Albi Tibulli opera subditiva
Corpus Tibullianum
|
Corpus TibullianumLiber IIILygdami elegiae
Lygdamus, natus anno 43 a. Chr. n.scripsit elegias suas circa annum 20.
Textus:Albi Tibulli carminaed. F. W. Lenz, Leiden 1959
|
___________________________________________________
|
|
I
«Martis Romani festae venere kalendae -Exoriens nostris hic fuit annus avis -Et vaga nunc certa discurrunt undique pompaPerque vias urbis munera perque domos: | |
5 | Dicite, Pierides, quonam donetur honoreSeu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.»«Carmine formosae, pretio capiuntur avarae.Gaudeat, ut digna est, versibus illa tuis.Lutea sed niveum involvat membrana libellum, |
10 | Pumicet et canas tondeat ante comasSummaque praetexat tenuis fastigia chartae,Indicet ut nomen littera facta tuum,Atque inter geminas pingantur cornua frontes:Sic etenim comptum mittere oportet opus.» |
15 | «Per vos, auctores huius mihi carminis, oroCastaliamque umbram Pieriosque lacus,Ite domum cultumque illi donate libellum,Sicut erit: nullus defluat inde color.(Illa mihi referet, si nostri mutua cura est |
20 | An minor, an toto pectore deciderim.)Sed primum meritam larga donate saluteAtque haec submisso dicite verba sono:«Haec tibi vir quondam, nunc frater, casta Neaera,Mittit et accipias munera parva rogat, |
25 | Teque suis iurat caram magis esse medullis,Sive sibi coniunx sive futura soror,Sed potius coniunx: huius spem nominis illiAuferet extincto pallida Ditis aqua.»
II
Qui primus caram iuveni carumque puellaeEripuit iuvenem, ferreus ille fuit.Durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,Vivere et erepta coniuge qui potuit. |
5 | Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostroIngenio: frangit fortia corda dolor;Nec mihi vera loqui pudor est vitaeque fateriTot mala perpessae taedia nata meae.Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram |
10 | Candidaque ossa super nigra favilla teget,Ante meum veniat longos incompta capillosEt fleat ante meum maesta Neaera rogum.Sed veniat carae matris comitata dolore:Maereat haec genero, maereat illa viro. |
15 | Praefatae ante meos manes animamque precataePerfusaeque pias ante liquore manus,Pars quae sola mei superabit corporis, ossaIncinctae nigra candida veste legent,Et primum annoso spargent collecta Lyaeo, |
20 | Mox etiam niveo fundere lacte parent,Post haec carbaseis umorem tollere velisAtque in marmorea ponere sicca domo.Illic quas mittit dives Panchaia mercesEoique Arabes, dives et Assyria, |
25 | Et nostri memores lacrimae fundantur eodem:Sic ego conponi versus in ossa velim.Sed tristem mortis demonstret littera causamAtque haec in celebri carmina fronte notet:«Lygdamus hic situs est: dolor huic et cura Neaerae, |
30 | Coniugis ereptae, causa perire fuit.»
III
Quid prodest caelum votis inplesse, Neaera,Blandaque cum multa tura dedisse prece?Non, ut marmorei prodirem e limine tecti,Insignis clara conspicuusque domo, |
5 | Aut ut multa mei renovarent iugera tauriEt magnas messes terra benigna daret,Sed tecum ut longae sociarem gaudia vitaeInque tuo caderet nostra senecta sinu,Tum cum permenso defunctus tempore lucis |
10 | Nudus Lethaea cogerer ire rate.Nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri,Arvaque si findant pinguia mille boves?Quidve domus prodest Phrygiis innixa columnis,Taenare sive tuis, sive Caryste tuis, |
15 | Et nemora in domibus sacros imitantia lucosAurataeque trabes marmoreumque solum?Quidve in Erythraeo legitur quae litore conchaTinctaque Sidonio murice lana iuvat,Et quae praeterea populus miratur? in illis |
20 | Invidia est: falso plurima volgus amat.Non opibus mentes hominum curaeque levantur,Nam Fortuna sua tempora lege regit.Sit mihi paupertas tecum iucunda, Neaera,At sine te regum munera nulla volo. |
25 | O niveam, quae te poterit mihi reddere, lucem!O mihi felicem terque quaterque diem!At si, pro dulci reditu quaecumque voventur,Audiat aversa non meus aure deus,Nec me regna iuvant nec Lydius aurifer amnis |
30 | Nec quas terrarum sustinet orbis opes.Haec alii cupiant, liceat mihi paupere cultuSecuro cara coniuge posse frui.Adsis et timidis faveas, Saturnia, votis,Et faveas concha, Cypria, vecta tua. |
35 | Aut si fata negant reditum tristesque sorores,Stamina quae ducunt quaeque futura neunt,Me vocet in vastos amnes nigramque paludemDives in ignava luridus Orcus aqua.
