Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 7r-7vLc. 2:42-52
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica I post theophaniamSequentia sancti evangelii
| |
2:42 | In illo tempore. Cum factus esset Ihesus annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierusalem secundum consuetudinem diei festi, |
2:43 | consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Ihesus in Hierusalem, et non cognoverunt parentes eius. |
2:44 | Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos; |
2:45 | et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum. |
2:46 | Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos; |
2:47 | stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius. |
2:48 | Et videntes admirati sunt, et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. |
2:49 | Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae patris mei sunt, oportet me esse?. |
2:50 | Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. |
2:51 | Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo. |
2:52 | Et Ihesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines. |