|
|
-
- C o n f e s s i o n e s
L i b e r s e p t i m u s
- _____________________________________________
- 1
- I. Iam mortua erat adulescentia mea mala et nefanda, et ibam in iuuentutem, quanto aetate maior, tanto uanitate turpior, qui cogitare aliquid substantiae nisi tale non poteram, quale per hos oculos uideri solet. non te cogitabam, deus, in figura corporis humani: ex quo audire aliquid de sapientia coepi, semper hoc fugi, et gaudebam me hoc reperire in fide spiritalis matris nostrae, Catholicae tuae; sed quid te aliud cogitarem non occurrebat. et conabar cogitare te homo, et talis homo, summum et solum et uerum deum, et te incorruptibilem et inuiolabilem et incommutabilem totis medullis credebam, quia nesciens, unde et quomodo, plane tamen uidebam et certus eram, id quod corrumpi potest, deterius esse quam id quod non potest, et quod uiolari non potest, incunctanter praeponebam uiolabili, et quod nullam patitur mutationem, melius esse quam id quod mutari potest. clamabat uiolenter cor meum aduersus omnia phantasmata mea, et hoc uno ictu conabar abigere circumuolantem turbam inmunditiae ab acie mentis meae: et uix dimota in ictu oculi, ecce conglobata rursus aderat, et inruebat in aspectum meum et obnubilabat eum, ut quamuis non forma humani corporis, corporeum tamen aliquid cogitare cogerer per spatia locorum, siue infusum mundo siue etiam extra mundum per infinita diffusum, etiam ipsum incorruptibile et inuiolabile et incommutabile, quod corruptibili et uiolabili et commutabili praeponebam: quoniam quidquid priuabam spatiis talibus, nihil mihi esse uidebatur, sed prorsus nihil, ne inane quidem, tamquam si corpus auferatur loco et maneat locus omni corpore uacuatus, et terreno et humido et aerio et caelesti, sed tamen sit locus inanis, tamquam spatiosum nihil.
- 2
- Ego itaque incrassatus corde, nec mihimet ipsi uel ipse conspicuus, quidquid non per aliquanta spatia tenderetur, uel diffunderetur uel conglobaretur uel tumeret, uel tale aliquid caperet aut capere posset, nihil prorsus esse arbitrabar. per quales enim formas ire solent oculi mei, per tales imagines ibat cor meum, nec uidebam hanc eandem intentionem, qua illas ipsas imagines formabam, non esse tale aliquid: quae tamen ipsas non formaret, nisi esset magnum aliquid. ita etiam te, uita uitae meae, grandem per infinita spatia undique cogitabam penetrare totam mundi molem, et extra eam quaquauersum per inmensa sine termino, ut haberet te terra, haberet caelum, haberent omnia et illa finirentur in te, tu autem nusquam. sicut autem luci solis non obsisteret aeris corpus, aeris huius, qui supra terram est, quominus per eum traiceretur, penetrans eum non dirrumpendo aut concidendo, sed implendo eum totum: sic tibi putabam non solum caeli et aeris et maris, sed etiam terrae corpus, peruium et ex omnibus maximis minimisque partibus penetrabile ad capiendam praesentiam tuam, occulta inspiratione intrinsecus et extrinsecus administrante omnia, quae creasti. ita suspicabar, quia cogitare aliud non poteram; nam falsum erat. illo enim modo maior pars terrae maiorem tui partem haberet, et minorem minor, atque ita te plena essent omnia, ut amplius tui caperet elephanti corpus quam passeris, quo esset isto grandius grandioremque occuparet locum, atque ita frustatim partibus mundi magnis magnas, breuibus breues partes tuas praesentes faceres. non est autem ita. sed nondum inluminaueras tenebras meas.
- 3
- II. Sat erat mihi, domine, aduersus illos deceptos deceptores et loquaces mutos, quoniam non ex eis sonabat uerbum tuum, sat erat ergo illud, quod iam diu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat, et omnes, qui audiebamus, concussi sumus: quid erat tibi factura nescio qua gens tenebrarum, quam ex aduersa mole solent proponere, si tu cum ea pugnare noluisses? si enim responderetur, aliquid fuisse nocituram, uiolabilis tu et corruptibilis fores. si autem nihil ea nocere potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi, et ita pugnandi, ut quaedam portio tua et membrum tuum uel proles de ipsa substantia tua misceretur aduersis potestatibus et non a te creatis naturis, atque in tantum ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius, ut a beatudine in miseriam uerteretur, et egeret auxilio, quo erui purgarique posset; et hanc esse animam, cui tuus sermo seruienti liber, et contaminatae purus, et corruptae integer, subueniret, sed et ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia. itaque si te, quidquid es, id est substantiam tuam, qua es, incorruptibilem dicerent, falsa esse illa omnia et exsecrabilia; si autem corruptibilem, id ipsum iam falsum et prima uoce abominandum. sat erat ergo istuc, aduersus eos omni modo euomendos a pressura pectoris, quia non habebant, qua exirent, sine horribile sacrilegio cordis et linguae, sentiendo de te ista et loquendo.
