B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aurelius Augustinus
354 - 430
     
   


C o n f e s s i o n e s

L i b e r   q u i n t u s

_____________________________________________


1
     I. Accipe sacrificium confessionum mearum de manu linguae meae, quam formasti et excitasti, ut confiteatur nomini tuo, et sana omnia ossa mea, et dicant: domine, quis similis tibi? neque enim docet te, quid in se agatur, qui tibi confitetur; quia oculum tuum non excludit cor clausum, nec manum tuam repellit duritia hominum: sed soluis eam, cum uoles, aut miserans aut uindicans, et non est qui se abscondat a calore tuo. sed te laudet anima mea, ut amet te, et confiteatur tibi miserationes tuas, ut laudet te. non cessat nec tacet laudes tuas uniuersa creatura tua nec spiritus omnis hominis per os conuersum ad te; nec animalia nec corporalia per os considerantium ea: ut exsurgat in te a lassitudine anima nostra, innitens eis, quae fecisti, et adtransiens ad te, qui fecisti haec mirabiliter: et ibi refectio et uera fortitudo.

2
     II. Eant et fugiant a te inquieti iniqui. et tu uides eos et distinguis umbras, et ecce pulchra sunt cum eis omnia, et ipsi turpes sunt. et quid nocuerunt tibi? aut in quo imperium tuum dehonestauerunt, a caelis usque in nouissima iustum et integrum? quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua? aut ubi tu non inuenis eos? sed fugerunt, ut non uiderent te uidentem se, atque excaecati in te offenderent – quia non deseris aliquid eorum, quae fecisti – in te offenderent iniusti et iuste uexarentur, subtrahentes se lenitati tuae, et offendentes in rectitudinem tuam, et cadentes in asperitatem tuam. uidelicet nesciunt, quod ubique sis, quem nullus circuminscribit locus, et solus es praesens etiam his, qui longe fiunt a te. conuertantur ergo et quaerant te, quia non, sicut ipsi deseruerunt creatorem suum, ita tu deseruisti creaturam tuam. ipsi conuertantur, et ecce ibi es in corde eorum, in corde confitentium tibi, et proicientium se in te, et plorantium in sinu tuo post uias suas difficiles: et tu facilis tergens lacrimas eorum, et magis plorant et gaudent in fletibus, quoniam tu, domine, non aliquis homo, caro et sanguis, sed tu, domine, qui fecisti, reficis et consolaris eos. et ubi ego eram, quando te quaerebam? et tu eras ante me, ego autem et a me discesseram nec me inueniebam: quanto minus te!

