BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Tractatus de immortalitate animae

 

Caput I

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput Primum

in quo ostenditur hominem esse ancipitis naturae

mediumque inter mortalia et immortalia

 

Initium autem considerationis nostrae hinc sumendum duxi: hominem scilicet non simplicis, sed multiplicis, non certae, sed ancipitis naturae esse mediumque inter mortalia et immortalia collocari. Hoc autem videre apertum est, si eius essentiales operationes, ex quibus essentiae notificantur, inspexerimus. Eo etenim, quod vegetativae et sensitivae opera exercet, quae, ut II De anima et II De generatione animalium capite 3 traditur, sine instrumento corporali caducoque exerceri non possunt, mortalitatem induit. Eo autem, quod intelligit et vult, quae operationes, ut per totum librum De anima et I De partibus animalium capite 3 habetur, sine instrumento corporali exercentur, quod separabilitatem et immaterialitatem arguunt, haec vero immortalitatem, inter immortalia connumerandus est. Ex quibus tota colligi potest conclusio, non simplicis scilicet naturae esse, cum tres animas, ut fere ita dixerim, includat: vegetativam videlicet, sensitivam et intellectivam, ancipitemque naturam sibi vindicare, cum neque simpliciter mortalis neque simpliciter immortalis existat, verum utramque naturam amplectitur. Quapropter bene enuntiaverunt antiqui, cum ipsum inter aeterna et temporalia statuerunt ob eam causam, quod neque pure aeternus neque pure temporalis sit, cum de utraque natura participet, ipsique sic in medio existenti data est potestas, utram velit naturam, induat. Quo factum est, ut tres modi hominum inveniantur. Quidam namque inter Deos connumerati sunt, licet perpauci; et hi sunt, qui subiugatis vegetativa et sensitiva quasi toti rationales effecti sunt. Quidam vero ex toto neglecto intellectu solisque vegetativae et sensitivae incumbentes quasi in bestias transmigraverunt. Et hoc fortassis voluit apologus Pythagoreus, cum dixit animas humanas in diversas bestias transire. Quidam vero puri homines nuncupati sunt; et hi sunt, qui mediocriter secundum virtutes morales vixerunt; non tamen ex toto intellectui incubuere neque prorsus virtutibus corporeis vacavere. Horum tamen modorum unusquisque magnam habet latitudinem, sicuti videre apertum est. Huic etiam consonat, quod in Psalmo dicitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis etc.