B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aurelius Augustinus
354 - 430
     
   


C o n f e s s i o n e s

L i b e r   n o n u s

_____________________________________________


1
     I. O domine, ego seruus tuus, ego seruus tuus et filius ancillae tuae. disrupisti uincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis. laudet te cor meum et lingua mea, et omnia ossa mea dicant: domine, quis similis tibi? dicant, et responde mihi et dic animae meae: salus tua ego sum. quis ego et qualis ego? quid non mali aut facta mea aut, si non facta, dicta mea aut, si non dicta, uoluntas mea fuit? tu autem, domine, bonus et misericors, et dextera tua respiciens profunditatem mortis meae, et a fundo cordis mei exhauriens abyssum corruptionis. et hoc erat totum nolle, quod uolebam, et uelle, quod uolebas. sed ubi erat tam annoso tempore, et de quo imo altoque secreto euocatum est in momento liberum arbitrium meum, quo subderem ceruicem leni iugo tuo, et umeros leui sarcinae tuae, Christe Iesu, adiutor meus et redemptor meus? quam suaue mihi subito factum est carere suauitatibus nugarum, et quas amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium erat. eiciebas enim eas a me, uera tu et summa suauitas, eiciebas et intrabas pro eis omni uoluptate dulcior, sed non carni et sanguini, omni luce clarior, sed omni secreto interior, omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. iam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi et adquirendi et uolutandi atque scalpendi scabiem libidinum; et garriebam tibi, claritati meae et diuitiis et saluti meae, domino deo meo.

2
     II. Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguae meae nundinis loquacitatis; ne ulterius pueri, (meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias mendaces et bella forensia), mercarentur ex ore meo arma furori suo. et opportune iam paucissimi dies supererant ad uindemiales ferias; et statui tolerare illos, ut sollemniter abscederem, et redemptus a te iam non redirem uenalis. consilium ergo nostrum erat coram te, coram hominibus autem nisi nostris quam effunderetur, quamquam tu nobis in conualle plorantionis ascendentibus, et cantantibus canticum graduum, dederas sagittas acutas, et carbones uastatores, aduersus linguam subdolam uelut consulendo contradicentem, et sicut cibum assolet, amando consumentem.
3
     Sagittaueras tu cor nostrum caritate tua, et gestabamus uerba tua transfixa uisceribus, et exempla seruorum tuorum, quos de nigris lucidos et de mortuis uiuos feceras, congesta in sinum cogitationis nostrae, urebant et absumebant grauem torporem, ne in ima uergeremus; et accendebant nos ualide, ut omnis ex lingua subdola contradicitionis flatus inflammare nos acrius posset, non extinguere. uerum tamen quia propter nomen tuum, quod sanctificasti per terras, etiam laudatores utique haberet uotum et propositum nostrum, iactantiae simile uidebatur non opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante discedere, ut conuersa in factum meum ora cunctorum intuentium, quam uicinum uindemialium diem praeuenire uoluerim, multa dicerent, quod quasi appetissem magnus uideri. et quo mihi erat istuc, ut putaretur et disputaretur de animo meo, et blasphemaretur bonum nostrum?
4
     Quin etiam quod ipsa aestate litterario labori nimio pulmo meus cedere coeperat, et difficulter trahere suspiria, doloribusque pectoris testari se saucium, uocemque clariorem productioremue recusare; primo perturbauerat me, quia magisterii illius sarcinam paene iam necessitate ponere cogebat, aut si curari et conualescere potuissem, certe intermittere. sed ubi plena uoluntas uacandi, et uidendi, quoniam tu es dominus, oborta mihi est atque firmata – nosti, deus meus – etiam gaudere coepi, quod haec quoque suberat non mendax excusatio, quae offensionem hominum temperaret, qui propter liberos suos me liberum esse numquam uolebant. plenus igitur tali gaudio, tolerabam illud interuallum temporis, donec decurreret – nescio utrum uel uiginti dies erant – sed tamen fortiter tolerabantur, quia receserat cupiditas, quae mecum solebat ferre graue negotium, et ego premendus remanseram, nisi patientia succederet. peccasse me in hoc quisquam seruorum tuorum, fratrum meorum, dixerit, quod iam pleno corde militia tua, passus me fuerim uel una hora sedere in cathedra mendacii. at ego non contendo. sed tu, domine misericordissime, nonne et hoc peccatum, cum ceteris horrendis et funereis, in aqua sancta ignouisti et remisisti mihi?