- 4
- III. Sed et ego adhuc, quamuis incontaminabilem et inconuertibilem et nulla ex parte mutabilem dicerem firmeque sentirem dominum nostrum, deum uerum, qui fecisti non solum animas nostras sed etiam corpora, nec tantum nostras animas et corpora, sed omnes et omnia; non tenebam explicitam et enodatam causam mali. quaecumque tamen esset, sic eam quaerendam uidebam, ut non per illam constringerer deum incommutabilem mutabilem credere, ne ipse fierem quod quaerebam. itaque securus eam quaerebam, et certus non esse uerum quod illi dicerent, quos toto animo fugiebam; quia uidebam quaerendo, unde malum, repletos malitia, qua opinarentur tuam potius substantiam male pati quam suam male facere.
- 5
- Et intendebam, ut cernerem quod audiebam, liberum uoluntatis arbitrium causam esse, ut male faceremus, et rectum iudicium tuum ut pateremur, et eam liquidam cernere non ualebam. itaque aciem mentis de profundo educere conatus, mergebar iterum, et saepe conatus mergebar iterum atque iterum. subleuabat enim me in lucem tuam, quod tam sciebam me habere uoluntatem quam me uiuere. itaque cum aliquid uellem aut nollem, non alium quam me uelle ac nolle certissimus eram, et ibi esse causam peccati mei iam iamque aduertebam. quod autem inuitus facerem, pati me potius quam facere uidebam, et id non culpam, sed poenam esse iudicabam, qua me non iniuste plecti te iustum cogitans cito fatebar. sed rursus dicebam: quis fecit me? nonne deus meus, non tantum bonus, sed ipsum bonum? unde igitur mihi male uelle et bene nolle? ut esset, cur iuste poenas luerem? quis in me hoc posuit et inseuit mihi plantarium amaritudinis, cum totus fierem a dulcissimo deo meo? si diabolus auctor, unde ipse diabolus? quod si et ipse peruersa uoluntate ex bono angelo diabolus factus est, unde et in ipso uoluntas mala, qua diabolus fieret, quando totus angelus a conditore optimo factus esset? his cogitationibus deprimebar iterum et suffocabar, sed non usque ad illum infernum subducebar erroris, ubi nemo tibi confitetur, dum tu potius mala pati quam homo facere putatur.
- 6
- IIII. Sic enim nitebar inuenire cetera, ut iam inueneram melius esse incorruptibile quam corruptibile, et ideo te, quidquid esses, esse incorruptibilem confitebar. neque enim ulla anima umquam potuit poteritue cogitare aliquid, quod sit te melius, qui summum et optimum bonum es. cum autem uerissime atque certissime incorruptibile corruptibili praeponatur, sicut ego iam praeponebam, poteram iam cogitatione aliquid adtingere, quod esset melius deo meo, nisi tu esses incorruptibilis. ubi igitur uidebam incorruptibile corruptibili esse praeferendum, ibi te quaerere debebam, atque inde aduertere, ubi sit malum, id est unde sit ipsa corruptio, qua uiolari substantia tua nullo modo potest. nullo enim prorsus uiolat corruptio deum nostrum nulla uoluntate, nulla necessitate, nullo inprouiso casu, quoniam ipse est deus, et quod sibi uult, bonum est, et ipse est idem bonum; corrumpi autem non est bonum. nec cogeris inuitus ad aliquid, quia uoluntas tua non est maior quam potentia tua. esset autem maior, si te ipso tu ipse maior esses: uoluntas enim et potentia dei deus ipse est. quid improuisum tibi, qui nosti omnia? et nulla natura est, nisi quia nosti eam. et ut quid multa dicimus, cur non sit corruptibilis substantia, quae deus est, quando, si hoc esset, non esset deus?
