BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Albius Tibullus

ca. 54 - 19/18 a. Chr. n.

 

persona

 

Albius Tibullus eques R<omanus> e Gabis, insignis forma cultuque corporis observabilis, ante alios Corvinum Messallam oratorem dilexit, cuius etiam contubernalis Aquitanico bello militaribus donis donatus est. hic multorum iudicio principem inter elegiographos obtinet locum. epistulae quoque eius amatoriae, quamquam breves, omnino subtiles sunt. obiit adulescens, ut indicat epigramma <Domiti Marsi> (Suetonii vita Tibulli):

 

Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,

mors iuvenem campos misit ad Elysios,

ne foret, aut elegis molles qui fleret amores

aut caneret forti regia bella pede.

 

Pictura Pompeiana poetae ignoti,

effigies Tibulli non exstat.

 

 

opera

 

Elegiarum liber primus (ca. 26)

Elegiarum liber secundus (ca. 19)

 

 

opera subditiva

 

Corpus Tibullianum:

Lygdami elegiae

Panegyricus Messallae

De Sulpicia incerti auctoris elegiae

Sulpiciae elegidia

Incerti auctoris elegia

Incerti auctoris epigramma

Incerti auctoris priapea

 

 

secundaria

 

testimonia

fontes