B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aurelius Augustinus
354 - 430
     
   


C o n f e s s i o n e s

L i b e r   p r i m u s

_____________________________________________


1
     I. Magnus es, domine, et laudabilis ualde: magna uirtus tua, et sapientiae tuae non est numerus. et laudare te uult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te uult homo, aliqua portio creaturae tuae. tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietem est cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere, utrum sit prius inuocare te an laudare te, et scire te prius sit an inuocare te. sed quis te inuocat nesciens te? aliud enim pro alio potest inuocare nesciens. an potius inuocaris, ut sciaris? quomodo autem inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inueniunt eum et inuenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, inuocans te, et inuocem te credens in te: praedicatus enim es nobis. inuocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui.

2
     II. Et quomodo inuocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique in me ipsum eum inuocabo, cum inuocabo eum? et quis locus est in me, quo ueniat in me deus meus? quo deus ueniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus meus, est quiquam in me, quod capiat te? an uero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? an quia sine te non esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid peto, ut uenias in me, qui non essem, nisi esses in me? non enim ego iam in inferis, et tamen etiam ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te inuoco, cum in te sim? aut unde uenias in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me ueniat deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo?

3
     III. Capiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et restat, quoniam non te capiunt? et quo refundis quidquid impleto caelo et terra restat ex te? an non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non enim uasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia etsi frangantur non effunderis. et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos, nec tu dissiparis, sed colligis nos. sed quae imples omnia, te toto imples omnia. an quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas singula et maiores maiora, minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor? an ubique totus es et res nulla te totum capit?

4
     IIII. Quid est ergo deus meus? quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus praeter dominum? aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et inconprehensibilis, inmutabilis, mutans omnia, numquam nouus, numquam uetus, innouans omnia; in uetustatem perducens superbos et nesciunt; semper agens, semper quietus, colligens et non egens, portans et implens et protegens, creans et nutriens, perficiens, quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas, zelas et securus es; paenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera mutas nec mutas consilium; recipis quod inuenis et numquam amisisti; numquam inops et gaudes lucris, numquam auarus et usuras exigis. supererogatur tibi, ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? reddens debita nulli debens, donans debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus, uita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et uae tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt.

5
     V. Quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi, ut uenias in cor meum et inebries illud, ut obliuiscar mala mea et unum bonum meum amplectar, te? quid mihi es? miserere, ut loquar. quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me et, nisi faciam, irascaris mihi et mineris ingentes miserias? paruane ipsa est, si non amem te? ei mihi! dic mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. dic animae meae: salus tua ego sum. sic dic, ut audiam. ecce aures cordis mei ante te, domine; aperi eas et dic animae meae: salus tua ego sum. curram post uocem hanc et adprehendam te. noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam uideam.
6
     Angusta est domus animae meae, quo uenias ad eam: dilatetur abs te. ruinosa est: refice eam. habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio. sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo? credo, propter quod et loquor. domine, tu scis. nonne tibi prolocutus sum aduersum me delicta mea, deus meus, et tu dimisisti inpietatem cordis mei? non iudicio contendo tecum, qui ueritas es; et ego nolo fallere me ipsum, ne mentiatur iniquitas mea sibi. non ergo iudicio contendo tecum, quia, si iniquitates obseruaueris, domine, domine, quis sustinebit?

