Albi Tibulli opera subditiva
Priapea
|
Incerti auctoris priapea
Textus priapei I:Tibull und sein Kreis
|
___________________________________________________
|
|
Priapeum I
Vilicus aerari quondam, nunc cultor agelliHaec tibi Perspectus templa, Priape, dicoPro quibus officiis, si fas est, sancte, paciscor,Assiduus custos ruris ut esse velis, | |
5 | Improbus ut siquis nostrum violabit agellum,Hunc tu, sed tento - scis, puto, quod sequitur.
Priapeum II
Quid hoc novi est? quid ira nuntiat deum?Silente nocte candidus mihi puerTepente cum iaceret abditus sinu,Venus fuit quieta, nec viriliter |
5 | Iners senile penis extulit caput.Placet, Priape, qui sub arboris comaSoles sacrum revincte pampino caputRuber sedere cum rubente fascino?At, o Triballe, saepe floribus novis |
10 | Tuas sine arte deligavimus comasAbegimusque voce saepe, cum tibiSenexve corvus impigerve graculusSacrum feriret ore corneo caput.Vale, nefande destitutor inguinum, |
15 | Vale, Priape: debeo tibi nihil.Iacebis inter arva pallidus situ,Canisque saeva susque ligneo tibiLutosus affricabit oblitum latus.At, o sceleste penis, o meum malum, |
20 | Gravi piaque lege noxiam lues.Licet querare: nec tibi tener puerPatebit ullus, intremente qui toroIuvante verset arte mobilem natem,Puella nec iocosa te levi manu |
25 | Fovebit apprimetve lucidum femur.Bidens amica Romuli senis memorParatur, inter atra cuius inguinaLatet iacente pantice abditus specusVagaque pelle tectus +annuo+ gelu |
30 | Araneosus obsidet forem situs.Tibi haec paratur, ut tuum ter aut quaterVoret profunda fossa lubricum caput.Licebit aeger, angue lentior, cubes,Tereris usque, donec, ah miser miser, |
35 | Triplexque quadruplexque compleas specum.Superbia ista proderit nihil, simulVagum sonante merseris luto caput.Quid est, iners? pigetne lentitudinis?Licebit hoc inultus auferas semel: |
40 | Sed ille cum redibit aureus puer,Simul sonante senseris iter pede,Rigente nervus excubet lubidineEt inquietus inguina arrigat tumorNeque incitare cesset usque dum mihi |
45 | Venus iocosa molle ruperit latus. |