3
     III. Proloquor in conspectu dei mei annum illum undetricensimum aetatis meae. iam uenerat Carthaginem quidam Manichaeorum episcopus, Faustus nomine, magnus laqueus diaboli, et multi inplicabantur in eo per inlecebram suauiloquentiae. quam ego iam tametsi laudabam, discernebam tamen a ueritate rerum, quarum discendarum auidus eram, nec quali uasculo sermonis, sed quid mihi scientiae comedendum adponeret nominatus apud eos ille Faustus intuebar. fama enim de illo praelocuta mihi erat, quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus et adprime discplinis liberalibus eruditus.
4
     Et quoniam multa philosophorum legeram, memoriae que mandata retinebam, ex eis quaedam comparabam illis Manichaeorum longis fabulis: et mihi probabiliora ista uidebantur, quae dixerunt illi, qui tantum potuerunt ualere, ut possent aestimare saeculum, quamquam eius dominum minime inuenerint. quoniam magnus es, domine, et humilia respicis, excelsa autem a longe agnoscis: nec propinquas nisi obtritis corde, nec inueneris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et harenam, et dimetiantur sidereas plagas, et uestigent uias astrorum. mente sua enim quaerunt ista et ingenio, quod tu dedisti eis, et multa inuenerunt, et praenuntiauerunt ante multo annos defectus luminarium solis et lunae, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent, et non eos fefellit numerus. et ita factum est, ut praenuntiauerunt; et scripserunt regulas indagatas, et leguntur hodie; atque ex eis praenuntiatur, quo anno et quo mense anni et quo die mensis et qua hora diei et quota parte luminis sui defectura sit luna uel sol: et ita fiet, ut praenuntiatur. et mirantur haec homines et stupent, qui nesciunt ea, et exultant atque extolluntur qui sciunt, et per impiam superbiam recedentes, et deficientes a lumine tuo, tanto ante solis defectum futurum praeuident, et in praesentia suum non uident – non enim religiose quaerunt, unde habeant ingenium, quo ista quaerunt – et inuenientes, quia tu fecisti eos, non ipsi se dant tibi, se, ut serues quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi, et trucidant exaltationes suas sicut uolatilia, et curiositates suas sicut pisces maris, quibus perambulant secretas semitas abyssi, et luxurias suas sicut pecora campi, ut tu, deus, ignis edax, consumas mortuas curas eorum, recreans eos immortaliter.
5
     Sed non nouerunt uiam, uerbum tuum, per quod fecisti ea quae numerant, et ipsos qui numerant, et sensum, quo cernunt quae numerant, et mentem, de qua numerant; et sapientiae tuae non est numerus. ipse autem unigenitus factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio, et numeratus est inter nos, et soluit tributum Caesari. non nouerunt hanc uiam, qua descendant ad illum a se, et per eum ascendant ad eum. non nouerunt hanc uiam, et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos, et ecce ruerunt in terram, et obscuratum est insipiens cor eorum. et multa uera de creatura dicunt, et ueritatem, creaturae artificem, non pie quaerunt, et ideo non inueniunt, aut si inueniunt, cognoscentes deum, non sicut deum honorant, aut gratias agunt, et euanescunt in cogitationibus suis, et dicunt se esse sapientes sibi tribuendo quae tua sunt, ac per hoc student peruersimma caecitate etiam tibi tribuere quae tua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui ueritas es, et immutantes gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedem et serpentium, et conuertunt ueritatem tuam in mendacium, et colunt et seruiunt creaturae potius quam creatori.
6
     Multa tamen ab eis ex ipsa creatura uera dicta retinebam, et occurebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum et uisibiles attestationes siderum, et conferebam cum dictis Manichaei, quae de his rebus multa scripsit copiosissime delitans, et non mihi occurrebat ratio nec solistitiorum et aequinoctiorum nec defectuum luminarium nec quidquid tale in libris saecularis sapientiae didiceram. ibi autem credere iubebar, et ad illas rationes numeris et occulis meis exploratas non occurrebat, et longe diuersum erat.

7
     IIII. Numquid, domine deus ueritatis, quisquis nouit ista, iam placet tibi? infelix enim homo, qui scit illa omnia, te autem nescit; beatus autem, qui te scit, etiamsi illa nesciat. qui uero et te et illa nouit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, se cognoscens te, sicut te glorificet, et gratias agat et non euanescat in cogitationibus suis. sicut enim melior, qui nouit possidere arborem et de usu eius tibi gratias agit, quamuis nesciat uel quot cubitis alta sit uel quanta latitudine diffusa, quam ille, qui eam metitur et omnes ramos eius numerat et neque possidet eam, neque creatorem eius nouit aut diligit; sic fidelis homo, cuius totus mundus diuitiarum est, et quasi nihil habens omnia possidet inhaerendo tibi, cui seruiunt omnia, quamuis nec saltem septentrionum gyros nouerit, dubitare stultum est, quin utique melior sit quam mensor caeli et numerator siderum et pensor elementorum, et neglegens tui, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.