7
     VI. Sed tamen sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem, sine tamen loqui, quoniam ecce misericordia tua est, non homo, inrisor meus, cui loquor. et tu fortasse inrides me, sed conuersus misereberis mei. quid enim est quod uolo dicere, domine, nisi quia nescio, unde uenerim huc, in istam, dico uitam mortalem, an mortalem uitalem? nescio. et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut audiui a parentibus carnis meae, ex quo et in qua me formasti in tempore; non enim ego memini. exceperunt ergo me consolationes tactis humani, nec mater mea uel nutrices meae sibi ubera implebant, sed ut mihi per eas dabes alimentum infantiae, secundum institutionem tuam, et diuitias usque ad fundum rerum dispositas. tu etiam mihi dabas nolle amplius, quam dabas, et nutrientibus me dare mihi uelle quod eis dabas: dare enim mihi per ordinatum affectum uolebant quo abundabant ex te. nam bonum erat eis bonum meum ex eis, quod ex eis non, sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, deus, et ex deo meo salus mihi uniuersa. quod animaduerti postmodum clamante te mihi per haec ipsa, quae tribuis intus et foris. nam tunc sugere noram et adquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meae, nihil amplius.
8
     Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde uigilans. hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic uidemus alios infantes; nam ista mea non memini. et ecce paulatim sentiebam, ubi essem, et uoluntates meas uolebam ostendere eis, per quos implerentur, et non poteram, quia illae intus erant, foris autem illi, nec ullo suo sensu ualebant introire in animam meam. itaque iactabam et membra et uoces, signa similia uoluntatibus meis, pauca quae poteram, qualia poteram: non enim erant ueri similia. et cum mihi non obtemperabatur, uel non intellecto uel ne obesset, indignabar non subditis maioribus, et liberis non seruientibus, et me de illis flendo uindecabam. tales esse infantes didici, quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicauerunt nescientes quam scientes nutritores mei.
9
     Et ecce infantia mea olim mortua est et ego uiuo. in autem, domine, qui et semper uiuis et nihil moritur in te, quoniam ante primordia saeculorum et ante omne, quod uel ante dici potest, tu es et deus es dominusque omnium, quae creasti, et apud te rerum omnium instabilem stant causae, et rerum omnium mutabilium inmutabiles manent origines, et omnium inrationalium et temporalium sempiternae uiuunt rationes, dic mihi supplici tuo, deus, et misericors misero tuo, dic mihi, utrum alicui iam aetati meae mortuae successerit infantia mea. an illa est, quam egi intra uiscera matris meae? nam et de illa mihi nonnihil indicatum est et praegnantes ipse uidi feminas. quid ante hanc etiam, dulcedo mea, deus meus? fuine alicubi aut aliquis? nam quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt, nec aliorum experimentum, nec memoria mea. an irrides me ista quaerentem, teque de hoc, quod noui, laudari a me iubes, et confiteri me tibi?
10
     Confiteor tibi, domine caeli et terrae, laudem dicens tibi de primordiis et infantia mea, quae non memini; et dedisti ea homini ex aliis de se conicere et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se credere. eram enim et uiuebam etiam tunc, et signa, quibus sensa mea nota aliis facerem, iamin fine infantiae quaerebam. unde hoc tale animal nisi abs te, domine? an quisquam se faciendi erit artifex? aut ulla uena trahitur aliunde, qua esse et uiuere currat in nos, praeterquam quod tu facis nos, domine, cui esse et uiuere non aliud atque aliud est, quia summe esse atque summe uiuere id ipsum est? summus enim es et non mutaris, neque peragitur in te hodiernus dies, et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim haberent uias transeundi, nisi contineres ea. et quoniam anni tui non deficiunt, anni tui hodiernus dies: et quam multi iam dies nostri et patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt, et ex illo acceperunt modos, et utcumque extiterunt, et transibunt adhuc alii et accipient et utcumque existent. tu autem idem ipse es, et omnia crastina atque ultra omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. quid ad me, si quis non intellegat? gaudeat et ipse dicens: quid est hoc? gaudeat etiam sic, et amet non inueniendo inuenire, potius quam inueniendo non inuenire te.

