BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 6r-6v

Lc. 2:33-40

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica I post natalem Domini.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

2:33

In illo tempore. Erat Ioseph et Maria mater Ihesu mirantes super his, quae dicebantur de illo.

2:34

Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur

2:35

– et tuam ipsius animam pertransibit gladius – ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.

2:36

Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;

2:37

et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.

2:38

Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Hierusalem.

2:39

Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.

2:40

Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.