|
Evangelistarium
fol. 4v-5v
Mt. 2:13-23
Die XXVIII decembris
|
____________________________________________________________
|
|
Manuscriptum
In natali innocentium.
Sequentia sancti evangelii
secundum Matthaeum.
|
2:13 | In illo tempore. Angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.
|
2:14 | Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et secessit in Aegyptum
|
2:15 | et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem Ex Aegypto vocavi filium meum.
|
2:16 | Tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a magis.
|
2:17 | Tunc adimpletum est, quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem:
|
2:18 | Vox in Rama audita est,
ploratus et ululatus multus
Rachel plorans filios suos,
et noluit consolari, quia non sunt.
|
2:19 | Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Aegypto
|
2:20 | dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri.
|
2:21 | Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
|
2:22 | Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae
|
2:23 | et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur.
|