11
     VII. Exaudi, deus. uae peccatis hominum! et homo dicit haec, et misereris eius, quoniam tu fecisti eum et peccatum non fecisti in eo. quis me commemorat peccatum infantiae meae, quoniam nemo mundus a peccato coram te, nec infans, cuius est unius diei uita super terram? quis me commemorat? an quilibet tantillus nunc paruulus, in quo uideo quod non memini de me? quid ergo tunc peccabam? an quis uberibus inhiabam plorans? nam si nunc faciam, non quidem uberibus, sed escae congruenti annis meis ita inhians, deridebor atque reprehendar iustissime. tunc ergo reprehendenda faciebam, sed quia reprehendentem intellegere non poteram, nec mos reprehendi me nec ratio sinebat. nam extirpamus et eicimus ista crescentes, nec uidi quemquam scientem, cum aliquid purgat, bona proicere. an pro tempore etiam illa bona erant, flendo petere etiam quod noxie daretur, indignari acriter non subiectis hominibus liberis et maioribus, hisque, a quibus genitus est, multisque praeterea prudentioribus non ad nutum uoluntatis obtemperantibus, feriendo nocere niti quantum potest, quia non oboeditur imperiis, quibus perniciose oboediretur? ita imbecillitas membrorum infantilium innocens est, non animus infantium. uidi ego et expertus sum zelantem paruulum: nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu conlactaneum suum. Quis hoc ignorat? expiare se dicunt ista matres atque nutrices nescio quibus remediis. nisi uero et ista innocentia est, in fonte lactis ubertim manante atque abundante opis egentissimum et illo adhuc uno alimento uitam ducentem consortem non pati. sed blande tolerantur haec, non quia nulla uel parua, sed quia aetatis accessu peritura sunt. quod licet probes, cum ferri aequo animo eadem ipsa non possunt, quando in aliquo annosiore deprehenduntur.
12
     Tu itaque, domine deus meus, qui dedisti uitam infanti et corpus, quod ita, ut uidemus, instrusisti sensibus, compegisti membris, figura decorasti, proque eius uniuersitate atque incolumitate omnes conatus animantis insinuasti, iubes me laudare te in istis et confiteri tibi et psallere nomini tuo, altissime, quia deus es omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses, quae nemo alius potest facere nisi tu, une, a quo est omnis modus, formosissime, qui formas omnia et lege tua ordinas omnia. Hanc ergo aetatem, domine, qua me uixisse non memini, de qua aliis credidi et quam me egisse ex aliis infantibus conieci, quamquam ista multum fida coniectura sit, piget me adnumerare huic uitae meae, quam uiuo in hoc saeculo. quantum enim adtinet ad obliuionis meae tenebras, par illi est, quam uixi in matris utero. quod si et in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit, ubi, oro te, deus meus, ubi, domine, ego, seruus tuus, ubi aut quando innocens fui? sed ecce omitto illud tempus: et quid mihi iam eum eo est, cuius nulla uestigia recolo?

13
     VIII. Nonne ab infantia huc pergens ueni in pueritiam? uel potius ipsa in me uenit et successit infantiae? nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen iam non erat. non enim eram infans, qui non farer, sed iam puer loquens eram. et memini hoc, et unde loqui didiceram, post aduerti. non enim docebant me maiores homines, praebentes mihi uerba certo aliquo ordine doctrinae sicut paulo post litteras, sed ego ipse mente, quam dedisti mihi, deus meus, cum gemitibus et uocibus uariis et uariis membrorum motibus edere uellem sensa cordis mei, ut uoluntati pareretur, nec ualerem quae uolebam omnia nec quibus uolebam omnibus. pensebam memoria: cum ipsi appellabant rem aliquam et cum secundum eam uocem corpus ad aliquid mouebant, uidebam et tenebam hoc ab eis uocari rem illam, quod sonabant, cum eam uellent ostendere. hoc autem eos uelle, ex motu corporis aperiebatur, tamquam uerbis naturalibus omnium gentium, quae fiunt uultu et nutu oculorum certerorumque membrorum actu et sonitu uocis indicante affectionem anim in petendis, habendis, reiciendis fugiendisue rebus. ita uerba in uariis sententiis locis suis posita et crebro audita quarum rerum signa essent paulatim colligebam measque iam uoluntates, edomito in eis signis ore, per haec enuntiabam. sic cum his, inter quos eram, uoluntatum enuntiandarum signa conmunicaui; et uitae humanae procellosam societatem altius ingressus sum, pendens ex parentum auctoritate nutuque maiorum hominum.

