc Herodes, clam vocatis magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis;

2:8

et mittens illos in Bethlehem dixit: Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.

2:9

Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.

2:10

Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.

2:11

Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham.

2:12

Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.