|
|
-
- C o n f e s s i o n e s
C o n s p e c t u s c a p i t u l o r u m
- _____________________________________________
- Liber I
1. Deo vult laudare ab ipso excitatus. 2. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in deo. 3. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat. 4. Dei maiestas et perfectiones inexplicabiles. 5. Petit amorem dei, et delictorum veniam. 6. Infantiam suam describit, laudat dei providentiam et aeternitatem. 7. Infantia quoque peccatis obnoxia. 8. Unde puer loqui didicerit. 9. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris. 10. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio. 11. Morbo pressus baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt. 12. Ad litteras cogebatur, quo tamen deus utebatur bene. 13. Quibus studiis potissimum sit delectatus. 14. Litteras graecas oderat. 15. Precatio ad deum. 16. Improbat modum iuventutis erudiendae. 17. Prosequitur contra modum exercendae iuventutis in re litteraria. 18. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum. 19. Pueritiae vitia quae in maiores aetates transeunt. 20. Pro bonis sibi in pueritia collatis deo gratias agit.
- Liber II
1. Adolescentiae aetatem et vitia recolit. 2. Annum aetatis suae decimum sextum in ardore libidinoso consumptum. 3. De peregrinatio studiorum causa, et de parentum proposito. 4. Furtum cum sodalibus perpetratum. 5. Neminem peccare sine causa. 6. Omnia quae boni specie ad vitia invitant, in solo deo esse vera et perfecta. 7. Gratias agit deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus sit. 8. Amavit in furto consortium simul peccantium. 9. Contagiosa res sodales mali. 10. In deo omne bonum.
- Liber III
1. Amore quem venabatur capitur. 2. Amavit specula tragica. 3. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat. 4. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiae. 5. Fastidiit sacras litteras propter simplicitatem stili. 6. A Manichaeis quomodo captus. 7. Doctrina Manichaeorum absurda cui suffragabatur. 8. Contra Manichaeos dicit quae flagitia semper detestanda, quae facinora. 9. Discrimen inter peccata, et inter dei iudicium et hominum. 10. Nugae Manichaeorum de terrae fructibus. 11. Planctus et somnium matris de filio. 12. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.
- Liber IV
1. Quamdiu et quomodo alios seduxerit. 2. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et haruspicem qui victoriam promittebat, contemnit. 3. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinae et rerum peritum revocatur. 4. Morbum et baptismum amici narrat, quem etiam suis erroribus involverat; eoque morte sublato, dolet gravissime. Mirabilis efficacia sacramenti baptismi. 5. Cur fletus dulcis miseris. 6. Quantus ex amici morte dolor. 7. Impatientia doloris mutat locum. 8. Tempus et amicorum colloquia dolori medentur. 9. De humana amicitia. Beatus qui amat in deo. 10. Labiles creaturae, nec in eis potest anima requiescere. 11. Omnia creata sunt instabilia. Solus deus stabilis. 12. Amor non improbatur, modo in his quae placent, amemus deum. 13. Amor unde proveniat. 14. Libri de Apto et Pulchro Hierio nunctipati. Unde hunc amaverat. 15. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia. 16. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.
- Liber V
1. Excitat mentem ad deum laudandum. 2. Dei praesentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti. 3. De Fausto manichaeo, et de philosophorum caecitate qui per creaturas creatorem non cognoverunt. 4. Sola dei cognitio beat. 5. Manichaei de astris imperitia indignum eum fide in ceteris faciebat. 6. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers. 7. Alienatur a secta Manichaeorum. 8. Profiscitur Romam contra matris voluntatem. 9. Febri correptus periculose laborat. 10. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam. 11. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis. 12. Fraus discipulorum Romae in praeceptores. 13. Docturus rhetoricam mititur Mediolanum; ab Ambrosio suscipitur. 14. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.
- Liber VI
1. Augustinus nec manichaeus nec catholicus. 2. Epulae et synaxis apud sepulcra martyrum. 3. Occupationes et studia Ambrosii. 4. Doctrinam ecclesiae Ambrosio concionante intelligit. 5. De sacrorum liberorum auctoritate et necessario usu. 6. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici laetantis. 7. Alypium et Circensium insania convertit. 8. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus antea abhorruerat. 9. Alypius ut fur apprehenditur. 10. De integritate Alypii et adventu Nebridii. 11. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat. 12. Contentio inter Alypium etAugustinum de matrimonio et coelibatu. 13. Uxor quaeritur Augustino. 14. De vita communi agenda cum amicis deliberat. 15. In locum discedentis concubinae alia succedit. 16. Mortis et iudicii metum nunquam deposuit.