14
     VIIII. Deus, deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes, quandoquidem recte mihi uiuere puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc saeculo florerem, et excellerem linguosis artibus, ad honorem hominum et falsas diuitias famulantibus. inde in scholam datus sum, ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esset ignorabam miser. et tamen, si segnis in discendo essem, uapulabam. laudabatur enim hoc a maioribus, et multi ante nos uitam istam agentes praestruxerant aerumnosas uias, per quas transire cogebamur multiplicato labore et dolore filiis Adam. Inuenimus autem, domine, homines rogantes te, et didicimus ab eis, sentientes te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses etiam non adparens sensibus nostris exaudire nos et subuenire nobis. nam puer coepi rogare te, auxilium et refugium meum, et in tuam inuocationem rumpebam nodos linguae meae, et rogabam te paruus non paruo affectu, ne in schola uapularem. et cum me non exaudiebas, quod non erat ad insipientiam mihi, ridebantur a maioribus hominibus usque ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil uolebant plagae meae, magnum tunc et graue malum meum.
15
     Estne quisquam, domine, tam magnus animus, praegrandi affectu tibi cohaerens, estne, inquam, quisquam – facit enim hoc quaedam etiam stoliditas – est ergo, qui tibi pie cohaerendo ita sit affectus granditer, ut eculeos et ungulas atque huiuscemodi uaria tormenta, pro quibus effugiendis tibi per uniuersas terras cum timore magno supplicatur, ita parui aestimet, diligens eos, qui haec acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri ridebant tormenta, quibus pueri a magistris affligebamur? non enim aut minus ea metuebamus aut minus te de his euadendis deprecabamur, et peccabamus tamen minus scribendo aut legendo aut cogitando de litteris, quam exigebatur a nobis. non enim deerat, domine, memoria uel ingenium, quae nos habere uoluisti pro illa aetate satis, sed delectabat ludere, et uindicabatur in nos ab eis qui talia agebant. sed maiorum nugae negotia uocabantur, puerorum autem talia cum sint, puniuntur a maioribus, et nemo miseratur pueros uel illos uel utrosque. nisi uero adprobat quisquam bonus rerum arbiter uapulasse me, quia ludebam pila puer et eo ludo inpediebar, quominus celeriter discerem litteras, quibus maior deformius luderem. aut aliud faciebat idem ipse, a quo uapulabam, qui si in aliqua quaestiuncula a condoctore suo uictus esset, magis bile atque inuidia torqueretur quam ego, cum in certamine pilae a conlusore meo superabar?

16
     X. Et tamen peccabam, domine deus meus, ordinator et creator rerum omnium naturalium, peccatorum autem tantum ordinator, domine deus meus, peccabam faciendo contra praecepta parentum et magistrorum illorum. poteram enim postea bene uti litteris, quas uolebant ut discerem quocumque animo illi mei. non enim meliora eligens inoboediens eram, sed amore ludendi, amans in certaminibus superbas uictorias, et scalpi aures meas falsis fabellis, quo prurirent ardentius, eadem curiositate magis magisque per oculos emicante in spectacula, ludos maiorum; quos tamen qui edunt, ea dignitate praediti excellunt, ut hoc paene omnes optent paruulis suis, quos tamen caedi libenter patiuntur, si spectaculis talibus inpediantur ab studio, quo eos ad talia edenda cupiunt peruenire. uide ista, domine, misericorditer, et libera nos iam inuocantes te, libera etiam eos qui nondum te inuocant, ut inuocent te et liberes eos.