5
     III. Macerabatur anxitudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter uincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio uidebat. nondum Christianus, coniuge fideli, ea tamen ipsa artiore prae ceteris conpede ab itinere, quod aggressi eramus, retardabatur; nec Christianum esse alio modo se uelle dicebat quam illo, quo non poterat. benigne tamen obtulit, ut, quamdiu ibi essemus, in re eius essemus. retribues illi, domine, in retributione iustorum, quia iam ipsam sortem retribuisti ei. quamuis enim absentibus nobis, cum Romae iam essemus, corporali aegritudine correptus, et in ea Christianus et fidelis factus, ex hac uita emigrauit. ita misertus es non solum eius sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem, nec eum in grege tuo numerantes, dolore intolerabili cruciaremur. gratias tibi, deus noster! tui sumus: indicant hortationes et consolationes tuae. fidelis promissor reddis Verecundo pro rure illo eius Cassiciaco, ubi ab aestu saeculi requieuimus in te, amoenitatem sempiternae uirentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata super terram in monte incaseato, monte tuo, monte uberi.
6
     Angebatur ergo tunc ipse, Nebridius autem conlaetabatur. quamuis enim et ipse nondum Christianus in illam foueam perniciosissimi erroris inciderat, ut ueritatis filii tui carnem phantasma crederet, tamen inde emergens sic sibi erat, nondum imbutus ullis ecclesiae tuae sacramentis, sed inquisitor ardentissimus ueritatis. quem non multo post conuersionem nostram et regenerationem per baptismum tuum, ipsum etiam fidelem Catholicum, castitate perfecta atque continentia tibi seruientem in Africa apud suos, cum tota domus eius per eum Christiana facta esset, carne soluisti: et nunc ille uiuit in sinu Abraham. quidquid illud est, quod illo significatur sinu, ibi Nebridius meus uiuit, dulcis amicus meus, tuus autem adoptiuus ex liberto filius: ibi uiuit. nam quis alius tali animae locus? ibi uiuit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. iam non ponit aurem ad os meum, sed spiritale os ad fontem tuum, et bibit, quantum potest, sapientiam pro auiditate sua, sine fine felix. nec eum sic arbitror inebriari ex ea, utobliuiscatur mei, cum tu, domine, quem potat ille, nostri sis memor. sic ergo eramus, Verecundum consolantes tristem, salua amicitia de tali conuersione nostra, et exhortantes ad fidem gradus sui, uitae scilicet coniugalis: Nebridium autem opperientes, quando sequeretur. quod de tam proximo poterat, et erat iam iamque facturus, cum ecce euoluti sunt dies illi tandem. nam longi et multi uidebantur, prae amore libertatis otiosae, ad cantandum de medullis omnibus: tibi dixit cor meum, quaesiui uultum tuum; uultum tuum, domine, requiram.