IV
Di meliora ferant, nec sint mihi somnia vera,Quae tulit hesterna pessima nocte quies.Ite procul, vani, falsumque avertite visum:Desinite in nobis quaerere velle fidem. |
5 | Divi vera monent, venturae nuntia sortisVera monent Tuscis exta probata viris;Somnia fallaci ludunt temeraria nocteEt pavidas mentes falsa timere iubent.Et natum in curas hominum genus omina noctis |
10 | Farre pio placant et saliente sale.Et tamen, utcumque est, sive illi vera moneri,Mendaci somno credere sive volent,Efficiat vanos noctis Lucina timoresEt frustra inmeritum pertimuisse velit, |
15 | Si mea nec turpi mens est obnoxia factoNec laesit magnos inpia lingua deos.
Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigisMundum caeruleo laverat amne rotas,Nec me sopierat menti deus utilis aegrae: |
20 | Somnus sollicitas deficit ante domos.Tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu,Pressit languentis lumina sera quies.Hic iuvenis casta redimitus tempora lauroEst visus nostra ponere sede pedem. |
25 | Non illo quicquam formosius ulla priorumAetas humanum nec videt illud opus.Intonsi crines longa cervice fluebant,Stillabat Syrio myrtea rore coma.Candor erat, qualem praefert Latonia Luna, |
30 | Et color in niveo corpore purpureus,Ut iuveni primum virgo deducta maritoInficitur teneras ore rubente genas,Et cum contexunt amarantis alba puellaeLilia et autumno candida mala rubent. |
35 | Ima videbatur talis inludere palla,Namque haec in nitido corpore vestis erat.Artis opus rarae, fulgens testudine et auroPendebat laeva garrula parte lyra.Hanc primum veniens plectro modulatus eburno |
40 | Felices cantus ore sonante dedit.Sed postquam fuerant digiti cum voce locuti,Edidit haec tristi dulcia verba modo:«Salve, cura deum: casto nam rite poetaePhoebusque et Bacchus Pieridesque favent; |
45 | Sed proles Semeles Bacchus doctaeque sororesDicere non norunt, quid ferat hora sequens.At mihi fatorum leges aevique futuriEventura pater posse videre dedit.Quare, ego quae dico non fallax, accipe, vates, |
50 | Quodque deus vero Cynthius ore feram.Tantum cara tibi, quantum nec filia matri,Quantum nec cupido bella puella viro,Pro qua sollicitas caelestia numina votis,Quae tibi securos non sinit ire dies, |
55 | Et cum te fusco Somnus velavit amictu,Vanum nocturnis fallit imaginibus,Carminibus celebrata tuis formosa NeaeraAlterius mavolt esse puella viri,Diversasque suas agitat mens inpia curas, |
60 | Nec gaudet casta nupta Neaera domo.A crudele genus nec fidum femina nomen!A pereat, didicit fallere siqua virum!Sed flecti poterit - mens est mutabilis illis -Tu modo cum multa bracchia tende fide. |
65 | Saevus Amor docuit validos temptare labores,Saevus Amor docuit verbera posse pati.Me quondam Admeti niveas pavisse iuvencasNon est in vanum fabula ficta iocum.Tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora |
70 | Nec similes chordis reddere voce sonos,Sed perlucenti cantum meditabar avenaIlle ego Latonae filius atque Iovis.Nescis quid sit amor, iuvenis, si ferre recusasInmitem dominam coniugiumque ferum. |
75 | Ergo ne dubita blandas adhibere querelas:Vincuntur molli pectora dura prece.Quod si vera canunt sacris oracula templis,Haec illi nostro nomine dicta refer:Hoc tibi coniugium promittit Delius ipse, |
80 | Felix hoc alium desine velle virum.»
Dixit, et ignavus defluxit corpore somnus.A ego ne possim tanta videre mala!Nec tibi crediderim votis contraria votaNec tantum crimen pectore inesse tuo; |
85 | Nam te nec vasti genuerunt aequora pontiNec flammam volvens ore Chimaera feroNec canis anguinea redimitus terga caterva,Cui tres sunt linguae tergeminumque caput,Scyllaque virgineam canibus succincta figuram, |
90 | Nec te conceptam saeva leaena tulit,Barbara nec Scythiae tellus horrendave Syrtis,Sed culta et duris non habitanda domusEt longe ante alias omnes mitissima materIsque pater, quo non alter amabilior. |
95 | Haec deus in melius crudelia somnia vertatEt iubeat tepidos inrita ferre notos.