17
     XI. Audieram enim ego adhuc puer de uita aeterna promissa nobis per humilitatem domini dei nostri descendentis ad superbiam nostram, et signabar iam signo crucis eius, et condiebar eius sale iam inde ab utero matris meae, quae multum sperauit in te. uidisti, domine, cum adhuc puer essem, et quodam die pressu stomachi repente aestuarem paene moriturus, uidisti, deus meus, quoniam custos meus iam eras, quo motu animi et qua fide baptismum Christi tui, dei et domini mei, flagitaui a pietate matris meae et matris omnium nostrum, ecclesiae tuae. et conturbata mater carnis meae, quoniam et sempiternam salutem meam carius parturibat corde casto in fide tua, iam curaret festinabunda, ut sacramentis salutaribus initiarer et abluerer, te, domine Iesu, confitens in remissionem peccatorum, nisi statim recreatus essem. dilata est itaque mundatio mea, quasi necesse esset, ut adhuc sordidarer, si uiuerem, quia uidelicet post lauacrum illud maior et periculosior in sordibus delictorum reatus foret. ita iam credebam, et illa, et omnis domus, nisi pater solus, qui tamen non euicit in me ius maternae pietatis, quominus in Christum crederem, sicut ille nondum crediderat. nam illa satagebat, ut tu mihi pater esses, deus meus, potius quam ille: et in hoc adiuuabas eam, ut superaret uirum, cui melior seruiebat, quia et in hoc tibi utique id iubenti seruiebat.
18
     Rogo te, deus meus, uellem scire, si tu etiam uelles, quo consilio dilatus sum, ne tunc baptizarer, utrum bono meo mihi quasi laxata sint lora peccandi an non laxata sint. unde ergo etiam nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris: sine illum, faciat; nondum enim baptizatus est. et tamen in salute corporis non dicimus: sine uulneretur amplius; nondum enim sanatus est. quanto ergo melius et cito sanarer, et id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus animae meae tuta esset tutela tua, qui dedisseseam. melius uero. sed quot et quanti fluctus inpendere temptationum post pueritiam uidebantur! nouerat eos iam illa mater, et terram potius, unde postea formarer, quam ipsam iam effigiem conmittere uolebat.

19
     XII. In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adulescentia metuebatur, non amabam litteras et me in eas urgeri oderam; et urgebar tamen, et bene mihi fiebat nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi cogerer. nemo enim inuitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. nec qui me urgebant, bene faciebant, sed bene mihi fiebat abs te, deus meus. illi enim non intuebantur, quo referrem quod me discere cogebant, praeterquam ad satiandas insatiabiles cupiditates copiosae inopiae et ignominiosae gloriae. tu uero, cui numerati sunt capilli nostri, errore omnium, qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad utilitatem meam, meo autem, qui discere nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus peccator. ita non de bene facientibus tu bene faciebas mihi, et de peccante me ipso iuste retribuebas mihi. iussisti enim et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus.