- 7
- V. Et quaerebam, unde malum, et male quaerebam et in ipsa inquisitione mea non uidebam malum. et constituebam in conspectu spiritus mei uniuersam creaturam, quidquid in ea cernere possumus (sicuti est terra et mare et aer et sidera et arbores et animalia mortalia), et quidquid in ea non uidemus (sicut firmamentum caeli insuper et omnes angelos et cuncta spiritalia eius, sed etiam ipsa, quasi corpora essent, locis et locis ordinata, ut imaginatio mea); et feci unam massam grandem, distinctam generibus corporum, creaturam tuam, siue re uera quae corpora erant, siue quae ipse pro spiritibus finxeram; et eam feci grandem, non quantum erat, quod scire non poteram, sed quantum libuit, undiqueuersum sane finitam: te autem, domine, ex omni parte ambientem et penetrantem eam, sed usquequaque infinitum; tamquam si mare esset, ubique et undique per inmensa infinitum solum mare, et haberet intra se spongiam quamlibet magnam, sed finitam tamen, plena esset utique spongia illa ex omni sua parte ex inmenso mari: sic creaturam tuam finitam te infinito plenam putabam, et dicebam: ecce deus, et ecce quae creauit deus, et bonus deus atque his ualidissime longissimeque praestantior; sed tamen bonus bona creauit: et ecce quomodo ambit atque implet ea? ubi ergo malum et unde et qua huc inrepsit? quae radix eius et quod semen eius? an omnino non est? cur ergo timemus et cauemus quod non est? aut si inaniter timemus, timor ipse malum est, quo incassum stimulatur et excruciatur cor; et tanto grauius malum, quanto non est, quod timeamus, et timemus. idcirco aut est malum, quod timemus, aut hoc malum est, quia timemus. unde est igitur, quia deus fecit haec omnia, bonus bona? maius quidem et summum bonum minora fecit bona, sed tamen et creans et creata bona sunt omnia. unde est malum? an unde fecit ea, materies aliqua mala erat, et formauit atque ordinauit eam, sed reliquit aliquid in illa, quod in bonum non conuerteret? cur et hoc? an inpotens erat totam uertere et conmutare, ut nihil mali remaneret, cum sit omnipotens? postremo cur inde aliquid facere uoluit, ac non potius eadem omnipotentia fecit, ut nulla esset omnino? aut uero exsistere poterat contra eius uoluntatem? aut si aeterna erat, cur tam diu per infinita retro spatia temporum sic eam siuit esse, ac tanto post placuit aliquid ex ea facere? aut iam, si aliquid subito uoluit agere, hoc potius ageret omnipotens, ut illa non esset, atque ipse solus esset totum uerum et summum et infinitum bonum? aut si non erat bene, ut non aliquid boni etiam fabricaretur et conderet qui bonus erat, illa sublata et ad nihilum redacta materie, quae mala erat, bonam ipse institueret, unde omnia crearet? non enim esset omnipotens, si condere non posset aliquid boni, nisi ea quam non ipse condiderat adiuuaretur materia. talia uoluebam pectore misero, ingrauidato curis mordacissimis de timore mortis et non inuenta ueritate; stabiliter tamen haerebat in corde meo in Catholica ecclesia fides Christi tui, domini et saluatoris nostri, in multis quidem adhuc informis et praeter doctrinae normam fluitans; sed tamen non eam relinquebat animus, immo in dies magis magisque inbibebat.
- 8
- VI. Iam etiam mathematicorum fallaces diuinationes et inpia deliramenta reieceram. confiteantur etiam hinc tibi de intimis uisceribus animae meae miserationes tuae, deus meus! tu enim, tu omnino – nam quis alius a morte omnis erroris reuocat nos, nisi uita, quae mori nescit, et sapientia mentes indigentes inluminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur usque ad arborum uolatica folia? – tu procurasti peruicaciae meae, qua obluctatus non Vindicano acuto seni, et Nebridio adulescenti mirabilis animae, illi uehementer adfirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua, sed tamen crebro dicenti, non esse illam artem futura praeuidendi, coniecturas autem hominum habere saepe uim sortis, et multa dicendo dici pleraque uentura, nescientibus eis, qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus: procurasti tu ergo hominem amicum, non quidem segnem consultorem mathematicorum, nec eas litteras bene callentem, sed, ut dixi, consultorem curiosum, et tamen scientem aliquid, quod a patre suo se audisse dicebat! quod quantum ualeret ad illius artis opinionem euertendam, ignorabat. is ergo uir nomine Firminus, liberiliter institutus et excultus eloquio, cum me tamquam carissimum de quibusdam suis rebus, in quas saecularis spes eius intumuerat, consuleret, quid mihi secundum suas quas constellationes appellant uideretur, ego autem, qui iam de hac re in Nebridii sententiam flecti coeperam, non quidem abnuerem conicere, ac dicere quod nutanti occurrebat; sed tamen subicerem, prope iam esse mihi persuasum ridicula illa esse et insania: tum ille mihi narrauit, patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum et habuisse amicum aeque illa simulque sectantem. qui pari studio et conlatione flagrabant in eas nugas igne cordis sui, ita ut mutorum quoque animalium, si quae domi parerent, obseruarent momenta nascentium atque ad ea caeli positionem notarent, unde illius quasi artis experimenta colligerent. itaque dicebat audisse se a patre suo, quod, cum eundem Firminum praegnans mater esset, etiam illius paterni amici famula quaedam pariter utero grandescebat. quod latere non potuit dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse curabat; atque ita factum esse, ut cum iste coniugis, ille autem ancillae dies et horas minutioresque horarum articulos cautissima obseruatione numerarent, enixae essent ambae simul; ita ut easdem constellationes usque ad easdem minutias utrique nascenti facere cogerentur, iste filio, ille seruulo. nam cum mulieres parturire coepissent, indicauerunt sibi ambo, quid sua cuiusque domo ageretur, et parauerunt quos ad se inuicem mitterent, simul ut natum quod parturiebatur esset cuique nuntiatum: quod tamen ut continuo nuntiaretur, tamquam in regno suo facile effecerant. atque ita qui ab alterutro missi sunt, tam ex paribus domorum interuallis sibi obuiam factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum aliasque particulas momentorum neuter eorum notare sineretur. et tamen Firminus amplo apud suos loco natus, dealbatiores uias saeculi cursitabat, augebatur diuitiis, sublimabatur honoribus: seruus autem ille, conditionis iugo nullatenus relaxato, dominis seruiebat: ipso indicante, qui nouerat eum.