8
     V. Sed tamen quis quaerebat Manichaeum nescio quem etiam ista scribere, sine quorum peritia pietas disci poterat? dixisti enim homini: ecce pietas est sapientia. quam ille ignorare posset, etiamsi ista perfecte nosset: ista uero quia non nouerat, impudentissime audens docere, prorsus illam nosse non posset. uanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. unde ille deuius ad hoc ista multum locutus est, ut conuictus ab eis, qui ista uere didicissent, quis esset eius sensus in ceteris, quae abditiora sunt, manifeste cognosceretur. non enim parui se aestimari uoluit, sed spiritum sanctum, consolatorem et ditatorem fidelium tuorum, auctoritate plenaria personaliter in se esse persuadere conatus est. itaque cum de caelo ac stellis et de solis ac lunae motibus falsa dixisse deprehenderetur, quamuis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus eius sacrilegos fuisse satis emineret, cum ea non solum ignorata, sed etiam falsa, tam uesana superbiae uanitate diceret, ut ea tamquam diuinae personae tribuere sibi niteretur.
9
     Cum enim audio Christianum aliquem fratrem, illum aut illum, ista nescientem et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem; nec illi obesse uideo, cum de te, domine creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret, obest autem, si hoc ad ipsam doctrinae pietatis formam pertinere arbitretur, et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a Caritate matre sustinetur, donec assurgat nouus homo in uirum perfectum, et circumferri non possit omni uento doctrinae. in illo autem, qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum, quibus illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur non quemlibet hominem, sed spiritum tuum sanctum se sequi arbitrarentur, quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse conuinceretur, non detestandam longeque abiciendam esse iudicaret? sed tamen nondum liquido conpereram, utrum etiam secundum eius uerba uicissitudines longiorum et breuiorum dierum atque noctium, et ipsius noctis et diei, et deliquia luminum, et si quid eius modi in aliis libris legeram, posset exponi, ut, si forte posset, incertum mihi fieret, utrum ita se res haberet an ita, sed ad fidem meam illius auctoritatem propter creditam sanctitatem praeponerem.

10
     VI. Et per annos ferme ipsos nouem, quibus eos animo uagabundus audiui, nimis extento desiderio uentrum expectabam istum Faustum. ceteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quaestionibus a me obiectis deficiebant, illum mihi promittebant, cuius aduentu conlatoque conloquio facillime mihi haec, et si qua forte maiora quarerem, enodatissime expedirentur. ergo ubi uenit, expertus sum hominem gratum et iucundum uerbis, et ea ipsa, quae illi solent dicere, multo suauius garrientem sed quid ad meam sitim pretiosorum poculorum decentissimus ministrator? iam rebus talibus satiatae erant aures meae; nec ideo mihi meliora uidebantur, quia melius dicebantur; nec ideo uera, quia diserta; nec ideo sapiens anima, quia uultus congruus et decorum eloquium. illi autem, qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant; et ideo illis uidebatur prudens et sapiens, quie delectabat eos loquens.
11
     Sensi autem aliud genus hominum etiam ueritatem habere suspectam, et ei nolle adquiescere, si compto atque uberi sermone promeretur. me autem iam docueras, deus meus, miris et occultis modis, et propterea credo, quod tu me docueris; quoniam uerum est, nec quisquam praeter te alius doctor est ueri, ubicumque et undecumque claruerit. iam ergo abs te didiceram, nec eo debere uideri aliquid uerum dici, quia eloquenter dicitur, nec eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum; rursus nec ideo uerum, quia inpolite enuntiatur, nec ideo falsum, quia splendidus sermo est: sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles; uerbis autem ornatis et inornatis, sicut uasis urbanis et rusticanis utrosque cibos posse ministrari. igitur auiditas mea, qua illum tanto tempore expectaueram hominem, delectabatur quidem motu affectuque disputantis, et uerbis congruentibus atque ad uestiendas sententias facile occurrentibus. delectabar autem, et cum multis uel etiam prae multis laudabam ac ferebam; sed moleste habebam, quod in coetu audientium non sinerer ingerere illi, et partiri cum eo curas quaestionum mearum, conferendo familiariter et accipiendo ac reddendo sermonem. quod ubi potui, et aures eius cum familiaribus meis eoque tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quaedam, quae me mouebant, expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum, nisi grammaticae, atque eius ipsius usitato modo. et quia legerat aliquas Tullianas orationes, et paucissimos Senecae libros, et nonnulla poetarum, et suae sectae si qua uolumina latine atque composite conscripta erant, et quia aderat cotidiana sermocinandi exercitatio; inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii et quodam lepore naturali. itane est, ut recolo, domine deus meus, arbiter conscientiae meae? coram te cor meum et recordatio mea; qui mecum tunc agebas abdito secreto prouidentiae tuae, et inhonestos errores meos iam conuertebas ante faciem meam, ut uiderem et odissem.