7
     IIII. Et uenit dies, quo etiam actu soluerer a professione rhetorica, unde iam cogitatu solutus eram, et factum est: eruisti linguam meam, unde iam erueras cor meum, et benedicebam tibi gaudens, profectus in uillam cum meis omnibus. ubi quid egerim in litteris (iam quidem seruientibus tibi, sed adhuc superbiae scholam tamquam in pausatione anhelantibus) testantur libri disputati cum praesentibus et cum ipso me solo coram te; quae autem cum absente Nibridio, testantur epistulae. et quando mihi sufficiat tempus conmemorandi omnia magna erga nos beneficia tua, in illo tempore praesertim, ad alia maiora properanti? reuocat enim me recordatio mea, et dulce mihi fit,domine, confiteri tibi, quibus internis me stimulis perdomueris; et quemadmodum me conplanaueris, humilitatis montibus et collibuscogitationum mearum, et tortuosa mea direxeris, et aspera lenieris; quoque modo ipsum etiam Alypium, fratrem cordis mei, subegeris nomini unigeniti tui, domini et saluatoris nostri Iesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris nostris. magis enim eas uolebat redolere gymnasiorum cedros, quas iam contriuit dominus, quam salubres herbas ecclesiasticas aduersas serpentibus.
8
     Quas tibi, deus meus, uoces dedi, cum legerem psalmos Dauid, cantica fidelia, sonos pietatis excludentes turgidum spiritum, rudis in germano amore tuo, catechumenus in uilla cum catechumeno Alypio feriatus, matre adhaerente nobis, muliebri habitu, uirili fide, anili securitate, materna caritate, Christiana pietate! quas tibi uoces dabam in psalmis illis, et quomodo in te inflammabar ex eis, et accendebar eos recitare, si possem, toto orbi terrarum, aduersum typhum generis humani! et tamen toto orbe cantantur, et non est qui se abscondat a calore tuo. quam uehementi et acri dolore indignabar Manichaeis, et miserabar eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescirent, et insani essent aduersus antidotum, quo sani esse potuissent! uellem, tu alicubi iuxta essent tunc, et me nesciente, quod ibi essent, intuerentur faciem meam et audirent uoces meas, quando legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus: (Cum inuocarem te, exaudisti me, deus iustitiae meae; in tribulatione dilatasti mihi: Miserere mei, domine, et exaudi orationem meam): audirent ignorante me, utrum audirent, ne me propter se illa dicere putarent, quae inter haec uerba dixerim, quia et re uera nec ea dicerem nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri uiderique sentirem: nec, si dicerem, sic acciperent, quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi mei.
9
     Inhorrui timendo, ibidemque inferbui sperando et exultando in tua misericordia, pater. et haec omnia exibant per oculos et uocem meam, cum conuersus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: Filii hominum, quousque graues corde? Vt quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? dilexeram enim uanitatem et quaesieram mendacium. et tu, domine, iam magnificaueras sanctum tuum, suscitans eum a mortuis et collocans ad dexteram tuam, unde mitteret ex alto promissionem suam, paracletum, spiritum ueritatis. et miserat eum iam, sed ego nesciebam. miserat eum, quia iam magnificatus erat resurgens a mortuis et ascendens in caelum. ante autem spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. et clamat prophetia: Quousque graues corde? Vt quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? Et scitote, quoniam dominus magnificauit sanctum suum. clamat quousque, clamat scitote, et ego tamdiu nesciens uanitatem dilexi et mendacium quaesiui, et ideo audiui et contremui, quoniam talibus dicitur, qualem me fuisse reminiscebar. in phantasmatis enim, quae pro ueritate tenueram, uanitas erat et mendacium. et insonui multa grauiter et fortiter in dolore recordationis meae. quae utinam audissent qui adhuc usque diligunt uanitatem et quaerunt mendacium: forte conturbantur et euomuissent illud, et exaudires eos, cum clamarent ad te: quoniam uera morte carnis mortuus est pro nobis, qui te interpellat pro nobis.
10
     Legebam: Irascimini et nolite peccare. et quomodo mouebar, deus meus, qui iam didiceram irasci mihi de praeteritis, ut de cetero non peccarem: et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur, et thesaurizant sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii tui! nec iam bona mea foris erant, nec oculis carneis in isto sole quaerebantur. uolentes enim gaudere forinsecus facile uanescunt, et effunduntur in ea, quae uidentur et temporalia sunt, et imagines eorum famelica cogitatione lambiunt. et o si fatigentur inedia et dicant: Quis ostendet nobis bona? et dicamus, et audiant: Signatum est in nobis lumen uultus tui, domine. non enim lumen nos sumus, quod inluminat omnem hominem, sed inluminamur a te, ut, qui fuimus aliquando tenebrae, simus lux in te. o si uiderent internum aeternum, quod ego quia gustaueram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in occulis suis foris a te et dicerent: Quis ostendit nobis bona? ibi enim, ubi mihi iratus eram, intus in cubili, ubi conpunctus eram, ubi sacrificaueram, mactans uetustatem meam, et inchoata meditatione renouationis meae, sperans in te, ibi mihi dulcescere coeperas et dederas laetitiam in corde meo. et exclamabam, legens haec foris et agnoscens intus, nec uolebam multiplicari terrenis bonis, et deuorans tempora et deuoratus temporibus, cum haberem in aeterna simplicitate aliud frumentum et uinum et oleum.
11
     Et clamabam in consequenti uersu clamore alto cordis mei: O in pace! O in id ipsum! O quid dixit: obdormiam et somnum capiam? quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in uictoria? et tu es id ipsum ualde, qui non mutaris, et in te requies obliuiscens laborum omnium, quoniam nullus alius tecum, nec ad alia adipiscenda, quae non sunt quod tu, sed tu, domine, singulariter in spe constituisti me. legebam et ardebam, nec inueniebam, quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram, pestis, latrator amarus et caecus aduersus litteras, de melle caeli melleas, et de lumine tuo luminosas, et super inimicis scripturae huiustabescebam.
12
     Quando recordabor omnia dierum illorum feriatorum? sed nec oblitus sum, nec silebo, flagelli tui asperitatem, et misericordiae tuae mirabilem celeritatem. dolore dentium tunc excruciabas me, et cum in tantum ingrauesceret, ut non ualerem loqui, ascendit in cor meum admonere omnes meos, qui aderant, ut deprecarentur te pro me, deum salutis omnimodae. et scripsi hoc in cera et dedi, ut eis legeretur. mox ut genus simplici affectu fiximus, fugit dolor ille. sed quis dolor? aut quomodo fugit? expaui, fateor, domine meus et deus meus: nihil enim tale ab ineunte aetate expertus fueram. et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui, et gaudens in fide laudaui nomen tuum; et ea fides me securum esse non sinebat de praeteritis peccatis meis, quae mihi per baptismum tuum remissa nondum erant.

13
     V. Renuntiaui peractis uindemialibus, ut scholasticis suis Mediolanenses uenditorem uerborum alium prouiderent, quod et tibi ego seruire deligissem, et illi professioni prae difficultate spirandi ac dolore pectoris non sufficerem. et insinuaui per litteras antistiti tuo, uiro sancto Ambrosio, pristinos errores meos et praesens uotum meum, ut moneret, quid mihi potissimum de libris tuis legendum esset, quo percipiendae tantae gratiae paratior aptiorque fierem. at ille iussit Esaiam prophetam, credo, quod prae ceteris euangelii uocationisque gentium sit praenuntiator apertior. uerum tamen ego primam huius lectionem non intellegens, totumque talem arbitrans, distuli repetendum exercitatior in dominico eloquio.

