Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Tractatus de immortalitate animae
Prooemium
|
____________________________________________________________
|
|
|
Prooemiumcontinens intentionem seu libri materiamet causam intentionis etc.
Frater Hieronymus Natalis Raguseus Ordinis Praedicatorum, cum adversa laborarem valetudine, sicut est vir humanissimus nostrique amantissimus, ad nos se frequentius recipiebat. Cumque quodam die minus me vexari a morbo conspiceret, vultu adeo demisso sic orsus est: “Carissime praeceptor, superioribus diebus, cum I De caelo nobis exponeres pervenissesque ad locum illum, in quo Aristoteles ingenitum et incorruptibile converti pluribus argumentationibus contendit ostendere, dixisti, quod divi Thomae Aquinatis positionem de animorum immortalitate, quamquam veram et in se firmissimam nullo pacto ambigeres, Aristotelis tamen dictis minime consonare censebas; eapropter, nisi tibi molestum esset, abs te duo intelligere maxime desiderarem: primum scilicet, quid revelationibus et miraculis semotis persistendoque pure intra limites naturales hac in re sentis; alterum vero, quamnam sententiam Aristotelis in eadem materia fuisse censes.” At ego, cum omnium ibi astantium idem maximum desiderium conspicerem – etenim multi aderant –, sic tunc ipsi: “Dilectissime fili vosque ceteri! Etsi non parum petis – altissimum enim huiusmodi negotium est, cum fere omnes illustres philosophi in hoc laboraverint –, quoniam tamen non nisi rem, quam possum, quid scilicet existimem, postulas, facile etenim est hoc tibi aperire, ideo libenti animo tibi morem geram. Ceterum vero an ita se habeat res, ut existimo, peritiores consules. Rem igitur Deo duce aggrediar.” |