12
     VII. Nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere putaueram, satis apparuit, desperare coepi posse mihi eum illa, quae me mouebant, aperire atque dissoluere; quorum quidem ignarus posset ueritatem tenere pietatis, sed si Manichaeus non esset. libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis de caelo et de sideribus et sole et luna: quae mihi eum, quod utique cupiebam, conlatis numerorum rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent, ut Manichaei libris continebatur, an certe uel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse iam non arbitrabar. quae tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. nouerat enim se ista non nosse, nec eum puduit confiteri. non erat de talibus, quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere et dicentes nihil. iste uero cor habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad se ipsum. non usquequaque imperitus erat imperitiae suae, et noluit se temere disputando in ea coartari, unde nec exitus ei ullus nec facilis esset reditus. etiam hinc mihi amplius placuit: pulchrior est enim temperantia confitentis animi, quam illa, quae nosse cupiebam. et eum in omnibus difficilioribus et subtilioribus quaestionibus talem inueniebam.
13
     Refracto itaque studio, quod intenderam in Manichaei litteras, magisque desperans de ceteris eorum doctoribus, quando in multis, quae me mouebant, ita ille nominatus apparuit, coepi cum eo pro studio illius agere uitam, quo ipse flagrabat in eas litteras, quas tunc iam rhetor Karthaginis adulescentes docebam; et legere cum eo, siue quae ille audita desideraret, siue quae ipse tali ingenio apta existimarem. ceterum conatus omnis meus, qui proficere in illa secta statueram, illo homine cognito prorsus intercidit; non ut ab eis omnino separarer, sed quasi melius quicquam non inueniens eo, quo iam quoquo modo inrueram, contentus interim esse decreueram, nisi aliquid forte, quod magis eligendum esset, eluceret. ita ille Faustus, qui multis laqueus mortis extitit, meum quo captus eram relaxare iam coeperat nec uolens nec sciens. manus enim tuae, deus meus, in abdito prouidentiae tuae, non deserebant animam meam, et sanguine cordis matris meae per lacrimas eium diebus et noctibus pro me sacrificabatur tibi, et egisti mecum miris modis. tu illud egisti, deus meus. nam a domino gressus hominis diriguntur, et uiam eius uolet. aut quae procuratio salutis praeter manum tuam reficientem quae fecisti?