14
     VI. Inde ubi tempus aduenit, quo me nomen dare oporteret, relicto rure Mediolanium remeauimus placuit et Alypio renasci in te mecum, iam induto humilitate sacramentis tuis congrua, et fortissimo dominatori corporis, usque ad Italicum solum glaciale nudo pede obterendum insolito ausu. adiunximus etiam nobis puerum Adeodatum, ex me natum carnaliter de peccato meo. tu bene feceras eum. annorum erat ferme quindecim, et ingenio praeueniebat multos graues et doctos uiros. munera tua tibi confiteor, domine deus meus, creator omnium, et multum potens formare nostra deformia: nam ego in illo puero praeter delictum non habebam. quod enim et nutriebatur a nobis in disciplina tua, tu inspiraueras nobis, nullus alius: munera tua tibi confiteor. est liber noster, qui inscribitur de Magistro: ipse ibi mecum loquitur. tu scis illius esse sensa omnia, quae inseruntur ibi ex persona conlocutoris mei, cum esset in annis sedecim. multa eius alia mirabiliora expertus sum. horrori mihi erat illud ingenium: et quis praeter te talium miraculorum opifex? cito de terra abstulisti uitam eius, et securior eum recordor, non timens quicquam pueritiae nec adulescentiae nec omnino homini illi. sociauimus eum coaeuum nobis in gratia tua, educandum in disciplina tua: et baptizati sumus, et fugit a nobis sollicitudo uitae praeteritae. nec satiabar in illis diebus dulcitudine mirabili considerare altitudinem consilii tui super salute generis humani. quantum fleui in hymnis et canticis tuis, suaue sonantis ecclesiae tuae uocibus commotus acriter! uoces illae influebant auribus meis, et eliquabatur ueritas in cor meum, et exaestuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrimae, et bene mihi erat cum eis.

15
     VII. Non longe coeperat Mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare, magno studio fratrum concinentium uocibus et cordibus. nimirum annus erat aut non multo amplius, cum Iustina, Valentiniani regis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur haeresis suae causa, qua fuerat seducta ab Arrianis. excubabat pia plebs in ecclesia, mori parata cum episcopo suo, seruo tuo. ibi mater mea, ancilla tua, sollicitudinis et uigiliarum primas tenens, orationibus uiuebat. non adhuc frigidi a calore spiritus tui, excitabamur tamen ciuitate adtonita atque turbata. tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem orientalium partium. ne populus maeroris taedio contabesceret, institutum est: ex illo in hodiernum retentum multis iam ac paene omnibus gregibus tuis et per cetera orbis imitantibus.
16
     Tunc memorato antistiti tuo per uisum aperuisti, quo loco laterent martyrum corpora Protasi et Geruasi, quae per tot annos incorrupta in thesauro secreti tui reconderas, unde opportune promeres ad coercendam rabiem femineam, sed regiam. cum enim prolata et effossa digno cum honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum quos inmundi uexabant spiritus, confessis eisdem daemonibus, sanabantur, uerum etiam quidam plures annos caecus ciuis ciuitatique notissimus, cum populi tumultuante laetitia causam quaesisset atque audisset, exsiluit, eoque se ut duceret suum ducem rogauit. quo perductus inpetrauit admitti, ut sudario tangeret feretrum pretiosae in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum quod ubi fecit atque admouit oculis, confestim aperti sunt. inde fama discurrens, inde laudes tuae feruentes, lucentes, inde illius inimicae animus etsi ad credendi sanitatem non applicatus, a persequendi tamen furore conpressus est. gratias tibi, deus meus! unde et quo duxisti recordationem meam, ut haec etiam confiterer tibi, quae magna oblitus praeterieram? et tamen tunc, cum ita fragraret odor unguentorum tuorum, non currebamus post te; ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum, olim suspirans tibi et tandem respirans, quantum patet aura in domo faenea.

