BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

D e   p o e t i s

V i t a
T i b u l l i


____________________________

 
 
Albius Tibullus eques R(omanus) e Gabis, insignis forma cultuque corporis observabilis, ante alios Corvinum Messallam oratorem dilexit, cuius etiam contubernalis Aquitanico bello militaribus donis donatus est. hic multorum iudicio principem inter elegiographos obtinet locum. epistulae quoque eius amatoriae, quamquam breves, omnino subtiles sunt. obiit adulescens, ut indicat epigramma Domiti Marsi:

Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
     mors iuvenem campos misit ad Elysios,
ne foret, aut elegis molles qui fleret amores
     aut caneret forti regia bella pede.