- Liber VII
1. Deum cogitat tanquam aliquid corporeum per infinita spatia diffusum. 2. Momentum quo Nebridius confutarat Manichaeos. 3. Liberum arbitrium causa peccati. 4. Deum incorruptibilem esse oportet. 5. Quaerit iterum unde malum, et quae radix eius. 6. Mathematicorum divinationes reiicit. 7. Misere torquetur inquirens unde sit malum. 8. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino. 9. In Platonicorum libris verbi aeterni divinitatem, non incarnati humilitatem invenit. 10. Clarius innotescunt iam Augustino divina. 11. Quomodo creaturae sunt et non sunt. 12. Omnia bona, quaecumque sunt. 13. Omnia condita laudant deum. 14. Sanae mentis homini nihil displicet inter creaturas dei. 15. Quomodo veritas et falsitas in creaturis. 16. Omnia bona, licet quibusdam non apta. 17. Quae retardent a cognitione divinorum. 18. Solus Christus via ad salutem. 19. Quid senserit de Christi incarnatione. 20. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat. 21. Quid in sacris libris invenerit, non inventum in Platonicis.
- Liber VIII
1. Studio vitae melius instituendae ad Simplicianum ire statuit. 2. De Victorino rhetore ad fidem converso. 3. Quod deus et angeli magis gaudent in peccatorum conversione. 4. Quare plus laetandum sit in conversione nobilium. 5. Quae remorabantur eum a conversione. 6. Pontitianus narrat Antonii vitam. 7. Rodebatur intus audito Pontitiano. 8. In hortum secedit, quid ibi egerit. 9. Unde fit ut animus imperet sibi et resistatur. 10. Adversus Manichaeos qui ex duabus contrariis voluntatibus duas contrarias naturas asseverant. 11. Lucta spiritus et carnis in Augustino. 12. Vocis admonitu quomodo totus conversus.
- Liber IX
1. Laudat dei bonitatem, agnoscens suam miseriam. 2. Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias. 3. Verecundus concedit illi rus suum. 4. Libri apud Cassiciacum scripti. Epistolae ad Nebridium. De ablato repente dolore dentium acerrimo, dum psalmos pie evolvit. 5. Ambrosium consulit quid legendum. 6. Mediolani baptizatur cum Alypio et Adeodato. 7. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani. Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii. 8. Evodii conversio. Matris obitus, eiusque a teneris educatio. 9. Laudabiles matris suae mores prosequitur. 10. Colloquium cum matre de regno caelorum. 11. De ecstasi et morte matris. 12. Quomodo luxerit mortem matris. Sacrificium pro defunctis. 13. Orat pro matre defuncta.
- Liber X
1. In deo solo spes et gaudium. 2. Cum deo nota sint arcana, quid est confiteri illi. 3. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis fuerit. 4. Quod magni sint fructus huiusmodi confessionis. 5. Homo sese totum non novit. 6. Quid amat, cum deum amat: et quomodo ex creaturis deus cognoscitur. 7. Corporea aut sensitiva virtute deus non invenitur. 8. Memoriae vis. 9. Memoria disciplinarum. 10. Disciplinae in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex eius abditiore sinu eruuntur. 11. Quid sit discere. 12. Rerum mathematicarum memoria. 13. Memoria meminisse nos meminimus. 14. Quomodo memoria continet affectus animi. Laeta non laeti quomodo recordamur. 15. Etiam quae absunt meminimus. 16. Et oblivionis memoria est. 17. Magna memoriae vis, sed ultra progrediendum ut attingatur deus. 18. Non inveniretur ea res quae excidit, nisi memoria teneretur. 19. Quid sit reminisci. 20. Ut beatudinem omnes appetant, oportet eam noverit. 21. Quomodo memoria beatam vitam continet. 22. Beata vita quae, et ubi. 23. Item prosequitur quae sit beata vita, et ubi. 24. Gratulatur quod sua in memoria deus locum habeat. 25. In quo memoriae gradu reperiatur deus. 26. Ubi invenitur deus. 27. Quomodo hominem rapiat dei pulchritudo. 28. Miseriae huius vitae. 29. In deo spes tota. 30. Confitetur ut se habet ad tentationes carnalis libidinis. 31. Ut se gerit ad tentationes gulae. 32. Ut se gerit ad odorum illecebras. 33. Ut se gerit ad voluptates aurium. 34. Ut se gerit ad oculorum illecebras. 35. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis. 36. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est superbiae. 37. Ut movetur laudibus humanis. 38. Et virtuti periculum a vana gloria. 39. Amoris proprii vis et natura. 40. Quod in se et ceteris rebus deum investigavit. 41. Triplex cupiditas. 42. Nonnulli ad daemones tanquam redeundi ad deum mediatores infeliciter recurrerunt. 43. Christus verus mediator.