14
     VIII. Egisti ergo mecum, ut mihi persuaderetur Romam pergere, et potius ibi docere quod docebam Carthagini. et hoc unde mihi persuasum est, non praeteribo confiteri tibi; quoniam et in his altissimi tui recessus et praesentissima in nos misericordia tua cogitanda et praedicanda est. non ideo Romam pergere uolui, quod maiores quaestus maiorque mihi dignitas ab amicis, qui hoc suadebant, promittebatur – quamquam et ista ducebant animum tunc meum – sed illa erat causa maxima et paene sola, quod audiebam quietius ibi studere adulescentes et ordinatiore disciplinae cohercitione sedari, ne in eius scholam, quo magistro non utuntur, passim et proterue inruant, nec eos admitti omnino, nisi ille permiserit.
     Contra apud Carthaginem foeda est et intemperans licentia scholasticorum: inrumpunt inpudenter et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum instituerit. multa iniuriosa faciunt, mira hebetudine et punienda legibus, nisi consuetudo patrona sit, hoc miseriores eos ostendens, quo iam quasi liceat faciunt, quod per tuam aeternam legem numquam licebit; et inpune se facere arbitrantur, cum ipsa faciendi caecitate puniantur, et incomparabiliter patiantur peiora, quam faciunt. ergo quos mores cum studerem meos esse nolui, eos cum docerem cogebar perpeti alienos; et ideo placebat ire, ubi talia non fieri omnes qui nouerant indicabant. uerum autem tu, spes mea et portio mea in terra uiuentium, ad mutandum terrarum locum pro salute animae meae et Carthagini stimulos, quibus inde auellerer, admouebas, et Romae inlecebras, quibus adtraherer, proponebas mihi, per homines, qui diligunt uitam mortuam, hinc insana facientes, inde uana pollicentes: et ad corrigendos gressus meos utebaris occulte et illorum et mea peruersitate. nam et qui perturbabant otium meum, foeda rabie caeci erant, et qui inuitabant ad aliud, terram sapiebant. ego autem, qui detestabar hic ueram miseriam, illic falsam felicitatem appetebam.
15
     Sed quare hinc abirem et illuc irem, tu sciebas, deus, nec indicabas mihi nec matri, quae me profectum atrociter planxit, et usque ad mare secuta est. sed fefelli eam uiolenter me tenentem, ut aut reuocaret aut mecum pergeret, et finxi me amicum nolle deserere, donec uento facto nauigaret. et mentitus sum matri, et illi matri, et euasi; quia et hoc tu dimisisti mihi misericorditer seruans me ab aquis maris plenum exsecrandis sordibus usque ad aquam gratiae tuae; qua me abluto siccarentur flumina maternorum oculorum, quibus pro me cotidie tibi rigabat terram sub uultu suo. et tamen recusanti sine me redire uix persuasi, ut in loco, qui proximus nostrae naui erat, memoria beati Cypriani, maneret ea nocte. sed ea nocte clanculo ego profectus sum, illa autem non; mansit orando et flendo. et quid a te petebat, deus meus, tantis lacrimis, nisi ut nauigare me non sineres? sed alte consulens, et exaudiens cardinem desiderii eius, non curasti quod tunc petebat, ut me faceres quod semper petebat. flauit uentus et impleuit uela nostra, et litus subtraxit aspectibus nostris, in quo mane illa insaniebat dolore et querellis et gemitu implebat aures tuas contemnentis ista, cum et me cupiditatibus raperes ad finiendas ipsas cupiditates, et illius carnale desiderium iusto dolorum flagello uapularet. amabat enim secum praesentiam meam more matrum, sed multis multo amplius; et nesciebat, quid tu illi gaudiorum facturus esses de absentia mea. nesciebat, ideo flebat et eiulabat, atque illis cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium Euae, cum gemitu quaerens quod cum gemitu pepererat. et tamen post accusationem fallaciarum et crudelitatis meae, conuersa rursum ad deprecandum te pro me abiit ad solita, et ego Romam.