20
     XIII. Quid autem erat causae, cur graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. adamaueram enim latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui grammatici uocantur. nam illas primas, ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque habebam quam omnes graecas. unde tamen et hoc nisi de peccato et uanitate uitae, qua caro eram et spiritus ambulans et non reuertens? nam utique meliores, quia certiores, erant primae illae litterae, quibus fiebat in me et factum est et habeo illud, ut et legam, si quid scriptum inuenio, et scribam ipse, si quid uolo, quam illae, quibus tenere cogebar Aeneae nescio cuius errores, oblitus errorum meorum, et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ab amore, cum interea me ipsum in his a te morientem, deus, uita mea, siccis oculis ferrem miserrimus.
21
     Quid enim miserius misero non miserante se ipsum et flente Didonis mortem, quae fiebat amando Aenean, non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, deus, lumen cordis mei et panis oris intus animae meae et uirtus maritans mentem meam et sinum cogitationis meae? non te amabam, et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique: euge, euge. amicitia enim mundi huius fornicatio est abs te et euge, euge dicitur, ut pudeat, si non ita homo sit. et haec non flebam, et flebam Didonem extinctam ferroque extrema secutam, sequens ipse extrema condita tua relicto te, et terra iens in terram: et si prohiberer ea legere, dolerem, quia non legerem quod dolerem talis dementia honestiores et uberiores litterae putantur quam illae, quibus legere et scribere didici.
22
     Sed nunc in anima mea clamet deus meus, et ueritas tua dicat mihi: non est ita, non est ita; melior est prorsus doctrina illa prior. nam ecce paratior sum obliuisci errores Aeneae atque omnia eius modi, quam scribere et legere. at enim uela pendent liminibus grammaticarum scholarum, sed non illa magis honorem secreti quam tegimentum erroris significant. non clament aduersus me quos iam non timeo, dum confiteor tibi quae uult anima mea, deus meus, et adquiesco in reprehensione malarum uiarum mearum, ut diligam bonas uias tuas, non clament aduersus me uenditores grammaticae uel emptores, quia, si proponam eis interrogans, utrum uerum sit quod Aenean aliquando Karthaginem uenisse poeta dicit, indoctiores nescire se respondebunt, doctiores autem etiam negabunt uerum esse. at si quaeram, quibus litteris scribatur Aeneae nomen, omnes mihi, qui haec didicerunt, uerum respondent et secundum id pactum et placitum, quo inter se homines ista signa firmarunt. item si quaeram, quid horum maiore uitae huius incommodo quisque obliuiscatur, legere et scribere an poetica illa figmenta, quis non uideat, quid responsurus sit, qui non est penitus oblitus sui? peccabam ergo puer, cum illa inania istis utilioribus amore praeponebam uel potius ista oderam, illa amabam. iam uero unum et unum duo, duo et duo quattuor odiosa cantio mihi erat, et dulcissimum spectaculum uanitatis equus ligneus plenus armatis, et Troiae incendium, atque ipsius umbra Creusae.

23
     XIIII. Cur ergo graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? nam et Homerus peritus texere tales fabellas, et dulcissime uanus est, et mihi tamen amarus erat puero. credo etiam graecis pueris Vergilius ita sit, cum eum sic discere coguntur ut ego illum uidelicet difficultas, difficultas omnino ediscendae linguae peregrinae, quasi felle aspergebat omnes suauitates graecas fabulosarum narrationum. nulla enim uerba illa noueram, et saeuis terroribus ac poenis, ut nossem, instabatur mihi uehementer. nam et latina aliquando infans utique nulla noueram, et tamen aduertendo didici sine ullo metu atque cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum et ioca arridentium et laetitias alludentium. didici uero illa sine poenali onere urgentium, cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, id quod non esset, nisi aliqua uerba didicissem non a docentibus, sed a loquentibus, in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. hinc satis elucet maiorem habere uim ad discenda ista liberam curiositatem quam meticulosam necessitatem. sed illius fluxum haec restringit legibus tuis, deus, legibus tuis a magistrorum ferulis usque ad temptationes martyrum, ualentibus legibus tuis miscere salubres amaritudines reuocantes nos ad te a iucunditate pestifera, qua recessimus a te.

24
     XV. Exaudi, domine, deprecationem meam, ne deficiat anima mea sub disciplina tua, neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me ab omnibus uiis meis pessimis, ut dulcescas mihi super omnes seductiones, quas sequebar, et amem te ualidissime, et amplexer manum tuam totis praecordiis meis, et eruas me ab omni temptatione usque in finem. Ecce enim tu, domine, rex meus et deus meus, tibi seruiat quidquid utile puer didici, tibi seruiat quod loquor et scribo et lego et numero quoniam cum uana discerem, tu disciplinam dabas mihi et in eis uanis peccata delectationum mearum dimisisti mihi. didici in eis multa uerba utilia; sed et in rebus non uanis disci possunt, et ea uia tuta est, in qua pueri ambularent.