- 9
- His itaque auditis et creditis – talis quippe narrauerat – omnis illa reluctatio mea soluta concidit: et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate reuocare, cum dicerem, constellationibus eius inspectis ut uera pronuntiarem, debuisse me utique uidere ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriae ciuitatis, natales ingenuos, honestam educationem liberalesque doctrinas; at si me ille seruus ex eisdem constellationibus – quia et illius ipsae essent – consuluisset, ut eidem quoque uera proferrem, debuisse me rursus ibi uidere abiectissimam familiam, conditionem seruilem, et cetera longe a prioribus aliena longeque distantia. unde autem fieret, ut eadem inspiciens diuersa dicerem, si uera dicerem – si autem eadem dicerem, falsa dicerem – inde certissime colligi, ea quae uera consideratis constellationibus dicerentur, non arte dici, sed sorte, quae autem falsa, non artis inperitia, sed sortis mendacio.
- 10
- Hinc autem accepto aditu ipse mecum talia ruminando. ne quis eorundem delirorum, qui talem quaestum sequerentur, quos iam iamque inuadere atque inrisis refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi aut illi pater falsa narrauerit, intendi considerationem in eos qui gemini nascuntur, quorum plerique ita post inuicem funduntur ex utero, ut paruum ipsum temporis interuallum, quantamlibet uim in rerum natura habere contendant, colligi tamen humana obseruatione non possit literisque signari omnino non ualeat, quas mathematicus inspecturus est, ut uera pronuntiet. et non erunt uera, quia easdem litteras inspiciens eadem debuit dicere de Esau et Iacob; sed non eadem utrique acciderunt. falsa ergo diceret aut, si uera diceret, non eadem diceret; at eadem inspiceret. non ergo arte, sed sorte uera diceret. tu enim, domine, iustissime moderator uniuersitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis ut, dum quisque consulit, hoc audiat, quod eum oportet audire occultis meritis animarum ex abysso iusti iudicii tui. cui non dicat homo: quid est hoc? ut quid hoc? non dicat, non dicat; homo est enim.
- 11
- VII. Iam itaque me, adiutor meus, illis uinculis solueras, et quaerebam, unde malum, et non erat exitus. sed me non sinebas ullis fluctibus cogitationis auferri ab ea fide, qua credebam et esse te, et esse inconmutabilem substantiam tuam, et esse de hominibus curam et iudicium tuum; et in Christo, filio tuo, domino nostro, atque scripturis sanctis, quas ecclesiae tuae Catholicae commendaret auctoritas, uiam te posuisse salutis humanae ad eam uitam, quae post hanc mortem futura est. his itaque saluis atque inconcusse roboratis in animo meo, quaerebam aestuans, unde sit malum. quae illa tormenta parturientis cordis mei, qui gemitus, deus meus! et ibi erant aures tuae nesciente me. et cum in silentio fortifer quaererem, magnae uoces erant ad misericordiam tuam, tacitae contritiones animi mei. tu sciebas, quid patiebar, et nullus hominum. quantum enim erat, quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum! numquid tumultus animae meae, cui nec tempora nec os meum sufficiebat, sonabat eis? totum tamen ibat in auditum tuum, quod rugiebam a gemitu cordis mei, et ante te erat desiderium meum et lumen oculorum meorum non erat mecum. intus enim erat, ego autem foris, nec in loco illud. at ego intendebam in ea, quae locis continentur, et non ibi inueniebam locum ad requiescendum, nec recipiebant me ista, ut dicerem: sat est et bene est, nec dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene. superior enim eram istis, te uero inferior, et tu gaudium uerum mihi subdito tibi, et tu mihi subieceras quae infra me creasti. et hoc erat rectum temperamentum et media regio salutis meae, ut manerem ad imaginem tuam et tibi seruiens dominarer corpori. sed cum superbe contra te surgerem et currerem aduersus dominum in ceruice crassa scuti mei, etiam ista infima supra me facta sunt et premebant, et nusquam erat laxamentum et respiramentum. ipsa occurrebant undique aceruatim et conglobatim cernenti, cogitanti autem imagines corporum ipsae opponebantur redeunti, quasi diceretur: quo is, indigne et sordide? et haec de uulnere meo creuerant, quia humiliasti tamquam uulneratum superbum, et tumore meo separabar abs te, et nimis inflata facies claudebat oculos meos.