V
Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,Unda sub aestivum non adeunda Canem,Nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,Cum se purpureo vere remittit humus. |
5 | At mihi Persephone nigram denuntiat horam:Inmerito iuveni parce nocere, dea.Non ego temptavi nulli temeranda virorumAudax laudandae sacra docere deae,Nec mea mortiferis infecit pocula sucis |
10 | Dextera nec cuiquam trita venena dedit,Nec nos sacrilegi templis amovimus aegros,Nec cor sollicitant facta nefanda meum,Nec nos insanae meditantes iurgia mentisInpia in adversos solvimus ora deos, |
15 | Et nondum cani nigros laesere capillos,Nec venit tardo curva senecta pede.Natalem primo nostrum videre parentes,Cum cecidit fato consul uterque pari.Quid fraudare iuvat vitem crescentibus uvis |
20 | Et modo nata mala vellere poma manu?Parcite, pallentes undas quicumque tenetisDuraque sortiti tertia regna dei.Elysios olim liceat cognoscere camposLethaeamque ratem Cimmeriosque lacus, |
25 | Cum mea rugosa pallebunt ora senectaEt referam pueris tempora prisca senex.Atque utinam vano nequiquam terrear aestu,Languent ter quinos sed mea membra dies.At vobis Tuscae celebrantur numina lymphae, |
30 | Et facilis lenta pellitur unda manu.Vivite felices, memores et vivite nostri,Sive erimus seu nos fata fuisse velint.Interea nigras pecudes promittite DitiEt nivei lactis pocula mixta mero.
VI
Candide Liber, ades - sic sit tibi mystica vitisSemper, sic hedera tempora vincta feras -Aufer et ipse meum patera medicante dolorem:Saepe tuo cecidit munere victus amor. |
5 | Care puer, madeant generoso pocula baccho,Et nobis prona funde Falerna manu.Ite procul, durum curae genus, ite labores:Fulserit hic niveis Delius alitibus.Vos modo proposito dulces faveatis amici, |
10 | Neve neget quisquam me duce se comitem,Aut siquis vini certamen mite recusat,Fallat eum tecto cara puella dolo.Ille facit dites animos deus, ille ferocemContudit et dominae misit in arbitrium, |
15 | Armenias tigres et fulvas ille leaenasVicit et indomitis mollia corda dedit.Haec Amor et maiora valet. sed poscite BacchiMunera: quem vestrum pocula sicca iuvant?Convenit ex aequo nec torvus Liber in illis, |
20 | Qui se quique una vina iocosa colunt.Convenit iratus nimium nimiumque severos:Qui timet irati numina magna, bibat.Quales his poenas qualis quantusque minetur,Cadmeae matris praeda cruenta docet. |
25 | Sed procul a nobis hic sit timor, illaque, si qua est,Quid valeat laesi sentiat ira dei.Quid precor a demens? venti temeraria vota,Aeriae et nubes diripenda ferant.Quamvis nulla mei superest tibi cura, Neaera, |
30 | Sis felix, et sint candida fata tua.At nos securae reddamus tempora mensae:Venit post multos una serena dies.Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa,Difficile est tristi fingere mente iocum, |
35 | Nec bene mendaci risus conponitur ore,Nec bene sollicitis ebria verba sonant.Quid queror infelix? turpes discedite curae:Odit Lenaeus tristia verba pater.Cnosia, Theseae quondam periuria linguae |
40 | Flevisti ignoto sola relicta mari:Sic cecinit pro te doctus, Minoi, Catullus,Ingrati referens inpia facta viri.Vos ego nunc moneo: felix, quicumque doloreAlterius disces posse cavere tuo. |
45 | Nec vos aut capiant pendentia bracchia colloAut fallat blanda sordida lingua fide.Etsi perque suos fallax iuravit ocellosIunonemque suam perque suam Venerem,Nulla fides inerit: periuria ridet amantum |
50 | Iuppiter et ventos inrita ferre iubet.Ergo quid totiens fallacis verba puellaeConqueror? ite a me, seria verba, precor.Quam vellem tecum longas requiescere noctesEt tecum longos pervigilare dies, |
55 | Perfida nec merito nobis inimica merenti,Perfida, sed, quamvis perfida, cara tamen!Naida Bacchus amat: cessas, o lente minister?Temperet annosum Marcia lympha merum.Non ego, si fugit nostrae convivia mensae |
60 | Ignotum cupiens vana puella torum,Sollicitus repetam tota suspiria nocte:Tu puer, i, liquidum fortius adde merum.Iam dudum Syrio madefactus tempora nardoDebueram sertis inplicuisse comas. |