17
     VIII. Qui habitare facis unanimes in domo, consociasti nobis et Euodium iuuenem ex nostro muncipio. qui cum Agens in Rebus militaret, prior nobis ad te conuersus est et baptizatus, et relicta militia saeculari accinctus in tua. simul eramus, simul habitaturi placito sancto. quaerebamus, quisnam locus nos utilius haberet seruientes tibi: pariter remeabamus in Africam. et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater defuncta est. multa praetereo, quia multum festino. accipe confessiones meas et gratiarum actiones, deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. sed non praeteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula tua, quae me parturiuit, et carne, ut in hanc temporalem, et corde, ut in aeternam lucem nascerer. non eius, sed tua dicam dona in eam. neque enim se ipsa fecerat aut educauerat se ipsam: tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat, qualis ex eis fieret. et erudiuit eam in timore tuo uirga Christi tui, regimen unici tui in domo fideli, bono membro ecclesiae tuae. nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris praedicabat, quantam famulae cuiusdam decrepitae, quae patrem eius infantem portauerat, sicut dorso grandiuscularum puellarum paruuli portari solent. cuius rei gratia, et propter senectam ac mores optimos, in domo Christiana satis a dominis honorabatur. unde etiam curam dominicarum filiarum conmissam diligentur gerebat, et erat in eis coercendis, cum opus esset, sancta seueritate uehemens, atque in docendis sobria prudentia. nam eas praeter illas horas, quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat, praecauens consuetudinem malam et addens uerbum sanum: modo aquam bibitis, quia in potestate uinum non habetis; cum autem ad maritos ueneritis, factae dominae apothecarum et cellariorum, aqua sordebit, sed mos potandi praeualebit. hac retione praecipiendi et auctoritate imperandi frenabat auiditatem tenerioris aetatis, et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut iam non liberet quod non deceret.
18
     Et subrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, subrepserat ei uinulentia. nam cum de more puella sobria iuberetur a parentibus de cupa uinum depromere, submisso poculo, qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum, quia non poterat amplius sensu recusante. non enim ulla temulenta cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus aetatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt, et in puerilibus annis maiorum pondere premi solent. itaque ad illud modicum cotidianum cotidiana modica addendo – quoniam qui modica spernit, paulatim decidit – in eam consuetudinem lapsa erat, ut prope iam plenos mero caliculos inhianter hauriret. ubi tunc sagax anus et uehemens illa prohibitio? numquid ualebat aliquid aduersus latentem morbum, nisi tua medicina, domine, uigilaret super nos? absente patre et matre et nutritoribus, tu praesens, qui creasti, qui uocas, qui etiam per praepositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem. quid tunc egisti, deus meus? unde curasti? unde sanasti? nonne protulisti durum et acutum ex altera anima conuicium, tamquam medicanale ferrum ex occultis prouisionibus tuis, et uno ictu putredinem illam praecidisti? ancilla enim, cum qua solebat accedere ad cupam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, obiecit hoc crimen amarissima insultatione, uocans meribibulam. quo illa stimulo percussa respexit foeditatem suam, confestimque damnauit atque exuit. sicut amici adulantes peruertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi uoluerunt, retribuis eis. illa enim irata exagitare appetiuit minorem dominam, non sanare, et ideo clanculo, aut quia ita eas inuenerat locus et tempus litis, aut ne forte et ipsa periclitaretur, quod tam sero prodidisset. at tu, domine, rector caelitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum saeculorum ordinate turbulentum, etiam de alterius animae insania sanasti alteram, ne quisquam, cum hoc aduertit, potentiae suae tribuat, si uerbo eius alius corrigatur, quem uult corrigi.

19
     VIIII. Educata itaque pudice ac sobrie, potiusque a te subdita parentibus quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita uiro seruiuit ueluti domino, et sategit eum lucrari tibi, loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas et reuerenter amabilem atque mirabilem uiro. ita autem tolerauit cubilis iniurias, ut nullam de hac re cum marito haberet umquam simultatem. expectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. erat uero illo praeterea sicut beneuolentia praecipuus, ita ira feruidus. sed nouerat haec non resistere irato uiro, non tantum facto, sed ne uerbo quidem. iam uero refractum et quietum cum opportunum uiderat, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat. denique cum matronae multae, quarum uiri mansuetiores erant, plagarum uestigia etiam dehonestata facie gererent, inter amica conloquia illae arguebant maritorum uitam, haec earum linguam, ueluti per iocum grauiter admonens, ex quo illas tabulas, quae matrimoniales uocantur, recitari audissent, tamquam instrumenta, quibus ancillae factae essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis superbire aduersus dominos non oportere. cumque mirarentur illae, scientes quam ferocem coniugem sustineret, numquam fuisse auditum aut aliquo indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem, aut quod a se inuicem uel unum diem domestica lite dissenserint, et causam familiariter quaererent, docebat illa institutum suum, quod supra memoraui. quae obseruabant, expertae gratulabantur; quae non obseruabant, subiectae uexabantur.
20
     Socrum etiam suam, primo susurris malarum ancillarum aduersus se irritatam, sic uicit obsequiis, perseuerans tolerantia et mansuetudine, ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se et nurum pax domestica turbabatur, expeteretque uindictam. itaque posteaquam ille, et matri obtemperans et curans familiae disciplinam et concordiae suorum consulens, proditas ad prodentis arbitrium uerberibus coercuit, promisit illa talia de se praemia sperare debere, quaecumque de sua nuru sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur, nullaque iam audente memorabili inter se beneuolentiae suauitate uixerunt.
21
     Hoc quoque illi bono mancipio tuo, in cuius utero me creasti, deus meus, misericordia mea, munus grande donaueras, quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam se praebebat pacificam, ut cum ab utraque multa de inuicem audiret amarissima, (qualia solet eructuare turgens atque indigesta discordia, quando praesenti amicae de absente inimica per acida conloquia cruditas exhalatur odiorum,) nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas ualeret. paruum hoc bonum mihi uideretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer, nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime peruagante, non solum iratorum inimicorum iratis inimicis dicta prodere, sed etiam quae non dicta sunt addere: cum contra homini humano parum esse debeat inimicitias hominum nec excitare nec augere male loquendo, nisi eas etiam extinguere bene loquendo studuerit. qualis illa erat docente te magistro intimo in schola pectoris.
22
     Denique etiam uirum suum iam in extrema uita temporali eius lucrata est tibi; nec in eo iam fideli planxit, quod in nondum fideli tolerauerat. erat etiam serua seruorum tuorum. quisquis eorum nouerat eam, multum in ea laudabat, et honorabat et diligebat te, quia sentiebat praesentiam tuam in corde eius sanctae conuersationis fructibus testibus. fuerat enim unius uiri uxor, mutuam uicem parentibus rediderat, domum suam pie tractauerat, in operibus bonis testimonium habebat. nutrierat filios totiens eos parturiens, quotiens abs te deuiare cernebat. postremo nobis, domine, omnibus, quia ex munere tuo sinis loqui seruis tuis, qui ante dormitionem eius in te iam consociati uiuebamus percepta gratia baptismi tui, ita curam gessit, quasi omnes genuisset, ita seruiuit, quasi ab omnibus genita fuisset.