- 12
- VIII. Tu uero domine, in aeternum manes, et non in aeternum irasceris nobis, quoniam miseratus es terram et cinerem, et placuit in conspectu tuo reformare deformia mea. et stimulis internis agitabas me, ut inpatiens essem, donec mihi per interiorem aspectum certus esses. et residebat tumor meus ex occulta manu medicinae tuae, aciesque conturbata et contenebrata mentis meae acri collyrio salubrium dolorum de die in diem sanabatur.
- 13
- VIIII. Et primo uolens ostendere mihi, quam resistas superbis, humilibus autem des gratiam, et quanta misericordia tua demonstrata sit hominibus uia humilitatis, quod uerbum caro factum est et habitauit inter homines: procurasti mihi per quendam hominem, inmanissimo typho turgidum, quosdam Platonicorum libros ex graeca lingua in latinum uersos; et ibi legi non quidem his uerbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum: hoc erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; quod factum est, in eo uita est, et uita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt; et quia hominis anima, quamuis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen, sed uerbum, deus ipse, est lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum; et quia in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognouit. quia uero in sua propria uenit et sui eum non receperunt, quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri, credentibus in nomine eius, non ibi legi.
- 14
- Item legi ibi, quia uerbum, deus, non ex carne, non ex sanguine, neque ex uoluntate uiri, neque ex uoluntate carnis, sed ex deo natus est; sed quia uerbum caro factus est et habitauit in nobis, non ibi legi. indagaui quippe in illis litteris uarie dictum et in multis modis, quod sit filius in forma patris non rapinam arbitratus esse aequalis deo, quia naturaliter id ipsum est: sed quia semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo, humiliauit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod deus eum exaltauit a mortuis, et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris, non habent illi libri. quod autem ante omnia tempora et supra omnia tempora inconmutabiliter manet unigenitus filius tuus, coaeternus tibi, et quia de plenitudine eius accipiunt animae, ut beatae sint, et quia participatione manentis in se sapientiae renouantur, ut sapientes sint, est ibi; quod autem secundum tempus pro impiis mortuus est, et filio unico tuo non pepercisti, sed pro nobis omnibus tradidisti eum, non est ibi. abscondisti enim haec a sapientibus et reuelasti ea paruulis, ut uenirent ad eum laborantes et onerati et reficeret eos, quoniam mitis est et humilis corde, et dirigit mites in iudicio, et docet mansuetos uias suas, uidens humilitatem nostram et laborem nostrum et dimittens omnia peccata nostra. qui autem cothurno tamquam doctrinae sublimioris elati non audiunt dicentem:
Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenientis requiem animabus uestris, et si cognoscunt deum, non sicut deum glorificant, aut gratias agunt, sed euanescunt in cogitationibus suis, et obscuratur insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes stulti fiunt.
- 15
- Et ideo legebam ibi etiam inmutatum gloriam incorruptionis tuae in idola et uaris simulacra, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium, uidelicet Aegyptium cibum, quo Esau perdidit primogenita sua, quoniam caput quadrupedis pro te honorauit populus primogenitus, conuersus corde in Aegyptum et curbans imaginem tuam, animam suam, ante imaginem uituli manducantis faenum. inueni haec ibi et non manducaui. placuit enim tibi, domine, auferre opprobrium diminutionis ab Iacob, ut maior seruiret minori, et uocasti gentes in hereditatem tuam. et ego ad te ueneram ex gentibus; et intendi in aurum, quod ab Aegypto uoluisti ut auferret populus tuus, quoniam tuum erat, ubicumque erat. et dixisti Atheniensibus per apostolum tuum, quod in te uiuimus et mouemur et sumus, sicut et quidam secundum eos dixerunt, et utique inde erant illi libri. et non adtendi in idola Aegyptiorum, quibus de auro tuo ministrabant, qui transmutauerunt ueritatem die in mendacium, et coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori.