16
     VIIII. Et ecce excipior ibi flagello aegritudinis corporalis, et ibam iam ad inferos, portans omnia mala, quae conmiseram et in te et in me et in alios, multa et grauia super originalis peccati uinculum, quo omnes in Adam morimur. non enim quicquam eorum mihi donaueras in Christo, nec soluerat ille in cruce sua inimicitias, quas tecum contraxeram peccatis meis. quomodo enim eas solueret in cruce phantasmatis, quod de illo credideram? quam ergo falsa mihi uidebatur mors carnis eius, tam uera erat animae meae; et quam uera erat mors carnis eius, tam falsa uita animae meae, quae id non credebat. et ingrauescentibus febribus, iam ibam et peribam. quo enim irem, si hinc tunc abirem, nisi in ignem atque tormenta digna factis meis in ueritate ordinis tui? et hoc illa nesciebat, et tamen pro me orabat absens. tu autem, ubique praesens, ubi erat exaudiebas eam, et ubi eram miserebaris mei, ut recuperarem salutem corporis adhuc insanus corde sacrilego. neque enim desiderabam in illo tanto periculo baptismum tuum, et melior eram puer, quo illum de materna pietate flagitaui, sicut iam recordatus atque confessus sum. sed in dedecus meum creueram, et consilia medicinae tuae demens irridebam, qui non me siuisti talem bis mori. quo uulnere si feriretur cor matris, numquam sanaretur. non enim satis eloquor, quid erga me habebat animi et quanto maiore sollicitudine me parturiebat spiritu, quam carne pepererat.
17
     Non itaque uideo, quomodo sanaretur, si mea talis illa more transuerberasset uiscera dilectionis eius. et ubi essent tantae preces, tam crebrae sine intermissione? nusquam nisi ad te. an uero tu, deus misericordiarum, sperneres cor contritum et humiliatum uiduae castae ac sobriae, frequentantis elemosynas, obsequentis atque seruientis sanctis tuis, nullum diem praetermittentis oblationem ad altare tuum, bis die, mane et uespere, ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione uenientis, non ad uanas fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus et tu illam in suis orationibus? huiusne tu lacrimas, quibus non a te aurum et argentum petebat nec aliquod nutabile aut uolubile bonum, sed salutem animae filii sui, tu, cuius munere talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo? nequaquam, domine, immo uero aderas et exaudiebas et faciebas ordine, quo praedestinaueras esse faciendum. absit, ut tu falleres eam in illis uisionibus et responsionibus tuis, quae iam commemoraui et quae non commemoraui, quae illa fideli pectore tenebat et semper orans tamquam chirographa tua ingerebat tibi. dignaris enim, quoniam in saeculum misericordia tua, eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus debitor fieri.

