BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Tractatus de immortalitate animae

 

Caput II

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput Secundum

in quo ponuntur modi, quibus dicta multiplicitas

humanae naturae intelligi potest

 

Visa itaque multiplici ancipitique hominis natura, non ea quidem, quae ex compositione materiae et formae resultat, sed ea, quae ex parte ipsius formae seu animae, videndum restat, cum immortale et mortale opposita sint, quae de eodem affirmari nequeunt, merito quis ambiget, quo fieri modo possit, ut haec simul de humana anima dicantur. Etenim hoc videre non leve.

Quare vel una et eadem natura statuetur, quae simul mortalis et immortalis sit, aut altera et altera. Quodsi secundum detur, hoc tribus modis intelligi poterit: Aut igitur secundum numerum hominum erit numerus mortalium et immortalium, utpote in Socrate erit una immortalis et una aut duae mortales, et sic de ceteris, sicque unusquisque homo propriam mortalem et immortalem habeat; aut potius in omnibus hominibus una tantum statuetur immortalis, secundum unumquemque autem hominem mortales sunt distributae et multiplicatae; an magis e converso immortalem multiplicatam, mortalem vero omnibus communem ponemus.

Si vero altera pars magis eligatur, videlicet quod per unam et eandem homo sit mortalis et immortalis, cum fieri non posse videatur, quod opposita de eodem dicantur, simpliciter fieri nequit, ut eadem sit mortalis et immortalis, verum vel simpliciter erit immortalis et secundum quid mortalis; aut potius vice versa simpliciter mortalis, secundum quid vero immortalis; an magis utrumque secundum quid amplexa est, scilicet secundum quid mortalis et secundum quid immortalis. His enim tribus modis satis contradictio evitari poterit. Colligendo ergo sex modis istud imaginari poterit, veluti discurrenti et colligenti apparet.