- 16
- X. Et inde admonitus redire ad memet ipsum, intraui in intima mea, duce te, et potui, quoniam factus es adiutor meus. intraui et uidi qualicumque oculo animae meae supra eundem oculum animae meae, supra mentem meam, lucem incommutabilem: non hanc uulgarem et conspicuam omni carni, nec quasi ex eodem genere grandior erat, tamquam si ista multo multoque clarius claresceret totumque occuparet magnitudine. non hoc illa erat, sed aliud, aliud ualde ab istis omnibus. nec ita erat supra mentem meam, sicut oleum super aquam, nec sicut caelum super terram; sed superior, quia ipsa fecit me, et ego inferior, quia factus ab ea. qui nouit ueritatem, nouit eam, et qui nouit eam, nouit aeternitatem. caritas nouit eam. o aeterna ueritas et uera caritas et cara aeternitas! tu es deus meus, tibi suspiro die ac nocte. et cum te primum cognoui, tu assumsisti me, ut uiderem esse, quod uiderem, et nondum me esse, qui uiderem. et reuerberasti infirmitatem aspectus mei, radians in me uehementer, et contremui amore et horrore: et inueni longe me esse a te in regione dissimilitudinis, tamquam audirem uocem tuam de excelso: cibus sum grandium: cresce et manducabis me. nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. et cognoui, quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam meam, et dixi: numquid nihil est ueritas, quoniam neque per finita neque per infinita locorum spatia diffusa est? et clamasti de longinquo: ego sum qui sum. et audiui, sicut auditor in corde, et non erat prorsus unde dubitarem, faciliusque dubitarem uiuere me, quam non esse ueritatem, quae per ea, quae facta sunt, intellecta conspicitur.
- 17
- XI. Et inspexi cetera infra te, et uidi nec omnino esse nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te sunt, non esse autem, quoniam id quod es non sunt. id enim uere est, quod incommutabiliter manet. mihi autem inhaerere deo bonum est, quia, si non manebo in illo, nec in me potero. ille autem in se manens innouat omnia; et dominus meus es, quoniam bonorum meorum non eges.
- 18
- XII. Et manifestatum est mihi, quoniam bona sunt, quae corrumpuntur, quae neque si summa bona essent, corrumpi possent, neque nisi bona essent, corrumpi possent: quia, si summa bona essent, incorruptibilia essent, si autem nulla bona essent, quid in eis conrumperetur, non esset. nocet enim corruptio, et nisi bonum minueret, non noceret. aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest, aut, quod certissimum est, omnia, quae corrumpuntur, priuantur bono. si autem omni bono priuabuntur, omnino non erunt. si enim erunt et corrumpi iam non poterunt, meliora erunt, quia incorruptibiliter permanebunt. et quid monstrosius quam ea dicere omni bono amisso facta meliora? ergo si omni bono priuabuntur, omnino nulla erunt: ergo quamdiu sunt, bona sunt. ergo quaecumque sunt, bona sunt, malumque illud, quod quaerebam unde esset, non est substantia, quia, si substantia esset, bonum esset. aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum, aut substantia corruptibilis non esset. itaque uidi et manifestatum est mihi, quia omnia bona tu fecisti, et prorsus nullae substantiae sunt, et simul omnia ualde bona, quoniam fecit deus noster omnia bona ualde.
- 19
- XIII. Et tibi omnino non est malum, non solum tibi sed nec uniuersae creaturae tuae, quia extra non est aliquid, quod inrumpat et corrumpat ordinem, quem inposuisti ei. in partibus autem eius quaedam quibusdam quia non conueniunt, mala putantur; et eadem ipsa conueniunt aliis et bona sunt, et in semet ipsis bona sunt. et omnia haec, quae sibimet inuicem non conueniunt, conueniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus, habentem caelum suum nubilosum atque uentosum congruum sibi. et absit, ut dicerem iam: non essent ista, quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora, sed iam etiam de solis istis laudare te deberem: quoniam laudandum te ostendunt de terra dracones et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestiae et omnia pecora, reptilia et uolatilia pinnata; reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, iuuenes et uirgines, seniores cum iunioribus laudent nomen tuum. cum uero etiam de caelis te laudent, laudent te, deus noster, in excelsis omnes angeli tui, omnes uirtutes tuae, sol et luna, omnes stellae et lumen, caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen tuum: non iam desiderabam meliora, quia omnia cogitabam, et meliora quidem superiora quam inferiora, sed meliora omnia quam sola superiora iudicio saniore pendebam.
- 20
- XIIII. Non est sanitas eis, quibus displicet aliquid creaturae tuae, sicut mihi non erat, cum displicerent multa, quae fecisti, et quia non audebat anima mea, ut ei displiceret deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. et inde ieret in opinionem duarum substantiarum, et non requiescebat et aliena loquebatur. et inde rediens fecerat sibi deum per infinita spatia locorum omnium, et cum putauerat esse te, et eum collocauerat in corde suo, et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi. sed posteaquam fouisti caput nescientis, et clausisti oculos meos, ne uiderent uanitatem, cessaui de me paululum, et consopita est insania mea; et euigilaui in te et uidi te infinitum aliter, et uisus iste non a carne trahebatur.