23
     X. Impendente autem die, quo ex hac uita erat exitura – quem diem tu noueras ignorantibus nobis – prouenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quandam fenestram, unde hortus intra domum, quae nos habebat, prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos nauigationi. conloquebamur ergo soli ualde dulciter; et praeterita obliuiscentes in ea quae ante sunt extenti, quaerebamus inter nos apud praesentem ueritatem, quod tu es, qualis futura esset uita aeterna sanctorum, quam nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, fontis uitae, qui est apud te; ut inde pro captu nostro aspersi, quoquo modo rem tantam cogitaremus.
24
     Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet, in quantalibet luce corporea, prae illius uitae iucunditate non conparatione, sed ne conmemoratione quidem digna uideretur, erigentes nos ardentiore affectu in id ipsum, perambulauimus gradatim cuncta corporalia, et ipsum caelum, unde sol et luna et stellae lucent super terram. et adhuc ascendebamus, interius cogitando et loquendo et mirando opera tua, et uenimus in mentes nostras et transcendimus eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, unde pascis Israel in aeternum ueritate pabulo, et ibi uita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quae fuerunt et quae futura sunt. et ipsa non fit, sed sic est, ut fuit, et sic erit semper: quin potius fuisse et futurum esse non est in ea, sed esse solum, quoniam aeterna est: nam fuisse et futurum esse non est aeternum. et dum loquimur et inhiamus illi, attingimus eam modice tot ictu cordis; et suspirauimus, et reliquimus ibi religatas primitias spiritus, et remeauimus ad strepitum oris nostri, ubi uerbum et incipitur et finitur. et quid simile uerbo tuo, domino nostro, in se permanenti sine uetustate atque innouanti omnia?
25
     Dicebamus ergo: se cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiae terrae et aquarum et aeris, sileant et poli et ipsa sibi anima sileat, et transeat se non se cogitando, sileant somnia et imaginariae reuelationes, omnis lingua et omne signum et quidquid transuendo fit si cui sileat omnino – quoniam si quis audiat, dicunt haec omnia: Non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui manet in aeternum: – his dictis si iam taceant, quoniam erexerunt aurem in eum, qui fecit ea, et loquatur ipse solus non per ea, sed per se ipsum, ut audiamus uerbum eius, non per linguam carnis neque per uocem angeli nec per sonitum nubis nec per aenigma similitudinis, sed ipsum, quem in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut nunc extendimus nos et rapida cogitatione attingimus aeternam sapientiam super omnia manentem, se continuetur hoc et subtrahantur aliae uisiones longe inparis generis, et haec una rapiat et absorbeat et recondat in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis sit sempiterna uita, quale fuit hoc momentum intellegentiae, cui suspirauimus, nonne hoc est: Intra in gaudium domini tui? et istud quando? an cum omnes resurgimus, sed non omnes inmutabimur?
26
     Dicebam talia, etsi non isto modo et his uerbis, tamen, domine, tu scis, quod illo die, cum talia loqueremur et mundus iste nobis inter uerba uilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: fili, quantum ad me adtinet, nulla re iam delector in hac uita. quid hic faciam adhuc et cur hic sim, nescio, iam consumpta spe huius saeculi. unum erat, propter quod in hac uita aliquantum inmorari cupiebam, ut te Christianum catholicum uiderem, priusquam morerer. cumulatius hoc mihi deus praestitit, ut te etiam contemta felicitate terrena seruum eius uideam. quid hic facio?

