Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 5v-6rLc. 2:21-32Die I ianuarii
|
____________________________________________________________
|
|
In octava Domini.Sequentia sancti evangelii
| |
2:21 | In illo tempore. Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen eius Ihesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. |
2:22 | Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymem, ut sisterent eum Domino, |
2:23 | sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur, |
2:24 | et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum. |
2:25 | Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat in eo; |
2:26 | et responsum acceperat a Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. |
2:27 | Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, |
2:28 | et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit: |
2:29 | Nunc dimittis servum tuum, Domine,secundum verbum tuum in pace, |
2:30 | quia viderunt oculi mei salutare tuum, |
2:31 | quod parasti ante faciem omnium populorum, |
2:32 | lumen ad revelationem gentiumet gloriam plebis tuae Israel. |