- 21
- XV. Et respexi alia, et uidi tibi debere quia sunt, et in te cuncta finita, sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu ueritate, et omnia uera sunt, in quantum sunt, nec quicquam est falsitas, nisi cum putatur esse quod non est. et uidi, quia non solum locis sua quaeque suis conueniunt sed etiam temporibus; et quia tu, qui solus aeternus es, non post innumerabilia spatia temporum coepisti operari, quia omnia spatia temporum, quae praeterierunt et quae praeteribunt, nec abirent nec uenirent nisi te operante et manente.
- 22
- XVI. Et sensi expertus non esse mirum, quod palato non sano poena est et panis, qui sano suauis est, et oculis aegris odiosa lux, quae puris amabilis. et iustitia tua displicet iniquis, nedum uipera et uermiculus, quae bona creasti, apta inferioribus creaturae tuae partibus, quibus et ipsi iniqui apti sunt, quanto dissimiliores sunt tibi, apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. et quaesiui, quid esset iniquitas, et non inueni substantiam, sed a summa substantia, te deo, detortae in infima uoluntatis peruersitatem proicientis intima sua et tumescentis foras.
- 23
- XVII. Et mirabar, quod iam te amabam, non pro te plantasma: et non stabam frui deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo, moxque diripiebar abs te pondere meo, et ruebam in ista cum gemitu; et pondus hoc consuetudo carnalis. sed mecum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse, cui cohaererem, sed nondum me esse, qui cohaererem: quoniam corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. eramque certissimus, quod inuisibilia tua a constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus et diuinitas tua. quaerens enim, unde adprobarem pulchritudinem corporum siue caelestium siue terrestrium, et quid mihi praesto esset integre de mutabilibus, iudicanti et dicenti, hoc ita esse debet, illud non ita: hoc ergo quaerens, unde iudicarem, cum ita iudicarem, inueneram incommutabilem et ueram ueritatis aeternitatem supra mentem meam conmutabilem. atque ita gradatim a corporibus ad sentientem per corpus animam, atque inde ad eius interiorem uim, cui sensus corporis exteriora nuntiaret, et quousque possunt bestiae, atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam, ad quam refertur iudicandum, quod sumitur a sensibus corporis. quae se quoque in me comperiens mutabilem, erexit se ad intellegentiam suam, et abduxit cogitationem a consuetudine, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum, ut inueniret, quo lumine aspargeretur; cum sine ulla dubitatione clamaret incommutabile praeferendum esse mutabili, unde nosset ipsum incommutabile – quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certa praeponeret – et peruenit ad id, quod est, in ictu trepidantis aspectus. tunc uero inuisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi, sed aciem figere non eualui, et repercussa infirmitate redditus solitis, non mecum ferebam nisi amantem memoriam et quasi olefacta desiderantem, quae comedere nondum possem.
- 24
- XVIII. Et quaerebam uiam conparandi roboris, quod esset idoneum ad fruendum te, nec inueniebam, donec amplecterer mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui est super omnia deus benedictus in saecula, uocantem et dicentem: ego sum uia ueritatis et uita, et cibum, cui capiendo inualidus eram, miscentem carni: quoniam uerbum caro factum est, ut infantiae nostrae lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. non enim tenebam deum meum Iesum humilis humilem, nec cuius rei magistra esset eius infirmitas noueram. uerbum enim tuum, aeterna ueritas, superioribus creaturae tuae partibus supereminens, subditos erigit ad se ipsam, in inferioribus autem aedificauit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a se ipsis et ad se traiceret, sanans tumorem et nutriens amorem, ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur, uidentes ante pedes suos infirmam diuinitatem ex participatione tunicae pelliciae nostrae, et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens leuaret eos.
- 25
- XVIIII. Ego uero aliud putabam: tantumque sentiebam de domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiae uiro, cui nullus posset aequari, praesertim quia mirabiliter natus ex uirgine (ad exemplum contemnendorum terporalium prae adipiscenda immortalitate) diuina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse uidebatur. quid autem sacramenti haberet uerbum caro factum, ne suspicari quidem poteram. tantum cognoueram ex his, quae de illo scripta traderentur, quia manducauit et bibit, dormiuit, ambulauit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est, non haesisse carnem illam uerbo tuo nisi cum anima et mente humana. nouit hoc omnis, qui nouit incommutabililatem uerbi tui, quam ego iam noueram, quantum poteram, nec omnino quicquam inde dubitabam. etenim nunc mouere membra corporis per uoluntatem, nunc non mouere; nunc aliquo affectu affici, nunc non affici; nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio: propria sunt mutabilitatis animae et mentis. quae si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio, neque in illis litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. quia itaque uera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam: non corpus tantum hominis aut cum corpore sine mente animum, sed ipsum hominem, non persona ueritatis, sed magna quadam naturae humanae excellentia et perfectiore participatione sapientiae praeferri ceteris arbitrabar. Alypius autem deum carne indutum ita putabat credi a Catholicis, ut praeter deum et carnem non esset in Christo anima, mentemque hominis non existimabat in eo praedicare. et quoniam bene persuasum tenebat ea, quae de illo memoriae mandata sunt, sine uitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam Christianam fidem pigrius mouebatur. sed postea haereticorum Apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens, Catholicae fidei conlaetatus et contemperatus est. ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo, quod uerbum caro factum est, quomodo Catholica ueritas a Photini falsitate dirimatur. improbatio quippe haereticorum facit eminere, quid ecclesia tua sentiat et quid habeat sana doctrina. oportuit enim et haereses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos.