27
     XI. Ad haec ei quid responderim, non satis recolo, cum interea uix intra quinque dies aut non multo amplius decubuit febribus. et cum aegrotaret, quodam die defectum animae passa est et paululum subtracta a praesentibus. nos concurrimus, sed cito reddita est sensui, et aspexit astantes me et fratrem meum et ait nobis quasi quaerenti similis: ubi eram? deinde nos intuens maerore attonitos: ponitis hic inquit matrem uestram. ego silebam et fletum frenabam. frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non in peregre, sed in patria defungi tamquam felicius optaret. quo audito illa uultu anxio, reuerberans eum oculis, quod talia saperet, atque inde me intuens: uide ait quid dicit. et mox ambobus: ponite inquit hoc corpus ubicumque: nihil uos eius cura conturbet; tantum illud uos rogo, ut ad domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis. cumque hanc sententiam uerbis quibus poterat explicasset, conticuit et ingrauescente morbo exercebatur.
28
     Ego uero cogitans dona tua, deus inuisibilis, quae immittis in corda fidelium tuorum, et proueniunt inde fruges admirabiles, gaudebam et gratias tibi agebam, recolens, quod noueram, quanta cura semper aestuasset de sepulchro, quod sibi prouiderat et praeparauerat iuxta corpus uiri sui. quia enim ualde concorditer uixerant, id etiam uolebat, ut est animus humanus minus capax diuinorum, adiungi ad illam felicitatem et conmemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem, ut coniuncta terra amborum coniugum terra tegeretur. quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in eius corde non esse, nesciebam; et laetabar admirans, quod sic mihi apparuisset, quamquam et in illo sermone nostro ad fenestram, cum dixit; iam quid hic facio? non apparuit desiderare in patria mori. audiui etiam postea, quod iam, cum Ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia conloquebatur quodam die, de contemtu uitae huius et bono mortis, ubi ipse non aderam, illisque stupentibus uirtutem feminae – quoniam tu dederas ei – quaerentibusque, utrum non formidaret tam longe a sua ciuitate corpus relinquere: nihil inquit longe est deo, neque timendum est, ne ille non agnoscat in fine saeculi, unde me resuscitet. ergo die nono aegritudinis suae, quinquagensimo et sexto anno aetatis suae, tricensimo et tertio aetatis meae, anima illa religiosa et pia corpore soluta est.

29
     XII. Premebam oculos eius; et confluebat in praecordia mea maestitudo ingens et transfluebat in lacrimas; ibidemque oculi mei uiolento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine ualde male mihi erat. tum uero, ubi efflauit extremum, puer Adeodatus exclamauit in planctu, atque ab omnibus nobis coercitus tacuit. hoc modo etiam meum quiddam puerile, quod labebatur in fletus iuuenali uoce, uoce cordis, coercebatur et tacebat neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrimosis gemitibusque celebrare, quia his plerumque solet deplorari quaedam miseria morientium aut quasi omnimoda extinctio. at illa nec misere moriebatur nec omnino moriebatur. hoc et documentis morum eius et fide non ficta rationibusque certis tenebamus.
30
     Quid ergo, quod intus mihi grauiter dolebat, nisi ex consuetudine simul uiuendi dulcissima et carissima repente dirrupta uulnus recens? gratulabar quidem testimonio eius, quod in ea ipsa ultima aegritudine obsequiis meis interblandiens appellabat me pium; et conmemorabat grandi dilectionis affectu, numquam se audisse ex ore meo iaculatum in se durum aut contumeliosum sonum. sed tamen quid tale, deus meus, qui fecisti nos, quid conparabile habebat honor a me delatus illi et seruitus ab illa mihi? quoniam itaque deserebar tam magno eius solacio, sauciabatur anima et quasi dilaniabatur uita, quae una facta erat ex mea et illius.
31
     Cohibito ergo a fletu illo puero, psalterium arripuit Euodius et cantare coepit psalmum. cui respondebamus omnis domus: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. audito autem, quid ageretur, conuenerunt multi fratres ac religiosae feminae, et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus, ego in parte, ubi decenter poteram, cum eis, qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam; eoque fomento ueritatis mitigabam cruciatum, tibi notum, illis ignorantibus et intente audientibus et sine sensu doloris me esse arbitrantibus. at ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiam affectus mei, et constringebam fluxum maeoris, cedebatque mihi paululum: rursusque impetu suo ferebatur, non usque ad eruptionem lacrimarum nec usque ad uultus mutationem, sed ego sciebam, quid corde premerem. et quia mihi uehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum et duplici tristitia macerabar.
32
     Cum ecce corpus elatum est, imus, redimus, sine lacrimis. nam neque in eis precibus, quas tibi fudimus, cum offeretur pro ea sacrificium pretii nostri, iam iuxta sepulchrum posito cadauere, priusquam deponeretur, sicut illic fiere solet, nec in eis ergo precibus fleui: sed toto die grauiter in occulto maestus eram, et mente turbata rogebam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas, credo, conmendans memoriae meae uel hoc uno documento omnis consuetudinis uinculum etiam aduersus mentem, quae iam non fallaci uerbo pascitur. uisum etiam mihi est, ut irem lauatum, quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Graeci balaneion dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. ecce et hoc confiteor misericordiae tuae, pater orphanorum, quoniam laui et talis eram, qualis priusquam lauissem. neque enim exudauit de corde meo maeroris amaritudo. deinde dormiui, et uigilaui, et non parua ex parte mitigatum inueni dolorem meum, atque ut eram in lecto meo solus, recordatus sum ueridicos uersus Ambrosii tui: tu es enim,
               Deus, creator omnium
               polique rector uestiens
               diem decoro lumine,
               noctem sopora gratia,
               artus solutos ut quies
               reddat laboris usui
               mentesque fessas alleuet
               luctuque soluat anxios.