- Liber XI
1. Cur confitemur deo scienti. 2. Petit a deo scripturarum sanctarum intelligentiam. 3. Quae scripsit Moyses de creatione caeli et terrae intelligere non potest nisi donante deo. 4. Creatura clamat creatorem deum. 5. Ex nihilo conditus mundus. 6. Quomodo deus dixit, ut fieret mundus. 7. Verbum dei coaeternum deo. 8. Verbum dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem. 9. Quomodo verbum dei loquatur cordi. 10. Obtrectantes quid faceret deus antequam caelum et terram conderet. 11. Obiectioni respondet quod aeternitas dei nescit tempora. 12. Quid deus fecerit ante mundi creationem. 13. Quod ante tempora a deo creata nullum tempus fuerit. 14. Temporis differentiae tres. 15. Mensura temporis in quo. 16. Quale tempus metiri liceat, et quale non. 17. Ubi tempus praeteritum et futurum. 18. Quomodo praeterita et futura tempora sint praesentia. 19. Non capit modum, quo deus docet futura. 20. Differentiae temporis quomodo nominandae. 21. Quomodo tempus liceat metiri. 22. Petit aenigmatis istius solutionem a deo. 23. Quid sit tempus. 24. Tempus est quo metimur motum corporis. 25. Rursus deum interpellat. 26. Quomodo tempus metimur. 27. Quomodo metimur tempus permanens in animo. 28. Animo metimur tempora. 29. Se in temporalia distentum cupit in deum colligi. 30. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit deus ante mundi creationem. 31. Quomodo cognoscit deus, quomodo creatura.
- Liber XII
1. Difficilis inquisitio veri. 2. De duplici caelo et terra. 3. Quid tenebrae super faciem abyssi. 4. Quid terra invisibilis et incomposita. 5. Cur sic appellata videtur materia informis. 6. Quid olim cum Manichaeis senserit de materia informi, quid modo. 7. Deus fecit de nihilo caelum, id est angelos; et terram, id est informem materiam. 8. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia. 9. Cur absque dierum mentione scriptum est deum fecisse in principio caelum et terram. 10. A deo cupit edoceri. 11. Quid a deo didicerit. 12. Creatura duplex carens tempore. 13. Cur sine dierum commemoratione dicit scriptura, quod in principio fecit deus caelum et terram. 14. Scripturae profunditas. 15. Quae de deo deque angelis et informi materia sentit Augustinus, non possunt oblocutores negare. 16. Rem habere non vult cum iis, qui contradicunt veritati divinae. 17. Ut caeli et terrae nominibus aliud et aliud intelligi potest. 18. Quis error innoxius in scripturis. 19. Quae liquido vera. 20. «In principio creavit, etc.», varie intellectum. 21. «Terra erat invisibilis, etc.», varie intellectum. 22. Aliquid esse a deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat. 23. Duo dissensionum genera in scripturis interpretandis. 24. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen. 25. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere reiiciunt. 26. Qui sermo deceat scripturam. 27. Scripturam decet humile simplexque verborum genus. 28. Ut varie intelligitur ab eruditis scriptura. 29. Quot modis dicitur aliquid prius. 30. Tractatores scripturae diversa sentientes concordent invicem caritate et studio veritatis. 31. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri. 32. Veri scripturae sensus a spiritu sancto revelantur.
- Liber XIII
1. Invocat deum, cuius bonitate se praeventum agnoscit. 2. Creaturae ex dei bonitate subsistunt et perficiuntur. 3. Ex dei gratia omnia. 4. Deus non eget rebus conditis. 5. Trinitas qui deus est ex primis verbis Geneseos intelligitur. 6. Cur dictus est spiritus superferri super aquas. 7. Effectus spiritus sancti. 8. Intellectuali creaturae ad beatam requiem non sufficit quidquid deo minus est. 9. Cur solus spiritus sanctus superferebatur super aquas. 10. Ex dono dei omnia. 11. Symbola trinitatis in homine. 12. Mundi creatio formationem ecclesiae praefigurat. 13. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta. 14. Fide et spe corroboramur. 15. «Fiat firmamentum, etc.», Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquae. 16. Solus deus se scit omnino sicuti est. 17. «Congregentur aquae, etc.», Gen. 1,9. Quid mare, quid arida. Explicatur v. 11: «Geminet terra, etc.». 18. «Fiant luminaria, etc.», Gen. 1, 14. Quae luminaria dividentia inter diem et noctem. 19. Tractat eundem versiculum, «Fiant luminaria, etc.». 20. «Producant aquae, etc.», Gen. 1, 20. Quae reptilia, quae volatilia. 21. «Producat terra animam vivam, etc.», Gen. 1, 24. 22. «Faciamus hominem ad imaginem, etc.», Gen. 1, 26. Renovatio mentis. 23. «Et praesit piscibus maris, etc.», Gen. 1, 26. De quibus christianus iudicet. 24. «Et benedixit eos deus dicens, Crescite, etc.», Gen. 81, 2. 25. «Ecce dedi vobis omnem herbam ... in escam, etc.», Gen. 1, 29. 26. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato. 27. Quid per pisces et cetos significetur. 28. «Et vidit deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, etc.», Gen. 1, 31. 29. Quomodo intelligendum quod deus octies vidit bona esse opera sua. 30. Manichaeorum deliria. 31. Piis idem probatur, quod deo placuit. 32. Compendio enarrat opera dei. 33. Omnia de nihilo sive de concreata materia. 34. Totius creationis mundi allegorica expositio. 35. Optat pacem. 36. Diem septimum vespera quare non sequatur. 37. Deus in nobis quando quiescet. 38. Aliter deus, aliter homo videt creata.
|
|