25
     XVI. Sed uae tibi, flumen moris humani! quis resistit tibi? quamdiu non siccaberis? quousque uolues Euae filios in mare magnum et formidulosum, quod uix transeunt qui lignum conscenderint? nonne ego in te legi et tonantem Iouem et adulterantem? et utique non posset haec duo, sed actum est, ut haberet auctoritatem imitandum uerum adulterium lenocinante falso tonitru. quis autem paenulatorum magistrorum audit aure sobria ex eodem puluere hominem clamantem et dicentem: fingebat haec Homerus et humana ad deos transferebat; diuina mallem ad nos? sed uerius dicitur, quod fingebat haec quidem ille, sed hominibus flagitiosis diuina tribuendo, ne flagitia flagitia putarentur, et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed caelestes deos uideretur imitatus.
26
     Et tamen, o flumen tartareum, iactantur in te fili hominum cum mercedibus, ut haec discant, et magna res agitur, cum hoc agitur publice in foro, in conspectu legum supra mercedem salaria decernentium, et saxa tua percutis et sonas dicens: hinc uerba discuntur, hinc adquiritur eloquentia, rebus persuadendis sententiisque explicandis maxime necesaria. ita ergo non cognosceremus uerba haec, imbrem et aureum et gremium et fucum et templa caeli et alia uerba, quae in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret nequam adulescentem, proponentem sibi Iouem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quandam pictam in pariete, ubi inerat pictura haec, Iouem quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum factum mulieri? et uide, quemadmodum se concitat ad libidinem quasi caelesti magisterio: at quem deum! (inquit) qui templa caeli summo sonitu concutit. ego homuncio id non facerem? ego uero illud feci ac libens. Non omnino, non omnino per hanc turpitudinem uerba ista commodius discuntur, sed per haec uerba turpitudo ista confidentius perpetratur. non accuso uerba quasi uasa lecta atque pretiosa, sed uinum erroris, quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus, et nisi biberemus, caedebamur, nec appellare ad aliquem iudicem sobrium licebat. et tamen ego, deus meus, in cuius conspectu iam secura est recordatio mea, libenter haec didici et eis delectabar miser et ob hoc bonae spei puer appellabar.

27
     XVII. Sine me, deus meus, dicere aliquid de ingenio meo, munere tuo, in quibus a me deliramentis atterebatur. proponebatur enim mihi negotium animae meae satis inquietum, praemio laudis et dedecoris uel plagarum metu, ut dicerem uerba Iunonis irascentis et dolentis, quod non possit Italia Teucrorum auertere regem: quae numquam Iunonem dixisse audieram, sed figmentorum poeticorum uestigia errantes sequi cogebamur, et tale aliquid dicere solutis uerbis, quale poeta dixisset uersibus: et ille dicebat laudabilius, in quo pro dignitate adumbratae personae irae ac doloris similior affectus eminebat uerbis sententias congruenter uestientibus. Vt quid mihi illud, o uera uita, deus meus? quid mihi recitanti adclamabatur prae multis coaetaneis et conlectoribus meis? nonne ecce illa omnia fumus et uentus? itane aliud non erat, ubi exerceretur ingenium et lingua mea: laudes tuae, domine, laudes tuae per scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei, et non raperetur per inania nugarum turpis praeda uolatilibus. non enim uno modo sacrificatur transgressoribus angelis.