18
     X. Recreasti ergo me ab illa aegritudine, et saluum fecisti filium ancillae tuae tunc interim corpore, ut esset cui salutem meliorem atque certiorem dares. et iungebar etiam tunc Romae falsis illis atque fallentibus sanctis: non enim tantum auditoribus eorum, quorum e numero erat etiam is, in cuius domo aegrotaueram et conualueram, sed eis etiam, quos electos uocant. adhuc enim mihi uidebatur non esse nos, qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam, et delectabat superbiam meam extra culpam esse, et cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse, ut sanares animam meam, quoniam peccabat tibi, sed excusare me amabam, et accusare nescio quid aliud, quod mecum esset et ego non essem. uerum autem totum ego eram, et aduersus me inpietas mea me diuiserat: et id erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non esse arbitrabar; et execrabilis iniquitas, te, deus omnipotens, te in me ad perniciem meam, quam me a te ad salutem, malle superari. Nondum ergo posueras custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, ut non declinaret cor meum in uerba mala, ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem, et ideo adhuc combinabam cum electis eorum: sed tamen desperans in ea falsa doctrina me posse proficere, eaque ipsa, quibus, si nil melius reperirem, contentus esse decreueram, iam remissius neglegentiusque retinebam.
19
     Etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores illos ceteris fuisse philosophos, quos Academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant, nec aliquid ueri ab homine comprehendi posse decreuerant. ita enim et mihi liquido sensisse uidebantur, ut uulgo habentur, etiam illorum intentionem nondum intellegenti. nec dissimulaui eundem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus Manichaei libri pleni sunt. amicitia tamen eorum familiarius utebar quam ceterorum hominum, qui in illa haeresi non fuissent. nec eam defendebam pristina animositate, sed tamen familiaritas eorum – plures enim eos Roma occultabat – pigrius me faciebat aliud quaerere, praesertim desperantem in ecclesia tua, domine caeli et terrae, creator omnium uisibilium et inuisibilium, posse in ueniri uerum, unde me illi auerterant: multumque mihi turpe uidebatur credere figuram te habere humanae carnis, et membrorum nostrorum lineamentis corporalibus terminari. et quoniam cum de deo meo cogitare uellem, cogitare nisi moles corporum non noueram – neque enim uidebatur mihi esse quicquam, quod tale non esset – ea maxima et prope sola causa erat ineuitabilis erroris mei.
20
     Hinc enim et mali substantiam quandam credebam esse talem, et habere suam molem, tetram et deformem siui crassam, quam terram dicebant, siue tenuem atque subtilem, sicuti est aeris corpus: quam malignam mentem per illam terram repentem imaginantur. et quia deum bonum nullam malam naturam creasse qualiscumque me pietas credere cogebat, constituebam ex aduerso sibi duas moles, utramque infinitam, sed malam angustius, bonam grandius, et ex hoc initio pestilentioso me cetera sacrilegia sequebantur. cum enim conaretur animus meus recurrere in catholicam fidem, repercutiebatur, quia non erat catholica fides, quam esse arbitrabar. et magis plus mihi uidebar, si te, deus meus, cui confitentur ex me miserationes tuae, uel ex ceteris partibus infinitum crederem, quamuis ex una, qua tibi moles mali opponebatur, cogerer finitum fateri, quam si ex omnibus partibus in corporis humani forma te opinar finiri. et melius mihi uidebar credere nullum malum te creasse – quod mihi nescienti non solum aliqua substantia, sed etiam corporea uidebatur, quia et mentem cogitare non noueram nisi eam subtile corpus esse, quod tamen per loci spatia diffunderetur – quam credere abs te esse qualem putabam naturam mali. ipsum quoque saluatorem nostrum, unigenitum tuum, tamquam de massa lucidissimae molis tuae porrectum ad nostram salutem ita putabam, ut aliud de illo non crederem nisi quod possem uanitate imaginari. talem itaque naturam eius nasci non posse de Maria uirgine arbitrabar, nisi carni concerneretur. concerni autem et non coinquinari non uidebam, quod mihi tale figurabam. metuebam itaque credere incarnatum, ne credere cogerer ex carne inquinatum. nunc spiritales tui blande et amanter ridebunt me, si has confusiones meas legerint; sed tamen talis eram.

21
     XI. Deinde quae illi in scripturis tuis reprehenderant defendi posse non existimabam: sed aliquando sane cupiebam cum aliquo illorum librorum doctissimo conferre singula, et experiri, quid inde sentiret. iam enim Elpidii cuiusdam aduersus eosdem Manichaeos coram loquentis et disserentis sermones etiam apud Carthaginem mouere me coeperant, cum talia de scripturis proferret, quibus resisti non facile posset. et inbecilla mihi responsio uidebatur istorum; quam quidem non facile palam promebant, sed nobis secretius: cum dicerent scripturas noui testamenti falsatas fuisse a nescio quibus, qui Iudaeorum legem inserere Christianae fidei uoluerunt, atque ipsi incorrupta exemplaria nulla proferrent. sed me maxime captum et offocatum quodam modo, deprimebant corporalia cogitantem moles illae, sub quibus anhelans in auram tuae ueritatis liquidam et simplicem respirare non poteram.

22
     XII. Sedulo ergo agere coeperam, propter quod ueneram, ut docerem Romae artem rhetoricam: et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere coeperam. et ecce cognosco alia Romae fieri, quae non patiebar in Africa. nam re uera illas euersiones a perditis adulescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi: sed subito inquiunt ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adulescentes et transferunt se ad alium, desertores fidei et quibus prae pecuniae caritate iustitia uilis est. oderat etiam istos cor meum, quamuis non perfecto odio. quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse quam eo, quod cuilibet inlicita faciebant. certe tamen turpes sunt tales, et fornicantur abs te, amando uolatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod cum adprehenditur manum inquinat, et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te, manentem et reuocantem, et ignoscentem redeunti ad te meretrici humanae animae. et nunc tales odi prauos et distortos, quamuis eos corrigendos diligam, ut pecuniae doctrinam ipsam, quam discunt, praeferant, ei uero te, deum, ueritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. sed tunc magis eos pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos uolebam.