33
     Atque inde paulatim redducebam in pristinum sensum ancillam tuam, conuersationemque eius piam in te et sancte in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum, et libuit flere in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. et dimisi lacrimas, quas continebam, ut effluerent quantum uellent, substernens eas cordi meo: et requieuit in eis, quoniam ibi erant aures tuae, non cuiusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. et nunc, domine, confiteor tibi in litteris. legat qui uolet et interpretetur, ut uolet, et si peccatum inuenerit. fleuisse me matrem exigua parte horae, matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos fleuerat, ut oculis tuis uiuerem, non inrideat, sed potius, si est grandi caritate, pro peccatis meis fleat ipse ad te, patrem omnium fratrum Christi tui.

34
     XIII. Ego autem iam sanato corde ab illo uulnere, in quo postea redargui carnales affectus, fundo tibi, deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrimarum genus, quod manat de concusso sprirtu, consideratione periculorum omnis animae, quae in Adam moritur. quamquam illa in Christo uiuficata, etiam nondum a carne resoluta, sic uixerit, ut laudetur nomen tuum in fide moribusque eius, non tamen audeo dicere, ex quo eam per baptismum regenerasti, nullum uerbum exisse ab ore eius contra praeceptum tuum. et dictum est a ueritate, filio tuo: Si quis dixerit fratri suo: fatue, reus erit gehennae ignis; et uae etiam laudabili uitae hominum, si remota misericordia discutias eam! quia omnino non exquiris delicta uehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum. quisquis autem tibi enumerat uera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua? o si cognoscant se homines homines, et qui gloriatur, in domino gloriatur!
35
     Ego itaque, laus mea et uita mea, deus cordis mei, sepositis paulisper bonis eius actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meae deprecor te; exaudi me per medicinam uulnerum nostrorum, quae pependit in ligno, et sedens ad dexteram tuam te interpellat pro nobis. scio misericorditer operatam, et ex corde dimisisse debita debitoribus suis: dimitte et tu illi debita sua, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis, dimitte, domine, dimitte, obsecro, ne intres cum ea in iudicium. superexultet misericordia iudicio, quoniam eloquia tua uera sunt et promisisti misericordiam misericordibus. quod ut essent, tu dedisti eis, qui misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris.
36
     Et, credo, iam feceris quod te rogo, sed uoluntaria oris mei adproba, domine. namque illa imminente die resolutionis suae, non cogitauit suam corpus sumptiose contegi aut condi aromatis, aut monumentum electum concupiuit aut curauit sepulchrum patrium: non ista mandauit nobis, sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desiderauit, cui nullius diei praetermissione seruierat, unde sciret dispensari uictimam sanctam, qua deletum est chirographum, quod erat contrarium nobis, qua triumphatus est hostis computans delicta nostra, et quaerens, quid obiciat, et nihil inueniens in illo, in quo uincimus. quis ei refundet innocentem sanguinem? quis ei restituet pretium, quo nos emit, ut nos auferat ei? ad cuius pretii nostri sacramentum ligauit ancilla tua animam suam uinculo fidei. nemo a protectione tua dirrumpat eam. non se interponat nec ui nec insidiis leo et draco: neque enim respondebit illa nihil se debere, ne conuincatur et obtineatur ab accusatore callido, sed respondebit dimissa debita sua ab eo, cui nemo reddet, quod pro nobis non debens reddidit.
37
     Sit ergo in pace cum uiro, ante quem nulli et post quem nulli nupta est, cui seruiuit fructum tibi afferens cum tolerantia, ut eum quoque lucraretur tibi. et inspira, domine meus, deus meus, inspira seruis tuis, fratribus meis, filiis tuis, dominis meis, quibus et corde et uoce et litteris seruio, ut quotquot hoc legerint, meminerint ad altare tuum Monnicae, famulae tuae, cum Patricio, quondam eius coniuge, per quorum carnem introduxisti me in hanc uitam, quemadmodum nescio. meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria, et fratrum meorum sub te patre in matre catholica, et ciuium meorum in aeterna Hierusalem, cui suspirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum, tu quod a me illa poposcit extremum uberius ei praestetur in multorum orationibus per confessiones quam per orationes meas.