28
     XVIII. Quid autem mirum, quod in uanitates ita ferebar, et a te, deus meus, ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non mala si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi confundebantur; si autem libidines suas integris et rite consequentibus uerbis copiose ordinateque narrarent, laudati gloriabantur? uides haec, domine, et taces, longanimis et multum misericors et uerax. numquid semper tacebis? et nunc erues de hoc inmanissimo profundo quaerentem te animam et sitientem delectationes tuas, et cuius cor dicit tibi: quaesiui uultum tuum; uultum tuum, domine, requiram: nam longe a uultu tuo in affectu tenebroso. non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te aut reditur ad te, aut uero filius ille tuus equos aut currus uel naues quaesiuit aut auolauit pinna uisibili aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione uiuens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti, dulcis pater, quia dederas, et egeno redeunti dulcior: in affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso atque id est longe a uultu tuo.
29
     Vide, domine deus meus, et patienter, ut uides, uide, quomodo diligenter obseruent filii hominum pacta litterarum et syllabarum accepta a prioribus locutoribus, et a te accepta aeterna pacta perpetuae salutis neglegant: ut qui illa sonorum uetera placita teneat aut doceat, si contra disciplinam grammaticam sine adspiratione primae syllabae hominem dixerit, magis displiceat hominibus, quam si contra tua praecepta hominem oderit, cum sit homo. quasi uero quemlibet inimicum hominem perniciosius sentiat quam ipsum odium, quo in eum irritatur, aut uastet quisquam persequendo alium grauius, quam cor suum uastat inimicando. et certe non est interior litterarum scientia quam scripta conscientia, id se alteri facere quod nolit pati. quam tu secretus es, habitans in excelsis in silentio, deus solus magnus, lege infatigabili spargens poenales caecitates supra inlicitas cupiditates, cum homo eloquentiae famam quaeritans ante hominem iudicem, circumstante hominum multitudine, inimicum suum odio inmanissimo insectans, uigilantissime cauet, ne per linguae errorem dicat: Inter omines, et ne per mentis furorem hominem auferat ex hominibus non cauet.

30
     XVIIII. Horum ego puer morum in limine iacebam miser, et huius harenae palaestra erat illa, ubi magis timebam barbarismum facere, quam cauebam, si facerem, non facientibus inuidere. dico haec et confiteor tibi, deus meus, in quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste uiuere. non enim uidebam uoraginem turpitudinis, in quam proiectus eram ab oculis tuis. nam in illis iam quid me foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam, fallendo innumerabilibus mendaciis et paedagogum et magistros et parentes, amore ludendi, studio spectandi nugatoria et imitandi ludicra inquietudine? Furta etiam faciebam de cellario parentum et de mensa, uel gula imperante uel ut haberem quod darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique delectabantur, tamen uendentibus. in quo etiam ludo fraudulentas uictorias ipse uana excellentiae cupiditate uictus saepe aucupabar. quid enim tam nolebam pati atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis faciebam? et, si deprehensus auguerer, saeuire magis quam cedere libebat. Istane est innocentia puerilis? non est, domine, non est, oro te, deus meus. nam haec ipsa sunt. quae a paedagogis et magistris, a nucibus et pilulis et passeribus, ad praefectos et reges, aurum, praedia, mancipia, haec ipsa omnino succedentibus maioribus aetatibus transeunt, sicuti ferulis maiora supplicia succedunt. humilitatis ergo signum in statura pueritiae, rex noster, probasti, cum aisti: talium est regnum caelorum.

31
     XX. Sed tamen, domine, tibi excellentissimo, optimo conditori et rectori uniuersitatis, deo nostro gratias, etiamsi me puerum tantum esse uoluisses. eram enim etiam tunc, uiuebam atque sentiebam meamque incolumitatem, uestigium secretissimae unitatis, ex qua eram, curae habebam, custodiebam interiore sensu integritatem sensuum meorum, inque ipsis paruis paruarumque rerum cogitationibus ueritate delectabar. falli nolebam, memoria uigebam, locutione instruebar, amicitia mulcebar, fugiebam dolorem, abiectionem, ignorantiam. quid in tali animante non mirabile atque laudabile? at ista omnia dei mei dona sunt, non mihi ego dedi haec: et bona sunt et haec omnia ego. bonus ergo est qui fecit me, et ipse est bonum meum, et illi exulto bonis omnibus, quibus etiam puer eram. hoc enim peccabam, quod non in ipso, sed in creaturis eius, me atque ceteris, uoluptates, sublimitates ueritates quaerebam, atque ita inruebam in dolores, confusiones, errores. gratias tibi, dulcedo mea et honor meus et fiducia mea, deus meus, gratias tibi de donis tuis; sed tu mihi ea serua. ita enim seruabis me, et augebuntur et perficientur quae dedisti mihi, et ero ipse tecum, quia et ut sim tu dedisti mihi.