23
     XIII. Itaque posteaquam missum est a Mediolanio Romam ad praefectum urbis, ut illi ciuitati rhetoricae magister prouideretur, inpertita etiam euectione publica, ego ipse ambiui, per eos ipsos Manichaeis uanitatibus ebrios – quibus ut carerem ibam, sed utrique nesciebamus – ut dictione proposita me probatum praefectus tunc Symmachus mitteret. et ueni Mediolanium ad Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terrae, pium cultorem tuum, cuius tunc eloquia strenue ministrabant adipem frumenti tui, et laetitiam olei, et sobriam uini ebrietatem, populo tuo. ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per cum ad te sciens ducerer. suscepit me paterne ille homo dei et peregrinationem amare coepi primo quidem non tamquam doctorem ueri, quod in ecclesia tua prorsus desperabam, sed tamquam hominem benignum in me. studiose audiebam disputantem in populo, non intentione, qua debui, sed quasi explorans eius facundiam, utrum conueniret famae suae, an maior minorue proflueret, quam praedicabatur; et uerbis eius suspendebar intentus, rerum autem incuriosus et contemptor adstabam: et delectabar sermonis suauitate, quamquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque mulcentis, quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi modum. ceterum rerum ipsarum nulla conparatio: nam ille per Manichaeas fallacias aberrabat, ille autem saluberrime docebat salutem. sed longe est a peccatoribus salus, qualis ego tunc aderam. et tamen propinquabam sensim, et nesciens.

24
     XIIII. Cum enim non satagerem discere quae dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire – ea mihi quippe, desperanti ad te uiam patere homini, inanis cura remanserat – ueniebant in animum meum simul cum uerbis, quae diligebam, res etiam, quas neglegebam. cor aperirem ad excipiendum, quam diserte diceret, pariter intrabat et quam uera diceret, gradatim quidem. nam primo etiam ipsa defendi posse mihi iam coeperunt uideri, et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici aduersus oppugnantes Manichaeos putaueram, iam non inpudenter asseri existimabam, maxime audito uno atque altero, et saepius aenigmate soluto de scriptis ueteribus, ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar. spiritaliter itaque plerisque illorum librorum locis expositis, iam reprehendebam desperationem meam illam dumtaxat, qua credideram legem et prophetas detestantibus atque irridentibus resisti omnino non posse. nec tamen iam ideo mihi catholicam uiam tenendam esse sentiebam; quia et ipsa poterat habere doctos adsertores suos, qui copiose et non absurde obiecta refellerent: nec ideo iam damnandum illud, quod tenebam, quia defensionis partes aequabantur. ita enim catholica non mihi uicta uidebatur, ut nondum etiam uictrix appareret. tunc uero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis Manichaeos conuincere falsitatis. quod si possem spiritalem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia soluerentur et abicerentur ex animo meo: sed non poteram. Verum tamen de ipso mundi huius corpore, omnique natura, quam sensus carnis attingeret, multo probabiliora plerosque sensisse philosophos magis magisque considerans atque comparans iudicabam. itaque Academicorum more, sicut existamantur, dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans, Manichaeos quidem relinquendos esse decreui; non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meae in illa secta mihi permanendum esse, cui iam nonnullos philosophos praeponebam: quibus tamen philosophis, quod sine salutari nomine Christi essent, curationem languoris animae meae conmittere omnino recusabam. statui ergo tamdiu esse catechumenus in catholica ecclesia mihi a parentibus conmendata, donec aliquid certi eluceret, quo cursum dirigerem.