- 26
- XX. Sed tunc, lectis Platonicorum illis libris, postquam inde admonitus quaerere incorpoream ueritatem, inuisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi; et repulsus sensi, quid per tenebras animae meae contemplari non sinerer, certus esse te et infinitum esse, nec tamen per locos finitos infinitosue diffundi, et uere te esse, qui semper idem ipse esses, ex nulla parte nulloque motu alter aut aliter, cetera uero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, quia sunt: certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te. garriebam plane quasi peritus et, nisi in Christo, saluatore nostro, uiam tuam quaererem, non peritus, sed periturus essem. iam enim coeperam uelle uideri sapiens, plenus poena mea et non flebam, insuper autem inflabar scientia. ubi enim erat illa aedificans caritas a fundamento humilitatis, quod est Christus Iesus? aut quando illi libri me docerent eam? in quos me propterea, priusquam scripturas tuas considerarem, credo uoluisti incurrere, ut inprimeretur memoriae meae, quomodo ex eis affectus essem, et cum postea in libris tuis mansuefactus essem, et curantibus digitis tuis contrectarentur uulnera mea, discernerem atque distinguerem, quid interesset inter praesumptionem et confessionem, inter uidentes, quo eundum sit, nec uidentes, qua, et uiam ducentem ad beatificam patriam, non tantum cernendam sed et habitandam. nam si primo sanctis tuis litteris informatus essem, et in earum familiaritate obdulcuisses mihi, et post in illa uolumina incidissem, fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis, aut si in affectu, quem salubrem inbiberam, perstitissem, putarem etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos solos quisque didicisset.
- 27
- XXI. Itaque auidissime arripui uenerabilem stilum spiritus tui, et prae ceteris apostolum Paulum. et perierunt illae quaestiones, in quibus mihi aliquando uisus est aduersari sibi, et non congruere testimoniis legis et prophetarum textus sermonis eius: et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum, et exultare cum tremore didici. et coepi et inueni, quidquid illac uerum legeram, hac cum conmendatione gratiae tuae dici: ut qui uidet non sic glorietur, quasi non acceperit non solum quod uidet, sed etiam ut uideat – quid enim habet quod non accepit? – et ut te, qui es semper idem, non solum admoneatur ut uideat, sed etiam sanetur ut teneat; et qui de longinquo uidere non potest, uiam tamen ambulet, qua ueniat et uideat et teneat: quia, etsi condelectetur homo legi dei secundum interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis, repugnante legi mentis suae, et se captiuum ducente in lege peccati, quae est in membris eius? quoniam iustus es, domine; nos autem peccauimus, inique fecimus, inpie gessimus, et grauata est super nos manus tua, et iuste traditi sumus antiquo peccatori, praeposito mortis, quia persuasit uoluntati nostrae similitudinem uoluntatis suae, qua in ueritate tua non stetit. quid faciet miser homo? quis eum liberabit de corpore mortis huius, nisi gratia tua per Iesum Christum dominum nostrum, quem genuisti coaeternum et creasti in principio uiarum tuarum; in quo princeps huius mundi non inuenit quicquam morte dignum, et occidit eum; et euacuatum est chirographum, quod erat contrarium nobis? hoc illae litterae non habent. non habent illae paginae uultum pietatis illius, lacrimas confessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum, populi salutem, sponsam ciuitatem, arram spiritus sancti, poculum pretii nostri. nemo ibi, cantat: Nonne deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum: etenim ipse deus meus et salutaris meus, susceptor meus: non mouebor amplius. nemo ibi audit uocantem: Venite ad me, qui laboratis. dedignantur ab eo discere, quoniam mitis est et humilis corde. abscondisti enim haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. et aliud est de siluestri cacumine uidere patriam pacis, et iter ad eam non inuenire, et frustra conari per inuia, circum obsidentibus et insidiantibus fugitiuis desertoribus, cum principe suo leone et dracone: et aliud tenere uiam illuc ducentem, cura caelestis imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui caelestem militiam deseruerunt; uitant enim eam sicut supplicium. haec mihi inuiscerabantur miris modis, cum minimum apostolorum tuorum legerem, et consideraueram opera tua et expaueram.
|
|